Oldalképek
PDF

Et erunt homines seipsos amantes. Non Dei gloriatii, A persecutionem patientur. Non solum ego, sed et

sed sua quærentes. Cupidi, elati. Avari, et in avaritia jactabundi. Superbi, blasphemi. Cum nolint discere, doctrinam usurpant. Parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine af. fectione. Veteribus scilicet doctoribus, qui eos per Evangelium genuerunt. Sine pace, criminatores. Pacis sanctorum. Incontinentes, immites, sine benignitate. In omnibus vitiis. Protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei. Sollicitudo indicium est abundantioris amoris : qui enim saeculi voluptates, quam Domini præcepta libentius audit, aut loquitur, talis est.

omnes , qui non occidunt animas in adulando. Timendum ergo nobis est, ne non pie vivamus, qui nihil patimur propter Deum. Mali autem homines, et seductores, proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Hoc de adulatoribus dicit, qui dum a stultis hominibus diliguntur, magis decepti decipiunt : sive de hæreticis accipiendum. Tu vero permane in his, quæ didicistis. Nolo ista te terreant, vel seducant. Et credita sunt tibi. A Deo per nos. Sciens a quo didiceris. Et quia ab infantia sacras litteras nosti. Sive a vero apostolo, sive per legem a Deo.

Habentes speciem quidem pietatis. In habitu, vel B Quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem,

doctrina. Virtutem autem ejus abnegantes. Ipsam rem operibus abnegantes. Et hos devita. Ne corrumpant mores bonos colloquia prava. Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. lllas capiunt, quæ sunt oneratæ peccatis : impunitatem illis ac veniam promittentes : sive infirmas mentes, quæ feminis comparantur. Quæ ducuntur variis desideriis. Nova semper discere cupientes. Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quia nihil definitum tenent, quisque

traditiones vult tenere diversas, non probatas. Ab C

uno enim dicta, ab alio destruuntur. Quemadmodum autem Jamnes et Jambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati. Sicut illi per magicæ ariis præstigias : ita et isti per argumentorum fallaciam. Simulque ostendit Moysen veritatis fuisse doctorem, adversus obtrectatores veteris Testamenti. Homines corrupti mente : reprobi circa fidem. Tam moribus corrupti, quam circa fidem reprobi. Sed ultra non proficient. De omnibus hæreticis dicit : sed de his quos tunc cito noverat in spiritu destruendos. Cæterum ipse inferius quosdam in pejus profecisse prædixit. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus : sicut et illorum fuit. Confessi sunt se Dei digito superatos. Tu, autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam. Plus tibi crede de me, quam illis : sive idcirco tibi non timeo, quia scio te doctrinam et virtutem meam optime cognovisse. Persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris : quales persecutiones sustinui. Ex his potuisti cognoscere, me nihil propter homines facere, quia tanta sum passus. Et ex omnibus eripuit me Dominus. Ita et te de omnibus eripiet, si sequaris. Et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu,

quæ est in Christo Jesu. Sine fide enim Christi, jam non sufficiunt ad salutem.

0mnis enim Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia : ut perfectius sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. ldeo data est legis instructio, ut ejus consilio cuncta facientes, juste jusla faciamus.

CAPUT IV.

Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius, et regnum ejus. Contestatur illum per universa quæ credit religio Christiana, ut verbum Dei instanter annuntiet. Qui judicaturus est vivos et mortuos : quia vivos inveniet, mortuos suscitabit. Prædica verbum : insta opportune, importune. 0pportunum est, libenter audire. limportunum est , invito praedicare. Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Argue peccantes, contestare ne peccent. Increpa resistentes : sed hæc omnia cum patientia et secundum doctrinam. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt. Weram et perfectam : sicut Israel audire noluit prophetas. Sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros. Tales magistros inquirent, qui ea dicunt, quæ ipsi audire desiderant, ut securi delinquant. Prurientes auribus. Qui delectare desiderant, non compungere. Et a veritate quidem auditum avertent : ad fabulas autem convertentur. A veritate legis, quæ vitia damnat , ad rationes humanas, quæ Deum ut pium non vindicaturum esse, concinnant. Tu vero vigila : in omnibus labora. Quæ ad utilitatem pertinent audientium. 0pus fac Euangelistæ. Werbum tuum operibus conformetur. Ministerium tuum imple : sobrius esto. Episcopatus scilicet. Non enim semper ero in corpore, ut valeam COmmOnere. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ

instat. Mortem'suam, sacrificium Deo futurum dixit, A Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet

ut eum ad martyrium provocet. Bonum certamen certavi , cursum consummavi. Modo jam confidenter hoc dicit, in extre/no vitæ limite constitutus. Comparatione autem utitur in agone certantium. - - - - - Fidem servavi. Fidem suscepti officii in finem usque servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Qui novit me usque ad mortem pro justitia dimicasse. Non solum autem mihi. Quia non personis debetur meritum, sed labori. Sed et his qui diligunt adventum ejus. Qui gaudent advenisse Christum, et justitiam docuisse. Sive, qui sic agunt, ut adventum Domini libenter exspectent. Festina ad me venire cito. Demas enim me dereliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam. Necesse erat, ut diligens sæculum non amantem sæculum relinqueret. Omne enim animal ad sibi simile conjungitur. Crescens in Galatiam : Titus in Dalmatiam : Lucas est mecum solus. Isti missi sunt, non deseruerunt. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerio. Tychicum autem misi Ephesum. Verbi Dei, vel cujuslibet necessitatis. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, marime autem et membranas. Non dixit penulam meam : potuit enim conversus aliquis ad pedes ejus, inter cætera iinposuisse

vendendam. v,

illi Dominus secundum opera ejus. Quoniam verbis Dei restitit: cum habebant rationem. Qvem et tu devita. Monet caveri latrantes. * Valde enim restitit verbis nostris. Si nostris restitit, quanto magis tuis ! In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur. Quando primum coepi Evangelium defendere. Dominus autem mihi astitit, et confortavit me. Cum dicit sibi Dominum in omnibus affuisse, ne timeat cohortatur. Ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes. Non quod ego mori timerem. Et liberatus sum de ore leonis. Pcrsecutoris. B Liberavit me Dominus ab omni opere malo. Ab insidiantium malignitate. Et salvum faciet in regnum suum cæleste. Quomodo hic liberat, ita in regnum ducit. Cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. Saluta Priscum et Aquilam, et 0nesiphori domum. Erastus remansit Corinthi. 0b hæc omnia. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Festina ante hyemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. Ilinc probatur, quia non propter sanitatem carnalem tantum apostoli curabant, sed ut etiam signa monstrarent: quia hic suum discipulum non curavit. Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Quia carne mortuus, spiritualiter vivis.

C Gratia vobiscum. Amen.

IN EPISTOLAM AD TITUM.

CAPUT PRIMUM. Paulus servus Dei. Non peccati. Apostolus autem Jesu Christi. Non omnis servus apostolus; ideo autem Christi, quia ab ipso missus fuerat prædicare. Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis: quæ secundum pietatem est in spem vitæ æternæ. Secundum eam fidem, qua credentes electi sunt, cum cognoscerent veritatem : quæ agnitio non ex merito est, sed ex Dominica veritate. Quam promisit, qui non mentitur, Deus. Si non mentitur , non exhibet aliud, quam quod promisit, justis, scilicet, et injustis : quamvis hominibus durum esse videatur. Ante tempora sæculari6. Ante omnia tempora apud se proposuit per Filium salvare credentes. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum. Tunc manifestavit consilium suum, quando præscierat factum esse, omnem scilicet mundum a justitia diversum. In prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei. Quo Pauluni et Barnabam segregare præcepit, ut gentibus prædicarent. Tito dilecto filio, secundum communem fidem ;

Gratia et pax, a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore noslro. Secundum fidem filius, non natura. Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas : et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Quæ desunt, recto tenore corrige : et tunc demum presbyteros poteris ordinare, cum omnes in Ecclesia fuerint recti. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir. Notandum quod in sacerdote etiam aliis licita proliibentur. Filios habent fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Ne non possit audenter corripere delinquentes: sive ut experimentum ejus doctrinæ, de domus suæ disciplina noscatur. Oportet enim episcopum sine crimineesse. Ipsum dicit episcopum, quem superius presbyterum nominávit. Sicut Dei dispensatorem. Si ergo humanarum legum dispensatores presbyteri quæruntur, et justi quales osse debent, qui divina jura dispensant! Non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum. Non debet discipulus Christi percutere: qui percussus est, et non repercussit. Non turpe lucrum adulando sectari, terrenum scilicet, qui coelestia et divina promittit. Sed hospitalem. Primo vitia damnavit, ut virtutes insereret, secundum consuetudinem Scripturarum. benevolentia suscipiat.

