Oldalképek
PDF

congregationesque aquarum appellavit Maria. Et A terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis

vidit Deus quod esset bonum. Et ait : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et ferentem [Vulg. facientem] semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum,et habens unumquodque semen [Vulg. sementem] secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Factumque est vespere et mane, dies tertius. [B. IV, C. IV.] Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cœli, ut [Vulg. et] dividant diem ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies et annos, et [Vulg. ut] luceant in firmamento cœli, et illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo magna luminaria : luminare majus, ut præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti, et stellas. Et posuit ea Deus in firmamento cœli, ut lucerent super terram, et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies quartus. [B. V, C. V.] Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cœli.Creavitque I)eus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane,

dies quintus [B. VI, C. VI.] Dixit quoque Deus : C.

Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta,et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,et præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili quod movetur in terra Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus rnaris, et volatilibus cœli, et universis animantibus quae moventur super terram. Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnein herbam, afferentem semen super

* Non Evila, sed Evilat, et Eveilat Iegitur apud LXX Interpretes, In plurimis quoque Latinis mss.codicibus mendose scriptum reperimus Hevilat, vel Evilath. At exploratura omninò nobis est Hieronymum legisse Evila,ut nos emendavimus juxta fidem exemplarium canonis Hebraicæ veritatis : nam de hoc nomine Evila, abunde disserit, lib. de locis Hebraicis. Favet quoque emendationi nostræ vox π*** hhpilh in Hebraico, quam veteres Evila legebant. Eamdem denique retinet lectionem textus Hebræo-Samaritanus ; ac versio etiam LXX Inter£ fetum aliquot in locis, puta Genes. cap. x et xxv. MART.

sementem generis sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terræ,omnique volucri cœli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. Viditque Deus cuncta quæ fecit [Vulg. fecerat], et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. [B. VII, C. VII, Cap. II.] Igitur perfecti sunt coeli et terra,et omnis ornatus eorum. Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat,et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum : quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. [C. VIII.] Istæ generationes [Vulg. interserit sunt] cœli et terræ, quando creata sunt in die, quo fecit Dominus Deus cœlum et terram : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra,omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram ; sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ, Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita: Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Evila ',ubi nascitur aurum.Et aurum terræ illius optimum est : ibique invenitur bdellium *, et lapis onychinus. Et nomen fluvii secundi Gion [Vulg. Gehon]: ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ. Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.[C. IX.] Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum : præcepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede : de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas ; in quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris. Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum :

[merged small][merged small][ocr errors]

cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis,ipsum est nomen ejus. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cœli, et omnes bestias terræ. Adam [Vulg. Adæ} vero non inveniebatur adjutor similis ejus.Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in inulierem, et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam : Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea, hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. [C. X.] Erant autem uterque nudi t, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant. [Cap. III.] Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ, quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni figno paradisi ? Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso vescimur *; de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Vidit igitur mu

gnovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus,et fecerunt sibi perizomata. [C. XI.] Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es ? Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui eo quod nudus essem, et abscondi me. Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi, ne comederes, comedisti? Dixitque Adam: Mulier quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. [B. IX.] Et ait Dominus Deus ad serpentem; Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias

B terræ : super pectus tuum gradieris, et terram co

medes cunctis diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipse conteret caput tuum *, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærum

nas tuas et conceplus tuos : in dolore paries filios,

et sub viri potestate eris *, et ipse dominabitur tui.

Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes eam (Vulg. ex ea) cunctis diebus vitæ tuæ. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus : quia pulvis es, et in pulverem reverteris.Et vocavit Adam

lier quod bonum esset lignum ad vescendum, et C nomen uxoris suæ Eva : eo quod mater esset cun

pulchrum oculis, aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui co. medit. Et aperti sunt oculi amborum, cumque co

