Oldalképek
PDF
ePub

INCIPIT

LIBER ESTHER.

[Cap. I.] In diebus Assueri, qui regnavit ab In- A Responditque Mamuchan, audiente rege, atque dia usque Ethiopiam,super centum viginti septem provincias: quando sedit in solio regni sui, Susan 1 civitas regni ejus exordium fuit.

Tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem, atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.

Cumque implerentur dies convivii,invitavit omnem populum qui inventus est Susis', a maximo usque ad minimum : et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris,quod regio cultu et manu consitum erat. Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris, et carbasini ac byacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpereis, qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque in magnificentia regia dignum erat abundans, et præcipuum ponebatur. Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis 3 singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet.

Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. Itaque die septimo, cum rex esset hilarior,et post nimiam potationem [Al. potionem] incaluisset mero, præcepit Mauman, et Bazatha, Arbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zarath5 et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu ejus ministrabant, ut introducerent Vasthi reginam coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis in principibus pulchritudinem illius erat enim pulchra valde. Quæ renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit.

Unde iratus rex, et nimio furore succensus, interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges ac jura majorum (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum, qui videbant faciem regis,et primi post eum residere soliti erant) cui sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.

6

1 In Vaticano Palatino ms. Susa continuo dicitur.

B

C

2 Editi legunt in Susan; at mss. omnes Latini D constanter retinent quod nos edidimus, Susis nempe; ut impressi etiam habent Nehemiæ cap. 1, vers. 1. MART.

Pro mensis, in Palatino ms. est eis.

Idem ms., Balatha. Pro Zarath, quod sequitur, rectius, saltem ad Hebræum textum, Vulgati habent Zesthar.

principibus: Non solum regem læsit regina Vasthi, scd et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit. Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum : unde regis justa est indignatio. Si [Al. add. ergo] tibi placet,egrediatur edictum a facie tua; et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quæ melior illa est, accipiat. Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctæ uxores tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem".

Placuit consilium ejus regi, et principibus; fecitque rex juxta consilium Mamuchan, et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari.

[Cap. II.] His ita gestis, postquam regis Assueri deferbuerat indignatio, recordatus est Vasthi, et quæ fecisset, vel quæ passa esset dixeruntque pueri regis, ac ministri ejus quærantur regi puellæ virgines ac speciosa, et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant [Al. add. eas] in domum feminarum sub manu Egei eunuchi; qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cætera ad usus necessaria. Et quæcunque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, jussit fieri.

Erat vir Judæus in Susis civitate, vocabulo Mardochæus filius Jair, filii Semei, filii Cis, de Stirpe Jemini, qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore, quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat, qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam.

Cumque percrebuisset regis imperium, et juxta mandatum illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan,et Egeo traderentur eunucho: Esther quoque inter cæteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et tra

Ita Canon Memmiamus cunctique mss.codices : editi vero legunt Zetharjuxta hodiernum Hebræum, ubi successu temporis facile potuit scribi Thau ante Res, id est Zethar pro Zerath, sive Zarath. MART.

6 Nostri mss., Mamucha septem duces regis Persuarum, etc., nec tamen hic Regis vocabulum originales alii libri addunt.

Reginæ ms. postremam hanc vocem, honorem, tacet. Mox addit ejus pronomen voci principibus; utrum minus bene.

sidebant Cui præter cæteros non observas mandatum regis?

deret ei partes suas, et septem puellas speciosissi- A Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præmas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret. Quæ noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochæus enim præceperat ei ut de hac re omnino reliceret : qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.

Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum mulierem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita duntaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrlino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant, et ut eis placuerat, composite de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant. Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur,quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, B qui concubinis regis præsidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine.

Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcunque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur THEBETH, septimo anno regni ejus. Et amavit [Al. adamavit] eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus, et servis suis, pro conjunctione et nuptiis C Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem.

Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad regis januam: necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat, ut tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat.

Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis ja. nuam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares, duo eunuchi regis,qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi, ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat. Quæsitum est, et inventum : et appensus uterque eorum est in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.

(Cap. III.) Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim eis præceperat imperator. Solus Mardo. chæus non flectebat genu, neque adorabat eum.

1 Vulgati Myrrhino, quemadmodum et Græci oleum hoc vocant. Ac sane myrrham ungendis capillis matronas ac virgines usurpavisse, compertum est; ex quo illud Propertii :

Orontea crines perfundere myrrha. Concinit et Hebr. textus, a, tametsi Chaldæus Omphacinum, Japan, vertat. Ut ut vero se res habeat, cum nostri, tum quos præsto habuit Martian. mss. pari omnes consensu,myrtino ut edi

D

Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Judæum. Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde, et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ. Magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.

Mense primo (cujus vocabulum es NISAN) anno duodedecimo regni Assueri, missa est sorsin urnam, quæ Hebraice dicitur PHUR, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus, qui vocatur ADAR.

Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam Si tibi placet, decerne ut pereat: et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ

tuæ.

Tulit ergo rex annulum quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum, dixitque ad eum, Argentum, quod tu polliceris, tuum sit, de populo age quod tibi placet.

