Oldalképek
PDF

Anus ut matres. Cum omni reverentia. Juvenculas ut sorores, in omni castitate. Et mentis, et corporis. Viduas honora. Necessaria præbendo, vel solatio confovendo. Quæ vere viduæ sunt. lllas veras viduas esse defimivit, quæ universis curis exutæ sunt, et ab omnihus desolatæ. Si quæ autem vidua filios aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo. Tamdiu regit domum, quamdiu docet filios parvulos, aut nepotes, ut quod a parentibus pietatis accepit, filiis reddat: ita tamen, ut non hac excusatione avaritiæ studeat, sed sufficientem tantum sibi reservet, et ne liberis ejus ipsa occasionem det sæculo serviendi. Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Qualis erat Anna filia Phanuel, tales præcipit lionorari. Nam quæ in deliciis est vivens, mortua est. Quidquid modum naturæ excedit, deliciis deputatur. Hic maxime nostri temporis viduas tangit, quæ cum hominem suæ naturæ qualicumque panno non vestiant, parietes pretiosis marmorum cfustis exornant. Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. Notandum irreprehensibiles eas tam posse, quam esse debere. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli delerior. Si quis viduas abjicit, aut pupillos, vel maxime parentes et pauperes, deterior est infideli : quia et illi habent naturaliter circa proximos pietatem. Sive, si qua vidua filios orphanos negligat, hujus sententiæ crimen iucurrit. Simul notandum, quosdam fideles nomine, qui infidelibus conversatione pejores sunt. Vidua eligatur non minus se.raginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor. Tales voluit eligi diaconissas, quæ omnibus essent exemplum vivendi. In operibus bonis. Si ex tempore viduitatis suæ ista omnia custodivit. Testimonium habens. Sicut Tabitha. Si filios educavit. Subauditur, Deo. Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit. Si non solum humilitatis habet insignia : cui non sufficit

hospitio suscipere, sed etiam manu propria lavare D

hospitum pedes. Si tribulutionem patientibus subministravit. IIoc est, in carccre positis, vel ægrotis. Si omne opus bonum subsecuta est. Breviter universa conclusit. Adolescentiores autem viduas devita. Devita aliis ministerio diaconatus præponere, ne inaium pro bono detur exemplum. Cum enim luxuriatæ fuerint, in Christo nubere volunt. Cum sub eo tempore religionis abundantiam habuerint, quæ sæpe solet generare luxuri vim. Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Quæ se viduas promiserant permansuras.

A IIæc regula non solum in viduis, sed in virginibus

continentibus, quæ primam fidem irritam fccerunt, intelligenda est. Simul autem et otiosæ discunt circumire domos. Divino minime timore detentæ, nec mariti potestati subjectæ, nullaque cura domesticæ occupationis astrictæ. Non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes, quæ non oportet. Dum voluntatis suæ cupiunt præbere exemplum. Volo autem juniores nubere, filios procreare. Volo: quia necesse est ut tales ante hoc faciant, quam illud promiltant : inde si transgressæ fuerint, damnationem acquirunt. Matres familias esse. Matres familias dici possunt,

B etiam quæ duos habent, vel tres servos: hoc dicit,

ne ex hoc nomine avaritia defendatur. Nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Si incontinentes sunt : vel ne per illas religio blasphemetur. Jam enim quædam conversæ sunt retro post Satanam. Reddit causas quare eas nubere velle prædixerit, ne eum putaremus oplare : quia quædam promissum propositum Deo non reddentes, fuerant fornicatæ. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia. In domo propria, ut parentibus. Ut his quæ vere viduæ sunt, sufficiat. Quæ sunt 0mnium auxilio desolatæ. Qui bene præsunt presbyteri. Qui implent officium Suum. Duplici honore digni habeantur. Et officii, et doctrinæ. Maxime qui laborant in verbo, et doctrina. Non dixit omnium, qui habent verbum, sed qui laborant in verbo. Cæterum omnes habenles præcipit ordinare. Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti: et, Dignus est operarius mercede sua. Vult illi præstare carnalia, a quibus alii spiritualia consequuntur: quia occupati in doctrina, necessaria silii providere non possunt. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Injustum est etiam adversus laicum accusationem recipere, cum hoc nec sæculares faciant : quanto magis adversus Domini sacerdotem ! Peccantes coram omnibus argue. Si de illis fuerit comprobatum. . _ Ut cæteri timorem habeant. Widentes te nemini pepercisse. Testor coram Deo, et Christo Jesu, et electis angelis ejus, ut hæc custodias sine præjudicio. Obtestatur illum divina et cœlesti testificatione, ut nulla illi res præjudicet ad ista servanda, nec electi angeli, qui sacris assistunt altaribus. Nihil faciens in alteram partem declinando. Neque in dexteram, neque in sinistram. Manus cito nemini i,nposueris. Nisi talem inveneris, qualem dixi.

