Oldalképek
PDF
ePub

fectu.

fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus. Donec regnum, A Currat, affluentia: magnificetur, auditorum proquod nunc tenet, de medio auferatur, prius quam Antichristus reveletur.

Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Cœlesti imperio, vel solo.

Et destruet illustratione adventus sui. Quia, sicut fulgur, ubique coruscabit in mundo, solutis commotisque elementis per ignem.

Eum, cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt. Sicut ante prædixit, dabunt signa, ut seducant, si fieri potest, etiam electos per phantasiam simulationemque virtutum sicut Jamnes et Mambre coram Pharaone fecerunt.

Et ut liberemur ab importunis et malis hominibus. Non enim omnium est fides. Non omnes credunt, ideo contradicunt.

Fidelis autem Deus est. Quia non relinquit, nisi relinquentes se.

Qui confirmabit vos, et custodiet a malo. In fide, per doctrinam et gratiam.

Confidimus autem de vobis, fratres, in Domino: quoniam quæcumque præcipimus, et facitis et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi. Revelando quanta sint, quæ amoris sui causa contumelias patientibus promisit. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Do

Eo quod veritatis charitatem non receperunt, ut B mini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Permittit venire; nam si Deus mittit, non est operatio Satanæ.

Ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Non se propter incarnationis Christi obscuritatem excusent, divinis non credidisse virtutibus cum homini crediderint, diabolica arte fallente.

Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo. Quia charitatem recepimus veritatis, et propter hoc nos diligit.

Quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanclificatione spiritus, et in fide veritatis. Videns paratos ad credendum, sicut et alibi, recumbenti a viro Macedone revelatum est.

In qua el vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini Jesu Christi. Ad hoc vocati sumus, ut Christi gloriam acquiramus: Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.

Itaque, fratres, state. In fide veritatis immobiles. Et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram. Quando sua vult teneri, non vult extranea superaddi. Apostolica autem traditio est, quæ in toto mundo prædicatur, ut baptismi sacramenta.

Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus, el Pater noster, qui dilexit nos. Etiamsi non meriti fuimus. Contra Arium facit, qui Deo majorem Patrem putat, quia prior soleat nominari.

C

Et dedit consolationem æternam, et spem bonam in D gratia. Promissionem, sive spiritum consolatorem, qui Græce napáxλntos appellatur. Potest esse et spes mala in gratia.

Exhortetur corda vestra, el confirmet. Virtutibus et revelatione.

In omni opere et sermone bono. Prius opere, et postea sermone.

CAPUT III.

De cætero, fratres, orate pro nobis. Dat humilitatis exemplum, et occasionem charitatis, ut pro alterutro audacius exoremus. Simul notandum, in quibus causis orare poscat Apostolus.

Ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos. PATROL. XXX.

fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Quia in prima lenius commonuimus, et emendare se noluerunt. Vel hoc modo, quod Sancti se ab eis separant, erubescant. Hujus plane loci auctoritate subtrahendum est ab omni Christiano, qui non secundum Apostoli incedit præcepta.

Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte ac die operantes : ne quem vestrum gravaremus. Qui sumus forma credentium.

Non quasi non habuerimus potestatem. Quia dignus est operarius mercede sua.

Sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Ne cui occasionem avaritiæ, quæ fons est inquietudinis, præberemus.

Nam et cum essemus apud vos, hæc denuntiabamus vobis. Quia prævidebamus aliquos tales esse futuros. Quoniam si quis non vult operari. Aut sedeant quieti, aut si veri sunt apostoli, nos sequantur: si non avaritiæ, sed Dei causa ambulare se dicunt.

Nec manducet. Hæc sit inquictudinis non solum pœna, sed etiam emendatio.

Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes. Reddit superioris sententia causas, ad quos legitime debeat pertinere scilicet ad inquiete ambulantes, non ad quiete sedentes. Sed curiose agentes. Inquirentes, quid in unaquaque civitate, vel provincia geratur, et domo.

