Oldalképek
PDF
ePub

terrogare, quæramus. Ab illo, inquam, qui in ipso A perventum est, et de nostra ultione non loqueris. Domini pectore, velut super arcam novi veterisque Testamenti recumbens, non modo ad vestibulum aliquorum divinorum oraculorum diligens inquisitor accessit, sed ipsum penetrale secreta dispositionis, tamquam familiaris sacerdos intravit : et ideo solus vidit in principio verbum, quando illi velut exterior sacrosancti templi ara, sic interior metienda committitur. Ipse nos de eo libro, quem septem signaculis clausum flevit, reseratumque lætatus est, non per aliquem pseudothyrum, sed per patentes januas in Suum pectus veritatis inducat.

Quod cum dicunt, mirabiliter subjungunt: Non vindicas sanguinem nostrum ab iis, qui in terris inhabitant? Ergo non quousque, si adhuc illi mortales versantur in terris, qui Domini famulos fuste, lapide, ungula, flagris, plumbo, ferro, bestiis, igne sunt persecuti. Quousque enim imputatio est prolixioris ætatis, ut aut quousque, sit sine fine: sed adhuc persecutores morantur in carne, aut illi vita excesserunt : etiam si in terris habitant, si quousque non fallit. Sed nihil falsum profertur a testibus veritatis: et ideo magis interpretatio, non fides quærenda est, quæ sub obscura elocutione non excluditur, sed velatur. Cum ergo dicunt : Quousque, Domine sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum ab iis qui in terris inhabitant: non eorum mortalium sanguinem mortesque desiderant, qui in eos quondam, aut populari seditione sævierunt, aut tribunalibus suffulti, capitales sententias promulgarunt, quoniam in terris adhuc inhabitant. Nec fas est ut accusentur defuncti, qui, dum viverent, sunt defensi his verbis: Ne statuas illis, Domine, hoc peccatum (Act. vii, 60): ignorant enim quid faciunt. Quod si inter passionum tormenta, et amaros mortis dolores, tam pie quilibet, pro injustis, pro impiis, pro cruentis, pro blasphemantibus supplicarunt: si eo denique tempore, quo ipse angustiarum sensus extrema patientium poterat excitare ad maledictum, precatio pro homine fusa est quis non intelligit, non mentes martysed persecutorum personas fuisse notatas, eosque appeti, quos in terris adhuc inhabitare credendum est illo tempore, quos quidem ignorantia non defendit non eos qui in terris habitare jam per conditionem naturalis substantiæ desierunt, et olim ab ipsis martyribus sub ignoratione sunt excusati ? Qui isti sunt, non ignoramus. Spirituales sine dubio nequitiae et tenebrarum potestates, quæ et in terris adhuc inhabitant, et non cum ignorantia in Dei famulos peccaverunt. Nam cum ipsi Domino dixerint : Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. vIII, 29) quomodo ejus famulos nescierunt, quos nec persecuti essent, si ejus famulos ignorassent? Ergo cum persecuti sunt, scierunt quos per tormenta a Domino suo detrahere conabantur. Ac inde cum beati martyres pro hominibus intercedunt, eosque ignorantiæ excusatione defendunt: sequitur ut scientes teneantur in crimine, quique ipsas ignorantiæ tenebras hominibus suffuderunt, quorum furor etiam impietates excusat humanas : quos non alios dicere poterimus, quam qui etiam suis non amici sunt, dum cis non permittunt esse quod bonum est etiam Dei famulis inimici sunt, dum eos quod bonum nesciunt, persequuntur.