[ocr errors]

Neque communicaveris peccatis alienis. Communi- A Existimantium quæstum esse pietatem. Qui putant

care eum dicit peccatis, qui non probatus fuerit ordinatus. Teipsum castum custodi. Non alios custodire praecipit, ut possit audenter arguere delinquentes. Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frcquentes tuns infirmitates. Ne putaret etiam abstinentiæ se formam infirmis dare debere : maxime cum audierit a magistro dicente: omnibus bonum esse non bibere vinum. Dat ergo ei consilium, ut plus doctrinae causam, quam absuinentiæ curet : et simul ostendit quas infirmitates creaturarum medicina possit sanare. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium. Detecti excommunicantur : sive plagis præsentibus damnantur. Quorumdam autem et subsequuntur. In futuro judicio: sive hic diu latere non possunt. Non ergo debent facile ordinari. Similiter et facta bona mnnifesta sunt, et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. Non enim potest abscondi civitas supra montem posita : sed etiam quæ ad tempus latent, non possunt diutius occultari.

[blocks in formation]

quia fralres sunt. Ne sibi æqualem contemnant. Sed magis serviant : quia fideles sunt et dilecti, quia beneficii participes sunt. Si serviebant infidelibus timore odioso: quanto magis debent servire fidelibus, quorum charitatis participes esse merentur! Hæc doce, et exhortare. Doce, ita debere fieri : exhorlare, præmium ostendere Deum. Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi: et ei, quæ secundum pieiatem est, doctrinae. Novi Testamenti: veteris enim severa doctrina est. Superbus est, nihil sciens. Super alios se extollens, cum sit desursum veniens, quam prædicat sapientiam. Sed languens circa quæstiones. Nec enim recusando penitus fidem, moritur, nec adversitatis scientia convalescit, sed diversis , ccasionibus languet. Et pugnas verborum. Itelicto sensu veritatis, ambiguitates verborum observant : sicut Manichæi ex verbo, diversitatem Testamentorum. Ex quibus oriuntur invidiae , contentiones, blasphemiæ.Quæ generant lites ac blasphemias, in Deum pugnando sermonibus. Suspiciones malæ. Sive hæresim de altero suspicantur, sive audientes putant efficere veritatem. Conflictationes hominum mente corruptorum : et quia veritate prirati sunt. Ab integritate Evangelii, vel na\uIJU.

quæstus sui causa, novum venisse Testamentum. Est autem quæstus magnus, pietas cum sufficientia. Multum inquirit, qui habet pietatem : cum sufficientia, non luxuriæ, sed naturæ est. Sive sicut pietas est cultura Dei ; ita impietas est contemptus. Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Nudi nati sumus, nudi etiam morituri. Quidquid hic invenitur, hic relinquetur : non est nostrum, quod non semper nostrum est. Tamquam peregrini ergo sufficienti usu contenti simus : illas divitias acquiramus, quas n0biscum ad cœlestem patriam ferre possimus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Superius dixerat sufficientiam : quidquid liis amplius est, divitiis deputatur. Nam qui volunt divites fieri. Voluntatem divitiaruiw» definivit: quæ voluntas, et habentibus est, et quærentibus. Incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. 0ccasio tentationis est, et laqueus diaboli, velle habere divitias. Et desideria multa, et inutilia, et nociva. Numquam ergo divitiarum desideria satiantur. Quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Dum ambitione bonorum tumentes, ad coelos elevati, usque ad inferos demerguntur : sive desiderantes alienas opes, ut Acliab, usque ad homicidii perveniunt factiones. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Quia et fons est, et omnium criminum augmentum. Radix excisos semper densius reparat ramos: evellenda est ergo radix, me raiiii superflue excidantur. Quam quidam appetentes erraverunt a fide. IIoc est, recesserunt a fide promissorum Dei, dum præsentibus oblectantur. Et inseruerunt se doloribus multis. Quanto amplius habuerint, tanto plures sollicitudinum sustinent cruciatus: unde el Dominus divitiarum ærumnas circa reliqua concupiscentiæ verba asseruit suffocare. Tu autem, o homo Dei. Noii divitiarum homo, sed Dei: nec nammonę servus, sed Christi : cujus sunt omnia quæ videntur. Hæc fuge. Quasi causas perfidiæ, vel dolorum. Sectare vero justitiam, pietatem, fidem. In his te cupio divitiis esse locupletem. Charitatem. Dei et proximi. Patientiam , mansuetudinem. Patientiam sustinendi, mansuetudinem non noceudi. Certa bonum certamen fidei. Bonum certamen est, non pro rebus sæculi, sed usque ad mortem pro fidei veritate certare : sicut scriptum est : In justitia agonizare pro anima tua : et usque ad mortem certa pro justitia. Sive ut illi student in divitiis omnia vincere, ita et tu in fide. Apprehende. Quomodo ego comprehendi. Vitam æternam: in quam vocatus es. Ut illi gerere cupiunt temporalem.

Et confessus es bonam confessionem. In baptismo A tetigit morbum. Difficile divitem invenies non super

abrenuntiando saeculo et pompis ejus. Coram multis testibus. Sacerdotibus, vel ministris, virtutibusque coelestibus. Præcipio tibi coram Deo. Præcipit auctoritate magistri. Qui vivificat omnia. Omnia quæ vivunt, etiamsi arefiant, per ejus potentiam reviviscunt. Et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem. Dicens ad Pilatum : Ego ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati : scilicet pro ea etiam moriendo. Ut serves mandatum. Sicut ille usque ad mortem. Sine macula irreprehensibili. Maculat quodammodo, et reprehendi facit mandata , qui peccat. Usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quem suis temporibus ostendet beatus, et solus p0tens, rex regum, et Dominus dominantium. Quando voluerit, qui hoc solum potest Deus. Qui solus habet immortalitatem. Ille solus proprie habet, qui angelis, et qui hominibus dedit habere. Nos. autem nec soli nec a nobis habemus ut ille. Hoc contra Manichæos, qui mali naturam putant immortalem atque perpetuam. Et lucem habitat inaccessibilem. Omni creaturæ. Nemo enim novit Patrem nisi Flius: neque Filium nisi Pater, et Spiritus sanctus; utrumque etiam scrutatur profunda Dei. Quem nullus hominum vidit : sed nec videre potest:

cui est honor, et imperium sempiternum. Amen. Nemo C

novit, sed unusquisque pro meritointelligit. Nam solem tanto amplius vident singuli, quanto purior fuerit acies oculorum. Divitibus hujus sæculi præcipe. Sunt et alterius sæculi divites, qui emunt sibi aurum ignitum a Deo: et qui habent aurum in cœlo, necnon qui proferunt nOva e1 vetera. Non sublime sapere. In primis principalem eorum

bum, qui pauperes, vel parentes agnoscat : et qui non graviter ferat minime sibi ab inferiore honorem deferri. Neque sperare. Non sperando vilescunt : et cum spernuntur, erogantur. Incerto divitiarum. De quibus incertum est utrum illæ tibi, an tu illis celerius subtraharis: multis enim cum vita sublatæ sunt. Alii propriis ea§ auferri oculis viderunt : nonnulli etiam inviti extraneis relique. runt. Sed in Deo vivo. Cujus sunt omnia. Qui præstat nobis omnia abunde. Qui ideo abunde præstat, ut vivamus, etiam aliis largientes: non ut grandi labore destruentes, majora horrea faciamus.

B Ad fruendum. Non ad occultandum, vel negotian

dum. Bene agere : divites fieri in operibus bonis. Non in auro et argento. Facile tribuere, communicare. Qui facile tribuit, cito dives esse cessabit. Tribuere, donare est: communicare vero, multum dare. Thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Vade: Wende omnia, quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo : et veni, sequere me, quod perfectionis est fundamentum. Ut apprehendant veram ritam. lIæc enim non est vera vita, quæ in suo non permanet statu. Wanitas enim sub sole, dicit Ecclesiastes. 0 Timothee, depositum custodi. Commendatum a nobis, servandum tibi , fidei depositum custodi. Devitans profanas vocum novitates. Quod a me non audisti, nec ab angelo si dicatur, libenter admitlaS. Et oppositiones falsi nominis scientiæ: quam quidam promittentes, circa fidem erciderunt. Artis dialecticæ, per quas sibi infinitam rerum scientiam hæretici promittunt, ideo a fidei veritate cadunt. Gratia tecum. Amen. Permaneat in æternum.

IN SECUNDAM EPISTOLAM AD TIMOTHEUM.

CAPUT PRIMUM. Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem* Dei. Non meis meritis : sive a Christo missus, non sine Dei voluntate. Secundum promissionem vitae, quæ est in Christo Jesu. Condignum exhibens promissione servitium. Timotheo charissimo filio. Charissimo, id est, cæteri , chariori. Gratia et misericordia , et par a Deo Patre , et Christo Jesu Domino nostro. Talis est salutatio Pauli, ut in ea omnia Patris et Christi beneficia memorentur. Gratias ago Deo meo, Deo qui nos talem in alterutrum docuit charitatem. Cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura. Omnis origo mea coluit unum Christum : non malevolentia, sed legis æmulatione vastabam.

ID Quod sine intermissione habeam tui memoriam in

0rationibus meis, nocte ac die desiderans te videre. Et charitatem ostendit, et jugiter orandi praebet exemplum. Memor lacrymarum tuarum , ut gaudio implear. Quas pro me abunde profudisti, ut et me ad tristitiam provocares: quas tua adopto præsentia revelari. Recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta : quae et habitavit primum in avia tua Loida. Quae vere te esse in operibus comprobat : sicut Jacobus definivit : et quae ad te ex avitæ successionis institutione, quasi hæreditario jure descendit. Et matre tua Eunice. Quia prior credidit. Certus sum autem quod et.in te. Propter quam causam admoneo te. Quia comprobavi fidem tuam, commoneri indiges, non doceri.

Ut resuscites gratiam Dei. Quasi tribulationibus A ctum commendavi, adjutorio ejus depositum custodi.

dormitantem. Quæ est in te per impositionem manuum mearum. Ad episcopatum scilicet. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris , sed virtutis. Contemnendi pœnas. Illi merito humana supplicia videntur formidare qui peccant : ut alibi dicit : Si autem malefeceris, time. Et dilectionis, et sobrietatis. Sive pro eo Domino, sive pro alterutro. Libenter etiam moriamur, ut omnia sobria mente faciamus. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri : neque me tinctum ejus. Quia nihil confusione dignum Christus exercuit : sed nec ego, quem nosti, ob aliquod crimen, sed propter Deum hæc omnia quæ patior, sustineo. Sed collabora Evangelio. Tua coiiversatione, sive doctrina. Secundum virlutem Dei. Quæ sua causa adjuvat laborantes. Qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta. Scilicet a peccatis. Non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et graliam, quæ data est nobis in Christo Jesu.Quo proposuit nos gratis salvare per Christum. Ante tempora sæcularia. Quantum ad præscientiam Dei, ante saecula jam donavit. Nam homines solent filiis parare prædia, priusquam nascantur. Manifestata est autem nunc. Quæ ante latebat. Per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi. Verbis scilicet et exemplis. Qui destruxit quidem mortem : illuminavit autem vitam et incorruptionem. Doctrina sua, et conversatione destruxit peccata, quæ mortem hominis generabant : et ostendit quomodo vita , et incorruptio quæratur. Per Evangelium.Volentes docuit, noncoegit invitos. In quo positus sum ego prædicator, et apostolus, et magister gentium. Ad comparationem aliorum possunt dici magistri. Ad comparationem ncmomagister verus. 0b quam causam etiam hæc patior. Non ob aliquod crimen, sicuti nospati Petrus hortatur dicens:Nemo vestrum patiatur quasi homicida ; sic autem ut Christianus, non erubescat.

Scis enim hoc, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt : ex quibus est Phygelus , et Hermogenes. Idcirco te commoneo, quia quos non putabam , me dereliquerunt.

Det misericordiam Dominus Onesiphori domus : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit. Vituperat desertores, et laudat permanenles: ut deterreat ab imitatione mala , et ad exemplum provocet bonum.\

Sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. Idcirco invenit, quia sollicite quæsivit : unde et ostenditur, quia idcirco non omnes quæ

B rentes inveniunt, quia negligenter inquirunt.

CAPUT II.

Tu ergo, fili mi, confortare in gratia , quæ est in Christo Jesu : et quæ audisti a me per multos testes. Sive præsentibus multis, tibi dedi mandata, qualiter docere debeas : sive quæ dixi, multis Prophetarum exemplis, et testimoniis confirmavi.

Hæc commenda fidelibus hominibus. Qui fideliter possunt gratiam Dei dispensare : hoc est, solius Dei causa prædicare.

Qui idonei erunt et alios docere. Non solum ipsi facere, sed et alios erudire.

Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Ideo milites dicimur, quia hostes habemus, contra quos laboriose debemus dimicare.

C Nemo militans Deo, implicat se negoliis sæculari

bus, ut placeat ei cui se probavit. Comparatione militantium utitur, ut ostendat multo magis nos a negotiis saecularibus liberos esse debere, ut Christo placeamus : cum etiam sæculi milites a reliquis actibus vacent, ut possint imperatori suo placere perfecte. Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit. Alia comparatione id ipsum dicit. Multi enim certant : sed ille solus, qui tota virtute vicerit, coronatur. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Ne diceret, Unde ergo victurus sum, si me totum occupavero in doctrina? ostendit eum primitias fructuum a populo debere accipere, præfermercedem, quam a Domino accipiet in futuro.

Sed non confundor. Hic non erubescit in catenis, D Intellige quae dico. Dabit enim tibi Dominus in om

cum nos in solis opprobriis confundamur. Scio enim cui credidi, et certus sam, quia potens est. Scio enim eum fidelem et potentem. Depositum meum serrare in illum diem. Apud me ipse, quod deposuit, conservabit : sive quod ego apud illum commendo, restituet in futuro. Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fidei, et in dilectione in Christo Jesu. Secundum meam formam vide et doce, quam a me breviter accepisti, quomodo integre credere et alterutrum diligere debeamus. Bonum depositum custodi, per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis. Quod apud te per Spiritum san

nibus intellectum. Eorum quae propter quærentes occasionem, comparationis velamine fuerant obumbrata.

Memor esto Dominum Jesum Christum resurrerisse a mortuis, eae semine David. Hoc contra illos qui carnis resurrectionem negant, consequenter etiam Christi negabant; sed et adversus illos, qui negant Christum in carne venisse : quos Joannes antichristos appellat.

Secundum Evangelium meum. Secundum quod me praedicare non nescitis.

In quo laboro usque ad vincula quasi male operans. Non tamen male.

Sed verbum Dei non est alligatum. Quia et præsentes fiducialiter doceo, et litteris absentes confirmare n0n cesS0. Ideo omnia sastinco propter electos. Jdeo tribuni auxilium petivi, ac postea Cæsarem appellavi, ut per me confirmentur, cum has passiones potuerim moriendo finire. Ut et ipsi salutem conse juantur, quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti. Quæ salus in Christo est , non nuda, sed gloria vestita : nec terrena gloria, sed cœlesti. Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus. Veritatis ratione subnixus. Si enim a vitiis et voluptatibus sumus commortui Christo, vivemus cum illo. Alioquin quomodo sperare poterimus hoc? Si sustinemus, et conregnabimus. Si sustinuerimus cum necesse fuerit, quod ille sustinuit, tunc demum regnare poterimus simul. Si negaverimus, et ille negabit nos : si non credimur, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest. Sive credamus, sive non credamus: non aliud potest exhibere singulis, quam promisit. Quia veritas contra se non faciet, ne se negare videatur. Hæc commone teslificans coram Deo. Sub testificatione Dei constringe. Noli contendere verbis; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sine testimoniis Scripturarum hujusmodi etiam contentio non ædificat, sed destruit audientes : putant enim omnia acumine et subtilitate subsistere. Sive : noli verbis vincere, sed factis. Sollicite autem cura te ipsum probabilem exhibere Deo. Ante omnia hoc labora, ut talein te apud Deum exhibeas, quo merito possit tibi populus obaudire. 0perarium inconfusibilem. Ita vive, ne dicta factis deficientibus erubescant. I{ecte tractantem verbum reritatis. llle recte tractat, qui exemplis sua dicta confirmat. Ornamentum enim vitæ, doctrina : firmamentum verbi, opus. Profana autem et vaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem. lrreligiosas hæreticorum fabulas, qui negant resurrectionem, per quas, utique judicis timore sublato , ad omnem impietatem et ad cuncta crimina pervenitur. Sermo eorum ut cancer serpit. Cancer dicitur vulnus, quod in mamillis nascitur feminarum : cui nisi cito subventum fuerit, cum virus ad cor serpendo pervenerit, nullum remedium est. Ita et hæreticorum sunt vitanda colloquia, ne per aures irremediabiliter vulnerent mentes. Ex quibus est Ilymenæus et Philetus, qui a veritate exciderunt. Nomina signat, ut noverit, quos debeat præcavere. Dicentes resurrectionem jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. In filiis, sive ossa vivificata in Ezechiele Israelis, interpretabantur de captivitate collecta, quasi resurrexisse. Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. In quorum cordc fides Christi erat fundata,