His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo. Non ipsos post alteram correctionem desinit commonere.

Ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Non cum inquietudine alienum.

Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Non omnibus, sed talibus dari prohibeo: ne puteris me boni operis consuetudinem amputare.

Quod si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et non commisceamini cum illo. Si quis tertio noluerit emendari.

Ut confundatur. Non ut penitus abscindatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite, 28

:

Christi, cum omnibus vobis: Amen. His verbis omnes Epistolas subscribebat, excepta Galatarum, quam ex

ut fratrem. Corrigite, ut emendetur, et nolite ab- A Epistola, ita scribo Gratia Domini nostri Jesu scindere, ut desperet. Æger curandus est, non necandus ne in apostasiam inquietudo vertatur. Ipse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Salutalio mea manu Pauli, quod est signum in omni

integro manu propria perscripsit ut post eam nec sibi, nec angelo crederetur.

IN PRIMAM EPISTOLAM AD TIMOTHEUM.

[blocks in formation]

Sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis, matricidis, et homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus et perjuris. Illis omnibus data est, quos abjectis criminibus nititur revocare. Et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, quæ est secundum Evangelium. Sunt ergo doctrinæ non sanæ contra quas etiam data lex est, quæ contrariæ sunt cœlestibus institutis. Quid ergo ibi quærunt, quod hic non habent? simul et Legem Evangeliis concordare demonstrat.

Gloria beati Dei. Per quam glorificatur Deus. Quod creditum est mihi. Ne dicerent adversarii : Quis erat ille, cui Evangelium crederetur, ait: Gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Jesu

cerent. Quibus in actibus prædixerat intraturos lu- B Domino nostro. Cum essem inutilis et infirmus. pos, qui gregi non parcerent.

Neque intenderent fabulis. Quas Deuteroseis appellant. Unde in Evangelio docentes doctrinas hominum condemnantur.

Et genealogiis interminatis. Generationibus antiquorum in quibus sibi summam scientiam vindicant, si omnes ab initio generationes enumerent.

Quæ quæstiones præstant magis, quam ædificationem Dei, quæ est in fide. Tam veteres contrarietates, quam generationum sollicitudines superfluas.

Finis autem præcepti est charitas de corde puro. Charitas Dei et proximi, in qua tola Lex pendet, et Prophetæ hæc si de corde puro sit, difficile delinquere poterimus.

Quia fidelem me existimavit ponens in ministerio. Qui prius blasphemus fui, et persecutor, el conlumeliosus. Justus in primordio accusator sui est : ut statim cum cœperit, adversarius confundatur.

Sed misericordiam Dei consecutus sum: quia ignorans feci. Levius esse peccatum ignorantiæ, demon

stratur.

In incredulitate. Quia non credens, intelligere non valebam.

Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quæ est in Christo Jesu. Ubi autem iniquitas abundaverat; statim ut credidi, amplius cœpi diligere Christum, qui mihi magna peccata dimisit. Fidelis sermo et omni acceptione dignus.Quem omnes

Et conscientia bona. Ut conscientia tua testimo- C credant, et omnium conscientiæ verum esse cognonium perhibeat veritati.

Et fide non ficta. Fides enim ficta est, quæ solo ore promittitur, et actu negatur.

A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores: non intelligentes, neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. Infinitæ stultitia est, non intellecta de magis non intellectis velle firmare.

Scimus autem quia bona est lex. Ut a Deo promulgata est, pro qualitate temporis sicut alibi lex sancta est appellata.

Si quis ea legitime utatur. Si quis sciat, quibus, quare, quamdiu habenda sit data.

scant.

Quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Ergo et me salvavit inter cæteros peccatores: tunc enim merito mihi præjudicaretur, si solos justos vocare venisset.

Quorum primus ego sum. Hic, sum pro fui ponitur: sicut Matthæus dicitur publicanus, cum jam Christi esset apostolus.