XV. Atqui ne, dum consulitur, immoremur, prævenit, inquirentes, etiam præscientiæ compendio: quod trepidum aliquando nostris mentibus futurum cernebat illuminat. Reddit enim velut percunctatus respon- B sa de Pathmos. De eo utique loco ubi cœlorum secreta præclusa Cæsari, non alienus intravit, et angelorum sacramenta pulsus ab hominum conversatione cognovit. Ait enim : Vidi sub ara Dei animas occisorum martyrum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant: et da'æ sunt illis singulæ stolæ, et clamaverunt voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum ab iis qui in terris habitant? Et datæ sun! eis singulæ stolæ albæ, et dictum est eis, ut requiescant adhuc parvo tempore, donec compleatur numerus conservorum et fratrum eorum, qui occidentur postea exemplo eorum (Apoc. vi, 9, 10, 11). O Apocalypsim vere divinam, et tanto Apostolo merito confessionis tempore patefactam, ut magis ad tolerantiam duraretur, cum illi passorum merita C monstrarentur. Non ergo errandum est, per folia sibyllarum, quaruni ut paginæ incertis mundi malis spiritibus luctabuntur: ita loca ventis hujus aeris turbabantur. Ecce evidentissime Apostolus hoc quod habebat, enucleat: et obscurissimæ quæstioni lumen infert. Senserat hæc aliquando dicenda, quæ nunc sinisterior lingua, tamquam oleo mollitis arte sermonibus, in audientium et suum jaculatur interitum. Et propterea; Vidit, inquit, sub ara Dei animas occisorum martyrum. De fide testis nullus ambigit: testimonium ventiletur, intelligentia responsi nulet, non dicentis auctoritas.

rum,

XVI. Ac primum istud est animadvertendum, quod animas occisorum martyrum Apostolus testatur se vidisse, ne quis cum de muneribus disputare cœperi- D mus, post resurrectionem dicat tribuenda martyribus, quæ adhuc animis docentur indulta: præsertim cum istud astipuletur nobis, quod de mora judicii conqueruntur : quam resurrecturus utique, non qui jam resurrexit, accusat: quoniam aliud est poscere ut teneas, aliud jam tenere. Stolæ autem martyrum donantur exercitui: et tamquam tantæ libertatis ingralus, magna cœlum pulsat invidia de tarditate vindictæ : quia non levi pondere sermonis exprobrat, dicendo: Quousque, Domine, hoc est dicere: Quousque non vindicas, quos statim vindicare debuisses? Quousque, Domine, hoc est dicere: numquid nos ultra finem differs sæculorum? Nam jam ad finem usque

XVII. Post harum sanctarum animarum querelam, sequentia videamus. Et datæ sunt, ait, eis singulæ stolæ alba (Apoc. vi, 11). Quid hoc est quod iterum vestiuntur? Nam prius, ut scriptum est, a Deo vestes sunt consecuti, et nunc indumentis gemina libertate donantur. Quæ utique vestimenta cum spiritualia

per habuerunt, sed de virtute quam nuper adepti sunt. XVIII. Forsitan moveat aliquem, quid sit quod exspectare jubeantur, şi jam ad maturitatem pœnæ judicium dæmonibus illatura virtus erupuit, resurrectionem ut sustineant, admonentur. Cæterum hæc illis gloria, et in David carminibus fuerat promissa his verbis: Lætabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 2). Dum sepulti sunt, utique lætabuntur. Cubilia posuit pro sepulcris, de quibus et resurrecturi sunt, cum roce archangeli et tuba Dei fuerint excitati (I Thess. iv, 15). Cubilia ergo vere dicuntur, in quibus nunc quiescunt. Et si lætabuntur in cubilibus suis, prius hoc futurum erat, nempe quam surgerent de quiete, surgerent de sepulcris. Quod adeo

sint, non possumus vereri, ne illa quæ prius data A est. Et ideo nunc operantur, non de merito quod semsunt, extra videantur: nec sane querela generata est. Igitur quoniam diversitas ipsorum et significatio vestium, non sine mysterio est, intelligere debemus donorum varietates, et operatiorum divitias: quoniam omnia subministrat unus atque idem spiritus. Accipiunt ergo vestes prius ubi per confessionem corpora posuerunt: credo ut vestiti, non nudi invenirentur. Rursus accipiunt alia vestimenta post interpellationem, imo pest immutationem tam longa patientiæ sustinentiaeque. Quæ utique cum accipiunt, quis non intelligit, ut nova illos veste, ita virtute perfusos, qua nunc emicant et apparent? Quod si aliud postulassent, aliud accepissent, aut dona respuerent, aut amplius quærerent irrisi. At cum nec irridere illos, Dei sit, quibus magna promisit; et hi B impletum est, ut in cubilibus suis illos sine dubita

