Oldalképek
PDF
ePub

cognatos (h. fratres) patris sui, et ei in bæredita- A ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. (C. tem succedant. (C. LXXI.) Ad filios autem Israel loqueris hæc (h. non habet, hæc): Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transihit hæreditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt, eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Mosi (h. Eritque hoc filiis Israel legitimum judicii, sicut præcepit Dominus Mosi). (C. LXXII.) Dixit quoque Dominus ad Mosen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israel. Cumque videris eam, ibis et tu ad (h. colligeris) populum tuum, sicut ivit (h. collectus est) frater tuus Aaron : quia offendistis me in deserto. Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram eis super aquas. (B. LX.) Hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades in deserlo Sin. Cui respondit Moses (h. Et locutus est Moses coram domino, dicens); Provideat Dominus Deus spiritum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc; et possit exire, et intrare ante eos, et educere eos, vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. (C. LXXIII.) Dixit Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est Spiritus, et pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine; et dabis ei præcepta cunctis videntibus et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. Pro hoc, si quid C agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum (h. Coram Eleazaro sacerdote stabit, ut consulat eum in judicio doctrinæ coram Domino). Ad verburn ejus egredietur, et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cætera multitudo. Fecit Moses ut præceperat Dominus. Cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit, quæ mandaverat Dominus.

LXXV.) Die autem stabatti offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in secrificio, et liba quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sem piternum. (C. LXXVI.) In Kalendis autem (id est, in mensium exordiis) offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, et tres decimas simila oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas simila olco conspersæ per singulos arietes: et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos (h. et singulas decimas simile oleo conspersæ in sacrificio per agnos). Holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. Libamenta autem vini, quæ per singulas B fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. (B. LXII,C.LXXVII.) Mense autem primo, quarta decima die mensis, Phase Domini erit (h. non habet, erit), et quinta decima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. Quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (h. non habet, in ea). Offeretisque incensum haulocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : et sacrificia singulorum ex simila, quæ conspersa si oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, et (h. similiter hic) decimam decimæ per agnos singulos: id est, per septem agnos. Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, præter holocaustum matutinum quod semper offeretis. Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo (h. non habet, in eo). (B. LXXIII, C. LXXVIII.) Dies eliam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea (h. non habet in ea). Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietum unum, et agnos anniculos immaculatos septem: atque in sacrificiis eorum simila oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, per agnos (h. Hic ut supra) decimam decimæ, qui simul sunt agni septem (hircum quoque unum (Vulg. tac. unum). Qui mactatur (h. qui mactatur, non habet) pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus. Immaculata offeretis omnia cnm libationibus suis.

(T. XVI, B. LXI, C. LXXIV, Cap XXVIII) Dixit quoque Dominus ad Mosen: Præcipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes (h. Oblationem panis mei), et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: Agnos anniculos imma- D culatos duos quotidie in holocaustum sempiternum; unum offeretis mane, et alterum ad vesperam; decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. Et libabitis vini quartam partem 'hin per agnos singulos in sanctuario Domini. Alterumque aguum similiter offeretis ad vesperam, juxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum

'Docet scholion legendum esse hoc loco ut

MART.

(B. LXIV, C. LXXIX, Cap. XXIX.) mensis etiam supra ad versum 13, Et singulas decimas, etc.

septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. A singulorum per vitulos et agnos rite celebrabitis :

B

Omne opus servile non facietis in ea, quia (h. non habet, in ea quia) dies clangoris est (h. dies clangoris erit vobis) et tubarum. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et in sacrificiis eorum,similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem : et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, præter Łolocaustum kalendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis. Eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. (C. LXXX.) Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque vene. rabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea (h. non habet in ea). Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et in sacrificiis eorum, simile oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, decimam decimæ per agnos singulos (b. singulas decimas per singulos agnos), qui sunt simul septem agni: et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum,cum'sacrificio et libaminibus eorum. Quinta decima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea (h. non habet in ea), sed C celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. (C. LXXXI.) Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos quatuordecim immaculatos et in libamentis eorum, simile oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim: et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus, et (h. ut supra) decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim : et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: et bircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. De tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebratis et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : sacrificiaque eorum (Vulg. tac. eorum), et libamina

Martian ponit quidquid, et subdit ad calcem paginæ : « Quia juravit, opere complebit. Sic

D

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die septimo offeretis vitulos septem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis : et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno. sacrificioque ejus et libamine. Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos arietes et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

1

(B. LXV, C. LXXXII, Cap. XXX.) Narravitque Moses filiis Israel omnia quæ ei Dominus imperarat et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus: Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non fecit irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. C. LXXXIII.) Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, que est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum, quod pollicita est, et juramentum, quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: quid pollicita est, et juravit, opere complebit. Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater, et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni,eo quod contradixerit pater (h. Dominus quod propitiabitur ei, eo quod contradixerit pater). Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel verbum de ore ejus egrediens animam illius obligaverit juramento: quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcunque promiserat. Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus ohstrinxerat animam suam: propitius ei erit Dominus. Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. Uxor in domo viri cum se voto con

legitur in Canone, et altero veteri ms. cod. S. Germani a Pratis. »

431

strinxerit et juramento: et audierit vir et tacuerit, A deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcunque promiserat; sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel cæterarum rerum abstinentiam affligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam : quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. Istæ sunt leges (h. legitima). quas constituit Dominus Mosi, inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo (h. in patris domo).