Sed ideo misericordiam consecutus sum. Ut David ait Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Si mihi viderint indulta peccata, tunc docebo neminem desperare debere.

Ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem Scientes hoc, quia lex justo non est posita. Ergo patientiam. Qui etiam persecutoribus conversis non Christianis non opus est, qui sunt justificati per D solum indulget, sed etiam confert apostolatus hono

Christum qui didicerunt etiam occasiones fugere delictorum nam ut quid dicitur : Non occides, quibus irasci non permittitur ?

rem.

Ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam æternam. Ad exemplum, ut ne desperent.

Deum et homines universos: hoc est, nullus alius talis, nec Moyses, nec aliquis propheta, quia hic et homo erat, et Deus. Sed quia de traditione erat dicturus, ideo hominem solummodo nominavit.

Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo ▲ Jesus. Sicut unus Deus, ita unus est mediator inter honor et gloria in sæcula sæculorum : Amen. Qui mihi veniam tribuit non merenti. Rex enim parvi temporis et mortalis, ac visibilis, et capax consortis, honorem et gloriam temporalem habere potest, non tamen sempiternam.

Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee. Hucusque de statu suo, quomodo adversariis respondere hinc dat auctoritatem ordinandi, docendi, quæ præcepta sunt commendat.

Secundum præcedentes in te prophetias. Secundum quod etiam ante hoc officium, habebas gratiam prophetandi.

Ut milites in illis bonam militiam. Bona militia est, in qua contra diabolum et vitia militatur.

Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. Ille se pro omnibus dedit, si omnes redimi vellent.

Cujus testimonium temporibus suis confirmatum est. In testimonium generi humano, sanctæ vitæ dedit exemplum: quia et prophetæ suis testimonium fuere temporibus novissime autem misit filium suum ad colonos.

In quo positus sum ego prædicator et Apostolus. In Christi testimonio, sive Christo. Veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide

Habens fidem. Pro armis, fidem in Christo perfec- B et veritate. Volo ergo viros orare in omni loco. Magis

tam.

Et bonam conscientiam. Implendo quod doces. Quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. Male vivendo, ipsam quoque fidem perdiderunt, quam habere videbantur : sive etiam jam vitia defendentes.

Ex quibus est Hymenæus et Alexander. Qui amore vitiorum ad hæresim transierunt.

Quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. In interitum carnis, ut ex præsenti correptione discant, futurum judicium non negare; ad emendandum traditi, non ad perdendum.

CAPUT II.

Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes. Obsecratio, impensior est oratio.

Orationes, postulationes, gratiarum actiones. Pro eo quod nos dignos fecit, etiam pro his qui vos persequuntur et tribulant.

Pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate constituti sunt. Ut cognoscant Deum, sive, ut subjectas habeant gentes. Illorum enim in pace tranquillitas nostra consistit: sed et si nobis Christianis sit persecutionis turbatio, omnis inquietudo cessabit.

Ut quietum et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Ad hoc nos vult esse quietos, ut pietate et castitate, non dissensione atque luxuria, tranquillitas nostra proficiat.

Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo. Ut quieti in sanctis operibus serviamus. Qui omnes homines vult salvos fieri. Hic a probatur, nemini oportere ad credendum vim inferre, nec tollere arbitrii libertatem. Sed et illud hoc loco solvitur de induratione Pharaonis, et cæteræ hujusmodi objectionis quæstiones.

Et ad agnitionem veritatis venire. Si ipsi tamen vocanti Deo consentire voluerint.

Unum enim Deus. Unus enim Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: id est, una in tribus personis natura est deitatis.

Unus et mediator Dei et hominum homo Christus

a Vide Balusii notas in Agobardum, pag. 37 et seq.

C

D

ter gentium dat legem orandi, ut auctoritate Salvatoris, neque in monte, neque in Jerosolymis aliquis orandi eligat locum, sed in spiritu: qui ubique nobiscum esse intelligitur. Sane de hoc loco, et hac causa a Judæis mota fuit quæstio, qui in templo solummodo in Jerosolymis orare cupiebant.