post secundam munificentiam non querantur, dubitamusne ad consolationem querelarum eam speciem pertinere, que vindictam postulantibus est donata? At si ad consolationein, quæ major consolatio poterit inveniri hac potestate qua dæmones, id est, suos persequuntur inimicos? Nam si stolas istas ad speciem nostrarum vestium conferamus alias quoque aliquas, ne in his reponendis egeant, inquiramus. Sed hoc ridiculum est, quod statim occurrit, quia a vera et necessaria interpretatione discedit. De vindictæ mora generata est querela. In finem utique temporum, id est, nostrorum in nos enim fines sæculorum devenerunt, ut mora credatur, ad hanc diJuendam stolis animæ vestiuntur, ne omnino nuda sine majori protectione putarentur. Alia enim ratio animarum est corpore exspoliatarum, alia hominum adhuc in carne viventium. Nobis ovium vellera et operatio mulieris indumenta procurant illis faciunt merita vestimentum. Cum ergo post querelam martyrum, animæ stolis amiciuntur, divina protectione donantur, qua se supervestiri etiam ille vas electionis optabat quam vestein Adam cum amisisset. etiam in paradiso nudus inventus est. Denique indicat operatio quid stolas intelligere debeamus. Si postulasse vindictam martyres credimus ergo ad consolationem credimus interim aliquid accepisse. Si propter stolas, velut quasdam vestium largitiones, querela sedata est : cur non hæc et prima dona meruerunt? Sed quoniam, ut dixi, virtutum varietates, quibus divinitus præclaræ animæ muniuntur, in stolis sunt designatæ ideo post secundam magnificen tiam, juxta postulationis formam, in eos persecutores, qui in terris inhabitant, quid consecuti videau tur, ostendunt, quid adhuc etiam babituri erunt ; dum pari persecutione conservos eorum, donec prædestinatus testium numerus impleatur, occident. Hic et istud non otiose est accipiendum, quod inter duo persecutionum tempora, hæc martyrum vox præcessit, ut designent illos blasphemare, qui eos nostro tempore novi aliquid consecutos fuisse mirantur. Nam et cum fuisse crudeles persecutiones videamus, et venturas credamus medium, ergo istud tempus quo martyres qui præcesserunt remunerantur,hoc nostrum

C

D

tione gaudere videamus. Nam quæ alia talis gratulatio animas illorum poterit intrare, quam cum ante ipsa cubilia, id est, ut diximus, sepulcra sanctorum, ibi eos inimici sui, quos se quondam occidisse credebant, nunc et vivere, et ulcisci se non sine tormentorum acerbitate profitentur? Hoc illis stole istæ, quas iteravit specialis largitio, contulerunt, per eas et qui non nominabantur, implorantur, et qui nesciebantur, celebrantur: et qui non videbantur, apparent. Has stolas, ut legimus, hucusque non habuerunt, sed nunc habere cœperunt. In hac forma mulier illa in Salomone laudatur, quæ duplices vestes facit viro suo unam in patientia passionis, alteram in virtute vindictar. Sic nobis legere sanctum atque pium est : alias nec loqui debemus, ne vel infidelitas nostra, vel ignorantia in tenebras gentilita. tis blasphema disputatione descendat: cum prophetia ex eo præcesserit, ut venturis lumen inferret. Nunc superest ut credenda sint divinitus fieri quæ probavimus et promissa nec tantum promissa, quantuin, et postulata. Quod si et postulata sunt, et non aliis quam poscentibus attributa, quid mirum est, si aut quod postulaverant, aut quod gaudent se ante accepisse, non occultant. Exigunt pienas ab his, qui inhabitant in terris: quos accusatio comprehendit, hos virtus impugnat. Ipsi enim inhabitant in terris, qui possident mentes hominum terrena possidentium : quos cum martyres ad supplicia [ Al. martyria] deposcunt, etiam pro his quos possederant, deprecantur. Denique et ipsa mirabilia sua sic agunt, ut eos a terrena habitatione, id est, ab obsessis terrenis hominibus excludant. An calumniamur, cur dæmones torqueantur, et favemus inimicis? Martyres contra ipsos pene invidiosa indignatione insurgunt, et sustineri illos tanto sæculorum spatio conqueruntur : et nos fingimus nos mirari quid istud sit, quasi non debeant vel nostro tempore solvere, quod ab Adam merentur? Quod autem istud miraculum Mediolani videtur primum exortum, vel bono Ambrosio proprie præ cæteris fuisse concessum, quis non videt fidem nostram propter Arianorum perfidiam divinis testimoniis approbatam? Namque cum in Italia catholica fides

