Oldalképek
PDF
ePub

est a servitute corruptionis, in integram membrorum A matum corpori claritatis Domini in lucentia memsuorum soliditatem, et in statum pulchritudinis decoremque renovandum. Quem talis cogitatio non cum admiratione delectet? Reliquias, inquam, corporum nostrorum, aut nullas aut minimas certè, et quantulascumque attamen sordidas, et animi numquam sine horrore inspectas, in suum iterum hominem, non ut Pythagoras mentiens et delirans in Euphorbo esse credatur, sed in proprium suum corpus et nomen, per ossa, et nervos, per venas, per cuncta vitalia, non modo artuatim, verum etiam articulatim recompaginandum. Hoc autem non est angustum, cum omnium vel frugum, vel stirpium semina, majora et pulchriora in graminibus redeant, quam in terra vel ab hominibus sata sunt, vel sua sponte ceciderunt. Quis non seminari se in terra, ut ita dixerim, læte- B tur, quæ nos meliores quam acceperat, reddet, dicente Apostolo: Resurrectio mortuorum seminatur in corruptione, surget autem in incorruptione (I Cor. xv, 42). Quæ possessio præsentium huic spei poterit comparari? Aut quid erit aliud quod ad contemptum mortis attollat, quam hæc meditatio divinis promissionibus et prophetarum vocibus excitata? Quid tale Cleombrotus Ambraciota in Platonis libro disputante didicerat, qui homicida sui esse non timuit, ac se altissimo præcipitavit e muro, dum et nullum post mortem autumaret esse judicium: et sine discrimine meritorum aliquo, omnes animas post corpora æqualiter ferri arbitraretur ad cœlum. Quod adeo omnes pro vero tenuerunt, et sic omnes illos sæculi sapientes una nebula hujus erroris in- C volvit ut et ipse tam laudabilis, ut putant, doctor Socrates, homicidam ipsum se privatim, ne publice occideretur, occiderit. Aliud longe beatus Apostolus præmeditatum habebat et cognitum: Qui non ab hominibus, sed per revelationem Domini nostri Jesu Christi (Gal. 1, 12), quod docebat, acceperat, nec Academiæ nemorose obscuris tectus umbraculis, sed cœlesti illustratus lumine: nec in ludo aliquo litteratorio inter puerulos oscitantes, sed in tertio cœlo inter angelos coruscantes imbutus, in contemptum vitæ præsentis exclamat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. 1, 21). Non certe murum de quo se præcipitet ad mortem, sed Christum Dominum, per quem hoc mortale ab immortalitate absorbeatur, inquirit. Etenim intelligit ei lucrum esse mori, cui sit vita futura cum Christo. Sine Domino autem nihil prodest, etiamsi totum mundum lucretur, animæ autem suæ detrimentum esse passurum. Credebat igitur vir ille, vas electionis, se per Christum Dominum nostrum de hac terra, quæ numquam sine usura reddit quod accipit: sed alia minore, alia plerumque majore cum fenore: ut tricesimum et sexagesimum et centesimum, Domino ipso in Evangelio germina quæ plantaverat sic legente: de qua terra, etiam veritas, quam Pilatus ignorabat : quam nemo utique principum hujus sæculi vidit: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. n, 8): de ipsa, inquam, se Apostolus transfor