ciam. Singulari itidem numero legunt Samaritani et cæteri Orientales: Septuaginta vero habent ττοτήσωμεν,unde fluxit in Hieronymi translationem Latinam, faciamus; nisi forte post LXX interpretes sanctus Hieronymus legerit in suo exemplari Hebraico, ut supra, cap. 1, v, 26, πυyx maase, id est faciamus, in plurali. MARt. — Hic quoque imitatus sit Aquilam,qui το* αωμεν vertit plurium numero. lIebræus autem in singulari habet πvyx, faciam. ' Ita mss. omnes codices antiquiores, ac melioris notæ. Ab eodem etiam versu initium suum ducit capitulurn sequens tam apud LXX interpretes,quain in codicibus Latinis mss. MARt. — Vulgata editio, Erat autem uterque mudus (Gen. II, 25). * Plures mss. Bibliorum codices legunt,vescamur: cui lectioni suffragari videtur 5>sx, Nochel, Hebræi atque Samaritani contextus. φzyo%μεθα similiter,id est edemus, habent LXX Interpretes, quos sequuntur Chaldaeus et Syrus. Sed quis nesciat apud Heb. futurum usurpari solitum pro præsenti indeterminato, MART. — Quidam, quos Martianæus laudat, mss., vescemur, cui lectioni suffragari utcunque ait Hebr. 5>w: et praeter alias antiquas Versiones, Græcus φαγοόμε07. * Pro ipse, legitur ipsa in omnibus fere codicibus mss. At Hieronymus, tum ex Hebraico fonte, tum e

ctorum viventium. (T. II, C. XII). Fecit quoque Dominus Deus Adam (J^ulg. Adæ) et uxori ejus tunicas pellicias, otinduiteos, et ait: Ecce Adam factus

Š ipse in suis Quæstionibus Hebraicis. Idem ergo hic accidit librariorum lapsu quod tempore ejusdem sancti Doctoris, ut et ipse conqueritur in epist. ad Lucinium : « Unde, inquit, si paragrammata repereris, vel minus aliqua descripta sunt, quæ sensum legentis impediant, non mihi debes imputare, sed tuis, et imperitiæ notariorum, librariorumque incuriæ, qui scribunt non quod inveniunt, sed quod intelligunt, et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos. » Exstat etiam ms. codex perantiquus in bibliotheca Sancti Germani a Pratis, ubi prima manu scriptum superest ipse, licet alia recentiori sit additùs apexTliiteræ e, ut esset ipsa, pro ipse. Denique curiosum lectorem non celamus, scripsisse olim veteres pronomina, et adverbia teriminata in e, per diphthóngum ae ; ut est illud, ipsæ dixit et facta sunt (Psal. cxLviii, 5). Et, superbæ loqueris, stultae egisti,etc. Ex hoc scribendi modo retineri facile potuit ipsa, pro ipse, sive ipsae. Chaldæus interpres hüjus vocis ac sententiæ tollit ambiguitatem dicens : Inter filium tuum et inter filium ejus; ipse, etc. MART.

— Unus Palatinus cum Vulgata Editione ipsa.Veteri autem ac translatitiæ quæstioDi de hujus lectione pronominis, non est hic locus. Aditô interpretes atque ipsum comprimis Hieronym. in Quaestion. Hebraicis.

* Addit Hebræus textus pronomen tui, id est -TJ^x.

[blocks in formation]

202

est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum : A fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.

nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terrarn, de qua sumptus est. Ejicitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ. [B. X, C. XIII, Cap. IV.] Adam vero cognovit Evain uxorem suam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium,et Cain agricola. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ mune. ra Domino. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum, et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque esl Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur conciiit facies tua ? Nonne si bene egeris, recipies? sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius [C. XIV.] Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras '. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrein suum, et interfecit eum. Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit, Nescio. Num cutos fratris mei sum* ? Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc igitur maledictus eris super terram,quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de C. manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terrain. Dixique Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniatn merear.Ecce ejicis me hodie a facie terræ,et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenirit me occidet me. Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occideritCain septulum punietur. Posuitque Dominus Cain signum *, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Egressusque Cain a facie Jornini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Edem. Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit et peperit Enoch, et ædificavit civitatem,vocavitque nomem ejus ex nomine filii sui En