intolerabilem tyrannidem sub Auxentio sustinuis- A nimus et causas. Quod iste usque adeo non vidit, ut set, tandem, donante Domino libertatem veterem,

principalem locum hunc, quo rerum causas potuisset agnoscere, prædicaret, secundum quod subjungit, qui Deos tamquam minus opus exsequens adorasset: ut quivis agnoscat eos creatores rerum non fuisse, a quibus cognitio rerum, quasi aliena disjungitur: nec coli oportere, si hæc quæ laudantur, ut prima præstare non possunt. Nesciunt autem ea, quorum opifices non fuerunt. Denique et inventione illorum diis suis detracta, humano eam assignant ingenio. Illis scilicet qui sapientia excellunt, quod idola non colunt ut jam diis eorum homo sit potentior, si ad hæc quæ dii ipsorum ignorant, altiori cogitatione pervenerit. Ab his autem deos præcipit coli, qui plene præ stultitia rerum causas non queant

et jam eo tempore quo prædicto Ambrosius substitutus est, respiravit : huic tamen ipsi in adversariorum confusionem et nostram spem scilicet, omnis cœlestium gloria, omnes etiam martyres consensere, qui, cum jampridem apparendi haberent tempus, hominem cui se proderent, inquirebant. Illum certe, cui sub ea fide revelarentur, qua martyria fecissent. Sic donatum est Ambrosio, quod Auxentio denegatum est: quoniam que Auxentius blasphemabat, Ambrosius prædicabat. Sed cum hæc virtus martyrum per omnes provincias sit itura (omnibus enim non Ambrosio soli sine personarum acceptione donanda est), necessario tamen primum in Italia processit, eui infidelitas Ariana fuerat dominata. Quoniam si- B invenire: quorumque præcordia, ut ipsius verbis gra non fidelibus, sed infidelibus donata sunt (1 Cor. XIV, 23). Nam a Domino, qui signum postulant, infideles sunt scribæ postulant, pharisæi postulant : apostoli tacent, et credunt, et sequuntur. Et propterea non mirandum, quod divina virtus operatur per sepulera sanctorum, quod nec his remediis potuit hæretica mens curari, ut vel tandem episcopum eum sequeretur, cui communicare etiam martyres ipsa revelatione suarum virtutum dignatione vidissent.

utar, frigidus sanguis includit. Adhuc homo noster et Deum colere, principalem scit esse sapientiam, et rerum causas compertas habet : non quærit ex Syracusia ratione sæculi sapientis eminere: sed illo docente, quem colit, quem ante inquisivit quam rerum causas: quoniam res ipsas rerum conditor antecedit: qui illum monuit, quæ quibus essent ventura temporibus. Cujus dispositionem, sine ipso qui disposuit, nullus agnovit : quoniam nemo scit quæ Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Nos vero ut Apostolus ait: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. 11, 12) : et ideo quæ ipsius sunt, non edocti humanæ sapientiæ verbis, sed Spiritu Dei, et ejus superfusa nobis dignatione callemus. Hæc est illa stultitia sæcularium, hæc sapientia vocatorum, cogitare semper in corde: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi (Psal. CXVI, 12)? Ipsum habere semper in ore, quoniam verbum est : esurire eum, quoniam panis est. Ipsius spiritu etiam ebrios mente excedere, quia calix est novi Testamenti, et vinum de vinea, quam de Ægypto ante transtulerat, quæ vinea populus Israel fuit : quorum patres, ex quibus Dominus Jesus Christus secundum carnem processit. Illum loqui omni tempore quoniam linguas nobis novas Spiritus ejus advexit. Quæ sunt autem iste linguæ novæ, nisi istæ, in sæculo esse, et sermonem de sæculo non habere: aliis linguis loqui populo, quam loqui populus secum ipse consuevit? Præterea et istud est loqui aliis