D

bra rediturum ait (I Cor. 1, 18) per Salomonem quoque istud sapientia promittente, cum dicit: Fulgebunt justi, et tamquam scintillæ in arundinelo discurrent. Et ideo in hanc vocem: Mihi vivere Christus est (Phil. 1, 21), securus erupit, in qua utique quæ fuerunt merita victura sunt: qui autem longe, ut ignoraverunt, ita et ignorabuntur. Nunc si videtur, quid sententia illa Salomonica promiserit, inquiramus? Fulgebunt justi, et tamquam scintillæ in arundineto discurrent (Sap. 1, 7; Matth. xm, 43). Quid est ut quibus flammarum claritas condonatur, his tam humilis locus ubi discurrant, et abjectus offertur, ut loci despectu decrescere videantur, qui corporum luce creverunt? Quid est, inquam, quod astris per arundineta comparati volitabunt, et in siderei forma fulgoris, stirpes terrarum miserrimas permeabunt cum longe incongrue misceantur, vel fulgores arundinetis, vel arundineta fulgoribus? Animadverte, oro te, divini verba mysterii, cui ut non de bobus, ita nec de arundineto cura est, aut in resurrectione arundineta quid faciunt, nisi quod nos per omnium formas, vel pecudum, vel stirpium laborat ostendere, ac per hoc, ut Apostolus ait, pro nobis cuncta scripta sunt (Rom. xv, 4). Intellige per arundineti imagines, infideles homines et incredulos demonstrari: eorumque corpora, superficie grata et interius cassa virtutibus, quæ ubi primum spiritus vanitatis inflarit, sibila serpentis imitentur, et sanos partus, viperarum progenies obsequantur. Scintillæ, inquit, in arundineto. Sancti ergo inter peccatores, quoniam non omnis caro eadem caro. In arundineto, ait, id est, vacua luce corpora, et alienis arsura fulgoribus, quibus sanctorum claritas futura pro pœna est: quoniam Deus ignis consumens est, et justi in imaginem deitatis advenient. Fecit enim Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum (Gen. 1, 27) et Apostolus testatur credere, se, quod illi similis sit futurus. Necessarie. Si enim similis Deo fuit cum factus est, et similis futurus est cum resurget: quoniam quidquid nunc in nobis dissimile videtur auctori, id omne vitio transgressionis impressum est et vivam veritatis formam, artifex mendaciorum strumosis actibus deformavit, suamque pravitatem, nostris etiam membris, dum mentes corrupit, inscripsit: quæ per resurrectionis gloriam male adjecta, aut imminuta diluentur: et id solum quod auctorem rerum tamquam in speculo reddat, emicabit ut interpolator opus suum se doleat perdidisse, et homo tandem se integrum esse glorietur. Non tamen hoc omnes, ut jam diximus, sed justi tantum in luce erimus: Quoniam omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (Thes. VI, 15) discretionem enim faciet personarum, versitas meritorum. Nam etsi inter ipsos sanctos erit aliqua de operatione distantia, dicente Apostolo: Stella a stella differt in claritate (I Cor. xv, 41): quam diversitatem vel de impiis, vel de peccatoribus sentiemus; quorum alii in judicio, alii in sanctorum

di

lis illa nequitiarum natura subjicienda est? Quid ergo tunc facient, qui nunc in honoribus gloriantur : qui per terribiles præfecturas, et fasces, et æternos, ut existimant, consulatus, Deo se comparare nituntur rapina, non natura? Quid faciet qui conjungit domum ad domum (Isa. v, 3)? qui perturbata civitate, et cunctis quibus stringebatur hinc inde limitibus fractis, montes, flumina, mariaque transiliens, quantum ad ipsum pertinet, unam vult possessionem esse, que communis omnium terra est, et insatiabili cupiditate latitudinem immensi orbis excedens in Alexandri Macedonis anxietatem, et innumerabiles Epicureorum mundos diffunditur: acquisitisque per aviditatem mundi hujus angustiis, in alium credulus

