Oldalképek
PDF

pro signo; qui percussus. aspexerit eum, vivet. A civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in

Fecit ergo Moses serpentem æneum, et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth. Unde egressi fixere tentoria in Hiebarim, in solitudine, quæ respicit Moab contra orientalem plagam. Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. (B. LIII.) Quem relinquentes castrametati sunl contra Arnon, quæ est in deserto, et proeminet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est in Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. Unde dicitur in libro Bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar 1, et recumberent in finibus Moabitarum. (C, LXI.) Et ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Mosen : Congrega populum, ei dabo et aquam. Tunc cecinit Israel carmen istud * : Ascendat puteus. Concinebant: Puteus, quem foderunt principes, et paravernnt duces multitudinis in datore legis (h. in doctore legis), et in baculis suis. De solitudine, Matthana : et de Matthana Nahaliel * : de Nahaliel in Bamoth. De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. Misit autein Israel nuntios ad Seon rcgem Amorrhæorum, dicens : 0bsecro ut transire mihi liceat per terram tuam, non declinabimus in agros et in vineas, non bibemus aquas * ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos : quin potius, exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. (C. LXIl.) Tulit ergo Israel on.nes

1 Pro Ar, Canon et alii fere omnes mss. codices legunt, Arnon ; sed error hic est librariorum, qui ex immediate præcedenti Arnon decepti sunt, non intelligentes apud Hieronymum libro de Locis Hebraicis,Arnon esse rupem quamdam in sublime projectam in finibus Amorrhæorum, inter Moab et quod a septuaginta interpretibus per extensam vocalem Er dicitür. I)e nomine Ar idem liieronymus lib. vi Coinment.in cap. xv (vers. 1) Isaiæ hæc a nobis observari voluit : Pro Ar, inquit, quod solus Iheolotio ita posuit ut legitur in Hebraeo, Aquila et Summachus urbem interpretati sunt, non considerantes quod inter AIN et REs elementa Hebraica, Jod

litteramii non haberet: quae si esset, recte civitas duceretur. MART.

* Totum carmen il!ud recitat S. Hieronymus epistola ad Fabiolam de 42 Mansionibus Israelitarum in deserto: quod cum insignes habeat a nostro textu variantes lectiones, non abs re visum est huc ipsa Hieronymi verba transtulisse. Sic igitur iegas in mansione 39 : Post hæc venerunt ad puteum, ubi cecinit Israel carmen hoc : Ascende, putee,quem foderunt principes, et aperuerunt duees populorum in datore legum, et in baculo ejus et dé solitudine in Matthana, et de Mathana ad torrentem Dei, et de torrente Dei ad excelsa, et de excelsis ad vallem quæ est in regione Moab in

Esebon scilicet,et viculis ejus. Urbs Esebon fuit Seon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab* : et tulit omnem [h. contra regem Moab priorem 6]

terram, quæ ditionis illius fuerat, usque Arnon. •

Idcirco dicitur in Proverbio : Venite in Esebon, ædificetur et construatur civitas Seon. Ignis egressus est de Esebon, flamma de oppido Seon, et dovoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. Væ tibi, Moab ! peristi, popule Chamos ! Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum, Seon. Jugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque " [h. quæ contra] Medaba (B. LIV.) Habitaxit itaque Israel in terra Amorrhæi.

B Misitque Moses qui explorarent Jazer : cujus cepe

runt viculos, et possederunt habitatores. Verte— runtque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cuin omni populo suo, pugnaturus in Edrai. Dixitque Dominus ad Mosen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus, faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorrhæorum habitabori Esebon. Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionetu, et possederunt terram illius. (B. LV. Cap. XXII. ) Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. (T. XIV, C. LXIII). Videns autem Balac filius Sephor omnia, quæ fecerat Israel Aumorrhæo, ei quod pertimuissent eum Moabitæ, et C impetum ejus ferre non possent, dixit ad majores natu Madian : ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor hariolum, qui habitabat super flumen