XIX. Nunc ad meditationem perfecti hominis redeamus ex qua cumulus iste prius, quam mensura illius expleretur, excrevit. Et hæc disputatio est ipsarum meditationum de quibus David dicit : Quon'am beatus qui in lege Domini meditabitur die ac #octe (Psal. 1, 2). Et sane difficile est, silvam legis C ingresso, singularum quæstionum materiam segreLare: cum altera alteram veluti ramulis quibusdam, ia societate præceptionis attingat, ut sine alterius inchoatione, cœpta non valeat explicari. Ecce hec ipsa hominem illum nostrum nosse, quam pulchruin est, solum in talibus non stupere, cum reliquis soIum quasi quibusdam fortuitis non moveri, distinguere operationum species. Et quia et ipsi dæmones operantur, intelligere naturas, quæ vera sint, quæ falsa, quæ novisse, est non decipi, non errare, non inimico assignare quæ Dei sunt, nec Deo adjudicare, que sunt dæmonum : scire tempora, signa cognoscere, habere Domini cognitam voluntatem : et alia Dei mirabilia cum gratiarum actione venerari, alia cum digua execratione vitare. Talem virum etiam D linguis, Deum confiteri unum, ab eo qui plures Deos s.ceuli homines laudavere, dicente Virgilio:

Felix qui potuit rerum cognoscere causas. Rona sententia, si ad eam suo itinere venisset, ut ppareat illum ignorasse quod laudat primis omissis, quæ sunt secunda, celebravit. Nam et ordine præpostero etiam sapientis vertit officium, dum non rerum causæ, sed rerum creator inquirendus est, per quem ad causas rerum, si ipsum didicerimus, intrabimus. Cæterum illo omisso, causas rerum qualiter cognitas habere poterimus, cum quis prius bec fecerit, deinde quare fecerit, sit inquirendum? Verum reperto rerum auctore, rerum quoque inve

solitus erat confiteri : et ipsum in nostra fide novis linguis unum loqui et profiteri, et credere Trinitatem. Illum quoque amare, quia interpellat pro nobis: metuere, quia Pater omne judicium dedit Filio. Illum momentis omnibus adorare, ab illo petere necessaria nobis, et ipsi placita : qui peti se vult, adeo ut poscenti verba hæc demonstret. Qui quod est novum inter nos, solus petentes se amat. Qui etiam solus, quòd mirabile est, irascitur, nisi petatur. Infidelitas enim est, nihil præsumpsisse de Deo. Nibil illum credit posse, qui quod judicat posse, non poseit. Hæc est illa, fili dilectissime, angusta via, hoc illud acus foramen, per quod non introeunt sarcinali,

aut animalia ponderibus attributa. Quoniam angusti A carne vestivit, quod stultum est: vitam suam pati et pusilli aditus, non solum informia hæc cum oneribus jumenta non capiunt, verum etiam ipsum nostrorum oculorum, si multimodis distrahatur, frustrantur obtutum. Unde et Dominus per Prophetam ait: Vacate, et videle (Psal. XLVI, 9): et quando erit ut possit intrari, quod per occupationes sæculi necdum cœptum est inveniri.

crucem fecit, quod mors est. Sic adversis adversa destruxit, et per dissimiles ante sæcula operationes ingenii artificis illius machinas elisit, ut partibus quibusdam salutaribus vestigiis, licet impressa, mortifera illius stigmata delerentur. Sed hoc studium nisi concupierimus, quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. 1, 27), sapientiam ejus non tenebimus. Hanc mortem, quod crux est, nisi amaverimus, quoniam quod infirmum est Dei, fortius est hominibus vitam ejus non poterimus intrare. Quid igitur sequitur, nisi ut relicta sæculi et sapientia et vita, et stultos nos haberi patiamur, et mori nos cum Domino semper optemus ut in spe adventus ejus, qui utriusque erit rei revelatio, partem aliquam