consilio resurgunt? Qui etsi resurrectionis ipsius A mancipandum illis esse credatur, quibus et spirituatempore segregantur, quid de habitu formaque dicemus? Quæ, ut mihi videtur, non veste aliqua textili, neque mulierum elaborata pensis, sed suis meritis et orationibus erit inventa: beato Joanne hoc in revelatione monstrante, qui sanctos, ait, indutos byssinum se vidisse (Apoc. xIx, 14). Et ne forte subtegimina byssini, aut stamina quæreremus, et materiale, vel corruptibile ac fluxum aliquid exerceri in cœlestibus opinaremur, subdidit: Byssinum autem justificationes sanctorum sunt. Tunc ergo, ut intelligo, in superficie corporis nostri venient, quæ nunc sunt testa sub corpore. Tunc unicuique, miserum me, conscientia sua vestis fiet. Tunc ea, quæ de fundamento illo, quale aliud non potest poni (1 Cor. xm, 11), ab unoquoque superædificata sunt præeminebunt, B non æstimata proprii corporis possibilitate accendiut aut mercedem accipiat, qui mansura constituit; aut detrimentum patiatur, qui arsura construxit. Jam quid illa commemorem quæ sequuntur, quæ tota sanctorum sunt carnem sine terra, corpus sine doloris sensu, animam sine metu, vitam sine fine, ætatem sine tempore, lucem sine nocte, beatitudinem sine fine. Video hominem, et in homine Deum : quoniam Deus omnia in omnibus est (Ibid., xv, 28). Totum quidquid nunc impossibile homini cernitur,id tum fieri per munificentiam perpetui regis velare et revelare, liquescere ac resolidare, eumque fieri quem et intrare ad discipulos concreta et corporea parietum valvarumque non senserunt : et discipuli tamen stare omnes ante se intus conspexerunt: et omnia quæ sine hoc corpore Dei spiritus fovebat, corpus cum Dei spiritu C esse facturum. Satiari delectatione harum cogitationum Christianitas non potest. Hæc illi requies, hoc oblectamentum est, hæc voluptas, hæ delicia ire mente in sedem Dei, ibique sibi locum et partem sedis, non sua præsumptione, sed divinitatis pollicitatione usurpare. Nec hoc illi arduum videtur, postquam jam ibi in Christo Domino suum esse hominem cognoscit. Vendicat sibi æquum jus de cognatione per Deum carnis assumptæ: quoniam de carne ejus sumus, et de ossibus ejus. Ipse enim est caput corporis Ecclesiæ (Col.1, 18), ipse principium omnis principatus et potestatum, evangelizante sic Apostolo: Ex quo totum corpus sic compactum et productum per conjunctionem, et copulatum, crescit in augmentum Dei. Quid ergo venturum judicium, et diem Domini, piis optabilem, et impiis D sanctis non judicium sustulit, sed distulit. Ait enim :

fugiendum; quid illud igneum diluvium non aquarum, fumante terra, fugiente mari, cœlo in libri speciem complicato, loquar?

IX. Tristia hæc sunt divitibus sæculi, sed exspectanda pauperibus Christi, pro quibus in Psalmo Dominus suspirat, dicens: Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exsurgam (Psal. xII). Quid tribunal illud ex majestate judicantis immensum, et duodecim sedibus adorandum, tantamque dalam a filio potestatem, ut in judicando habeant etiam angelorum substantias, quasi eorum creator addictas, dicente Apostolo: Nescitis, quoniam et angelos judicabimus (I Cor. v, 3)? Et quid erit quod non

tur, autumans passurum se damnum esse de jure, si fidem non adhibuerit de furore? Quid hi facient, qui tamquam correptores morum, Domini familiam attentius castigatiusque viventem, aut in vestibus humili colore, aut in cibi arida parcitate, aut in vigiliarum non otiosa sobrietate, velut aut indumentis mollioribus delicatam, aut epulis copiosioribus saginatam, aut thoris calidioribus oscitantem, divellunt ac vexant, nescientes quod in sanctis Dei, martyribus, confessoribusque oculi ejus pupilla feriatur? Peribunt sine dubio, peribunt in illa die omnes cogitationes eorum nec eos apud tribunal illud aut Lucius Crassus defendet, aut M. Antonius, aut istis eloquentior Tullius: quoniam omnis tune sæculi lingua obmutescet, et sola erit in rusticulis suis facunda justitia quæ infantium fecit ora diserta, et mutorum linguas novum solvit in canticum, cœlestemque sibi harmoniam per sui misericordiam de suis oviculis acquisivit. Ad cujus gloriam celebrandam, etiam si hominum studia cessaverint, in confusionem generis humani, lapides clamaturi monstrantur. Sed quo ego a materia proposita, velut mortalium improbitatem increpaturus excessi? et uniformis mali, tamquam publicus accusator, mundanis vitiis, dum me aliquorum miseret, non peperci cum etsi judicandi tempus esset, lapidem tamen mittere super adulteram non auderem : et si ad innocentis judicium purioris conscientiæ me armaret auctoritas, tempus tamen exspectare debebam, docente Apostolo, qui

