Oldalképek
PDF
ePub

dimisit in eis ullas reliquias, sed omne quod A quidem verbum, quod jusserat Dominus Mosi. Ce

spirare poterat, interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israel, a Cades-Barne usque ad Gazam [h. Aza]. Omnem terram Gosen usque Gabaon, universos reges et regiones eorum, uno cepit impetu, atque vastavit; Dominus enim Deus Israel pugnabat pro eo, reversusque est cum omni Israel ad locum castorum in Galgala,

pit itaque Josue omnem terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria ejus et partem montis quæ ascendit Seir usque ad Baal-Gad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit et occidit. Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israel, præter Evæum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. [C. LV.] Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiain, ae perirent, sicut præceperat Dominus Mosi. [T. VI, C. LVI.] In tempore illo venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, de B [Vulg. tacet de] Hebron, et Debir, et Anab, et de omni monte Juda, et Israel, urbesque eorum delevit. Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israel : absque in civitatibus [h. non habet in civitatibus] Gaza, et Geth, et Azata, in quibus solis relicti sunt. Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Mosen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel, secundum partes et tribus suas. Quievitque terra a præliis.

[C. LII, Cap. XI.] Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: ad reges quoque Aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Chineroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare; Chananæumque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hetthæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Evæum quoque qui habitabat ad radices Hermon, in terra Mispha. Egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut arena, quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis. Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos [h. vulneratos] in con. spectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne comgures. [C. LIII.] Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos tradiditque illos Dominus in manu Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Miserephoth [h. Miserephoth, in Latinum, C est ab Aroer, quæ sita est super ripam torrentis

[Cap. XII.] Hi sunt reges quos percusserunt filii Israel, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum 1, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem. [C. LVII.] Seon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Esebon, dominatus

Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiique Galaad. usque ad torrentem Jaboc,qui est terminus filiorum Amruon. Et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit Beth-lisimoth: et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth-Phisga. [B. XIX.) Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et Salacha, atque in universa Basan, usque ad terminum Gesuri, et Machati et dimidiæ partis Galaad terminum Seon regis Esebon. Moses famutus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque terram eorum Muses in

Aquas Calidas], campumque Misphe, qui est ad orientalem illius partem Ila percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque igne combussit. Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat. Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur. non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsam que urbem combussit incendio. C. LIV.] Et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moses famulus Domini. Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, cæteras succendit D possessionem Rubenitis, et Gadditis et dimidiæ Israel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit [h. Verumtamen urbes quæ erant in tumulis sitæ non succendit lsrael. Unam tantum Asor muniissimam Josue flamma consumpsit]. Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis. Sicut præceperat Dominus Mosi servo suo, ita præcepit Moses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis nec unum

[blocks in formation]

tribui Manasse. (B. XX, C. LVIII.) Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue, et filii Israel, trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baal-Gad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubusIsrael, singulis partes suas, tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et solitudine, ac meridie Hetthæus fuit et Amorrhæus Chananæus, et Pherezæus, Evæus et

sine locali in fine. Hodie in Hebræo est
mizrehhah, id est ad ortum. MART.

Jebusæus Rex Jericho unus: rex Ai, quæ est ex latere A viculos ejus (Vulg. earum), qui sunt in campestri

Bethel, unus, rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, rex Jarimuth unus, rex Lachis unus, rex Eglon unus, rex Gezer unus, rex Debir unus, rex Geder unus, rex Harma unus, rex Harab unus, rex Libna unus, rex Adulam unus, rex Maceda unus, rex Beth-El unus, rex Tapphua unus, rex Epher unus, rex Aphec unus, rex Lassaron unus, rex Madon unus, rex Asor unus, rex Simeron Maron unus, rex Achsaph unus, rex Thanac unus, rex Mageddo unus, rex Cedes unus, rex Jacanaam Charmeli unus, rex Dor, et provinciæ (h. de provincia) Dor unus, rex Gentium Galgal unus, rex Thirsa unus: omnes reges triginta et unus.