Denignum. Ut hospites non cum tristitia, sed cum A ordine possunt intelligi, Ecclesiæ præcipue seniores,

Sobrium, justum, sanctum, continentem. Incontinentiam, vel continentiam, numquam Apostolus, nisi in causa luxuriæ, dicit : justum judicio, continentia sanctum : ne quia unius uxoris fecerat mentionem, locum incontinentiæ dedisse putaretur.

Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem. Diligentem doctrinam, et semper inde loquentem : non fabulas sæculares et vanas.

Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Talis eligendus est, qui exhortari possit, et contradicentes arguere in doclrina sana, quæ sanat audientes, sive quæ nulla falsitate corrupta est.

quibus omnibus formam præbere necesse est. Anus similiter. Quæ ad aliarum eligebantur exemp!um. In habitu sancto : non criminatrices. Habitus enim non sanctus est, de quo alibi dicit : Non tortis crinibus, et reliqua. Non multo vino servientes. Sed parvo utentes. Bene docentes, ut prudentiam doceant. Docere illis permisit, sed feminas : et hoc non in Ecclesia, sed privatim. Adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias. Non alienos : sive ideo dicit, ne aliæ, quæ continentes erant, non diligerent viros suos, et verbum Dei tamquam dissidium

Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui et B prædicans, culparetur.

seductores. Apostolicæ doctrinæ non obtemperantes, et ad nullum profectum loquentes. Marime autem, qui de circumcisione sunt. Qui humanas potius traditiones observant, quam divina mandata. Quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. Quæ jam superflua temporibus Christi : cæremonias autem Judæorum ab eis doceri dicit. Diritquidam ex illis proprius ipsorum propheta. Callimachus scilicet. Vide quales sunt, qui etiam a suis tale testimonium promereiitur. Cretenses semper mendaces. Amantes mentiri, noxii oratores, pariter otiosi. Malæ bestiæ, ventres pigri. Ideo ferias et otia libenter admittunt. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam, increpa illos dure, ut sani sint in fide : non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum. Traditionibus humanis, de quibus Dominus in Evangelio Judæis loquitur: secundum Isaiam, Dominum non in corde, sed in labiis honorantes. Aversantium se a veritate. Novi scilicet Testamenti. Omnia munda mundis. Quia adhuc secunduui Legem immunda vocabant. Coinquinatis autem et infidelibus. Coinquinati el infideles sunt, qui non credunt jugum Legis a collo credentium Dominum abstulisse : id est, omnia quæ temporaliter fuerant instituta. Sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. Etiam in hoc ipso. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. S8 melius Christum dicunt nosse, ut Lege promissum : sed factis, ejus adventum negant : cum se sine legis auxilio putant justificari non posse. Cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. ln sola confessione legis religiosiores se dicunt, cum illa non faciant, quæ quæruntur.

[ocr errors]

CAPUT II.

Tu autem loquere, quæ decent sanam doctrinam. Quæ ad vitam pertinent Christi.

Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Hic senes ætate, et

Domus curam habentes. Ne viros suos in aliquo Contristarent. Benignas, subditas viris suis : ut non blasphemetur verbum Dei. Ne vel ipsæ blasphement, si genuiles sunt, vel alii videntes eas pejores effeetas, quam fuerant ante fidem. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. Auferentes ab eis causam luxuriæ. In omnibus. Quæ junguntur, sive non solum corpore, sed et mente. Teipsum præbe exemplum bonorum operum. Ne exemplo destruas verbum, et ut audenter corripias delinquentes. - W la doctrina, in integritate, in gravitate. Quo solummodo doceri potest; integritas vero nec muneribus corrumpitur, nec acceptione personæ. Verbum sanum, irreprehensibile. Nullius adulationis accensione languens. Ut is, qui eae adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de vobis. Qui tibi potest contradicere, si quid in te tale notaverit. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes. Quæ imperant justa. Non contradicentes. Ne murmurationem facientes, et mercede privemini, et homines existatis ingrati. Non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes. Sive in his quæ illis conceduntur, sive ut in opere ostendant bonum esse quod credunt. Ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omni

D bus. Dum eorum operibus laudantur.