Nolite judicare ante tempus (I Cor. iv, 5). Illud nempe resurrectionis tempus innuens exspectandum, quo per incorruptionis gloriam rediviva caro miranda assistet judici. De æternitate jam manente constantia, cum absistet formido de lapsu, non trepidabit tune in alium ferre sententiam, cum de se meruerit esse securus. Cæterum nunc cuncta sunt dubia, cuncta nutabunda, dicente Apostolo: Considerans te ipsum, me et tu tenteris (Gal. v1, 3), qui alium utique status tui nescius, facile judicas de ruina. Quid et si miseris fiduciam, ut beatis Deus det? Præmia potius sanctorum, id est, vera laudemus, quam improvidi, aut intempestivi

vel de conscientia, vel de tempore denotemur. A nec ipsis quoque filiis parcant, quos etiam de avari

tia accusati opponere consueverunt, dum præfecturas consularitatesque mercentur, quas potestates et mors admittit, et successor excludit: quæ dementia est non ea potius impensis omnibus et detrimento vitæ ipsius comparare, quæ promotos faciant vel de vitæ æternitate securos, vel de judicii perpetua dignitate gloriosos?

XI. Tempus adinonet, et locus ipse suggerit, nec materia videtur aliena, quoniam de meritis cœpimus tractare sanctorum, ut infelicissimæ infelicitatis blasphemias diluamus, quæ ad hanc videtur speciem pertinere. Exstiterunt enim qui virtutes egregias et cœlestes per sanctorum reliquias jam utique prope nostris temporibus operantes, maluerunt detractione mordere, quam veneratione suscipere: antiquum illud venenum in Dei famulos Judaicæ infidelitatis evomentes, quod illi quondam in ipsum Dominum viperinis linguis et mortiferis sibilis effuderunt, dicentes: In qua potestate hoc facil? Et, quis tibi dedit hanc potestatem? Recitabant namque nobis juxta pcsitis, quæ divinis et beatissimis Gervasio et Protasio infidelitas stulta loquebatur, quos dum papæ Ambrosio aliqui decerpere machinantur, violare sacrilegis sermonibus non timeant, hoc modo rationem miraculorum conquirentes. Quid est istud, quod ex eo quod martyres sunt, virtutum dona meruerunt? Cur tam tarde, quod jam pridem illis concessum est, exercetur? Aut si ea tempestate cum passi sunt, non ostenderunt, quomodo nunc operati sunt? quid

X. Redeamus ergo ad illas sanctorum nobilissimas et lætissimas cogitationes: nam nihil lætius est, quam mortalem de promissa sibi hæreditate meditari. Illum quidem quem diximus, ante oculos collocemus: quandoquidem securius est vera celebrare, quam miseranda culpare : licet vera felicia sine peccatorum non possint infelicitate narrari. Cernamus utique, ut constituimus, Dei sanctos cum facibus per omnia volitare, et coruscantibus ad vindictam dextris, ancipites gladios stringere. Hæc enim est gloria sanctorum Dei; hæc in hoc sæculo despicabilis militia hæc linguis omnium in detractionibus dissipata. Hic tunc patientiae nostræ fructus, hæc sufferentiæ merces erit. llæc præmia pro nomine blasphematorum, subjecta sibi habere omnem B animam superban, et omnem extollentem hominem, potentissimos quondam reges mundi, et toto adoratos orbe cum manicis ferreis compedibusque sistendos, nobilesque eorum immanium pondera catenarum, collo et cervicibus sustinentes, ante fulgorem illius augusti tribunalis, his quibus aliquando contempserant, despexerant, irriserant, offerendos. Mutata enim vice, ut hoc sa culum lautorum sit, aliud futurum credere miserorum. Væ enim divitibus, quoniam perceperunt consolationem suam; sed illis divitibus, quibus dicendum erit : Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non potastis me (Matth. xxv, 55). Illis utique divitibus, qui de injusto mammona amicos facere noluerunt: qui meditati sunt in cogitationibus suis exuberante fructu, C est hoc, quod modo videntur ostendere? Aut illos quo neminem refrigerabant, nova immensis fructibus receptacula moliri: qui in crastinum comederent, ignorabant. Anima eorum eo tempore ex postulabatur, sub una tamen nocte vana solitudine occupata, cum thesaurizare non cessaverint, nec defossis vigilare opibus omiserint. Hinc Lazarus pauper cum eo patriarcha, qui peregrinus vixit in mundo, lætatur in cubili suo. At dives econtra in æternis flagrat incendiis, et omnis exspoliatus dignitate atque substantia, despecti quondam inopis divinum implorat auxilium, ejusque vel minimo exoptat digitulo contigi, cujus egestatem inter opimas dapes suas, el copiosa convivia ne micis quidem de mensa decidentibus sustentabat. Cum itaque præscriptum judicium per nos, id est, per sanctos est celebrandum, nobis vindicta in nationes et in populos est donata. Quod cum cogitatur, quæ in nobis mens? quis ardor animi? quod desiderium futurorum? quis præsentium contemptus? facilius sentiri quam dici potest. Aut quis est, qui non ad ista festinans dissolvi se cupiat, et esse cum Christo (Philipp. 1, 23)? Aut quid magnum est si pro tantis ac talibus bonis mors contemnatur, pro quibus etiam hæc vita contemnenda est: quoniam pro iis qui perdiderit animam suam, salvat illam. At contra qui hic salvaverit animam suam, perdet eam (Matth. x, 39). Etenim cum plerique in hoc mundo velut furialibus flanimis, ita sint animi ambitione succensi, ut non opibus conditis, nec patrimoniis,

D

majores revelatione Ambrosius fecit, quam dignatio martyrii? Agnoscitisne aliis licet verbis, ita mendaciter quod de Domino prodidimus, martyribus ingestum In qua potestate hoc facis? Et, Quis tibi hanc dedit potestatem (Matth. xx1, 23)? Tepida, ut arbitror, consolatio, et de livore generata, quærere, an divinum sit, quod videas esse divinum et rationem poscere, cum credere sit necesse. Et cum Apostolus dicat: Charitas omnia credit (1 Cor. xm, 7) : quis dubitat, quod sine charitate Dei sunt qui fidem tantis non applicuere virtutibus? Negat autem fidem, qui quasi tentator inquirit. Unde hæc potestas? Quasi non manifestum sit in ea sanctos martyres nunc in spiritu miracula facere, in qua potestate adversarios suos prius in carne et in passione vicerunt. Conferamus pedem contra istos, si dici fas est, filios Judæorum, et ut nuper eorum parentem, id est, Judeum qui se in sacrilegio prudentem nimium putabat, dono Deitatis oppressimus: ita et hanc sub Christiano nomine blasphemiarium sobolem destruamus, per eum qui dixit: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobrabo (I Cor. 1, 17): ut et nos in triumpho gemino per Dominum gloriemur; et illi agnoscant intelligentiam rerum divinarum in fide catholica, non in sapientia sæculi constitutam, monente Domino. Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vi, 9): ut manifestius constet, et fidelibus patere infidelitatis obscura, et

ab infidelibus fidelitatis etiam plana non cerni. A Dei invocatione non potuit (11 Reg. 11, 4). Sed fateor

XII. Forsitan quæras pro tua sollicitudine, et vigilantia, diligentiaque, vitali, quæ fuerit illa quæstio, in qua trophæum nobis Dominus de falso Israelita donavit. Referam, nec tacebo, quoniam his rebus paginam tibi amás extendi. Et si enim non congrue, necdum prioribus absolutis, alia cœpta videantur interseri tamen pro te malo aliqua etiam non suo ordine loqui, quam tuis mihi modo orationibus donata præterire. Quidam de inimicis crucis Christi, inter familiares Dei, et quidem doctores, de scan. dalo illo gentis suæ, quod in Dominum nostrum susceperunt, spiritu blasphemiæ Dominum pulsans, protulit exempla de lege. Et ut quondam pater ejus homicida in pinna Templi Dominum tentans, quid de ipso promissum esset in lege improbus prædica- B bat : ita hic ne aut minus doctæ perfidiæ videretur, aut nudum pateret sine majori auctoritate mendacium: Plura, ait, miracula propheta noster fecit Elisæus, quam Dominus vester Christus. Nam cum pró magno Lazarum de morte in lucem revocatum esse referatis (Joan. x1, 14), quid amplius dicere poteritis, quam a vivo mortuum resuscitatum? Profero quod verum esse, etiam vestra confessione censetur. Elisæus enim noster jam mortuus appositis ossibus ejus, mortuum (quem juxta corpus ejus piratarum fugiens adventum, supremi officii deserens munus turba projecerat) exanimis animavit, et de frigidis ossibus atque exsangui corpore, alienum cadaver vitali calore perfudit : nec quod habuit, dedit: sed alii, quod ipse tune non habebat, indulsit (Il Reg. xm, 21). C Hoc credo vobis majus cæteris virtutibus videatur, mortuura in auras vitales remissum esse per mortuum et eo tempore quo ipse esset naturali lege constrictus, alteri legem solvisse naturæ. lloc si præstat cunctis operationibus, cur hic potior non habeatur, quem tamen prophetam, non Dominum confitemur: aut si vel simile huic aliquid nostis, edicite, ut et honore præcellat, qui fuerit merito virtutis excellentior. Obstupuere ad hæc dicta proceres nostri, et nullum referentes responsum, nec quod telum repercuteret producentes, pene sub inani adversarii machina, inutilique ariete conciderunt adeo ut ille qui profuga omnium, ut aiunt, esse debuisset, etiam victoris gloriam sine certamine reportaret. Quod ubi mihi est nuntiatum, ingèmui, tantam nobis inesse negligentiam, ut nec veritatem possimus astruere, cum alii valeant inculcaré pro veritate mendacium : rogatoque Domino, quoniam nihil nostrum est, ut suis arma suggereret, quo ejus ignaviæ auferretur opprobrium. Cedo mihi, inquam, istum magniloquum dicentem: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. xii, 5)? Proferam profecto per eum qui disperdit linguam magniloquam, ut intelligant Domino famulum non æquandum : licet ipsi noverint Judæi, prophetas veteres nulla miracula propriis edidisse virtutibus. Denique ipse Eliseus cum spiritu magistri hæreditatis, velut insolentior donorum remuneratione venisset, scindere tamen aquas nisi

[ocr errors]

D

ipsius hanc quæ proposita est interim fuisse virtutem, ut major gloria nostræ fidei sit, si tentatoreni etiam dum credimus, opprimamus. Quid ais, Domini blasphemator? Elisæus, inquit, ipse mortuus alium mortuum contactu sui corporis suscitavit. Hoc loco plene, ut in omnibus, Domino suo prophetæ virtus assurgat, quæ in Domino Jesu Christo cum sepulcrum ejus lapidibus infidelitas vestra muniret, lapidem milites obsiderent, credo ne resurrectio ejus idoneis testibus indigeret. Nam resurrecturum si volebatis credere, noveratis. Subito enim ille infernis terræ cardinibus concussis, cum stupore militum et ruina saxorum, non alium aliquem, sed se suscitavit in lucem. Elisæi hæc propria dona si fuissent, sibi dare maluisset: nec præstare alii poterat, quo indigeret sibi. Denique hoc majus esse vestri etiam prodiderunt majores, dum Dominum in cruce deriderent, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum salvum facial, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. xxvII, 42): vestrorum ergo sententia vincimus. Vestri promiserunt se credituros es-e, si præstitisset sibi, quod aliis præstare consuevisset. Cur non creditis, quod esse præstantius non negatis? Nemo certe hanc habuit potestatem. Denique et Dominus dicit de anima sua: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo résumendi eam (Joan. x, 18). Recense superbas majorum tuorum imagines, et patriarcharum retexe virtutes, et inveni quis talem habuit potestatem. Quare non ei credam, quod possit liberare animam meam, qui potuit et suam? Plura dicturo, suggessit recordatio, volumen crescere, et ideo cursum hujus questionis esse revocandum : quoniam adhuc prior illa astat in januis, cui æque sua spatia etsi habenis restrictioribus, tamen adhuc illibata debentur. Et vere non fuerunt necessario in hac parte multa dieenda, ne et ille cresceret si tamen magnum protulisse aliquid putaret se,'quod quæreret prolixa disputatione victoriam: cujus non sapientiam, quæ nulla in eo erat, sed superbiam, quæ abundabat, infregimus.

XIII. Repudiato vero isto Israelita: vel ne pugnam se fecisse gloriaretur (quandoquidem quæ diximus ad instructionem nostrorum potius, quam ad illorum certamen conflictumque protulimus, qui nec tunc vult credere cum vincitur) ne aut sanctum canibus impudenter dedisse, aut margaritas porcis sparsisse judicemur (Matth. vii, 6), revertendum est illuc, unde ad illum locum pene præcisis sensuum tramitibus deviavi et oves domus Ísrael diligentius circumeundæ sunt: quoniam si charitas Dei in nobis est, quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. xi, 20)? Docendique magis sunt, ne usque ad blasphemias loquantur, si forte aut non teneant, aut non intelligant prophetata. Quærunt an divina virtus sit, quæ nunc cœpit in martyribus apparere. Cujus legis homines hoc requirunt? Nempe Christianæ quæ sic est prophetationibus instructa, ut nibil tam novum, tam inopinatum nostris temporibus possit ingruere, quod

tes Domini per dæmonum tormenta testentur, quando Satanas non dejiciat Satanam : quia uniformitas nequitiæ, indivisa naturaliter societate conflata, similitudinis accessione non detrimentum sui metuat, sed capiat augmentum. Nam et multos in unius formam legionis pravitatis spiritus [Al. tacet spiritus, et iniquitatis viperinæ confœderatio conglobaverat: nec sibi oberat multitudo, quæ sicut' acquirebat miseram sociata infirmitate virtutem: ita formidabat incurrere divisa permixtione inanis substantiæ vacuitatem.

fides aut admiretur electior, aut blasphemetur [Al. A evangelizatum est nobis licet ipsæ quæ fiunt virtublasphemet] infirmior. Omnia usque ad Dominum, prophetæ veteres prædixerunt. Omnia post Dominum, quæ deerant, apostoli prophetarunt: beato Paulo per libertatem sancti Spiritus non tacente, qui ait: Ex parte scimus et cx parte prophetamus (I Cor. xi, 12): non quod omnia nesciat, aut omnia non prophetet, in quo præsertim loquitur Christus sed ex parte de toto prophetat, et ex parte de toto scit. Prophetat nobis id, quod scit illius temporis esse, quod futurum erat. Quod vero prophetat, venturæ utique prophetizat ætati. Prophetat autem totum, etsi prophetat ex parte. Hæc enim prophetat, quorum apertione pars ejus temporis, quæ usque ad finem superest, indigebat. Ex parte ergo prophetat, quoniam jam ex parte fuerat prophetatum et ideo propheta sciebat ventura quæ prophetabat. Cujus prophetiæ particulas plenitudo, ut ipse dixit, temporis abolevit, hoc modo: Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est, destruetur (1 Cor. XIII, 10) scilicet, cum in conclusione mundi, nec scientia major, nec prophetia ulterius sit quærenda. Denique intelligentiæ istius virtutem, ut apertius demonstraret, subjunxit : Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Per figuram interim sunt universa, et quibusdam imaginum lineis obumbrata, ut infirmitas carnis nostræ, terrenaque substantia, magis se ad spiritualium extendere veritatem, ut ea illi desiderium pulchritudinis suæ etiam per speculum tenuiter ostensa faceret: quantaque ipsa esset in sua substantia nos doceret, cum tam ad- C mirabilis etiam in repercussis luce sua ænigmatibus appareret et ideo nunc per speculum pollicita conspicimus, non tamen propter virtutum merita possidemus et ostensa adhuc miramur, non tradita tenemus. Tunc vero prophetia scientiaque cessabunt, quæ promittebatur erit ingressus. Hinc etiam prophetia semper obscura est, quod alio tempore canitur, alio cernitur. Quod dicitur, dum non videtur, quasi non prædictum non creditur. Denique Isaias cum redemptionem nostram tanto ante in Virginis utero agnoscere, eamque velut jam præsentem populo demonstraret, dicens: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. vi, 14): præsentem et futuram infidelium Israelitarum turbavit ætatem. Nam et illi veteres prophetam suum, quoniam non viderent quod ostendit, interemerunt: et hi prophetatum sibi, quoniam prophetiam non receperunt, occiderunt. Quod nobis etiam ut non in Dei martyres accidat, præcavendum est, si eos quos prior ætas insecuta est, nostra blasphemet. Et quoniam, ut diximus, quod prædictum fuerat, venit: venturum nihil est, quod non fuerit ante prædictum : Domino ipso sic dicente: Ecce prædixi vobis omnia (Mar. XIII, 23). Videamus potius si hæc aliquando majorum auribus probantur infusa, que modo nostris oculis tamquam impleta finguntur. Videamus si hæc omnia operatur unus atque idem spiritus (I Cor. xi, 11). Si denique nec angelus de cœlo evangelizet, præterquam

XIV. Sed hac parte interim argumentationis omissa, sicut proposuimus ea quæ in Ecclesiis Domini, sanctorumque cœmeteriis admiramur, credenda esse divinitus fieri, si prophetata fuerint, comprobemus. B Atque in hac tam dura difficilique materia, nec ab aliquo antea pertractata, Dominum consulere deberemus, si, cessante merito, repudiari non timeremus præ audacia: quoniam quæ ipsius sunt, nemo extra ipsum poterit explicare. Etenim mirum unde miseris tanta fiducia: unde est interpellandi Dominum faniliaritas tam amica, ut in hanc vocem audeamus erumpere Osculetur me osculo oris sui (Cant. 1, 3)? Quis tantum concepit optatum? Quis tam grandia vota, sui æstimator negligens suspiravit: ut ipsius os cominus concupiscat attingere? Atque vel utinam nos eorum dignetur osculo, quos ipse dignatus est osculari; ut in secundis postremi tertiique sistentes, de eorum labiis aliquam ex parte scientiam trahere mereamur, qui totam sapientiæ plenitudinem de Domini ipsius ore didicerunt. Quamquam etsi magnorum meritorum privilegiis fulciremur, posita erant in exemplis, velut alta quædam repetita fundamina verecundiæ ne quid indecens et inordinata præsumptio levitatis auderet. Quidnam electius beato Petro? quid ad spem erectius, quid liberius in fide, quem oris sui osculo Dominus se osculatarum esse promisit, dicens: Tibi dabo claves regni cœlorum. Et illud: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Math. XVI, 29). Tamen hic pondere se quodam pudoris incurvans, fiduciam, quam elatior habebat ex merito, verecundior ad interroganda submittit, cum in cœna Domini, non per se quis Dominum esset traditurus, inquirit, humiliterque pudibundus osculum Domini, ore petit alieno : quod illi etsi apud Dominum fiducia erat, ut subinde etiam homini inconcessa præsumeret ut ibi, cum per maria gradientem Dominum audet poscere, ut ipsum pariter solidata sub vestigiis aquarum terga sustentent aliquid sibi diffidentior, sed consultior nobis, quibus suo actu imitabiles formas tamquam in speculo collocabat. Si per legatum præscientiam Domini cautus explorat, quid hac instructione dignius, quid hac consulendi arte subtilius? Quod nos facere debemus, quibus cum fiducia nullius sit meriti, debet esse saltem pudor exempli : imitantes vel in hac parte beatum Petrum, qui non solum qua humilitate, verum etiam per quæ ad desiderata pervenire possimus, ostendit? Ab illo absolu, tionem quæstionis hujus, quam ipse non erubuit in

D

« ElőzőTovább »