Oldalképek
PDF

Jam vero persequi haud vacat, quam longe lateque in Ecclesiis editio ista obtinuerit, obsequente imperatoris auctoritati orbe propemodum universo. Vix tamen dictu est, quo, semel data sacri textus emendandi facultate, studiosorum industria evaserit. Tum scholiis onerati sacrorum codicum margines, notisque variantium lectionum aut emendationum ex Hebræo, non illo quidem archetypo, sed aut aliis pro dubitu punctis instructo, aut ex neoterici Judaizantis ingenio in Latinum converso. Hujusmodi ferme usum libro existimo Hebræum scholiasten, quem vocant, et supparem faciunt Rabano Mauro, qui taut illa glossemata, quæ et nos retinuimus ad libri oram, congessit, et qui licet sæpius contentiose magis quam vere interpretari videatur, interdum etiam falsa ipse lectione decipi, aut melioris penitiorisque significatus ignoratione labi, suum tamen studium ita ejus ætatis hominibus approbavit, ut vendibiliores nullos haberent librarii codices, quam quibus notas illas apposuissent. Quid quod Hieronymus ipse diu potuit terræ ille filius Martianaeo videri, ex quo tanta eum inter et Simonium lis fuit ? Taceo nunc alios se quiorum temporum, qui cum aliquid sibi viderentur in Hebraica lingua eruditionis consecuti, ad refigenda suopte ingenio Latina exemplaria operam suam conferebant, eoque plus se putabant bene de sacris Litteris meruisse, quo pluribus locis ab recepta lectione abluderent. Insignis in hanc rem Hugonis de S. Victore, qui duodecimo ineunte sæculo floruit, locus est lib. de sacris Scripturis cap. 9, ubi, Octavo, inquit, loco Hieronymus accessit non jam de Hebræo in Græcum, sicut priores, sed de Hebraeo in Latimum transferens sermonem : cujus translatio, quia Hebraicae veritati concordare magis probata est, idcirco Ecclesia Christi per universam latitudinem præ cæteris omnibus translationibus, quas vitiosa inferpretatio, sive prima de Hebræo in Græcum, sive secunda de Graeco in Latinum facta, corruperat : hanc solam legendam et in auctoritate habendam constituit. Usu autem pravo invalescente, qui mommumquam solita magis quam vera appetit, factum est ut diversas diversis sequentibus translationes, ita tamdem omnia confusa sint, ut peme mumc quid cui tribuendum sit, ignoretur. Hinc porro exorta illa correctoria, ut vocant, sive castigatoria, que tametsi hominum cætera doctorum studio concinnata sunt, iisdem tamen vestigiis insistere haud potuerunt: novas autem sacro textui mutationes intulerunt: dum appositas margini librorum notas alii pro veris lectionibus substituunt, aut simul una inferunt, ac pro suo quisque arbitratu addit, delet, immutat. Ilujusmodi exemplar narrat se vidisse Lindanus pervetustum in Carthusia Zeelhemensi juxta Diesthamiam sita, quod Biblia ad codices Caroli Magni perdiligenter castigatos notabat emendanda locis sane ut non paucis, ita minime pœnitendis. Alterum Bessarion cardinalis Commentario in illud: Sic eum volo manere, contra Georg. Trapezuntium laudat, quod ante annos supra trecentos Romæ, Nicolaus S. Damasi diaconus, et Vaticanæ, ut ipse ait, Bibliothecæ suffraganeus, adornaverat, cujus hæc recitat verba: Lustrans armoria mequibam hoc adipisci, veracia scilicet exemplaria invenire, quia et quae a doctissimis viris dicebantur correcta, unoquoque im suo sensu abundante, adeo discrepabant, ut quotquot codices, tot exemplaria reperirem. Vere tum dici de Hieronymiana versione poterat, quod de hominum valetudine : quod gravius ægrotant ii, qui cum morbo levati viderentur, in eum de integro incidêrunt.