vertice Phasga, qui prospicit contra desertum. Haec
loca in finibus Amerrhæorum quidam interpretan-
tes, putant non mansiones esse, sed transitus. etc.
Prudente studiosumque lectorem rogatum velim,
ut sciat Hieronymum hoc loco vertere quædami
nomina Hebraica juxta proprias significatiónes, li-
cet in sacro textu ea posuerit ut leguntur in Ho-
bræo. MART.
3 Codex Urbinas plus, atque aliter habet: Profe-
ctique solitudine in Matthana : de Matthana ' in
Nahaliel. etc., ferme rectius Confer. si libet epist.
78, de Mansionibus, ad Fabiol., mans. 39, ubi to-
tum hoc carmen aliis sæpe verbis recitat S. Pater.
* Vocem aquas Urbinas ms. ignorat ; habet ta-
men Hebræum archetypum, aliique libri.
* Equidem et in Hebræo additur pes-m primum.

° Bene monet scholiastes, quod Seon rex Amorrhæorum expugnavit regem Moab priorem ; significat enim Scriptura hujus loci expugnatum fuisse a Seone regem Moabitarum prinum, vel eum qui regnaverat aute Balac. MAirt.

7 Olgm pro Ty ad, quod, scribitur in Hebræo hodiefno, `legebant ' hic $y, al, ut liquet e textu Sarmaritano, ac ex præsenti canonis adnotatione marginali. MART.

— Legerit scholiastes, quemadmodum Samari

tanus interpres, 5y pro Ty, quod et Martian. putat

terrae filiorum Ammon ' (h. Mibif ergo nuntios ad A agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad

Balaam filium Behor, qui habitabut in Phetho super flumen terrae filiorum populi sui), ut vocarent eutn, et dicerent : Ecce egressus est populus ex .Egypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra meVeni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quo modo possim percutere eum, et ejicere de terra mea(h. non habet, mea): novi enim quod bene dictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris. Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et natrassent ei omnia verba Balac, ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus autem

illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum : Quid B

sibi volunt homines isti apud te ? (h. qui sunt omnes isti qui sunt apud te ?) Respondit: Balac, filius Sepphor, rex Moabitarum, misit ad me, dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ veni et maledic, ei si quo modo possim pugnans abigere eum. Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo, quia benedictus est. Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum. Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit (h. Hæc dicit) Balac filius Sepphor : Ne cuncteris venire ad me ; Paratus sum honorare te, et quidquid volueris dabo (h. faciam. Vulg add. tibi) : veni, et maledic populo isti. Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suain argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 0bsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. Venit ergo Deus ad Bataam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita duntaxat, ut quod tibi præcepero, facias. Surrexit Balaam mane, et strata asina sua, profectus est cum eis. Et iratus est Deus [h. Et iratus est Deus eo quod pergeret). Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui sedebat asinæ, et duos pueros habebat secum. Cernens asina angelum (h.) Domini stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per

' Omnium optime interpretatur Hebræus scholiastes, In Phetor super flumen terræ filiorum populi sui, filiorum Ammon. Nam fluvius, qui terràm Ammonitarum perlueret, penitus ignorafur. S. Hieronymus acceperit vocem nnins , juxta etymologiam, quia Ariolus significatur, pro loci nomine, id est, Phator, Græce φ200023 : legeritque præterea t**>y, Ammon, pro *>y, Ammo, quod est populi sui.

* Samaritæ leguntn*t*n, hhixoth, id est, visionum, ut habetur in ' Latina versione textus IIebraeoSamaritani. MaRt.

[ocr errors]

semitam reducere, stetit angelus (h.) Domini in angustiis duarum maceriarum,quibus vineæ cingebantur. Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam, et nihilominus angelus [h.) Domini ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. Cumque vidisset asina stantem angelum (h.) Domini, cecidit sub pedibus sedentis, qui iratus, vehementius cædebat fuste (h. baculo) latera ejus. (C, LXIV.) Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ? Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi (h. Quia illusisti mihi): utinam haberem gladium, ut te percuterem (h. Si haberem gladium in manu mea, utique interficerem te). Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile unquam fecerim tibi. Atille ait: Nunquam. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum (h.) Domini stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram (h. non habet, in terram). Cui angelus (h.) Domini :Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria, et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me, et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. Ait angelus (b.) Domini : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præ

C cepero tibi loquaris. Ivit igiiur cum principibus.