A non sunt seducti, vel moti : et hoc qnia Dei essent
habentes judicium, sicut Moysi tempore fuit, in quo
Dathan et Abiron subversi sunt : non simul cum im-
piis perierunt, Deo illos esse optimos cognoscente,
ut in Numeri scriptuum est libro.
Cognovit Dominus qui sunt ejus : et discedet ab ini-
quitate omnis qui invocat nomen Domini. Ut Sion si-
mul pereat cum iniquis.
In magna autem domo. Magnam domum, non Ec-
clesiam dicit, ut quidam putant, quæ non habet ma-
culam neque rugam, sed mundum. Unde ait Jere-
mias : 0 Israel, quam magna est domus Domini! et
cætera. In quæ sunt zizania mixta cum tritico: nam
resurrectionem negantes, in Ecclesia esse non pos-
Sunt.
B Non solum sunt rasa aurea et argentea. Pretiosa et
fortia.
Sed et lignea et fictilia. Infirma.
Et quaedam quidem in honorem, quædam autem in
contumeliam. Si quis ergo se emendarerit ab istis, erit
vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne
opus bonum paratum. Si quis se a doctoribus hære-
ticis mundaverit, et crediderit in resurrectionem
futuram, judicium Dei per omne opus bonum im-
plere studet.
Juvenilia autem desideria fuge. Quia hi ex seniori-
bus esse non possunt, si hæc agant quæ gravitati non
conveniunt Christianæ, et a juvenibus vincunlur, si
habeant levitatem.
Sectare vero justitiam, fidem, spem, charitatem. Hic
C fidem integritatem dicit.
Et pacem. Illam pacem, quæ religioni debetur.
Cum his qui invocant Dominum de corde puro. Beati
mundo corde : de quibus dicitur, quid me vocatis
Deum, et non facitis quæ dico?
Stultas autem et sine disciplina quæstiones derita,
sciens , quia generant lites. Stultæ omnes et sine di-
sciplina legis sunt quæstiones.
Serrum autem Domini non oportet litigare. Servus
est Christi, qui non clamavit, neque contendit,
neque audivit quisquam vocem ejus, secundum quod
Doeg propheta prædixit.
Sed mansuetum esse ad omnes. Non solum ad ami-
COS.
Docibilem, patientem, cum modestia corripientem
D eos qui resistunt veritati. Omnes semper docere pa-
tienter, non in furore, sed cum modestia.
Ne quando det illis Deus pænitentiam ad cognoscen-
dam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo
captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Non de Dei b0-
nitate dubitat, sed de accipientium pravitate. Det
illis Deus perpetuam, mitem, blandamque correptio-
nem, ut accepta ratione, resipiscant. Simul et contra
Novatianos poenitentiæ negatores, qui hæreticos con-
versos veniam non posse consequi perhibent.
CAPUT III.
IIoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt
tempora periculosa. Non sit tibi mirum, quod quoii-
die pejora veniunt.

« ElőzőTovább »