Puto autem ex his lector intelligit, quod volebamus, quo nos proposito hanc provinciam subierimus, et quanti labor hic steterit. Nempe cum Hieronymi versionem jam inde ab viII sæculo omne genus vitia depravarint, ejus erat qui vellet nativam illius germanitatem repraesentare, tantam ætatis memoriam supergredi, in eamque rem primo incumbere, ut quæ sæculum illud anteverterent, exemplaria nanciscerentur, aut quæ certe criticorum id et sequioris temporis manus evasissent, manifestis indiciis dignosceret. Nam in cæteris quidem omnibus litterarum monimentis recensendis expoliendisque, exemplaris a quo petuntur, aut ad cujus exiguntur fidem, momenti plurimum ætas habet, si propiore ab auctoris temporibus intervallo absit: fieri tamen potest, atque interdum usu venit, ut recentioris ævi apographum antiquiori longe præferas sui merito atque emendatione, utpote quod vel a sinceriore alio, vel ab amanuensi et diligentiore et magis erudito descriptum sit. Alia est Latinæ hujus versionis in mss. codicibus ratio, de quibus vix puto id fere unquam ut eveniat, quod non ad privatam eruditionem, sed ad populi usum describerentur, utque eorum continuo labem temporum ferant, quibus exarati sunt. Non igitur ad eam pristinæ integritati restituendam satis erat mss. libros, ut fors tulit obvios, aut, qui sane multi superant in bibliothecis, elegantes adhibere in consilium, sed conquirendi, quanta maxima id fieri solertia potuit, vetustissimi ac pene exsoleti ; iisque tota deferenda auctoritas, quibus glossatorum manus pepercerint. Ejusmodi libros ut longo labore atque indagine ex Italiæ bibliothecis, quot ferme opus erant ad rem nostram, comparaverimus: profecto quem Veronensis hæc nostra suppeditavit, omnem ut ætatem, ita et opinionem facile exsuperat: quem et præstat paucis ad periculum faciendum describere, ut et alios ab eo æstimes. Continet codex iste Regum libros, quæ potior ac nobilissima Scripturæ pars est, tam certis tamque germanis intactæ Hieronymianæ Versionis notis, ut cæteris præstare omnibus, quot ex Europæ bibliothecis hactenus innotuere, non dubitem. Membrana compactus est perquam tenui, in-folii, ut vocant, sed ferme quadrati formam: litteris autem majoribus, quales in antiquissimis omnium monmentis conspicimus, exaratus es totus. Interdum flavas atque aciem oculorum effugientes litteras posterior manus nigro juxta veteres ductus atramento infecit, ac pene exsoletam atque evanescentem tanta vetustate scripturam renovavit. Interdum et clarius expressit, maxime ubi transversa superne lineola T litteram efformat, quæ in priore typo haud multum ab I differt. Exemplum ad veri faciendam fidem hoc habeto:

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Oratio tametsi omnis continuata rerum serie continetur, nullum ut pateat interstitium, neque in capita aut versus distributa: ubi tamen sententia aut periocha insignior desinit, parvo intervallo ut plurimum intercipitur: quod sequiori amanuensi locum fecit depingendæ ibi £interpunctionis, ut libuit, notæ. 0rthographia quoque priscam redolet Latinitatis rationem et formam in verbis maxime compositis, in quibus integra præpositio servatur, ut est, subputare, adloqui, atque his similia. Emendatio autem et satis diligentem antiquarium probat, atque iis scribentem temporibus, quæ Latinæ adhuc linguæ gloriam sustinebant: si illud excipias, quod sæpe accusandi casum pro sexto, atque hunc vicissim pro illo adhibet: quod ipsum tamen verendæ ' antiquitatis indicium esse, notatum est doctis viris ex veterum Grammaticorum testimoniis, atque alias nobis, qui locum illum ex domestici Musæoli nostri veteri ethnico titulo adduximus, SINE. ALTERITRUM. ANIMI. LESI0NEM. Uno verbo tantam huic libro tribuimus artiquitatem, ut inter Hieronymianos parem esse vilemus ei neminem ; atque illi etiam præferamus sæpius laudato, qui Vitam S. Pauli Eremitæ continet, et constat ex consulari epocha ab amanuense adnotata, vixdum centum esse annis Hieronymo recentiorem : ut hunc adeo, quem illi ætate