C

(T. VII, C. LIX, Cap. XIII.) Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: B Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum est sorte divisa: omnis videlicet Galilæa, Philisthim, et universa Gesuri. A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philistim dividitur, Gazæos, et Azotios Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. Ad meridiem vero sunt (h. Ad austrum sunt Evæi,) omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi, ejusque confinia (h...) Libani quoque regio contra orientem (h...), a Baal Gad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath. Omnium qui habitant in monte,a Libano usque ad aquas Miserephotb, universique Sidonii. (B. XXI) Ego sum qui delebo (b. ejiciam) eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem hæreditatis Israel, sicut præcepi tibi. (C. LX.) Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam. Ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, et cunctas civitates Seon regis Amorrhæi, qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon, et Galaad, se terminum Gesuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque Salecha, omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth at Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moses, atque delevit. Noluerunt- D que disperdere filii Israel Gesuri et Maachati: et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem. Tribui autem Levi non dedit possessionem; sed sacrificia et victimæ (h. et victimæ, non habet) Domini Dei Israel, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. (C. LXI.) Dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. Fuitque terminus eorum ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem (h. et urbem quæ est in medio ejusdem torrentis, et universam planitiem) quæ ducit Medaba, Esebon, cunctosque

bus Dibon quoque, et Bamoth-Baal, et oppidum Baal-Maon, Jasa, et Cedemoth, et Mephaath, et Ciriathaim, et Sibama, et Sereth Assahar in monte convallis. Deth-Phohor et Asedoth-Phisga, et BethJisimoth; omnes urbes campestres, universaque regna Seon regis Amorrhæi, qui regnavit in Esebon, quem percussit Moses cum principibus Madian : Evi et Recem, et Sur, et Hur, et Reba, duces (Vulg. tac, duces) Seon habitatores terræ. Et Balaam filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum cæteris interfectis. Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. (C. LXII.) Deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem,cujus hæc divisio est (h. cujus iste est terminus). Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, dimidiamque partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroer, quæ est contra Rabba. Et ab Esebon usque Ramath, Misphe et Batonim: et a Manaim usque ad h...) terminum Dabir. In valle quoque Beth Aram. et Beth-Nemra, et Soccoth, et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon: hujus quoque Jordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Jordanem ad orientalem plagam, Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum. (C. LXIII.) Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem, cujus hoc principium est: a Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis sexaginta oppida. Et dimidiam partem Galaad, Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas. Hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. Tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.

(C. LXIV, Cap. XIV.) Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel : sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Mosi, novem tribubus et dimidiæ tribui. Duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: sed in corum successerunt locum (h. non habet ea, sed sic: Quoniam filii Joseph in duas fuere divisi tribus) filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt. Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. Sicut præceperat Dominus Mosi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt terram. (B. XXII, C. LXV.) Accesserunt itaque filii Juda a Josue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Je

phonne Cenezæus : Nosti quid locutus sit Dominus A magnum]. Hic erit finis meridianæ plaga. Ab oriente ad Mosen hominem Dei de me et te in Cades-Barne. Quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cades-Barne, ut considerarem terram,nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. Fratres autem mei,qui ascenderant mecum,dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. Juravitque Moses in die illo, dicens: Terra quam calcavit pes tuus, erit possessio tua,et filiornm tuorum in æternum : quia secutus es Dominum Deum meum. Concessit ergo Dominus vitam mihi,sicut pollicitus est in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen, quando ambulabat Israel per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum, illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus,te quoque audiente, in quo Enacim sunt et urbes [h. quem pollicitus est Dominus in die illa, quia tu quoque audisti, quod Enacim sunt ibi et urbes] magnæ atque munitæ, si forte sit Dominus mecum, et potero delere eos, sicut promisit mihi. [C. LXVI.] Benedixitque ei Josue,et tradidit [Vulg. add. ei] Hebron in possessionem. Atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jephonne Cenezao usque in præsentem diem: quia secutuc est Dominum Deum Israel. Nomen Hebron ante vocabatur Cariat-Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a præliis.