1

B

[ocr errors]

(T. XVII, B. LXVI, C. LXXXIV, Cap. XXXI.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Ulciscere prius (h. non habet prius) filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.Statimque Moses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum. Dedcruntque millenos de cunctis tribubus, id est, duodecim mille expeditorum ad pugnam, quos misit Moses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas (h. tibias) ad clangendum tradidit ei. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis (h. quinque reges Madian): Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere poterant depopulati sunt: tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, et adduxerunt ad Mosen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel. Reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho (Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus, quam ex jumentis, et reliqua utensilia, et adduxerunt ad Mosen, et ad Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem D filiorum Israel ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho). Egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. (C. LXXXV.) Iratusque Moses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, ait: Cur feminas reservastis? Nonne istæ sunt, quæ

1 Interserit Urbinas ms. pronomen ei.

Idem ms. venissent, quod vitiosum esse non inficior; verum ipse ab Hebræo longius abludit Latinæ hujus interpretationis contextus, quod nec ipsi quidem scholiaste notatum est. Hic ex. Gr. pro

et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phohor, unde et percussus est populus ? Ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis, et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis, et manele extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur dei tertio et septimo. (h. Qui vero hominem occiderit, vel occisum tetigerit, maneat extra castra septem diebus lustrabiturque die tertio et septimo). Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno expiabitur (h. lustrabitur). Eleazar quoque sacerdos, ad viros exercitus qui pugnaverant, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Mosi: Aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et stannum, et plumbum, et omne quod potest transire per flammas, igne purgabitur (h. igne purgabitur, et aqua expiationis lustrabitur). Quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis. (C. LXXXVI.) Dixitque Dominus ad Mosen : Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: dividesque ex æquo prædam, inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum,et inter omnem reliquam multitudinem, et separabis(Vulg.separabitis) partem Domino ab his qui pugnaveruntet fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobuset asinis, et ovibus, et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum,et asinorum, et ovium, cunctorumque animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. Feceruntque Moses et Eleazar (h. sacerdos), sicut præceperat Dominus, fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,boum septuaginta duo millia, asinorum sexaginta millia mille: animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingenta: e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque. Et de bobus triginta sex millibus boves septuaginta et duo: de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: de amirabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. Tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat et impe

verbis atque vicissent, Hebræus habet, sicut præceperat Dominus Mosi.

Sensus liquidus est in scholio,in textu nonnihil obscurus,etsi oridnem verborum pressius sequatur Latinus interpres. MART.

433

ratum, ex media parte filiorum Israel, quam A citus sum Abraham, Isaac et Jacob: et (h. quia( separaverat his qui in prælio fuerant. De media vero parte quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta et septem millibus quingentis, et de bobus triginta sex millibus, et de asinis triginta millibus quingentis, et de hominibus sedecim millibus, tulit Moses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubant (Vulg. excubabant) in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. Cumque accessissent principes exercitus ad Mosen, et tribuni, centurionesque, dixerunt : Nos servi tui recensuimus numerum pagnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit. Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. Susceperuntque Moses et Eleasar sacerdos omne aurum in diversis speciebus pondo (h. non habet) sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus. Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monumentnm filiorum Isruel coram Domino.

R

B

(B. LXVII, C. LXXXVII, Cap. XXXII.) Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas alendis animalibus terras, venerunt ad Mosen, et ad Eleazarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt: Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Esebon, C et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel (h. multitudinis), regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus jumenta plurima (h. non habet plurima): precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. Quibus respondit Moses: Nunquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cades-Barne ad explorandam terram ? Cumque venissent usque ad Vallem Botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines (h. terram), quos eis Dominus D) dedit. Qui iratus juravit, dicens: Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento polli

[blocks in formation]

6

noluerunt sequi me, præter Chaleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam. Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel. Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. At illi prope accedentes dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. Non revertemur in domos nostras (h. ad parvulos nostros), usque dum possideant filii Israel hæreditatem suam: nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. Quibus Moses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram (h. si feceritis quod promittitis, expediti ut pergatis coram) Domino ad pugnam, et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos et subjiciatur ei omnis terra (h. Et postea revertimini): tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino: sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. Edificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas et stabula ovibus ac jumentis, et quod polli. citi estis, implete. Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen: Servi tui sumus, faciemus quod jubet dominus noster (h. Servi tui facient quod jubet Dominus noster). Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. Præcepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem, omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta: date eis Galaad (h. date eis terram Galaad) in possessionem. Sin autem noluerint transire armati vobis

el banenu, id est, ad filios, sive parvulos nostros: nisi forte sensum attenderit, non verba. Hodie ubique legimus N, el battenu, ad domos nostras. MART.