præferimus, propiore adhuc intervallo a S. Doctoris ævo removeamus. Quod porro germanam exhibeat Hieronymi translationem, innumeris propemodum argumentis evincimus, quorum insigniora quædam, quæ ex ipso contextu elucent, in notis proponimus observanda; nunc illud quod petitur ex tota codicis structura, indicemus. Ac primum in duos tantum libros, quorum alter Samuel inscribitur, alter Malachim, totam I{egnorum historiam tribuit, nimirum ut fert Hebraicum exemplar, quod Hieronymus affectabat, monetque in præfatione a se præstitum : non ut Vulgata in quatuor, quod antea ex tûv LXX partitione obtinebat. Deinde cum veteris ante Hieronymum divisionis monere antiquarius voluit, hoc ipso monuit testatusque est Juculenter, quam perscribebat, Hieronymianam versionem esse. Initio libri apud nos secundi, infectis minio prioribus verbis, Facfum est, e regione adnotavit, In antiquis exemplaribtts hic incipit liber secundus. Neque vero antiqua, nisi ad novæ versionis respectum, exemplaria diceret: neque alia tum poterant aut antiqua appellari, nisi quæ pridem obtinuerant, ex Græco dei ivata, aut alia nova, quam quæ dudum ex Hebræo S. Pater excuderat. Idipsum ad locum ubi quartus liber incipit in Vulgatis, fortasse autem manifestius docuit, hac ad oram codicis adnotatione : Hic finit liber fertius secundum LXX. Nempe quæ superius antiqua dixerat exemplaria, ea nunc vocat de nomine, quæ a Septuagintavirali translatione fluxerunt, infertque adeo quod præ manibus habebat, esse ad Hebraici textus normam adornatum, quod Hebraici textus, non Graeci partitionem teneat ; re enim vera nulla est in codice alia inscriptio, quam isthæc ad finem libri in Vulgata secundi : Fimif /iber Samuel. Incipit liber Malachim. Ad hæc summa cum Hebræo textu conformitas locis ferme omnibus, quibus in diversa abit Vulgata, sive cum additamenta, quæ ex vetustiori translatione irrepserunt omnino reticet sive ubi meliorem multo profert lectionem ac sensum (quæ in notis, ut diximus, pro re nata exponuntur) γνηττότητο; Hieronymianæ Versionis eo manifestius indicium est, quo luculentius profitetur S. Interpres in Prologo, nihil sibi omnino conscium esse, mutasse se quidpiam de Hebraica verifafe. Sunt autem præterea quæ ejus præstantiam libri commendent notulæ quædam prima eadem manu et characteris forma, multo licet minutioribus litteris, margini passim appositæ, nec sane contemnendæ, aut locis, quos explanant, inutiles: quanquam eas satius duximus utpote devias proposito nostro prætermittere. Specimen ex prima, quæ occurrit ad vocem Ramatha habeto; Hæc est civitas, quæ in Evangelio Arimathia dicitur, unde et Joseph decurio fuit. Capitula quoque, sive Lemmatum seriem, quæ licet abs Hieronymo non videntur elaborata, antiquissima tamen sunt, et ante Cassiodori ævum, unus iste Veronensis ms. post ven. card. Thomasii et Benedictinorum editiones integra repræsentat, restituitque, ac solidis interdum titulis supplet. Tanto igitur tamque bono exemplari in restituenda ejns libri Hieronymiana interpretatione usi sumus, ut si nihil fuisset præterea præstitum, esset tamen cur ejus nominis atque eruditionis studiosi homines multum se nobis debere profiterentur. Verum et in reliquis libris omnibus non iniqua fortuna utimur ; nam, etsi nec tantæ vetustatis, nec pretii, antiquos tamen mss. codices, ac bonæ cumprimis notæ nacti sumus, et unamquamque Scripturæ partem ad unius ut minimum, passim vero ad duorum aut trium mss. fidem recensuimus. Pluribus uti potuissemus, si recentiorum rationem habere aliquam, fuisset e re nostra : et non eos modo propositum esset utiliter adhibere in consilium, qui aut bonis argumentis ætatem Caroli Magni, et quam diximus Alcuini recognitionem antecedere viderentur, aut certe non admisisse. Hoc vero opus, hic labor: ea enim est ejus ævi codicum charitas, tamque maturo atque acri opus est ad posteriores curas internoscendas judicio, ut qui tantum sibi peritiæ tribuat, arrogantius fortasse atque ambitiosius, quam verius facere videatur. Hoc ipsum tamen