Oldalképek
PDF

in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. Respondens Abraham ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Quid si minus quinquaginta justis, quinque fuerint ? delebis, propter quinque ', universam urbem? Et ait, Non delebo, si invenero ibi quadraginta et quinque. Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta inventi fuerint *, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta. Ne, quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: Quid si inventi fuerint ibi triginta ? Respondit, Non faciam, si invenero ibi triginta. Quia semel, ait, coepi, loquar ad Dominum meum : Quid si inventi fuerint ibi viginti ? Dixit, Non interficiam propter viginti. 0bsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit, Non gelebo propter decem. Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham, et ille reversus est in locum suum. [C. XXXVI, Cap. XIX.] Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset [J'ulg. add. eos], surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, et dixit: 0bsecro, domini, declinale in domum pueri vestri, et manete ibi ; lavate pedes vestros, et mane proficiscernini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus. Compulit illos oppido ut diverterent ad eum; ingressisque domum illius fecit convivium, coxit azyma, et comederunt. Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad semen, omnis populus simul. Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait : Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere. Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis, mali, quia ingressi sunt sub umbraculum cuiininis mei. At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquint, ut advena; nunquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vin.que faciebant Lot vehementissime : jam prope erant [Vulg. jamque erat] ut infringerent fores. Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntqne ostium, et eos, qui erant foris, pereusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Dixerunt autein ad Lot: Habes hic tuoruin quempiam ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac : delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdainus illum [Vulg. illos]. Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos,

* Vulgatus interpres I Propter quadraginta quinque, dissentiente Hebræó nv>ni.

* Addit et Hebræus cv, et Vulgat, interpres ibi

* Pro his, Ibi locutus est Dominus ad eum, He

A qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite,

egredimirii de loco isto,quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. Cumque esset mane,cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. Et eduxerunt eum, et posuerunt extra civitatem. Ibi locutus est Dominus ad eum ° : Salva animam tuam; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. Dixitque Lot ad eos: Quæso, domine mi, quia in• venit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar. Est civitas hæc juxta,ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea ; nunquid non modica est, et vivet anima mea? Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illud. Idcirco vocatum est nomen urbis illus Segor. Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor [C. XXXVII.] Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo, et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. [B. XXIV.] Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus est Abrahæ, et liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. [T. XIII.] Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor), et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. Weni, ineD briemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. Dederunt et illa

braeus habet, Et factum est, cum illi eduaeissent eos foras, diacit, etc. Vulgatus quoque interpres abludit, Ibique locuti sunt ad eum dicentes, etc.

nocte patri vinum *, ingressaque minor filia dor- A coram vobis est, ubicunque tibi placuerit, habita*

mivit cum eo, et nec tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen Ammon *, id est, filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie. [T. XIV, B. XXV, C. XXXVIII, Cap. XX.] Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur, et peregrinatns est in Geraris. Dixitque de Sara uxore sua : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tu. listi : habet enim virum. Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ? Nonne ipse dixit mihi : Soror mea est, et ipsa ait: Frater meus est ? in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc. Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris, et ideo cuslodivi te ne peccares in me,et non dimisi ut tangeres e. m. Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est, et orabit pro te, et vives; si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris, tu et omnia quæ tua sunt.Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos, et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. Rursusque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ? Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam : alias autem vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi enm in uxorem. Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices, quod frater tuus sim. Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam, et ait : Terra

* Addunt Hebræus textus et Vulgat. interpres, suo.

* Nomen Ammon excidisse videtur ex Hebraeo hodierno ; nam Benammi, quod exstat in Hebraico, non est nomen ipsum, sed in eo quasi causa redditur, cur Ammon vocatus fuerit filius minoris filiæ Lot. MART.