Manuscriptus codex Bibliorum, num. 1, in nostra Bibliotheca sancti Germani, legit ut in Hebraico, dat eis terram Galaad. Quod fluxit, ni fallor, ab scholio Canonis Heb. veritatis. MART. Urbinas ms. vocem armati prætermittit.

cum in terram Chanaan, inter vos habitandi A fixere tentoria super mare Rubrum. Profectique de accipiunt loca. Responderuntque filii Gad, et filii Ruben Sicut locutus est dominus servis suis, ita faciemus ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemus cis Jordanem 1. Dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, terram eorum cum urbibus suis per circuitum. Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer, et Atroth, Sophan, et Jazer, et Jegbaa, et Beth-Nemra, et Beth-Aran, urbes munitas, et caulas pecoribus suis, (h. non habet, suis). Filii vero Ruben ædificaverunt Esebon, et Eleale, et Cariathaim, et Nabo, et Baal-Meon, versis nominibus. Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus quas exstruxerant (h. Et Bal-Meon, et Musaboth Sem, et Sibama. Imponentes vocabula urbibus quas exstruxerant). Porro filii Machir, filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. Dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Avoth-Jair, id est. Villas Jair (h. non habet). Noba quoque perrexit, et apprehendit Canath eum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo poba.

mari Rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Unde egressi venerunt in Dephaca. Profectique de Dephaca, castrametati sunt in Alus. Egressique de Alus, in Raphadim fixere tentoria (notandum quod in Hebræo non habetur, fixerunt tentoria, scd castrametati sunt), ubi aqua populo defuit ad bibendum. Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulcra concupiscentiæ. Profectique de sepulcris concupiscentiæ, castrametati sunt in Aseroth. Et de Aseroth venerunt in Bethma. Profectique de Rethma, castra metati sunt in Remmon-Phares. Unde egressi, venerunt in Lebna. Et de Lebna, castrametati sunt in Ressa. Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. Unde profecti, B castrametati sunt in monte Sepher. Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. Profectique de Maceloth, venerunt in Taath. De Thaath, castrametati sunt in Thare. Unde egressi, fixere tentoria in Methea. Et de Methea, castrametati sunt in Esmona. Profectique de Esmona, venerunt in Moseroth. et de Moseroth, castrametati sunt in Benejacan. Profectique de Benejacan, venerunt in montem Gadgad. Unde profecti, castrametati sunt in Jetabatha. Et de Jetabatha, venerunt in Hebrona. Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asion-Gaber. Inde profecti vene. runt in desertum Sin, hæc est Cades. Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus (h. non habet finibus) terræ Edom. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, jubente Domino, et mortuus est ibi anno quadragesimo egres. sionis filiorum Israel ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, cum esset annorum centum viginti trium. Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan, venisse filios Israel, Et profecti de monte Hor, castrametafi sunt in Salmona. Unde egressi venerunt in Phinon. Profectique de Phinon, castrametati sunt in Oboth. Et de Oboth, venerunt in Hieabarim, quæ est (h. non habet, quæ est) in finibus Moabitarum. Profectique de Hieabarim 2 (h. de Hiim, hic habet: supra, Hieabarim), fixere tentoria in Dibon-Gad. Unde egressi, castrametati sunt in

(B. LXVIII, Cap. XXXIII.) Hæ sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Egypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron quas descripsit Moses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant. (T. XVIII, C. LXXXVIII.) Profecti C igitur de Ramesses mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Egyptiis, et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), castrametati sunt in Socchoth. Et de Socchoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus (h. non habet) solitudinis. Inde egressi venerunt contra Phi-Ahiroth, quæ respicit Beel-Sephon, et castrametati sunt ante Magdalum. Profectique de Phi-Ahiroth, transierunt per medium mare solitudinem, et ambulantes tribus diebus per de sertum Etham, castrametati sunt in Mara. Pro fectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta : D Helmon-Deblathaim. Egressique de Helmon-Deblaibique castrametati sunt. Sed et inde ingressi,

in

[blocks in formation]

thaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

tati sunt in Dibon-Gad, etc. Mart.

Ms. Urbinas Jeabarin quæ est, puta Hiim. Sanctus ipse Interpres in epist. 78, ad Fabiol. mans. 39 Profecti, inquit, de Jeabarim, sive, ut in secundo loco apud Hebræos habetur, Hiim, etc. Mihi idem utroque in loco noinen in Hebræo scribi persuasuin est, quod enim primum absque finali, scribitur, in causa est regimen, quod grammatici vocant, subsequentis vocis ¬¬ Habarim. Ipsi autem terra videtur esse, quæ Gai, aut Hai dicitur Jeremiæ XLIX.

« ElőzőTovább »