summopere intererat, quando ipsi minime diffitentur Benedictini editores in altero, ut vocant, prolegomeno num 5, ne unicum quidem Hieronymianæ versionis exemplar inveniri in aliis extra Galliam regionibus potuisse. Ab iis scilicet, quos sibi gens una aut natio Scripturarum codices comparaverat, tota eorum editio describitur. Et nemo est tamen in Latinæ hujus versionis historia tantisper eruditus qui nesciat, a regionum ac gentium variis inter se usibus et consuetudine, variantium in sacris Libris lectionum causas esse repetendas. Econtrario quæ unius, ut ita dicam. Ecclesiæ cœtibus inservierunt, pleraque omnia exemplaria labii unius atque eorumdem sermonum esse. Adeo non satis recte ab ejusdem ingenii apographis de pristina operis integritate videtur snmi argumentum : illudque porro ipsum ad eam editionem numeris omnibus absolvendam deerat, quod nos, collatis undique suffragiis, præstare conati sumus. Nam et si codices ex Italia quidem omnes accepimus, neque hoc ipsum leve erat ad propositam recensionem post Gallicanos duntaxat subsidium, accedit quod ex orbe propemodum universo in Vaticanam, quæ nobis una est pro cunctis bibliothecam, quantum erat codicum præstantissimorum concesserit. Ad hæc non eos modo libros, qui sacrum textum perpetua serie exibent, advocavimus; sed et qui commentariis Hieronymianis constant, cum primis vero in prophetas omnes, in quibus ille continenter suam ex Hebræo interpretationem proponit primum atque explicat, huc jussimus, ubi opus erat, proferri testes, adstipulatoresque emendationum nostrarum accedere. Dicam porro, quod rei caput est, quam hæc religiose, fortasse etiam ut aliis videbitur, superstitiosa cum abstinentia tractavimus: ut etiamsi tota promiscue variantium lectionum vis ingens albo per nos calculo donaretur, non esset tamen cur de mutato temere inquam textu jure quispiam dolere posset aut queri. Equidem ob oculos sæpe illam habuimus cedro dignam Augustini sententiam libro II de Doctrina Christiana, cap. 14: Codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia eorum, qui Scripturas divinas nosse desiderant ; sed et vicissim illud menti obser

vabatur magistrorum Hebræorum præceptum, sane perquam opportune ad sufflaminandos ingenii ausus excogitatum : πτ>^ T*T *nT-5, Ex conjectura nihil cst corrigendum. Hac autem ratione proposita, quidquid a recepta vulgo lectione dissonum manu exaratæ chartæ sufficerent, seu verbo tenus et scriptura, seu sensn ipso et significatus éx:#***, sedulo, expendimus. Et quod sola quidem dissimilitudine vocis abluderet, sine boni æque sensus dispendio, si nulla, vel non sufficiens hanc præ illa adoptandi ratio suppetebat, satis fuit vel e regione apposuisse, vel si tanti res videbatur, in subnexis adnotationibus, addita brevibus causa, indicasse. Miseret enimvero me præposteræ ejus curæ, qua nihil puto ingratius posse lectori erudito accidere, cum mera veteris pronuntiationis aut scriptionis vitia, quæ in libris omnibus antiquis occurunt, tertio quoque verbo ingeruntur: quod factum in nupera vetusti Psalterii editione risum omnibus movit, ubi non aliis ferme sunt notis onerati margines libri, quam quibus monetur, B pro V, atqne E pro I, et vicissim in vocibus ex. gr. brebi et bobes, pro brevi et boves, et intellege, quod rectum tamen ipsum quoque est, pro infellige, hisque similes litteras fuisse ab antiquario substitutas. Cordi fuerunt econtrario nobis quæ proprie sensu, eoque in Vulgatis vel imminuto, vel interpolato, diversa in mss. verba, aut commata ipsa invenimus. Ac primum si plurium exemplarium suffragiis niterentur, cautius investigare: dein conferre diligenter alia cum aliis, cum nostro Interprete singula; tum ad Hebraicæ veritatis Lydium lapidem exigere; ipsum quoque Hebraicum archetypum perscrutari, num errore scribarum peccet, ac possit ipsum ad veteris Jnterpretationis vestigia restitui, ac vicissim : multo autem verosimilius, num ex eo facile appareat Latinorum in permutandis litteris lapsus, quo ratiocinandi modo non semel