Levantes puras manus sine ira et disceptatione. A cæde, et sanguine, omnique opere malo. Testimonium enim innocentiæ est manuum elevatio. Non solum autem manus ab opere, sed etiam mentem ab ira et disceptationis cogitatu, qui sibi dimitti petit, debet habere mundas. Nemo aliquid impetrare potest, alia cogitando.

Similiter et mulieres. Omnia quæ dixi de viris. In habitu ornato. Honesto el convenienti naturæ. Cum verecunia et sobrietale ornantes se. Hæc sunt ornamenta feminæ Christianæ.

Et non in tortis crinibus. Non debent occasionem dare concupiscentiæ.

Aul auro, aut margaritis. Quæ terræ sunt partes: cujus est homo dominus institutus.

Vel veste pretiosa. Quæ præ nimia subtilitate, nec frigus arceat, et de cujus pretio plurimi vestiri ejusdem naturæ homines potuissent.

Sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Ista ergo non sunt promittentium, sed negantiuni castitatem.

Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Discat quidem, sed cum omni humilitate et charitate. Docere autem mulieri non permitto. Publice non permittit: nam filium aut fratrem debet docere privatim. Neque dominari in virum, sed esse in silentio. Ne magisterium sibi usurpando superbiat, sed taccat in Ecclesia.

Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Et Adam non est seductus; mulier autem seducta. Reddit causam quare eas velit esse subjectas: scilicet, quia et posteriores in factura sunt, et priores in culpa.

In prævaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem. In prævaricatione fuit mandati. Sed non ideo desperet mulier: quia per baptismum,

Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt. Ut sine offensione Judæis, infidelibus, atque Græcis, præsit Ecclesiæ Dei. Omnes enim naturaliter noverunt culpare vitia, et laudare virtutes.

quod est filiorum generatio, ipsa salvabitur: non A Eva, sed credens mulier. Quia Eva ad exemplum adducta est creationis: non de ipsius salute proprie tractabatur. Cæterum, quomodo justitia justi super ipsum erit, et quomodo Noe, Job, et Daniel filios suos liberabunt: sic per filios Eva salvabitur.

Si permanserint. Sicut superius de plurali numero mulierum, ad singularem dicens, Mulier in silentio discat ita et hic rediit ad pluralem.

Ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Ut non vituperetur ministerium nostrum, et per illum diabolus multos in laqueum teneat, qui poterant fieri Christiani.

Diaconos similiter. Irreprehensibiles, ut episcopi

In fide et dilectione. Christi, et dilectione proxi- eligantur. Quæritur cur de presbyteris nullam fecerit

morum.

Et sanctificatione cum sobrietate. Notandum, quod sola fides ad salutem ei, qui post baptismum supervixerit, non sufficiat, nisi sanctitatem mentis et corporis habeat: quæ sine sobrietate difficile custoditur. CAPUT III.

Fidelis sermo: Si quis episcopatum desiderat. Primum laicos instituit, de quibus optimi quique in sacerdotium eliguntur : et sic dicit quales debeant ordinari. Bonum opus desiderat. Ad boni operis desiderium eum provocat, non ad honorem.

Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse. Aut Ecclesiæ princeps non erit: quam ideo Apostolus

sine macula alibi definivit.

Unius uxoris virum. Viris nec hoc licet, quod velati incedant: multo magis illa, quæ etiam laico prohibentur. Sobrium. Et mente, et corpore.

Ornatum, prudentem, pudicum. His omnibus spiritualibus ornamentis.

Hospitalem. Ad humanitatis opus cuncta plebs rectoris forma provocetur.

Doctorem. Tam verbo, quam exemplo. Si enim omnium vota scire voluerit, vel deberet, quomodo omnes valeant respondere: quanto magis sacerdos legem exquiret! quia angelus Dei omnipotentis est. Non vinolentum. Ut fiducialiter possit corripere ebriosos.