[B. XXIII, C. LXVII, Cap. XV.] Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit, a termino Edom, desertum Sin contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plaga. Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cades Barne,et pervenit in Esron, ascendens Adda. ra, et circumiens Carcaa, atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti eruntque termini ejus mare Magnum [h. non habet

1 Contrarius est in Hebræo sensus hujus loci, neque vero ibi dicitur, Axam suasam fuisse a viro suo Othoniele, ut peteret agrum a patre suo Chaleb sed quod ipsamet Axa impulerit maritum ad

vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis, et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanem fluvium. Ascenditque terminus in Beth-Agla, et transit ab aquilone in Beth-Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben, et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas,quæ vocantur Fons solis,et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem, et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Ge-Ennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem. PertransitB que a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephthoa, et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariath-Iarim, id est, urbs silvarum [h. non habet]. Et circumit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon, et descendit in BethSames, transitque in Thamna. Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et maris Magni contra occidentem fine concluditur. Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. [C. LXVIII.] Chaleb vero filio Jephonne dedit partem in medio filiorum Juda,sicut præceperat ei DomiC nus Cariath-Arbe patris Enac, ipsa est llebron. Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. Atpue inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath-Sepher, id est, civitas litterarum [h. non hahet]. [C. LXIX.] Dixitque Chaleb: Qui percusserit Car iath-Cepher, et ceperit eam, dabo lli Axam filiam meam uxorem. Cepitque eam Othoniel, filius Genez, frater Chaleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem. Quæ cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum 1. [C. LXX.] Suspiravitque ut rum hoc loco Hieronymus consuetudini LXX Seniorum, ut et alibi sæpius, se coaptavit, docetque in Epitaphio Paulæ, Othonielem, filium Jephonne, pro australi terra et arida, aquas superiores et inferiores suscepisse possidendas. Unde non improbabilis omnino exsistit conjectura, Hieronymum de Axa ab Othoniele persuasa, idem sensisse quod LXX translatores. Liberum tamen circa hæc lectoris esto judicium. MART.

-vatte ותסיתהו לשאל .petendum agrum hujusmodi

sithehu lischol, id est, et illa excitavit eum (maritum scilicet) ad petendum. Quod constanter legitur etiam infra, Judicum 1, 14, ubi de Axa sive Achsa eadem narrantur. Veritati Hebraicæ consentit Corbeiensis nnus ms. codex Bibliorum in nostra bibliotheca S. Germani a Pratis num. 1. Prima enim manu sic habet Josue xv, 18: Quæ, cum pergerent simul, suasit viro ul peteret a palre suo agrum. Hanc lectionem prope erat ut amplecteremur, nisi unanimis aliorum mss. codicum consensus tam hic quam Judicum capite primo, aliud suasisset: et lectori haud sane probarentur in una Scripturarum narratione diversæ ac dissidentes ejusdem contextus interpretationes. Cæte

D

De Hebræi textus sensu disputatum eruditis viris in utramque partem videtur enim econtrario pronuntiare, qnod ipsamet Axa virum suum ad petendum agrum excitarit: quemadmodum et parallelus textus capitis primi, tum veteres versiones Syriaca atque Arabica, multi denique interpretes ex iis etiam, qui adhærent Hebræo pressius, Vulgatam sententiam, lectionemque codicum Latinorum probant. Et refert quidem Martian. in uno Corbeiensi scriptum invenisse prima manu, suasit

sedebat in asino. Cui Chaleb : Quid habes? inquit. A civitates novem, et villæ earum. Maon et Chermel

:

At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem [h. non habet] dedisti mihi, junge et irriguam. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius. Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda [h.] terminum Edom a meridie: Cabsael et Eder et Jagur, et Cina et Dimona, Adeda, et Cedes et Asor 1, et Jethnam, Ziph et Telem, Baloth et Asor nova [h. Asor nova ideo dicitur quia altera Asor vetus] et Carioth, Esron hæc est Asor. Amam, Same, et Molada, et Aser-Gadda et Asemon, Beth-Phelet, et Aser-Sual et Ber-Sabee et Baziothia, Bala et Hiim, Esem et Eltholad, et Xiil et Harma, Siceleg et Medemena et Sensenna, Lebaoth et Silim et Aen et Remmon. Omnes civitates viginti novem et villæ earum. [C. LXXII.] In campestribus vero: Estaol et Saraa et Asena, et Zanoe et Aen-Gannim, Taphphua et Enaim, et Jarimuth, Adulam, Soccho et Azeca et Sarim, Adithaim et Gedera et Giderothaim et urbes quatuordecim, et villæ earum. Sanan et Adessa et Magdal-Gad, Delean et Mespha et Jecthel, Lachis et Bescat, et Aglon, Chebbon et Leemas et Cethlis Gideroth, Bet-Dagon et Neema et Maceda civitates sedecim, et villæ earum. Labana et Ether et Asan, Jephtha et Esna et Nesib, et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villæ earum. Accaron cum vicis et villulis suis. Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus. Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum viculis [Vulg. vicis] et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, mare Magnum et terminum ejus. Et in monte: Samir et Jathir et Soccho, et Danna et Cariath-Senna, hæc est Dabir; Anab et Isthemo, et Anim, Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum. Arab et Ruma3 et Esaan, et Janum et Beth-Thaph phua et Apheca, Amata et Cariath-Arbe, hæc est Hebron et Sior: viro, quod postea mutatum est. Verum præterquam quod adulteras manus perpessi codicis eo ipso in loco fluxa est fides, contrarium sensum præferunt alii omnes, qui in verbis tantum ab se invicem abludunt. E nostris Urbinas habet, Qui cum pergerent simul. etc. Palatin. Cumque pergerent simul, suasit ei ut peteret, etc. Quæ tamen lectio pro vetere,quæ non apparet, sequiori manu videtur substituta.

Utriusque Asor meminit sanctus Hieronymus libro de locis Hebraicis; ac juxta præsentem adnotationem Canonis, istam Asor novam in Scriptura appellatam fuisse dicit, ad distinctionem veteris Asor, quæ fuit civitas regni Jabin. MART.

Urbinas ms., Capsel, et mox Addada, et Aziph, et Celem, denique et Asor et Naba nova, quod nomen Naba pro Nova repetitum temere est. Plures autem cognomines Asor urbes S. Pater lib. de Nominibus recenset.

Idem ms., civitates triginta novem, etc. Equidem si descriptarum urbium numerum supputes, nedum viginti novem,quod præfert impressa lectio sed triginta quinque reperias, quibus si addas Hebron, Dabit et Cariath Sepher, jam erunt triginta octo.

B

et Ziph, et Jota, et Jezrael et Jacadaam et Zanoe, Accain, Gebaa, et Thamma: civitates decem, et villæ earum. Alud, et Beth-Sur, et Gedor, Mareth, et Beth-Anot, et Elthecon: civitates sex villæ earum. Cariath-Baal, hæc est Cariath-Iarim, urbs silvarum [h. non habet], et Arebba civitates duæ et villæ earum. In deserto Beth-Araba, Middin, et Schacha, Anebsam, et civitas Salis, et En-Gaddi : civitates sex, et villæ earum. [C. LXXIII.] Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. [B. XXIV, Cap. XVI.] Cecidit quoque sors filiorum Joseph, ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo que ascendit de Jericho ad montana [Vulg. monten] Beth-El et egreditur de Beth-El, Luzam: transitque terminum ArchiAtaroth. Et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad [h.] terminum Beth-Horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari Magno. [C. LXXVI.] Possederuntque filii Joseph Manasse et Ephraim. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem, Ataroth-Addar usque Beth-Horon superiorem. Egrediunturque confinia in mare: Mechmethath vero aquilonem respicit, et circumit [h.] terminum contra orientem in Tanath-Selo: et pertransit ab oriente Janoe. Descenditque de Janoe in Ataroth et Naratha et pervenit in Jericho, et egreditur ad JordaC nem. De Taphphua pertransit contra mare in vallem Arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum [h. non habet salsissimum]. [C. LXXV.] Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. [C. LXXVI.] Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: 2 Pro Ruma, Hebræus et Chaldæus legunt Duma, propter similitudinem Resch, et Daleth, quæ parvo apice distinguuntur. Contra, Isaiæ cap. xxi, quidam Hebræorum pro Duma, Roma legunt : volentes prophetiam contra Romanum regnum dirigi, frivola persuasione, qua semper in Idumææ nomine Romanos existimant demonstrari. Vide lib. v Comment. sancti Hieronymi in Isaiam. MART.