mentis, talia qualia sunt singula, cuncia cernentur, id est, et stultitia mundialis falsa sapientiæ involucris denudata sistetur, et mors mentitæ beatitudinis deoperta velamine, inhiante semper ore et patente in profundum gutture, vitalium inimica prodetur. Tunc et celestis sapientia, quæ sæculariter stultitia nominatur, interposita altitudinem scientiæ Dei, sine alicujus labore elucubrationis intrabit, et vera vita nullis mortis tenebris obscurata lucebit, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor in sæcula sæculorum. Amen.

XX. Implevimus divisionibus suis propositas quæstiones, exteriorem hominem interioremque monstrando, cum vitam, quæ sit sancta, et in quo actu posita, quo studio teneatur, qua substantia vegetefur, ostendimus totumque cursum ejus breviter, licet saltibus potius si dici potest, quam passibus, pro festinatione ad finem usque perduximus. Nunc quare non ab hominibus etiam istius mundi videa- B habere mereamur? Tunc enim scissis omnibus velatur, accipe rationem: quandoquidem te mea verbositas delectat, quam negligentius judicas, dum attendis studiosius ad divina. Cum ille qui primus nobis mortis semen invexit, mundum istum, id est, passionem hominis, victo sibi homine subjugasset, regnumque illius ipso rege jam capto, sub pedibus suis et ditione cepisset eaque omnia quæ in mundo sunt, velut suis peculis, et victoriæ sue manubiis uteretur ne quando homo amissam sapientiam, aut debitum sibi vitæ quæreret testamentum, sic cunctis fucis suæ artis infecit, ut et stultitiam sapientiæ colore vestiret, et mortem mentitæ vitæ lenociniis obumbraret ut mala non fugerent, qui non cernerent opposita meliora. Denique ex illo tempore sic passim humanum genus graditur: stultitia pro sapien- C tia habetur, dicente Psalmista : Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur (Ibid., x, 3). Tunc vita putatur esse quæ mors est et sub specie boni mala decipiunt, cum ad intelligentiæ fraudem, dolo bonorum omnium virtus operitur. Nam divitiæ non secuturæ post hominis mortem amiantur. Honor fascium, qui per successorem exolescat, ambitur injuriam fecisse virtutis est aliena possidere, potentiæ est innocentem circumvenire, astutiæ est: non Christum sapere, sapientiæ est Prophetam horrere, eloquentiæ est : sic plena sunt omnia erroribus, sic infusa per hominum mentes caligine, alium alio incursante, mundus involvitur, et ad hoc usque veritas obscuratur, ut in

XXI. Vides, o fili, qua valetudine laborat animus suspecti, qui ista non cogitat. Corpusculo adhibui palpamenta, quod si negligerem, anima plus valeret, quæ tunc infirmatur, cum exterior roboratur. Sed istam quam dixi animam, morbo stultitiæ vitiatam, orationum tuarum frequentatus sanet: cujus anima sæculi intemerata flagitiis potest aliis subvenire. Non enim æger salutis suæ adhibere potest medelam ægrotatione confossis : et anhelans altitudinem plagarum, vulneribus non medetur alienis. Sanus qui sit, certe curabit infirmum, oculatus cœcum per præcipitia ducit. Tu itaque ut et sapiens Domino supplica, ut quod non sapui sapiam, et tuis suffragiis velut quibusdam remediis me fac sanari. Reprehendat aliquis, quod intantum delectabili disputatione processerim, ut meritorum meorum resipiscentiam non haberem, aut subito augustam Moysi cathedram indignus talium disputator ascenderim.

mortis gremio jacuisse, beatitudo dicatur. Quod ubi D Sed vere amore id egi tuo, non usurpatione mea.