Non percussorem. Sive ne sit petulans ad cædendum: sive ne malo exemplo conscientias feriat infirmorum. Sed modestum. Qui omnia faciat cum mensura. Non litigiosum, cupidum, sed suæ domui bene præpositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Servum Dei non oportet litigare. Lites autem et jurgia maxime ex cupiditatibus oriuntur.

Si quis autem domui suæ bene præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit? Ipse in sequen tibus exposuit, si filios in castitate, et humilitate nutrivit hinc ejus diligentia comprobatur: si enim filios suos erudire nescivit, quomodo tantos Dei filios gubernabit, quorum mores secundum numerum sunt diversi? vel qua fiducia, qui indisciplinatos habet filios, audebit exigere disciplinam?

Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Ne nuper renatus cito possit per ignorantiam exaltari: et putet se non tam ministerium humilitatis, quam administrationem sæcularis potestatis adeptum, et condemnationem superbiæ mereatur sicut diabolus, qui per jactantiam judicatus atque dejectus est.

mentionem, sed eos episcoporum nomine comprehenderit: quia secundus, immo pene unus est gradus: sicut ad Philippenses episcopis ac diaconis scribit, cum una civitas plures episcopos habere non possit, et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiæ, iturus B Jerosolymas, congregans, ait: Inter cætera videte gre gem, in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit. Pudicos. Continentes scilicet.

C

D

Non bilingues. Susurro et bilinguis multos turbat, pacem habentes.

Non multo vino deditos. Concessit necessitati parum, qui voluptati amplius denegavit.

Nec turpe lucrum sectantes. Turpe lucrum est de cœlestibus mysteriis, terrena sectari.

:

Habentes mysterium fidei in conscientia pura. Mysterium est, quod passio Christi redemptio est salutis humanæ si ergo intelligit pure, non confunditur de humilitate Christi. Sive si propter hoc solum prædicat mysterium fidei, propter quod debet prædicari: non ultra debitum mysterium quæstum esse existimet pietatem.

Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Non solum episcopi, sed et isti ante ordinationem probari debent.

Mulieres similiter pudicas. Similiter eas, ut diaconos eligi jubet. Unde intelligitur, quod de his dicat, quas adhuc hodie in Oriente diaconissas appellant. Non detrahentes. Quod illis vitium præcipue dominatur.

Sobrias, fideles in omnibus. In nullo dubitantes.

Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. Non ut, si non habuerint, ducant; sed ne duas habeant. Si enim digniorem facit uxor, cur non magis et digami, et trigami ordinantur? steriumn tantum, sed qualitatem ministerii præmium Qui enim bene ministraverint. Ostendit non minipromereri.

Gradum bonum sibi acquirent. Bonum, hic pro gradu majori posuit: sunt enim minores.

Et mullam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. Apud Dominum petendi, et apud homines docendi, vel etiam arguendi.

Hæc tibi scribo, fili Timothee, sperans me venire ad te cito. Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi. Ut auctoritatem habeas pro me omnia ordinandi, hujus epistolæ sententia confirmatus.

Columna et firmamentum veritatis. In qua nunc sola veritas stat firmata: quæ ante in lege erat posita vel

[blocks in formation]

A Sanctarum balnearum, venationum, et hujusmodi, quæ ad breve tempus in carnali proficiunt sanitate. Pietas autem ad omnia utilis est: promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. Et ad præsens tempus, et in futurum : nam et ipsa vidua, et in præsenti casta est, et merces ejus manet in ea.

Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide. Prophetalem B inducit affectum, quod antiqui dicebant: Hæc dicit Spiritus sanctus.

Allendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum. Omnis hæretica doctrina dæmonum arte composita est.

