Oldalképek
PDF

Mosen : Ingredere ad Pharaonem ; ego enim indu- A mentissimum, et arreptam locustam projecit in

ravi cor ejus, et servorum illius: ut faciam signa mea hæc in eo, et nares in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis, et scietis [Vulg. sciatis] quia ego Dominus. Introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ad eum : Hæc dicit Dominus, Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: quæ operiat superficiem terræ nec [Vulg. ne] quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris. Et implebunt domos tuas et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum ; quantam non viderunt patres tui, et avi, ex. quo orti sunt super terram usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo : nonne vides quod perierit Ægyptus ? Revocaveruntque Mosen, et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt ? Ait Moses : Cum parvulis nostris et senibus [Vulg. senioribus] pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri. Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?

Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Do- C.

mino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. Dixit autem Dominus ad Mosen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. Et extendit Moses virgam super terram Ægypti ; et Dominus induxit ventum urentem tota illa die, ac nocte, et mane facto, ventus urens levavit locustas. Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti, et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quiquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat, nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto. Quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferata memortem istam. Egressusque est de conspetu Pharaonis, et oravit D0minum. Qui flare fecit ventum, ad occidente vehe

1 Editi libri lectionem LXX interpretum, et textum Samaritanum secuti, hic loci post, Mosen, addunt, et Aaron. Sciendum vero verbum Aaron abesse in Hebr., syr.Arab. et canone sæpius laudato. MARt.

mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. Et induravit Dominus cor Pharaonis, necdimisit filios Israel. [9 Plaga.] Dixit autem Dominus ad Mosen Extende manum tuam in cœlum, et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant. Extenditque Moses manum in cœlum, et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicunque autem habitabant filii Israel, lux erat. Vocavitque Pharao Mosen, et dixit ': Ite, sacrificate Domino, oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. Ait Moses: Hostia quoque st holaucausta dabis nobis, quæ of

B feramus Domino Deo nostro. Cuncti greges pergent

nobiscum : non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. Dixitque Pharao ad Mosen : Recede a me [Vulg add. et], cave ne ultra videas faciem meam : quocunque die apparueris mihi, morieris. Respondit Moses : Ita fiet * ut locutus est, non videbo ultra faciem tuam. [C. XVII, Cap. XI.] Et dixit Dominus ad Mosen : Adhuc.una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos et exire compellet. Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti, coram servis Pharaonis et omni populo. Et ait Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar [Vulg. ingrediar], in Ægyptum, et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ, quæ est ad molbm, et omnia primogenita jumentorum. Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel. Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et

D omnis populus, qui subjectus est tibi: post hæc Dominus ad Mosen et Aaron in terra Ægypti : Men- A tur in domibus vestris: qui comederit fermenta

egrediemur. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Mosen : Non audiet vos Pharao, ut multa signa fiant in terra Ægypti. Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone; et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israel de terra sua [Vulg. tacet de terra sua]. [T. XII, B. VI, D. XVIII, Cap. XII.] Dixit quoque

— Nostri mss. Moysen et Aaron, et diaeit eis : cum editis et juxta Græcum.. Urbinas aliique penes Martian. mss., fiat.

sis iste, vobis principium mensium ; primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas 1. Sin aulem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui ejus, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. Et servabilis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperum. {Et sument de 8anguine ejus, ac ponent superutrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane, si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum, renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est transitus) Domini. Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus, et in cunctis diis Ægypti fäciam judicia, ago Domimus. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis, et videbo sanguinem, et transibo vos, nec erit in vobis plaga di8perdens quando percussero terram Ægypti. Habebitis autein hanc diem in monumentum, et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. Septem diebus azyma comedetis : in die primo nom erit fermentum * in domibus vestris: quicunque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum. Dies prima erit 8ancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his quæ ad vescendum pertinent.Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Primo mense, quarta

[ocr errors]

tum, peribit anima ejus de cœtu Israel : tam de advenis quam de indigenis terræ. Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. Vocavit autem Moses omnes seniores [b.] Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. Transibit enim `Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domus veatras et lædere. Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. Cumque intoieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. Et cum dixerint vobis filii vestri : , Quæ est ista religio ? dicetis eis : Victima transitus Domnii est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostros liberans. Incurvatusque populus adoravit. Et egressi filii lsrael fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron. [10 Plaga.] Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et oinne primogenitum jumentorum. Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus, et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Vocatisque [Vulg. add. Pharao] Mose et Aaron nocte, ait: Surgite, egredimini a populo meo, et vos, et filii Israel : ite, immolate Domino sicut dicitis, Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abuntes benedicite mihi. Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes ; Omnes moriemur. Tulitigitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. Dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis, ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

decima die mensis ad vesperam, comedetis azyma D [T. VIII.] Profectique sunt filii Israel de Ramesse mulieribus]. Sed et vulgnus promiscuum innume- A separabis omne, quod aperit vulvam Domino, et

usque diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. Septem diebus fermentum non invenie

'. Canon Hebr. ver. docet unde tollendus sit agnus, nam ad domos suas adjecit, ab ovibus et hædi§; qugd Arabs partim expressit dicens, idque caput ovibus. Glossema videtur marginale'in corpóre po. situm a librariis. Proximum est huic quod legitur cap. 1 Levitici, vers. 10. MARt.

— Voculas et domos Urbinas ms. ignorat. Hebræus n>5 nec nis-ni>n nty agnum, per domum patrum. agnum per domum. *. Pro fermento inss. omnes fermentatum legunt: retinenda tamen editorum lectio, quia in fonté He

in Soccoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis, et mulieribus * [h. non habet :

braico fermentum legimus, non fermentatum MARt. — Sic recte habent mss. nostri, fermentum : secus quibus Martian. usus est, fermentatum. Mem.banc habet notationem in marg. fermentum, non ut alii fermentatum. 3 Lectioni canonis consentiunt tres inss. codd. Colbertinæ bibliothecæ, et unus e recentioribus .$. Germani a Pratis. Deleta autem videntur in aliis ultima verba, et mulieribus, propter adnotationem marginalem canonis. MART.

rabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. Coxeruntque farinam, quam dudum conspersam de Ægypto tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. [C. XVIII.]Habitatio autem filiorum Israel,qui manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. Nox est ista observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis. [C. XX]. Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron : Hæc est religio Phase ; Omnis alienigena non comedet ex eo. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Advena et mercenarius non edent ex eo. In una domo comedetur, nec efferatis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domino, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. Eadem lex erit indigenæ et colono, qui peregrinatur apud vos . Feceruntque omnes filii Israel sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron. Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.

[ocr errors]

minus ad Mosen, dicens : Sanctifica mihi omne primogenitum,quod aperit vulvam in filiis Israeltam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. Et ait Moses ad populum : Mementote diei hujus, in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem. Hodie egredimini mense novarum frugum. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi et Hetthæi et Amorrhæi etEvæi et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit solemnitas Domini. Azyma comedetis septem diebus, non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit Dominus mihi, quando egressus sum de Ægypto. Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante oculos tuos, et ut lex Domini semper sit in ore tuo: in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi,sicut jutavit tibi et patribus tuis, et dederit eam tibi,

* Errore librariorum omittitur in omnibus codd.

quod primitivum est in pecoribus tuis, quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. Primogenitum asini mutabis ove, quod si non redeineris, interficies. 0mne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti de domo servitutis. Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, oocidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque primogenitum jumentorum ; idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. Erit igitur quasi signum in p manu tua, et quasi appensum quid, ob reeordationem, inter oculos tuos ; eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. [C. XXII.] Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos eduxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est, reputans ne forte poeniteret cum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. Sed circumcidit per viam deserti quæ est juxta mare Rubrum, et armati ascenderunt filii Israel de terra Ægypti. Tulit quoque Moses ossa Jacob secum, eo quod adjurasset filios Israel, dicens:Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum. Profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis. [C. VIII.] Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis; et per noctem in columna ignis : utdux esset itineris utroque tempore. Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. [C. XXIII, Cap. XIV.] Locutus est autem Dominus ad Mosen, dicens : Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phiahiroth, quæ estinter Magdalum et mare contra Beelsephon, in conspectu ejus castra ponetis super mare. Dicturusque est Pharao super filiis Israel : Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum. Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos, et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus : scientque Ægyptii, quia ego sum Dominus: Feceruntque ita. Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus, immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super D populo, et dixerunt : Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis ? Junxit ergo currum,etomnem populum suum assumpsit secum. Tulitque sexentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit, et duces totiusexercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israel, at illi egressi erant in manu excelsa. Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris Buper mare ; omnis equitatus el currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phiahiroth * con

manuscriptis prima syllaba phi, et legitur tantum,

tra Beelsephon. Cumque appropinquasset Pharao, A et involviteos Dominus in mediisfluctibus. Rever

levantes filii Israel oculo8, viderunt Ægyptios post se, et timerunt valde, clamaveruntque ad Dominum, et dixerunt ad Mosen : Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine ? quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto : Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes: Recede a nobis, et serviamus Ægyptiis? multo enim melius est servire eis, quam mori in solitudine. Et ait Moses ac populum : Nolite : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Dixitque Dominus ad Mosen : Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel,ul proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et dividejillud ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Ego autem indurabo cor Ægyptiorum, ut persequantur vos, et glorificabor in Pharaone, et in omni excercitu ejus, in curribus et in equitibus illius. Et scient AEgyplii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit, inter castra Ægyptiorum et caslra Israel, et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Cumque extendisset Moses manum super mare,

abstulit illud Dominus, flante vento vehementi et C

urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. Persequentesque AEgyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus Phraonis, currus ejus et equites, per medium maris. Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit excercitum eorum, et subvertitrotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israelem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Mosen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad AEgyptios super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ.

erant in Abireth : quæ ex8criptorum incogitantia lectorem non debuit latere. MARt — Optime Urbinas Phyayroth : 8ecus Palatin. Athiroth. Tum idem Urbinas subsequens Pharaonis nomen prætermittit. 1 Laudat Rabanus editionem quæ fert, Dominus nomen est illi. * Hunc locum diversimode legunt mss. codices. Canon Heb. ver. ita habet: Deactram tuam, Domimus, magnificem in fortitudine. Ain, Deactra tua, Domine, magnifice in fortitudine Recentior unus legit, Magnificeiur tn fortitudine. Sic pro voluntate éx

sæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti excercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare, ne unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris : liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Ægyptiorum. Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos, timuitque populu8 Dominum et crediderunt Domino, et Mosi servo ejus. Tunc cecinit Moses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. Fortitudo mea, Dominus; et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum ; Deus patris mei, et exaltabo eum. Dominus quasi vir pugnator: omnipotens [in h. Dominus] nomen ejus ': currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mate. Electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro: abyssi opernerunt eos : descenderunt in profundum quasi lapis. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine *. dextera tua, Domine, percussit inimicum : et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos ° [h. [tuos]. Misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam : et in spritu furoris tui congregatæ sunt aquæ. Stetit unda fluens : congregatæ sunt abyssi in medio mari. Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividain spolia, implebitur anima mea. Evaginabo gladium meum: interficiet eos manus mea. Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate: terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ? Extendisti manum tuam [h. dexteram tuam],

scriptorum unius sententiæ multæ sæpius occurrunt variantes lectiones. MART. — In Latina editione alia, quam Rabbanus Iaudat, glorificata est. ° Editi legunt, tuos, juxta Hebræum. At mss. omnes optimæ notæ et antiquiores habent meos, Quare ne quid propria auctoritate a nobis mutaretur, res ut sunt in canone, manere voluimus, MARt. — Sic nostri, aliique omnes mss. habenf meos. Hebræus tamen et Vulgatus, tuos.

A omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin,

et devoravit eos terra. Dux fuisti in misericordia tua. populo ' quem redemisti. Et portasti'eum in fortitudine tua. ad habitaculum sanctum tuum. Ascenderunt populi, et irati sunt 1 [h. Audierunt populi, et perturbati 'sunt]: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit #*tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. – Irruat super eos , formido et pavor, in magnitudine * brachii tui. Fiant immobiles quasi lapis, donec transeat populus tuus, Domine, donec transeat populus tuus iste, quem 'possedisti. Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine Sanctuarium [ Vulg. add. tuum], Domine, quod firmaverunt manus tuæ. Dominus regnabit in æternum et ultra. Ingressus est enim [h. sic] eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris. Filii autem Israel ambulaverunt persiccum, in medio ejus. [C. XXV.] Sumpsit ergo Maria prophetis [Vulg. prophetissa] soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem ejus dejecit in mare [T. IX, B. IX, C. XXVI] Tulit autem Moses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveuiebant aquam. Et venerunt in Marath nec poterant hibere aquas deMara, eo quod essent, amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illud Mara id est, amaritudinem. Et mur. muravit populus contra Mosen, dicens, quid bibemus ? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta atque judicia, et ibi tentavit eum, [h.] et dixit: Si audieris vocem Dominf Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. [C. XXVII.] Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ, et castrametati sunt juxta aquas. [Cap. XVI.] Profectique sunt de Elim, et venit

* Invenit et Rabanus in alia editione, Audierunt gentes, et iratæ sunt.

quod est inter Elim et Sinai : quinto decimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Mosen et contra Aaron in solitudine. Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus [h.] panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?Dixit autom Dominus ad Mosen : Ecce ego pluam vobis [h.] panem de cœlo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea, an non ? Die autem sexta parent quod inferant, et sit duplum cuam colligere solebant per singulos dies. Dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios lsrael : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitatis [Vulg. mussitastis] contra nos ? Et ait Moses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitatem? eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati esti contra eum, nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Dixitque Moses ad Aaron : Dicuniversæ congregationi filiotum Israel : Accedite coram Domino, audivit enim murmur vestrum. Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. [C. XXVIII.] Locutus est autem Dominus [ad Mosen, dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini [h.] pane:sciestisque quod sim [Vulg. ego sum] Dominus Deus vester. Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tunsum, in similitudinem pruinæ super terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem, MANhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moses : Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.{Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisqueex eo quantum sufficiat ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo, sic tolletis. Feceruntque ita filii Israel : etcollegerunt alius plus, alius minus. Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. Dixitque Moses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.

* Unus Palat., Magnitudines.

« ElőzőTovább »