D

-

Nostri ms. Roma legunt pari consensu Uebræus habet Duma. Confer. commentar. in Isaiæ cap

ΧΧΙ.

Editi cum aliquot mss. legunt Athmatha: alii Atmatha, vel Admatha. Canon autem Umata nunc habet pro Humata, sive Hhumta hodierno Massoretharum. Illud tamen Umata derivari potuit ex Euà LXX interpretum. Primitus scriptum fuit in Canone Amata: quod Hieronymus legit in libris locorum et nominum Hebraicorum: nusquam vero Humata vel Umata. Porro in nominibus emendandis, quæ in Græcis et Latinis codicibus, præter pauca, omnia corrupta Hieronymus repererat, nos quoque ita sudavimus, ut millies tæderet cœpti laboris ac hujusce restitutionis. MART.

Palatin. mss., Alma: Urbinas, Amatha. He

המטה braice est

habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque A tibi possessio montis Ephraim. Cui responderunt in diem hanc tributarius.

[C. LXXVII, Cap. XVII.] Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse est enim primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir [Vulg. tac. vir] pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: et reliquiis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helech, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Epher,et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse, filii Joseph, mares, per cognationes suas [C. LXXVIII.] Salphaad vero filio Epher, filii Galaad. filii Machir, filii Manasse, non erant filii, sed solæ filiæ quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa. Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue, filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Mosi,ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem, in medio fratrum patris earum. Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. [C. LXXIX.] Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant, Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmathah, quæ respicit Sichem, et egreditur ad dextram juxta habitatores fontis Taphphuæ. Etenim in sortem Manasse ceciderat terra Taphphue, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. Descenditque terminus vallis Arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt C urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare: ita ut ab austro sit possessio Ephraim, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungatur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser Beth-San et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque En-Dor cum viculis suis, similiterque habitatores Thanach cum villis [Vulg. viculis] suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Napheth. [C. LXXX.] Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cœpit Chananæus habitare in terra ista (Vulg. sua). Postquam autem convaluerunt filii D Israel, subjecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos. (B. XXV.) Locutique sunt filii Joseph ad Josue, atque dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam,et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est

1 Mss. coram Domino Deo; sed Hebræus non habet vocem Deo. Nomina autem Dei et Domizi addita sæpissime reperiuntur in Græcis ac Latinis exemplaribus; quæ tanquam superflua radenda.

filii Joseph Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Beth-San cum viculis suis, et Jezrael mediam possidens vallem. Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis, et non habebis sortem unam; sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chanaæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.

(T. VIII, B. XXVI, C. LXXXI, Cap. XVIII. Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. (C. LXXXII.) Remanserant autem B filiorum Israel septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ? Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis referantque ad me quod descripserint. Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. Mediam inter hos terram in septem partes describite (h. Vos vero terram in septem partes describite) et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem, quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperunt possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam : quas dedit eis Moses famulus Domini. (B. XXVII.) Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens : Circuite terram et describite eam, ac revertimi ad me, ut hic coram Domino', in Silo, mittam vobis sortem. Itaque perrexerunt, et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. (C. LXXXIII) Qui misit sortes coram Domino in Silo, dividitque terram filiis Israel in septem partes (h. juxta divisiones earum). Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram (Vulg. tac. terram) inter filios Juda et filios Joseph. Fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Jordane pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens, et perveniens in solitudinem Beth-Aven, atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Beth-El descenditque in Ataroth-Addar, in montem qui est ad meridiem Beth

monet S. Hieronymus. MART.

Addunt iidem ms. Deo: sed Urbinas præterea

vestro.

« ElőzőTovább »