Et noinen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canen-
tium cithara et organo. Sella queque genuit Thubal
Cain,qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris
et ferri. Soror vero Thubal Cain, Noema. Dixitque
Lamech uxoribus suis, Adæ et Sellæ : Audite vo-
cem meaim uxores Lamech, auscultate sermonem
meum : quoniam occidi virum in vulnus meum,
et adolescentulum in livorem meum. Septuplum
ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies
septies. [B. XI. C. XV.] Cognovit quoque adhuc
[Vulg. tac. adhuc} Adam uxorem suam, et perpe-
rit filium, vocavitque nomem ejus Seth, dicens :
Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occi-
dit Cain. Sed et Seth nalus est filius qucm vocavit
Enos : ista cœpit invocare nomen Domini.
[C. XVI, Cap. V.] Hic est liber generationis

Adam. In die qua ercavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis, et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit ad imaginem et similitudinem suam,vocavitque nomenejus Seth. Et facti sunt dies Adam, postquam gennit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. Et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta,et mortuus est. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. Vixitque Seth postquam genuit Enos,octingentis septem annis,genuitque filios et filias. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodeciin annorum, et mortuus est. Vixit vero Enos nonaginta annus et genuit Cainam. Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. Factiquc sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. Et vivit Cainan postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis genuitque filios et filias. Et facti sunt omnes dei Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. Vixit autem Malaleel sexaginta quiuque annis, et genuit Jared. Et vixit Malaleel postquam genuitJared, octingentis triginta annis, et genuit filios et et liiias. Et facti sunt omne8 dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Enoch. Et vixit Jared post

ocb. Porro Enoch genuit Irad, Irad genuit Maujael, D quam genuit Enoch octingentis annis, et genuit fi

et Maujae] genuit Mathusael, Mathusael genuit Lamech. Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Genuitque Ada Jabal, qui

1 Desunt verba hæc in Heb. exemplari, et superfua ab Hieron. declarantur. Locum tamen propter vestutatem retinet in sua versione, ut fidem facit phrasis ipsi familiaris: Egrediamur foras : nam in veteri Vulgata legebat : Transeamus in campum. MaRT.

—Vide Quaestiones Hebraic. in hunc locum, quem tametsi ibi superfluum pronuntiet, ex Aquila tamen hic videtur retinuisse.

* In aliquot mss. scriptum est, Nunquid custos

PATROL. XXXVIII.

lios et filias. Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. [C. XVII.] Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis, et ge

[merged small][ocr errors]

nuit Mathusalem,et ambulavit Enoch cum Deo post- A terra coram Deo, et repleta est iniquitate. Cum

quam genuit Mathusalem ', trecentis annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni. Ambulavique cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis* et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Mathusalæ nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium, vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus manuum nostrarum, in terra cui maledixit Dominus. Vixitque Lamech postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. [T. III, B. XII, C. XVIII, Cap. VI.] Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. Dixitque Deus : Non permanebit* spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies il. lius centum viginti annorum gigantes autem erant super terram in diebus illis; postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, pœnituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis inurinsecus: Delebo, inquit, hominem, quem creavi a facieterræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cœli: pœnitet enim me fecisse eos. [C. XIV.] Noe vero invenit gratiam coram Domino. Hæ [Vulg. addit sunt] generationes Noe : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. Et genuit tres filios Sem, Cham et Japheth : corrupta est autem

1 Interserit Vulgata. interpres et viaeit, quæ Hebræus textus verba non agnoscit.

* Apud LXX legimus : Centum se caginta septem annos, quem errorem in numeris redarguit Hieronymus, testaturque se reperisse eamdem prorsus Chronologiam in Samarinatorum volumine, et in libris Hebræorum. Constat igitur textum HebræoSamaritanum, qui totus hodie diversus abit ab Hebræo, in annis chronologicis fuisse labefactum atque corruptum post Hieronymi ætatem : aliquot tamen exemplaria Samarit. jam ante Hieron. fuisse depravata, colligi potest ex Chron. Euseb. apud Syncel. MARt. - -

s Iri hodierno Hebr. textu, et in Samaritiano pm iadon legimus, quod santus Hieronymus in Quaest. Hebr. interpretatur, judicabis, etsi versionem LXX

secutus retineat vocem, permanebit : pb. ialon autem, sive p5. ialin, id est, pernoctabit, permanebit, scriptum erat forte in exemplari Hebraico LXX seniorum. MART.

que vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), dixit ad Noe: Finis universæ carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis lævigatis*, mansiunculas in arca facies,et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. Et sic facies eam : Trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et trigita cubitorum altitudo illius. Fencstram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus ostium autem arcæ pones ex latere deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cœlum [Pulg add. et] universa quæ in terra sunt consummentur. Ponamque fædus meum tecum, et ingredieris arcam tu, et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina iuduces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini. De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere. Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te, et erunt tam tibi quam illis in cibum. Fecit ergo Noe om.nia quæ præceperat illi Deus. [Cap. VII.] Dixitque Dominus ad eum Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam, te enim vidi justum coram me in generatione hac. Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam ; de animantibus vero non mundis duo , masculum et feminam. Sed et de volatilibus cœli septena et septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universæ terræ. Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et dele}o omnem substantiam quam feci , de superficie terræ . Fecit ergo Noe

[ocr errors][merged small]

omnia quae mandaverat ei Dominus. Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. [C. XX.] Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo, in arcam propter aquas diluvii. De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super,terram,duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Deus Noe. Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. Anno sexcentesimo vitæ Noe, mense secundo, septirno decimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cœli apertæ sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Japheth, filii ejus, uxor illius, et tres uxores fiiiorum ejus cum eis, in arcam : ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, ingressæ sunt ad Noe in arcam ; bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus de foris. Factumque est dilivium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ; porro arca ferebatur super aquas. Et aquæ prævaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo coelo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. Consumptaque est omnis caro quæ mowebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium quæ reptant super terram ; universi homines, et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. Et deievit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres coeli, et deleta sunt de terra ; remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca. Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. [T. IV, C. XXI, Cap. VIII.] Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium 1 Ita LXX et Hieronymus : in Hebræo autem, et Samaritano, cunctisque Orientalium versionibus legimus : Decima septima die. Quod mendosum esse nullus dubito, et proclivi lapsu librariorum Hebraeorurn mutatnm fuisse hic loci convy esrim, :-** --* asar iom. Maitt. — Erroris accusat Martianæus Hebræum textum, et Samaritanum, cunctasque Orientales versiones, quae lapsu, ut ait, librariorum præferunt, decima feptúrna die, pro vicesima septima. Ego, utra lectio verior sit dij'udicare non ausim, et malim tamen ab Hebræi stare partibus. • In uno ms. codice Corbeinsi legitur : Qui egrediebatur et regrediebatur; alii habent, revertebatur.

A jumentorum quæ erant cum eo in arca, adduxit

spiritum super terram,et imminutæ sunt aquæ. Et

clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cœli : et

prohibitæ sunt pluviæ de cœlo. Reversæque sunt

aquæ de terra euntes et redeuntes; et coeperunt

minui post centum quinquaginta dies. Requievit

que arca mense septimo, vicesima septima die 1

mensis, super montes Armeniæ. At vero aquæ

ibant et decrescebant usque ad decimum mensem :

decimo enim mense,prima die mensis, apparuerunt

cacumina montium. Cumque transissent quadra

ginta dies, aperiens Nne fenestram arcæ, quam

fecerat, dimisit corvum : qui egrediebatur, et re

vertebatur*, donec siccarentur aquæ super terram.

Emisit quoque columbam post eum, ut videret si B jam cessassent aquæ super faciem terræ. Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex area. At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquæ super terram. Exspectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. [C. XX[I.] Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noe tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra. [B. XIII.] Locutus est autem Deus ad Noe, dicens: Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui,et uxores filiorum tuorum tecum ; cuncta animantia quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam. Egressus est ergo Noe, et filii ejus, uxor illius, et uxores filiorum ejus, cum eo. Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, de arca egressa sunt. [T. V.] Ædificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altara. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait ad eum *: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis Diversus est multimodis locus iste apud LXX, nam pro fenestram arcæ, legunt oslium arcae, et de corvo dicunt quod egressus non rediit. Hanc vero lectionem secutus est etiam ipse Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos, ubi ait: Emittitur itaque de arca corvus, et non rediit. At allgeoriis ibi utitur S. Doctor, et tunc temporis voIumina Hebræorum

nondum evolverat. Consule lib. Quaest. Ilebraicarum in mss. libris. MART.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
« ElőzőTovább »