ille Deus, nos semper cogitans et nostra, vidit per sapientiam mundi, qua sibi mundus collusor interpolatores invenerat suam sapientiam fuisse desertam, placuit etiam ei econtrario adversus astutiam veteratoris, sapientiæ suæ divitiis innumerabilibus uti, et scientiæ altitudinem, quam nullus poterit investigare sicuti est, et suam sapientiam stultitia velare, et vitam suam mortis quadam obscuritate celare, ut ad sapientiam pervenire non posset, qui in hoc sæculo opinionem stultitia fugisset et ad vitam ejus non accederet, qui non contemptum mortis habuisset. Namque sic Filium Salvatorem nostrum misit in hominem, id est, sapientiam suam

Nam ego dictum legerain peccatori, ne Domini auderet narrare justitias per os suum. Quod si contra interdictum pro tua dilectione præsumpsi, in eo tua gratia compensare dignabitur : ut litterulas, quæ ad plenum emendatæ non sunt (sicut ipsis apicibus, quibus exarantur apparet), tam facile ad publicum non perducas et si ego verecundus pro me esse non potui, ut debui, vel tua modestia verecundiæ parcat meæ. Et quia de me habent quod male scriptæ sunt, de te habeant quod cælentur. Vale, et nos in Domino dilige, in quo diligeris a nobis.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. Quamquam si divinare esset animus, occurrebat ex

quinti sæculi auctoribus, qui id genus epistolas con- A probabile est, manifestum est obedientiam ex animi

scripserunt, unus et al:er, cui non incongrue isthac tribueretur : visum tamen est satius, illa ipsa lectori erudito argumenta proponere, per quæ feliciore usus judicio (quandoquidem Hieronymi eam non esse, satis abunde compertum est), de vero ejus auctore disquirat. Indicat totus contextus, ad eum scribi, qui cum sæculi dignitatibus fuisset perfunctus, recens ad Christi se fidem recepit, et baptismo initiatus est. Compellatur adeo nec semel cum honoris titulo, Prudentiam tuam precor, etc. Et, Tibi, honorabilis ac dilectissime parens, per novam gratiam omnis lacrymarum causa detersa est. Et statim initio, Ne contemplatione mediocritatis meæ, Domini verba despicias, quæ pio affectu tibi, nunc Ecclesiæ parvulo, ad confovendam infantiæ novitatem, lactea interim porriguntur. Eo etiam recidit, quod sub finem dicitur, filius: subdit enim auctor continuo, Nec ad hoc loquimur, ut humanas amicitias aucupemur, etc. Videtur et mona

chum ille profiteri voluisse, pergit enim noster, Ego te

Christianum volo esse, non monachum dici, et virtutem propriæ laudis possidere magis quam nomen alienum, quod frustra a Latinis in turba commorantibus imponitur, cum a Græcis solitarie viventibus legitime deputetur. Tempus quod spectat, quinti ad fuem vergentis sæculi, cum alia, tum isthæc indicio sunt: Vindictæ dies et retributionis imminens ac vicinus esse, et sæculi ruinis undique concurrentibus, et Scripturarum contestatione probatur. Denique et nonnulla sunt, quæ Pelagianam, qua imbutum fuisse auctorem, Bellarminus contendit, doctrinam suboleant: Dicit aliquis, si totum ex nostro labore exspectatur, ergo gratia nihil præstat. Sed

gratia quidem gratis peccata dimittit, sed cum consensu et voluntate credentis. Tum illud, Ecclesia ulique nos sumus, si tamen sine vitio et macula, ut præcipitur, vixerimus. Fallor, aut hæc omnia Faustum Regiensem designant, qui, teste Gennadio, cap. 85, ejuscemodi epistolam ad Felicem præfectum prætorii scripsit.

EPISTOLA VII.

Instituit amicum in scientia divinæ legis.

B

C

1. Præsumptionem meam excusare conarer, si me non et tempus et causa, simulque tuerentur et charitas : et si nunc propria magis verba quam divina vellem tuis auribus intimare. Accedit insuper quod exhortatio nostra habet ex simplicitate fiduciam, et ex veritate virtutem : quia non de immunditia est, neque de errore, neque de dolo: hoc plane præmoneo, ne contemplatione mediocritatis meæ, Domini verba despicias, quæ pio affectu tibi, nunc Ecclesiæ parvulo, ad confovendam infantiæ novitatem, lactea interim porriguntur : donec aut per te postmodum, aut per alios eruditus in virum perfectum, escis solidioribus roboreris. Ad plenum ergo te scire cupio, D quod ex parte nosse te credo, ob hoc Dominum et Dei Verbum descendisse de cœlis, ut assumpto naturæ nostræ homine, humanum genus, quod ab Adam jacebat, erigeretur in Christo: tantumque novo homini per obedientiam præstaretur salutis, quantum veteri per inobedientiam perditionis acciderat. Verum quoniam sive obedientia sive inobedientia, vocabula illa, ut mihi videtur, incorporea sunt, non materiæ corporalis: et quia incorporalia ex corporalibus generari omnino non possunt, manifestum est, incorporea ex incorporalibus nasci : et si obedientiam incorporalem, quæ inobedientiæ remedium est, ex incorporali anima gigni ratione, PATROL. XXX.

consilio, non ex corporis materia procedere. Qual ratione colligimus vocationem nostram juxta vocantis dignationem, etiam nostræ voluntatis stare consensu ita ut lavacrum quod corpus credentis acceperit, animæ magis beneficio consequatur, et utriusque substantiæ purgationem, quæ in aqua constat et verbo, merito mentis debeat afferre. Verum ut ea quæ diximus, manifesta probatione firmemus, evidentia de Scripturis exempla ponamus. Scriptum est in Apostolo: Sic Christus dilexit Ecclesiam, tradidit semetipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet eam sibi gloriosam et immaculatam (Eph. v 25 seqq.). Per aquam et verbum mundari dixit Ecclesiam; Ecclesia

[ocr errors]

el

utique nos sumus, si tamen sine vitio et macula, ut præcipitur, vixerimus. Corporalia corporalibus, et spiritualia spiritualibus purgantur. Anima verbo et aqua, corpus aqua solummodo videtur ablutum. Animæ intrinsecus pristinis in sordibus et concupiscentiis residenti, Evangelistæ est timenda sententia, dicentis: Pharisæe cæce, munda prius quod intus est, ut fiat mundum et id quod foris est (Matth. XXIII, 26). Et revera si corpora nostra vasa sunt animarum, tunc erunt vere munda, si intus sincerum habeant purumque liquorem. Cæterum quamvis calix aureus sit, et ornatu gemmarum ac splendore pulcherrimus si in se venena contineat, nonne pretiositatem metallorum lethalis poculi virus obfuscat, et micantem specierum nitorem violabit?

II. Sed ne a proposito longius meæ pollicitationis excedam, præfatiunculæ meæ verba, verbis Dominicis probabo ut hoc quod dico, non ex humano sensu inventum, aut ingenio proprio excogitatum putetur, sed divinis sententiis videatur esse constructum. In Evangelio Joannis Dominus ad discipulos ait: Vos autem jam mundi estis propter sermonem meum quem audistis (Joan. xi, 10). Non dixit, propter quod loti estis tantum : sed, propter sermonem meum quem audistis, ideoque mundi estis. Omnes quidem sciebat lotos esse sed non omnium interiora munda esse probavit, quia inter cæteros erat Judas, qui post aquæ purgationem, animi malitia sordebat. Propter quod quamvis cum aliis lotus ante fuisset : immundus tamen Domini sententia perhibetur: Cujus exemplo evidenter manifesteque monstratur, illum in veritate Dei gratiam percipere, qui eam eo ordine quo Scriptura docuerit, consequatur. Nam si aliquis corpore tenus renatum esse se credat per aquam, et verbo non sit regeneratus in spiritu, sua salute frustratur, quia cœlestis novitatis hæc causa est, ut corporis qualitate manente, homo vetus in novam animi mutetur voluntatem. Cæterum quomodo corpus sordidum, si aqua non est ablutum, permanebit immundum ita anima nisi verbo fuerit mundata divino, sordibus vitiorum corrupta manebit. Ergo si ejus consilio corpus aqua mundatur, qua ratione spernitur quod majus est, si quod minus est, jam tenetur ? Stultitia est si ex parte salvari cupit, qui ex toto per4

« ElőzőTovább »