— Non est in Hebræo archetypo hoc nomen, sed tantum habet, •>» Non *>y-p ^w NYpn : Et vocavit nomen ejus Ben ammi, ipse est pater, etc. Illud porro Ben-ammi sonat filium populi mei, quae Hieronymi interpretatio est. IHinc autumat Martian. nomen Ammon excidisse ex Hebræo hodierno, quod tamen adeo non est verosimile, ut sacro contextui ejusque ingenio linguæ repugnet, etymologiam,quæ nec tamen satis bene respondet, vernaculi ejusdem

D

Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo ; hoc erit ubi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocunque perrexeris : mementoque te deprehensam. 0rante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech, et uxorem ancillasque ejus,et pepererunt : concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. [T. XV, B. XXVI, C. XXXVIII, Cap. XXI.] Vigitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit quæ locutus est. Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac : et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac. Dixitque Sara; Risum fecit mihi Deus, quicunque audierit, corridebit mihi. Rursumque ait : Quis auditurum crederet Abraham, quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? Crevit igitur puer et ablactatus est ; fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. [C. XL.] Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem *, dixit ad Abraham : Ejice ancillam hanc et filium ejus, non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua, omnia quæ dixerit tibi Sara ; audi vocem ejus,quia in Isaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere. Dixit enim; Non videbo morientem puerum; et sedens contra, levavit vocem suam, et flevit. Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de cœlo, dicens : Quid agis, Agar ? nolli timere ; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est; surge, tolle puerum, et tene manum illius ; quia in gentem magnam faciam eum. Aperuitque oculos ejus Deus; quæ videns puteum aquæ,

[ocr errors]

abiit, et implexit utrem, deditque puero bibere. Et A perantes, postquam adoraverimus, revertemur ad [T. XVII, C. XLIII. Cap. XXIIl.] Vivit autem A servum seniorem domus suæ qui praeerat omnibus prosperum fecisset Dominus iter suum, an non. A mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam,

fuit cum eo; qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. Ilabitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. [C. XLI.] Eodem tempore dixit Abimelech, et Phichol, princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecuin est in universis quæ agis. Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ; sed juxta misericoriam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. Dixitque Abrabam : Ego jurabo. Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ, quem vi abstulerant servi illius. Responditque Abimelech : Nescivi quis fererit hanc rem ; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. Tulit

itaque Abraham oves etboves, et dedit Abimelech: B

percusseruntque ambo fœdus. Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ? At ille, Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ubi uterque juraverunt.Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. Surrexit autem Abimelech et Phichol, princeps militiæ ejus, reversique sunt in terram Philistinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. Et fuit colonus terræ Pbilistinorum diebus multis. [T. XVI, B. XXVII, C. XLII, Cap. XXII.] Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

nis. Alii, terram divini cultus, sive adorationis, dieunt: aiunt enim Hebræi Moria hunc esse montem in quo postea templum conditum est. Non sine causa fatetur hic S.Hieronymus, , ifficile esse idioma linguae Hebrææ in latinum sermonem vertere. Certe hanc difficultatem probant tam diversæ ejusdem verbi n*~ Moria intepretationes. MART. -— Hebr. in terram n* ^^n Moria. S. Pater cum Symmacho facit, qui vertit, tís óττza{ας. Ipsi etiam LXX.qui terram excelsam interpretati sunt in eumdem concinunt sensum, deducta voce a verbo nx*, id est aparere, et procul cerni ob loci eminentiam, non a c*n, ut Martianaens putat. * Hebraice habet pic- bassabech. Ut vocis sabech vim interpretaretur Hieronymus in suis Quæstioni

vos. Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum ; ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumqne pergerent duo simul dixit Isaac patri suo : Pater mi ! At ille respondit ; Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti ? Dixit Abraham ; Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Per gebant ergo pariter ; veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum. Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.Et ecce angelus Domini de cœlo clamavit dicens ; Abraham ! Abraham ! Qui respondit, Adsum, Dixitque ei ; Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam ; nunc cognovi quod timeas Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus suis *, quem as

sumens obtulit holocaustum pro filio suo. Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur ; In monte Dominus videbit *. Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens : Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito *, henedictam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit sementuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ quia obedisti voci meæ. Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. His ita gestis,nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo: IIus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, et Chased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, ac Bathull, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nahor fratri Abraham. Concubina vero illius nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham et Tanas et Maacha.