rem acu tetigisse visi sumus: demum et Græcos LXX Interpretes sciscitari, esset necne proposita lectio vetus illa e Vulgata ante Hieronymum editione, quam aut denuo huc temere studiosus non nemo revocavit, aut S. lnterpres, utpote non incongrui sensus, ipse retinuerit. Animum praeterea intendimus ad reliquos translatores Aquilam, Symmachum, Theodotionem, atque alios, cumprimis vero Symmachum, cujus mirum in modum ingenio atque eruditione delectatus est. S. Pater. Nulla autem est nobis prætermissa vocula, cui difficultatis aliquid subesse suspicio foret, nulla intata, nullaque indicta. Cumque omnia ad hanc obrussam exegissemus, ac staret etiam a mss. partibus judicium, rei quidem causas in adnotationibus exponere, et in quam facile sententiam concederemus, novis argumentis confirmare, satius multo duximus, quam inferre textui manus, etiamsi non modo cum melioris significatus compendio liceret, sed etiam tutum esset. Quod si tamen alicubi audemus, profecto ejus sincera loci emendatio, germanusque intellectus per se ipse patere visus est nobis. et communitus ita est, ut convelli deinceps nulla vi possit criticaque censura. Cætera nisi res clamaret ipsa, originalium quoque librorum ea fides esset, denique aditum animosque fecissent magni nominis viri, religiose abstinuimus; ipsasque maculas, verendæ antiquitatis indicia, cum honoris præfatione, eluendas monstrare, aliis, satis fuit. IIanc omnium optimam sacri codicis recognoscendi rationem duximus, eaque si nihil aliud, hoc certe speramus consecuturos nos laudis, quod et maximo Christianæ religionis monimento fidem servavimus, et Hieronymianæ gloriæ, ejusque studiosis consulere conati sumus. Videar porro nunc actum agere, si quæ ad hujusmet interpretationis, ut ita dicam, naturam atque historiam spectant, de integro velim proferre in medium atque edisserere. Jampridem eorum desiderio, qui hæc nosce cupiunt, satisfecerunt neque indocte Benedictini editores, his ipsis, quæ præfationi huic nostræ subnectimus prolegomenis: tum alii sane perquam eruditi viri, Natalis Alexander, Dupinius, Frassenius, Simonius, Calmetus, aliique magno numero criticorum filii, et qui principem in hac eruditionis parte locum obtinet, Humfredus Hodyus , libro de Bibliorum textibus originalibus. Et quanquam sunt quædam in singulis maxime in antiquiorum scriptis, quæ nobis parum aut nihil probantur: haud visum tamen est pretiuin operæ, quibus illa argumentis refutentur, hic loci exponere, quod nisi universam ac vulgo tralatitiam disputationem longa oratione retractare pro rei dignitate instituam, facile suis quaeque locis edocere ipse non possim. Sunt etiam lucubrationes illæ omnibus in promptu : quas si invicem contendas, atque ad eam exigas, quam nosmetipsi ab Alcuinianæ recensionis epocha historiæ particulam attigimus, vix erit cur nostram in hoc operam ultra desideres. Peccant enim plerumque nimium prolixa in S. Interpretem voluntate: ut est illud, quod aiunt nonnulli, eum Ecclesiae totius nomine versionem suam ex Hebræo fuisse molitum ; aut quod alii tradur t, eam fuisse ab ipso Damaso papa Ecclesiæ universæ commendatam, Platina in ejus pontificis Vita: Primus (Damasus) Hieronymi scriptis auctoritatem dedit, cum prius Septuaginta Interpretum scripfa tantummodo im pretio essenf. Nam et Biblia Hieronymi legi cœpta esf, et psalmi ejus fideliter ex Hebraeo *raducti, cum antea apud Gallos potissimum incomposife legerenfur. Quam fabulam et Joannes Franciscus Brixianus, ut alios interim taceam, epistola ad Pagninum probat: Damasi, inquit, patrocinio curaque et castigata Graeca olim per Hieromymum, et conversa in Latinum Hebraea sacrarum litterarum monumenfa..... et Damasi redivivam curam, et Hieronymi operam subinde remascentem saepenumero desiderant. Dixissent, favisse Damasum Hebraicis Hieronymi studiis, cum se Romæ pariter continerent, ut ex άμο:6a{z.< eorum epistolis liquet: ad Scripturas enim ex Hebræo interpretandas nondum, illo advivente, manum S. Pater admoverat. Verum hæc persequi nostri, ut diximus, instituti non est. Quin etiam hac ipsa de causa, ut ne te scilicet diutius morari, et quæ alii pridem multa cum laude elucubrarunt, scripta compilare videar, omittere satius duxi, quæ de Hebræorum poesi ad enucleandam vindicandamque ab adversariorum calumniis S. Patris sententiam, expositurum me receperam, ac paraveram quidem, atque ad umbilicum fere perduxeram. Experientia autem comprobatum est illud Romani oratoris, Nimium quod est, offéndit vehementius, quam quod videfur parum. Accedit, quod proprio opere hanc sibi nuper excolendam materiam susceperit, studiaque etiam in hoc nostra præverterit longe doctissimus amicus noster, cujus propediem edendns in lucem liber ; quantum ergo opinione auguror, atque ex eo, qnod mecum communicavit, exemplo didici, faciet eruditorum hominum desiderio satis. At non ita prætereundum silentio erat, si quid in chronologicis libri uniuscujusqne notis contra aliorum, qui easdem rationes inierunt, sententias fuerit animadversum. Pertinet hoc nempe ad Hieronymianarum rerum seriem probe instituendam, nectendamque invicem quam sicubi trajectione aliqua peccare sinas, facile tota labefactetur. Et vero cum minister diffiteamur, quod uno omnes ore consentiunt, constatque cum aliis, tum hoc præsertim. Hieronymi testimonio in prolcgo Galeato, Lege ergo primum Samuel et Malachim meum. Regum libros omnium primcs in lucem prodiisse: placet eos etiam ad annum circiter 390 potius quam ad 392 aut insequentem, ut vulgo putant, referri. Ratio ex ea quam continuo subnectemus, serie constabit: nam eos pone sequi psalterium, et prophetas una omnes sentimus, quos libros anno 392, quo Catalogum scriptorum ecclesiasticorum concinnavit S. Pater, fuisse jam de Latino in Græcum abs Sophronio refusos, capitulo iJlo de Sophronio testatur: In Graecum, inquit, eleganti sermone transtulit Psalferium quoque et prophetas, quos nos de Hebræo in Latinum yertimus. Haud recte igitur Martianaens aliique post an. 393 Psalterii versionem differunt, quam adhuc armario clausam S. Interpretem tenuisse autumant, ex his quæ ad Pammaéhium espistola 49, quæ ejus quidem est anni, scribit: Libros sedecim Prophetarum (nulla Psalmorum mentione facta) quos im Lafimum de Hebraeo sermone verti, si legeris, et delectari fe hoc opere comperero, provocabis mos etiam caetera clausa armario non tenere. Nempe significare hoc silentio potuit Hieronymus, eum intra domesticos parietes continere se librum, quem tandiu antea Sophronio inscriptum, propria ad eum præfatione munierat : quo nullum puto editionis manifestius indicium est. Neque hoc porro solum, sed et Græce, quod longi adeo est operis, explicatum ab illo una cum prophetis omnibus satis eleganter, vulgatumque apud ejus linguæ homines, ab superiore jam anno noverat. Quin etiam hunc prophetis librum præponit: ex quo recensionis ordine, editionis quoque prærogativam colligere verosimilius licet : subsecuta autem est statim Jobi versio, quam se nuper adornasse, ejusque misisse ad Marcellam exemplar, in laudata modo epistola ait S Pater: ex quo iterum falli perspicuum est post Marcianæum alios, qui præivisse Jobum prophetis opinantur. His vulgo addunt tres libros Salomonis, qüos ego quidem serius differendos ex prologi ad Chromatium atque Heliodorum verbis existimo: interea tamen hnud ausim receptæ apud omnes sententiae refragari. Atque hi demum libri omnes sunt, quos scimus editionis honori jam permissos eo tempore, quo de se Hieronymus testatus ita est in Catalogo, Fefus Vestamentum juxfa Hebraicum transfuli : quod criticorum filii ita ayr, gz:zûs dictum accipiunt, ut non universam proprie Scripturam, sed quas duntaxat recensuimus modo partes per id temporis transtulisse eum velint. Vere ego dixisse S. Doctorem existimo, totumque jam ab eo redditum Latine Vetus Testamentum, nisi si quam fortasse exiguam ejus partem excipere liceat, cujus ibi sigillatim meminisse, nihil intererat. Et certa quo tempore Jobi versionem refert, jam et caetera clauso armorio temere

« ElőzőTovább »