Quod cum audisset Balac,egressus est in occursum ejus, in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarem te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ? Cui ille respondit : Ecce adsum: nunquid potero loqui aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? Perrexerunt ergo simul,et venerunt in urbem* quæ in extremis (Husoth, quæ vertitur in Latinum, extrema) regni ejus finibus erat * (h. non habet, quæ in extremis finibus regni ejus erat. Sic habet: Et venerunt in urbem). Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera. Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

— Pro verbis quae in eaetremis regni finibus erat, unum est, in Hebræon**n Chuzoth, quod nisi velis pro nomine proprio accipere : recte interpretari licet, platearum : ut sensus sit venisse illos in urbem platearum , id est, frequentissimam. Concinunt et LXX qui ërav) £vov interpretati sunt, quod est, tabernaculorum aut diversoriorum, atque his similium. Noster cum Onkeloso legerit *n*i*n*^, in finibus imperii sui. Sunt autem et qui sentiant, mendose haberi in Hebræo noyn pro πΧΥπ, quam urbem Arcopolim putant : quibus ego nunquam assentiar.

[Cap. XXIII.] Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica A mihi hic septem ara8,et para totidem vitulos,ejusdemque numeri arietes. Cunque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper [h. non habet paulisper] juxta holocaustum tuum,donec vadam,si forte occurrat mihi Dominus, et quodcunque imperaverit, loquar tibi. Cumque abiisset velociter, occurrit ei Deus. Locutusque est ad eum Balaam : Septem, inquit aras erexi,et imposui vitulum et arietem desuper. Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait; Revertere ad Balac, et hæc loqueris. Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum : assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me IBalac rex B Moabitarum, de montibus Orientis : Veni, inquit, et maledic Jacob : propera, et detestare Israel. Quomodo maledicam,cui non maledixit Deus ? Qua ratione detester quem Dominus non detestatur ? De summis silicibus videbo [h. video, et considero] cum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israel? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te [h.tuli te] : et tu e contrario benedicis eis. Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ? Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israelis videas,et totum videre C non possis : inde maledicito ei. Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis [h. non habet, montis] Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis desuper vitulis atque arietibus [Vulg. vitulo et ariete], dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum,donec ego pergam obvius.Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris [Vulg. add. ei]. Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo.Ad quem Balac : Quid,inquit, locutus est Dominus ? Et ille assumpla parabola sua, ait : Sta,Balac, et ausculta; audi,fili Sepphor [h. Sta, Balac, et audi, ausculta, fili Sepphor, eloquia mea] : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit ? Ad benedicendum adductus sum *, benedictionem prohibere non valeo [h. Ecce benedictiones accepi, a quibus prohiberi non valeo]. Non est idolum in

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

Jacob, nec videtur simulacrum in Israel. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. Deus eduxit eum de Ægypto, cujus fortitudo similis est Rbinocerotis. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Jacob et Israeli quid operatus sit Deus [h. quid operatur Deus]. Ecce populus ut lucæna consurget, et quasi leo erigetur : non accubabit,donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat. Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei [Vulg. tac. ei], nec benedicas. Et ille ait : Nonne dixi tibi, quod quidquid mihi Dominus [Vulg. Deus] imperaret, hoc facerem ? Et ait Balac ad eum : Veni et ducam te ad alium locum, si forte placeaí Deo ut inde maledicas ei. Cumque duxisset eum super verticem montis Phohor, qui respicit solitudinem, dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. [Cap. XXIV.] Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret : sed dirigens contra desertum vultum suum, et elevans oculos vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas, et irruente in se Spiritu Dei, assumpta parabola, ait : Dixit Balaam filius Beor; dixit homo,cujus obturatus est oculus; dixit auditor sermonum Dei, qui visionem 0mnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel 1 ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri propter aquas. Fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. Deus eduxit eum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius,ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. [h. Quis suscitabit eum?] Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus : qui maledixerit tibi [Vulg. tac. tibi], in maledictionem reputabitur. Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te,quibus e contrario tertio benedixisti: revertere [h. fuge] ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem

sumptus sum, benedicam. MART.

— Urbinas ms. inductus sum ; quæ tantula lectionis diversitas, multi facienda est hic loci,ubi originales inter se textus discrepant, nec satis intelligitur, quo sensu nunc se dicat Balaam venisse ad benedicendum, cum ad maledicendum venisset.

Domini Dei mei [h. non habet Dei mei], ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ? Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore. Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cujus obturatus est oculus; dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones 0mnipotentis videt,qui cadens apertos habet oculos.Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope [h. Video eum, sed non modo ; considero illum, sed non prope].Orie

, tur stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumæa possessio ejus : hæreditas Seir cedet inimicis suis : Israel vero fortiter aget. De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. Cumque vidisset Amalec, assumens para bolam ait : Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola ait: Robustum est quidem habitaculum tuum ; sed si in petra posueris nidum tuum,et fueris electus de stirpe Cinæi {Librariorum errore vitium inolevit, ut pro Cinæo hic Cain scribatur], quandiu poteris permanere ? Assur enim capiet te. Assumptaque parabola iterum locutus est : IIeu, qui victurus est, quando ista faciet Deus ? Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt. Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suuin : Balac quoque via,qua venerat, rediit.

[T. XV, B. LVI, C. LXV, Cap. XXV.] Morabatur autem eo tempore Israel in Setthim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua [h. ad sacrificia deorum suorum]. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. Initiatusque est Israel Beel-Phehor, et iratus Dominus Israel [h. Adjunctusque est Israel. Vulg. tac. Israel], ait ad Mosen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis : ut avertatur furor meus ab [srael. Dixitque Moses ad judices Israel : Occidat unusquisque proximos suos, qui initlati [h. adjuncti] sunt Beel-Phebor, Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin, vidente Mose, et omni

C.

turba filiorum Israel, qui flebant ante fores taber- D

naculi [C. LXVI]. Quod cum vidisset Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis, surrexit de inedjo multitudinis, et arrepto pugione,ingressus est post virum Israeliten in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis lsrael, et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. Dixitque Dominus ad Mosen : Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios lsrael in zelo meo. Idcirco loquere ad eum [h. non habet, ad eum] : Ecce do ei

pacem fœderis mei, et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum;,quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel. Erat autem nomen viri Israelitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Selu, dux de cognatione et tribu Simeonis. Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Chozbi, filia Sur, principis nobilissimi Madianitarum [B. LVII]. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutile eos : quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phehor, et Chozbi filiam ducis Madian sororem suain, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phehor.

(B. LVIII, C. LXVII, Cap. XXVI.) Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Mosen, et Eleazarum filium Aaronis sacerdotem : Numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos [h. per domos patrum suorum], et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. Locuti sunt itaque Moses et Eleazar [h. Nuineraverunt itaque Moses et Eleazar] sacerdos in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant a viginti annis et supra, sicut Dominus imperarat, quorum iste est ' numerus : Ruben primogenitus Israel. Hujus filius, Enoc, a quo familia Enochitarum : et Phallu, a quo familia Phallnitarum, et Esron, a quo familia Esronitarum, et Charmi, a quo familia Charmitarum. Hæ sunt familiæ de stirpe Ruben , quarum numerus inventus est, quadraginta tria millia et septingenti triginta. Filius Phallu, Eliab. Hujus filii, Namuel et Dathan,et Abiram.Isli sunt Dathan et Abiram principes populi,qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core, quando contra Dominum rebellarunt, et aperiens terra os suum devoravit Core [g. deglutivit eos et Core], morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros,factum est grande miraculum, ut, Core pereunte, filii illius non perirent [h. filii quoque Core non perierunt]. Fifii Simeon per cognationes suas. Namuel,ab hoc familia Namuelitarum : Jamin, ab hoc familia Jaminitarum : Jachin, ab hoc familia Jachinitarum ; Zare, ab hoc familia Zareitarum ; Saul, ab hoc familia Saulitarum. Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit, viginti duo millia ducenti. Filii Gad per cognationes suas : Sephon, ab hoc familia Sephonitarum ; Aggi, ab hoc familia Aggitarum ; Suni, ab hoc familia Sunitarum ; Ozni, ab hoc familia Oznitatum ; Heri,ab hoc familia Heritarum ; Arod, ab hoc familia Aroditarum ; A reli, ab hoc familia Arelitarum. Istæ sunt familiæ,Gad,quarum omnis numerus fuit,quadraginta millia quingenti. Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. Fueruntque filii Juda, per cognationes suas : Sela, a quo familia Selanitarum : Phares, a quo familia Pharesitarum ; Zare, a quo faumilia Zareitarum. Porro filii Phares : Esron, a

quo familia Esronitarum ; et Amul, a quo familia A familia Jaselitarum: Guni, aquofamiliaGunitarum;

Amulitarum. Istæ sunt familiæ Judæ, quarum omnis numerus fuit, septuaginta sex millia quingenti. Filii Issachar, per cognationes suas : Thola, a quo familia Tholaitarum; Phua, a quo famila Phuaitarum;Jasub, a quo familia Jasubitarum; Semron, aquofamilia Semronitarum. Hæ sunt cognationes, Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum ; Elon, a quo familia Eloditarum : Jalel, a quo familia Jalelitarum. Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti. Filii Joseph per cognationes suas. Manasse et Ephraim. De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum. Galaad habuit filios: Hiezer, a quo familia Hiezeritarum ; et Helec, a quo familia Helecitarum, et Asriel, a quo familia Asrielitarum ; et Sechem, a quo familia Sechemitarum ; et Semida, a quo familia Semidaitarum ; et Epher, a quo familia Epheritarum. Fuit autem Epher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias, quarum ista sunt nomina, Maala, et Noa, et Egla, et Melcha, et Thersa. Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquagenta duo millia septingenti. Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum ; Becher, a quo familia Becheritarum ; Thahan, aquo familia Thahanitarum. Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. Ilæ sunt cognationes filiorum Ephraim, quorum numerus fuit triginta duo millia quingenti. Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis: Bale, a quo familia Baleitarum ; Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum ; Sephupham, a quo familia Sephuphamitarum * ; Hupham, a quo fam.ilia Huphamitarum. Filii Bale, Ard, et Naaman. De Ard familia Arditarum : Naamam de familia Naamitarum. Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas, quorum numerus quadraginta quinque millia sexcenti. Filii Dan per cognationes suas. Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ cognationes Dan per familias suas. Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti. Filii

Azer per cognationes suas : Jemma, a quo familia D

Jemnaitarum ; Jesui, a quo familia Jesuitarum; Bria, a quo familia Briaitarum. Filii Bria, Heber, a quo familia Heberitarum, et Melchiel, a quo familia Melchielitarum. Nomen autem filiæ Aser fuit Sarab. Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquagenta tria millia quadringenti. Filii Nephthali per cognationes suas: Jasel, a quo

* Excidit hic loci in Hebræo unum 5 phe, unde legimus Suphamitarum, pro$ephuphamitarum juxta Canonem Heb. veritatis. Mart.

— Cum vulgatis libris Urbinas ms. Supham, et Suphamitarum, Hebr. Sephupham quidem habet,

PATROL. XXVIII.

Jezer, a quo familia Jezeritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum. Hæ sunt cognationes filiorum Nepthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque milliaquadringenti.Istaestsumma filiorum Israel, qui recensiti sunt, sexcenta millia et mille septingenti triginta. Locutusque estDominus ad Mosen, dicens: Islis dividetur terra juxta numerum vocabulorumin possessiones suas.Pluribusmajorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, traditur possessio: ita duntaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipient, vel pauciores. [B. LIX, C. LXIX.] Hic quoque est numerus filiorum (h. non habet filiorum) Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caalh, a quo familia Caathitarum , Merari, a quo familia Meraritarum. Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobui, familia Hebroni, familia Maholi, familia Musi, familia Cori. At vero Caath genuit Amram, qui habuit uxorem Jochebed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios Aaron et Mosen, et Mariam sororem eorum. De Aaron nati sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar* * quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum eoram Domino. Fueruntque omnes (h. non habet) qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini, ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum cæteris est data possessio. Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Mose et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. Inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai. Prædixerat enim Dominus, quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Jephone, et Josue filius Nun. (C. LXX, Cap. XXVII.) Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Epher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Egla, et Melca, et Thersa. Steterunt que coram Mose et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt : Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos (h. fratres) patris nostri. Retulitque Moses causam earum ad judicium Domini (h. Retulitque causam earum coram Domino). Qui dixit ad eum : Justam rem postulant filiæ Salphaad; da deis possessionem inter

[merged small][ocr errors]
« ElőzőTovább »