bus Hebraicis, longiori usus est circuitu verborum ; sed nostrates Sancti Severi in capite Vasconiæ significantiam dictionis sabech, et totam Hieronymi circumlocutionem uno verbo exprimunt, vepretum enim vel spinetum, condensa et inter se implexa virgulta, vocant pleiae, quasi dicas plexum aut impleäum. Sabeth igitur Hebræorum ipsum est pleiae, sive pleigs Vasconum. MART. 8 Palatin. ms. cum Vulg. interprete hic suis tacet, quod etin sequenti versü facit post vocem filio: habet econtrario Ilebraeus. Cæterum vide Quæst. Hehraic. in hunc locum. et quos nos ibi adnotavimus. * Lectio hodier na Massoretharum est πN* iorae, id est videbitur, dro nN^*, ire, hoc est videbit, ut Ilieronymus legit. MART. — Eaiem utroque in loco Hebræi textus est legt:o, tametsi varie nunc Massoretharum punctis distincta. Reddi potest, Dominus videbitur, vel Dominus providebit. * Àddit Vulg. propter me, juxta Græcum.

Sara centum vigenti septem annis. Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens : Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulcri vobiscum,ut sepeliam mortuum meum. Responderuntque filii Heth, dicentes: Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos : in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. Surrexit Abraham,et adoravit populum terræ, fiilos videlicet Heth, dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepellam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron, filium Sohar [Vulg. seor], ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulcri.Habitabat autem Epberon in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthæus! ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens : Nequaquam ita fiat, domine mi, sed [Vulg. add. tu] magis ausculta quod loquor : Agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est : præsentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum. Adoravit Abrabam coram populo terræ. Et locutus es ad Ephron, circumstante plebe: Quæso, ut audias me : Dabo pecuniam pro agro suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. Respondit Ephron ; Domine mi, audi: Terram quam postulas, quadringentos argenti siclos valet: istud est pretium inter me te: sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum. Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron * postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti et [Vulg. tac. et] probatæ monetæ publicæ. Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mamre, tam ipse quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis per cir^mitum *, Abrahæ in possesionem, videntibus filius Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici *, quæ respiciebat Mamre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth. [T. XVIII, B. XXVIII, C. XLIV, Cap. XXIV.] Erat autem Abraham 8enex dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei. Dixitque ad

[ocr errors][merged small]

D donec cuncti bibant.

quæ habebat : Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum coeli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananærorum, inter quos habito: sed ad terram meam * et ad cognitionem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac. Respondit servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es? Dixit Abraham: Cave nequando reducas illuc filium meum : Dominus Deus cœli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit °, dicens : Semini tuo dabo terram hanc : ipse mittet angelum suum corum te, et accipies inde uxorem filio meo; sin autem mulier sequi te noluerit, non teneberis juramento: filium tantum meum ne reducas illuc. Posuit ergo servus manum sub femore Abram domini sui, et juravit illi super sermone hoc. Tulitque decem camelos de gregibus domini sui et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit Mesopotaniam ad urbem Nahor. Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. Ecce ego sto propter fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Igitur puella, cui ego dixero : lnclina hydriam tum ut bibam : et illa responderit, bibe; quin et camelis tuis dabo potum ; ipsa est, quam præparasti servo tuo lsaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ, uxoris Nahor, fratris Abraham, habens hydriam in scapula[/ulg. add. sua, juxta Hebr.] : puella decora nimis, virgoque pulcherrima, incognita viro : descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. Occurritque ei servus, et ait : Pauxillum mihi ad sorbendum præbe aquæ de hydria tua. Quæ respondit : Bibe, domine mi; celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. Cumque ille bibisset, adjecit: Quin etiam et camelis tuis hauriam aquam, Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus camelis dedit. Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volen8 utrum

Ephron appeliatus est Ephran. MART. s Addit Vulg. ejus, quod affixum et Hebræus no

vit ¥5>. - - - - - * In canone Hebraicæ veritatis legimus : ln spelunca agri duplicis, qui recepiebat Mamre. Quod non multum recedit ab Hebraeo. MARt. —Palat. cod. duplicis. Urbinas vero, qui pro qua. s Vulgat. tacet meam, quod tamen est in Hebræo \y^N - 6 Hic quoque Hebraic. et Vulg. addunt mihi nbPostquam ergo [Vulg. autem] biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos ', et armillas totidem pondo siclorum decem. Dixitque ad eam : cujus es filia? indica mihi : est in domo patris tui locus ad manendum? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum filii Melchæ, quem peperit, {Vulg. add. ipsi] Nahor. Et addidit, dicens : Palearum quoque et feni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat. Habebat autem Re

becca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus B

est ad hominem, ubi erat fons. Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis : Hæc locutus est mihi homo : venit ad virum, qui stabat juxta camelos, et prope fontem [Vulg. add. aquæ]: dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? præparavi domum et locum camelis. Et introduxit eum ;n nospitium : ac destravit camelos, deditque paleas et fenum camelis [Vulg. tac. camelis], et aquam ad lavando8 pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit, ei : Loquere. At ille : Servus, inquit, Abraham sum: et Dominus benedixit domino

meo valde, m.agnificatusque est; et dedit ei oves et C

boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. Et peperit Sara, uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat. Et adjuravit me dominus meus dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito, sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio mueo; ego vero respondi domino meo, Quid si noluerit venire mecum mulier ? Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo,

* Pro, appendentes siclos duos legendum videtur semisiclos duos: nam quid aliud nos docent ista Hieronymi ipsius verba in Quaest. Hebraicis ? Et tulit vir, inquit, inaurem, auream didrachmum pondus ejus. BAci. quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semiuncia est : sEcel vero, qui Latino sermúne siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet. Igitur inaures duæ non appendebant duas uncias, id est duos siclos ; sed unaquæque habebat pondus seiniunciæ, sive dimidium sicli, ex Hieronymo.Chaldaeus et Syrus legunt in singulari : Inaurem auream appendentem siclum, vel,pondo sicli unius. Quod favet lectioni Latinorum. MARt.

— Legendum videtur Martianaeo, semis iclos pro siclos, ex eo quod tradat Hieron. in Quaest. ad hunc locum, in Hebræo haberi, Bace, quod pro didrachmo scribitur, et semiuncia; Secel vero, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habere. Ostendimus autem nos ibi, ipsius sicli pondus semiunciam fuisse, idque ex ipsiusmet Hiero nymi testimonio, qui siclum quatuor drachmas

accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de dono patris mei. Innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. Veni ergo hodie ad fontem [Vulg add. aquæ], et dixi, Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, ecce sto juxta fontem aquæ; et virgo *, quæ egredietur ad hauriendam aquam audierit a me, Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua, et dixerit mihi, Et tu bibe, et camelis tuis hauriam, ipsa est mulier quam præparavit Dominus filio domini mei. Dum hæc mecum tacitus volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula, descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam, Da mihi paululum bibere. Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam. Bibi, et adaquavit camelos. Interrogavique eam, et dixi, Cujus es filia ? Quæ respondit, Filia Bathuelis sum, filii Nahor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite [Vulg. add. mihi] ut vadam ad dexteram sive ad siuistram. Responderuntque [h. respondit] Laban et Bathuel, A Do:mino egressus est sermo, non possumus extra placitum ejus quidquam aliud tecum loqui. En Rebecca coram te est, tolle eam, proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus, Quod cum audisset puer Abraham, [Vulg. add. procidens] adoravit in terra Dominum. Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere, fratribus quoque ejus matri dona obtulit. Initoque convivio, vescentes pariter et bibentes iuanserunt ibi. Surgens autem inane, locutus est puer, Dimitte me ut vadam ad domi

pendere non inficiatur, octo vero drachmas unciam conficere. In commentario in Ezechiel, cap. 4: Siclus, inquit, id est, stater quatuor drachmas habet, drachmae autem octo Latinam unciam faciunt. * Hunc locum adversus Judæos urget sanctus

D Hieronymus in libris Quæst. Hæbraicarum, osten

ditque in Hebraeo, pro virgine scriptum esse aalma. Quod quidem et in Isaia habetur: nam in eo loco ubi in nostris codicibus legitur, Ecce virgo concipiet et pariet et Aquila subdole transtulit. Ecce ád0lescentula concipiet et pariet, in Hebræo scriptum habet : Ecce aalma comcipiet et pariet. Notandum autem ex eodem Ilieronymo, quod verbum aalma nunquam nisi ir. virgine scribitur; unde disputationem hujus loci ita concludit: Ostendant igitur Judaei in scripturis alicubi positum aalma, ubi adolescentulum tantum, et non virginem sonet et concedimus eis illud, quod in Isaia apud nos dicitur : Ecce virgo concipiet et pariet: non absconditam virginem, sed adolescentulam significare jam nuptam. MART.

« ElőzőTovább »