Vocatique sunt scribæ regis mense primo NISAN, tertia decima die ejusdem mensis, et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat,et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo, missæ sunt percursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judæos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi qui vocatur ADAR, et bona eorum diriperent.

Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, et pararent se ad prædictam diem. Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susis pendit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis 2, qui in urbe erant, flentibus.

(Cap. IV.) Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti et in platea media civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.

In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.

Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaverunt ei. Quod audiens consternata est: et mesit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum, quam accipere noluit. Accitoque Athach eunucho3. quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret

dimus, legunt.

2 Scholion marginale, quod visitur e latere in Canone Memmiano, translatum est in contextum librorum editorum, verbum videlicetistud, Judæis. Ita ut sit sensus, cunctis Judæis in urbe flentibus : cum in Hebræo æque ac in mss. Latinis legamus absolute, absque Judæorum vocabulo, cunctis qui in urbe erant flentibus. MART.

ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret. A
Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem
in platea civitatis, ante ostium palatii: qui indica-
vit ei omnia quæ acciderant, quomodo Aman pro-
misisset ut in thesauros [Al. thesauro] regis pro
Judæorum nece inferret argentum. Exemplar quo-
que edicti, quod pendebat in Susis, dedit ei, ut re-
ginæ ostenderet, et moneret eam ut intraret ad re-
gem, et deprecaretur eum pro populo suo. Regres-
sus Athach,nuntiavit Esther omnia quæ Mardo-
chæus dixerat.Quæ respondit ei, et jussit ut dice-
ret Mardochæo: Omnes servi regis, et cunctæ,
quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod
sive vir,sive mulier, non vocatus 1, interius atrium
regis intraverit, absque ulla cunctatione statim
interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum
tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit
vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare pote-
ro, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
Quod cum audisset Mardochæus, rursum mandavit B
Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tan-
tum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Ju-
dæis si enim nunc silueris, per aliam occasionem
liberabuntur Judæi et tu, et domus patris tui pe-
ribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum
veneris, ut in tali tempore parareris?

Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit Vade et congrega omnes Judæos, quos in Susis repereris,et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem, contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia quæ ei Esther præceperat.

[Cap. V.] Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis at ille sedebat super solium 2 in consistorio palatii contra ostium domus. Cumque vidisset Esther reginam stantem. placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu.Quæ accedens, osculata est summitatem virgæ ejus.

Dixitque ad eam rex; Quid vis, Esther regina? quæ est petitio tua? etiamsi dimidiam regni partem petieris, dabitur tibi.. At illa respondit: Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi. Statimque rex, Vocate, inquit, cito Aman, ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.

Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abun. danter (Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces istæ sunt (Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut del mihi quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis,et cras regi aperiam voluntatem meam.

Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos elevasset. Et post hæc ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium, præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto,quandiu videro Mardochæum Judæum

rex

1 In reginæ ms. arreptoque Athace eunucho, etc. 2 Uno verbo Palatin. ms., invocatus. Sicque paulo infra invocata pro non vocata.

D

sedentem ante fores ragias. Responderuntque ei Zares uxor ejus, et cæteri amici: Jube parari excelsam trabem,habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.

Cap. VI.] Noctem illam duxit rey insomnem, jussitque afferri sibi historias,et annales prioru n temporum. Quæ cum, illo præsente, legerentur, ventum est ad illum locum, ubi scriptum erat, quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares ennuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium, Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit.

Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi,et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. Responderunt pueri Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat? Cogitans Aman in corde suo,et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, respondit: Homo, quem rex honorare cupit, debet indui vestibus regiis, et imponi super equum qui de sella regis est,et accipere regium diadema super caput suum, et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, ut per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur quemcunque rex voluerit honorare.

Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac ut locutus es Mardochæo Judæo qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas. Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcunque rex voluerit honorare.

Reversusque est Mardochæus ad januam palatii, et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite narravitque Zares uxori suæ, et amicis suis [Al. tac. suis] omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non pote. ris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.Adhuc illis loquentibus, venerunt ennuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.

[Cap. VII.] Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.

Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex,et si tibi placet, dona mihi animam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et in famulas venderemur, esset tolerabile malum, et gemens tacerem : nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.

Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere? Dixit Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman, quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.

Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii

2 Cum vulgatis addit Reginæ mss. pronomen

suum.

tes, et edictum regis pependit in Susis.

intravit in hortum arboribus consitum. Aman quo- A Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferenque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi paratum malum. Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ote regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.

Dixitque Arbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex Appendite eum in eo. Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo, et regis ira quievit.

(Cap. VIII.) Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum. et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther, quod esset patruus

suus.

Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et fradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam. Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes ejus pessimas, quas excogitaverat contra Judæos, juberet irritas fieri. At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiæ monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum, et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur. Quomodo enim potero sustinere necem, et interfectionem populi mei? Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos. Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis quæ ex regis (Al. regio) nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.

Mardochæus autem, de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aereis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exsultavit, atque lætata est. Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. Apud omnes populos, urbes atque provincias quocunque regis jussa veniebant, mira exsultatio, epulæ atque convivia, et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ, eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos Judaici nominis terror invaserat.

(Cap. IX.) Igitur duodecimi mensis, quem ADAR vocari ante jam diximus, tertia decima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare. B Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum for mido penetrarat. Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi. Quem principem esse palatii, plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.

C

Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur SIBAN) vicesima et tertia illius die, scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque Ethiopiam præsidebant, provinciæ atque provinciæ, populo et populo, juxta linguas et litteras suas, et Judæis, ut (Al. prout) legere poterant, et audire. Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: D qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent. Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari, ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos, cum conjugibus ac liberis et universis domibus, et interficerent atque delerent, et spolia earum diriperent. Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est, tertia decima mensis duodecimi ADAR. Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri imperio subjacebant, notum fieret, paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis;

1 Palatinus, super lectulum suum corruisse, etc. 2 Vitiose lectum antea est Martianæo, procedit. 3 Istam pericopen, et spolia eorum diriperent, nostri ms. non agnoscunt.

PATROL. XXVIII.

Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddente eis quod sibi paraverant facere in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum ; quorum ista sunt nomina: Pharsandatha, et Delphon, ettEsphatha, et Phoratha, et Adalia, et Aridatha, et Phermesta, et Arisai, et Aridai (4l. Arisati), et Vaizatha (Al. Jezatha). Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.

Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. Qui dixit reginæ : In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman; quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam? cui illa respondit: Si regi placet. detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. Præcepitque rex, ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi

sunt.

Congregatis Judæis quarta decima die mensis ADAR, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. Sed et per omnes provincias, quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.

Dies autem tertius decimus mensis ADAR, unus (Al. primus) apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis. At hi qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertio decimo, et quarto decimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt; quinto decimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ. Hi vero

Nostri mss. hic atque infra in Susis: tum valde diverso sensu, quingentos viros interficerent et decem, extra filios Aman: minus tamen recte.

48

Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis mora- ▲
bantur,quartum decimum diem mensis ADAR Con.
viviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent
in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et
ciborum.

Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litte. ris comprehensa misit ad Judæos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis [Al. tac.positis],quam procul, ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis ADAR pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni honore celebrarent;quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.

Susceperuntque Judæi id solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant 1, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat. Aman enim B filius Adamathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos,atque deleret : et misit PHUR,quod nostra lingua vertitur in sortem. Et postea ingressa est Esther ad rege m, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum, quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci, atque ex illo tempore dies isti appellati sunt PHURIM, `id es Sortium, eo quod PHUR, id est sors, in urnam mtssa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, idi est libri hujus volumine continentur: quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super et semen suum, et super cunctos, qui religioni eerum voluerunt (Al. voluerint) copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere: quod scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. Isti sunt dies, quos nulla unquam dele- C bit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies PHURIM, in est sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis obligata est.

Scripseruntque Esther regina filia Abihail 2 et Mardocheus, Judæus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum. Et miserunt ad omnes Judæos, qui in centum viginti septem regis Assueri provinciis versabantur, ut haberent pacem et susciperent veritatem observantes dies Sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia et clamores, et Sortium dies, et omnia, quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.

[Cap. X.] Rex vero Assuerus, omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæuin, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum, et quomodo Mardochæus Judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. Quæ habentur in Hebræo, plena fide expressi. Hæc autem, quæ sequuntur, scripta reperi in editione

[blocks in formation]

Vulgata, quæ Græcorum lingua et litteris continetur, et interim post finem libri hoc capitulum ferelatur: quod juxta consuetudinem nostram obelo id est ; veru prænotavimus*.

Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista÷ Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis; nec eorum quidquam irri-÷ tum fuit. Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. Duo autem dracones: ego sum, et Aman. Gentes, quæ convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. Gens autem mea: Israel est, quæ÷ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus÷ populum suum: liberavitque nos de omnibus ÷ malis, et fecit signa magna atque portenta in-÷ ter gentes : et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tem-÷ pore diem coram Deo universis gentibus: et re-÷ cordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. Et observabuntur dies isti in mense ADAR. quarta decima et quinta de÷ cima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.

6

[Cap. XI.] Anno quarto regnantibus Piolemæo. et Cleopatra attulerunt Dositheus,qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam PHURIM, quam dixe runt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem,

Hoc quoque principium erat in cditione Vulgata, quod nec in Hebræo, nec apud ullum fertur interpretum

Anno secundo, regnante Artaxerxe Maximo, prima die mensis NISAN, vidit somnium Mardo-÷ chæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu÷ Benjamin homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis cum÷ Jechonia rege Juda, et hoc ejus somnium fuit : Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram, et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. Ad quorum clamorem concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. Lux et sol ortus est, et humiles exultati sunt, et devoraverunt inclytos. Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, et cogita- ÷

ex hoc loco usque ad finem libri. MART.

5 Addit idem ms., ad eos . Quæ subsequuntur, veteris sunt editionis Vulgatæ fragmenta, singulis versibus etiam in Palatino codice obelis prænolata, nec Hieronymus tamen habuere interpretem. 6 Vocem diem Regin. ms. prætermittit.

7 Constanter idem ms. tholomeum per the effert.

« ElőzőTovább »