Apparuit enim gratia Dei et Salvatoris nostri omnibus hominibus. Nullam conditionem excipit. Erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria. Sæculare est omne desiderium carnale, et omnis habitatio temporalis. Sobrie. Perfecte, Domino dicente : Attendite, ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ. Et juste et pie vivumus in hoc sæculo. Justitia non temperatur, nisi pietas adjungatur. Exspectantes beatam spem. Qui ejus mandata servaverint. Et adventum gloriæ magni Dei et Salvatoris nostri

Jesu Christi. Spiritum dicit magnum Deum, quia ip- A Ut justificati gratia ipsius, hæredes simus, secundum

sius exspectamus adventum.
Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab
omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabi-
lem, sectatorem bonorum operum. Quia se dedit, ca-
veamus ne beneficium ejus inane et irritum facia-
mus.
Hæc loquere et exhortare. Omnis sermo tuus in hac
exhortatione consistat.
Et argue cum omni imperio. Acriter argue eos qui
ita non vivunt.
Nemo te contemnat. Talem te exhibe, ne contemni
possis. Vita enim auctoritatem tribuit verbo.
CAPUT III.
Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse,
dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Non
ad aliquod malum.
Neminem blasphemare. Ne illos quidem qui me-
rentur.
Non litigiosos esse, sed modestos. Ne vicem redden-
do, provocent lilem.
0mnem oslendentes muansuetudinem ad omnes homi-
mes. Non solum ad Lonos, vel ad amicos.
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli,
errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in
malitia et invidia agentes : odibiles, odientes invicem.
Ne desperent correptioiie sua, opponit exemplum
se, quia et nos fuimus, inquit, tales : debemus igitur
patienter eorum insipientiam tolerare.
Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Sal-
vatoris nostri Dei : non ex operibus justitiæ, quæ feci-
mus nos, sed secundum misericordiam suam, salvos
nos fecit. Sive largitas misericordiæ Dei, sive secun-
dum hominem Christus.
Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus
sancti. Quia nos Spiritus sanctus per baptismum re-
novavit.
Quem effudit in nos abunde per Jesum Christum
Salvatorem nostrum. Abundantius, quam in veteri
Testamento.

spem vitæ æternae. Non secundum carnalem hæreditatem vitæ temporalis. Fidelis sermo est. Ne quis dubitet. Et de his volo te confirmare. Confirmare scientem, non instruere ignorantem. Ut curent bonis operibus præesse, qui credunt Deo. Ad bona opera docenda praeesse. Hæc sunt bona et utilia hominibus. Hæc, non illa quæ sequuntur. Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones. Non vult nos superfluis contentionibus implicari, quæ, in Lege, de generationibus oriuntur: sed hæc loqui semper, de quibus proficient audientes. Et pugnas legis derita : sunt enim inutiles et tamur. B Quasi contrariæ oppositiones, quas hæretici conseclaiulur. Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnalus. Ncc circa ipsos nos occupari permittit, si correpti iterum non corrigantur : ne tempus inani contentione perdamus; et aliquid proprio judicio conatus nihil efficiet: quia unicuique manet libertas arbitrii, et funiculis peccatorum unusquisque constringitur. Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hyemare. Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. Ut nihil perdant de fructu doctrinæ tardantes. C Discant autem et vestri bonis operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Idipsum repetit, quod superius dixerat : Curent bonis operibus præesse credentes. Salutant te qui mecum sunt omnes. Salula eos, qui nos amant in fide. Gratiâ Dei cum omnibus vobis. Amen. Qui nos fideliter amant, sive qui fidei causa nos amant. Notandum quod excipit apostolos quos salutat.

IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM.

CAPUT UNICUM. Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater. In carcere, vel in catenis. ' Philemoni dilecto adjutori nostro, et Apphiæ sorori charissimæ. In Evangelio adjutrici. Apphia vero soror, vel conjux creditur. Et Archippo commilitoni nostro. Hic diaconus erat, de quo ad Colossenses ait : Dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti, et illud impleas. Et Ecclesiae, quæ in domo tua est : Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Cum omni gratiarum actione et cum gaudio exorat. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam et fidem. Quæ nobis in bonis operibus innotescit.