In hypocrisi, loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam. In bypocrisi loquuntur: qui cum non contineant, tam casti volunt videri, ut etiam nuptias damnent: tam abstinentes, ut creaturas Dei, parce utentes, judicent, cum ipsi comessationibus vacent. Hic vero ita castitatem et abstinentiam prædicat, ut nec naturam, nec creaturas damnet. Ad illud fortiores hortatur: istud concedit infirmis. Illi autem hoc amore castitatis et abstinentiæ, sed ad obumbrandum ejus justitiam faciebant: sanctiores videri C volentes, quam ille qui amore castitatis etiam nuptias concedebat: scilicet ne fornicationis crimen incurrerent. Omnis enim qui nuptias damnat, non amator, sed inimicus est castitatis: dum et continentibus laudem tollit, et incontinentibus, sublato nuptiarum remedio, fornicationis facit inire discrimen.

Prohibentium nubere: abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem : Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Si ad proprietatem sermonis attendas, monstruosa nescio quæ prædicatio predicatur: quæ tam nubere, quam abstinere prohibeat dicentium hæc omnia quæ sequuntur.

Hæc præponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu. Libram in omnibus tenens, et omnia rationabiliter et moderate dispensans.

Enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. Qui sacris Legis litteris ab infantia eruditus fuera. Verba propriæ fidei, sunt traditio Symboli; bona vero doctrina, qua vita instituitur Christiana.

Ineptas autem et aniles fabulas devita. Fidei vel religioni non aptas.

Exerce autem teipsum ad pietatem. Pietas est, etiam cum tua tribulatione, aliis subvenire, sicut Sareptana vidua fecit.

Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est.

D

Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. Verus sermo apud omnium conscientiam, et cui nemo resistit. In hoc enim laboramus, et maledicimur: quia speramus in Deum vivum. Cum certum sit, apud homines nihil nos dignum odio perpetrasse: quid aliud sequitur, quam quod propter vitam dissimilem blasphemamur?

Qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. Omnium, in præsenti: fidelium, in futuro. Sive, quia omnes de periculis liberat, et maxime fideles.

Præcipe hæc, et doce. Præcipe, ut fiant: doce quomodo fiant, vel quali præmio remuneranda sint.

Nemo adolescentiam tuam contemnat. Sic age, ut admirationi sis, priusquam contemptui habearis. floc enim illi præcipit, quod in illius potestate constabat.

Sed exemplum esto fidelium. Parvum est infidelium esse formam apud quos qui graviora crimina non habet, magnus habetur. Hoc multum est, ut talem se exhibeat, per quem etiam sancti proficiant.

In verbo, in conversatione. Nihil aliud magis loquaris, quam Domini verbum. Notandum quia fidelibus etiam verbi præbere cupit exemplum.

In charitate. Ut exemplum illis dilectionis ostendat.
In fide. Catholica, vel perfecta.

In castitate. Mentis et corporis: cujus insignia etiam gravitate habitus præferuntur.

Dum venio allende lectioni, exhortationi et doctrinæ. Fac, lege, exhortare ut fiant: doce, quomodo intelligantur obscura: ut possint fieri quæ leguntur.

Noli negligere gratiam, quæ est in te. Negligit gratiam, qui acceptum talentum non exercet.

Quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Prophetiæ gratiam habebat, cum ordinatione episcopatus.

Hæc meditare. Omnis enim profectus ex meditatione descendit.

In his esto. Non enim omnis, qui in his est, meditatur.

Ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Tunc manifestus erit, si in meditatione sis semper : et cum manifestus fueris, poterunt exemplo tuo ad meliora proficere.

Attende enim tibi, et doctrinæ insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Primo tibi, deinde doctrinæ ut ubique et actu salves illos; et doctrina pariter et exemplo. CAPUT V.

Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Ne indigne ferens se a juniore correptum, exasperetur, et non proficiat; sed obsecra, ut suo quasi pater exemplo instituat juniores.

Juvenes ut fratres. Quia hac via liberius commonentur, similiter et sorores.]

« ElőzőTovább »