[ocr errors][merged small]

Quod ad rem pertinet. Quod ad rem pertinet rei A æternum illum reciperes. Forte hoc Dei providentia

Christianæ. -
Propter charitatem magis obsecro, cum sis talis ut
Paulus senex : nunc autem et vinctus Jesu Christi.
Moribus talis, qualis ille, qui in senectute etiam pro
Christo vincula non recusat.
0bsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis,
0nesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem,
et mihi et tibi utilis : quem remisi tibi. Quando erat
gentilis, vel carnalis.
Tu autem illum, ut mea viscera suscipe. Welut filium
nostrum charissimum.
Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te milii
ministraret in vinculis Evangelii. Ex hoc cognosce qua-
lis sit, qui mihi ita placuit, ut tua vice ministraret.
Sine consilio autem tuo nihil volui facere. Ita loqui-
tur, ut eum ad ipsum remittat, sive ut magis ejus
utilitas commendetur.
Uti me velut eae necessitate bonum tuum esset, sed
voluntarium. Notandum quod neminem voluerit ne-
cessitate boni aliquid facere, ne mercedem amitteret.
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in

procuravit.
Jam non ut servum, sed pro servo churissimum fra-
trem. Jam enim non quasi ex necessitate servus, sed
quasi frater voluntarius.
Maxime mihi : quanto autem magis tibi, et in carne
et in Domino! Cui et carnaliter, et secundum fidem
debet obsequium.
Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi im«
puta. Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut
non dicam tibi, quod teipsum mihi debes. Ita, frater,
ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo :
confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quo-
niam et super id quod dico facies. Simul autem et para
mihi hospitium. Nam spero per orationes vestras donari

B me vobis. llic ostenditur, quia prima vice sit ex urbe

dimissus.

Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas et Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi, cum spiritu vestro. Amen. Non alicujus criminis causa, sed fidei societate.

OMNIUM OPERUM S. HIERONYMI

* DISTRIBUTIO IN

DECEM TOMOS

COMPARATA CUM DISTRIBUTIONE EDITIONUM ANTIQUARUM ET BENEDICTINA.

TOMO PRIMO.

Exhibentur epistolæ centum quinquaginta secundum temporum ordinem dispositæ, et in - quinque classes digestæ.

0 R D 0 Veterum editionum.

Epist. EPIST.

[ocr errors][merged small]

Epist. 49 I. Ad Innocent. de muliere septies percussa, col. 325 17 38 II. Ad Theodosium et cæteros anachoretas, 551 3 41 III. Ad Rutinum monachum, 552 M. 5 IV. Ad Florentium, 335 2 6 V. Ad eumdem, 336 4 37 VI. Ad Julianum, 357 6 43 VII. Ad Chromatium, Jovinum, et Eusebium, 558 7 42 VIII. Ad Niceam hypodiaconum, 541 8 44 IX. Ad Chrysogonum, 542 9 21 X. Ad Paulum Concordiensem, 545 10 39 XI. Ad Virgines Æmonenses, 544 12 45 XII. Ad Antonium monachum, 545 11 36 XIII. Ad Castorinam Materterram, 546 13 M. XIV. Ad Heliodorum, 1347 5 57 XV. Ad Damasum papam de hypostasibus, 355 14 58 XVI. Ad eumdem, ι 558 16 77 XVII. Ad Marcum presbyterum, 559 15 142 et 143 XVIII. Ad Damasum de Seraphim, 3,561 Inter Comm. t. III. 12$ XIX. Damasi ad Hieron. de 0sanna, , 575 Inter Critic. t. IV, 1. . 145 XX. Ad Damasum de 0sanna, 1bid. Ibid. 2. 146 XXI. Ad eumdem de duobus filiis, frugi, et luxur., 379 Ibid. 5. 22 XXII. Ad Eustochium de Virginitate, 394 18 24 XXIII Ad Marcellum de exitu Lætæ 425 20 15 XXIV Ad eamdem de laudibus Asellæ 1427 21 136 XXV. Ad eamdem de decem Dei ìiiiinibus, ,428 Inter Critic. t. II, 14. 157 XXVI. Ad eamdem de quibusdam Hebræis vocibus, 430 Ibid. 15. 102 XXVII. Ad eamdem advérsus obtrectatores suos, 451 25 158 XXVIII. Ad eamdem de l)iapsalma, 455 Inter Critic. t. II, 16.

* Distribntio hæc est integre Vallarsiana : cum autem Italicus, auctor in suam recensionem complendam plura S. Doctori exuranea attulerit, et nos alinnde, generalius opus conlicientes, cuique sua auctori adjudicare statueriimus :

sciat lector ea quibus in hoc conspectu obelos præfiximus consulto omissa deesse, et proprio loco restitutum iri.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »