Oldalképek
PDF
ePub

dum, quasi plures discipulos facientem, et doctrina A fectum de fructu fidei vestræ, et gaudium habeatis, mea totum orbem implere conantem: ut ex hoc saltem major mihi cumuletur injuria, vel pressura.

Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem. Odii, vel invidiæ.

Sive per veritatem. Simplicis, vel puræ prædicationis.

Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Non mihi cura est, qua prædicent mente, dummodo (quod cupio) Christi nomen omnibus innotescat, et a multis credatur. Quapropter et modo gaudeo, et in futuro gaudebo.

Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem. Quod mihi nocere putant, in saIntem proveniet: quia non solum per verbum et passionem meam : sed etiam per odium Christi Ec- B clesia augmentatur.

sive ut gaudeatis: quia vestra me fides et oratio conservavit.

Ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. Ut postquam viserim vos, iterum abundantius gratulemini.

Tantum digne Evangelio Christi conversemini. Omnia ejus præcepta servantes, sive digne Evangelii prædicatoribus conservare debetis.

Ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis: quia statis in uno spiritu. Sicut legimus : quia erat eis cor unum et anima una : nec quisquam suum dicebat, sed erant illis omnia communia.

Unanimes, collaborantes fidei Evangelii. Omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit.

Et in nullo terreamini ab adversariis, quæ est illis causa perditionis, vobis autem salutis. Neque versutis

Et subministrationem spiritus Jesu Christi. Quia ad disputationibus, nec passionibus, opprobriisque turmeam per omnia salutem gubernati.

Secundum exspectationem et spem meam. Quia de omnibus his exspecto et spero mercedem.

Quia in nullo confundar. Neque in vita, neque in morte, neque in contumeliis, neque in opprobriis, denique in nullo Apostolus confundebatur. Nos in omnibus erubescimus: et in quo vituperamur, ultra non facimus, quamvis secundum Deum cœperimus : unde ostendimus, non laudibus, non Christo servire. Apostolus non confundebatur in catenis, nos confundimur in opprobriis.

Sed in omni fiducia, sicut semper. Nulla res me poterit deterrere.

Et nunc magnificabitur Christus in corpore meo. Inimicis suis insultat, quod ei nocere non valeant. Si enim eum occiderint, martyrio coronabitur. Si servaverint ad Christum annuntiandum, plurimum facient fructum.

Sive per vilam, sive per mortem. Et vita nostra et mors ad magnificentiam pertinet Christi.

Mihi enim vivere Christus est. Non alia causa volui vivere nisi Christi, ut ejus corpus ædificem.

Et mori lucrum. Corona.

Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est. Si vivere in carne me voluerint, habebo tempus operandi.

C

Et quid eligam, ignoro: coarctor autem e duobus. Intantum mihi utraque conveniunt, ut quid eligam D scire non possim.

Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne, necessarium propter vos. Illud melius mihi, istud necessarium vobis. Et mortem illos non timere, sed diligere debere eos, suo demonstrat exemplo ; et ut non contristentur, mansurum se in carne spiritu prophetico promittit.

Et hoc confidens scio, quia manebo. Non solum credo, sed etiam certissime novi.

Et permanebo omnibus vobis. Non mihi, id est, non mei causa.

Ad profectum vestrum, et gaudium fidei. Ut pro

bemini. Quia vobis magis ad mercedem possunt prodesse. Sicut apostoli ibant gaudentes, quia pro nomine Domini digni habiti sunt contumeliam pati.

Et hoc a Deo, quia vobis donatum est pro Christo. Quia vult vos coronari probatos: sicut Job permittitur tentari. Quia nec vinci habebat, et ejus gloria amplianda erat, adversario superato atque confuso.

Non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. Occasio fidei a Deo donata est: quia si fron venisset Christus et docuisset, non utique crederemus cæterum et fidem voluntariam in actibus legis legimus. Non solum ergo vult ut fidei meritum, sed etiam ut martyrii præmium habeatis, dum vos tentari Deus patitur, ut vincatis.

Idem certamen habentes, quale et vidistis in me el nunc audistis de me. Nihil novum patimini: sed hoc quod præsentes vidistis in me, et nunc absentes de me audistis. Non sit ergo illud vobis indignum, in quo nos conspexistis gloriari.

CAPUT II.

Si qua ergo consolatio in Christo. Si in omni tribulatione ab ipso solo consolamini, non sit vestra consolatio, patrimonium terrenum.

Si quod solatium charitatis. Charitas Christi, non amicorum.

Si qua societas spiritus. Spiritualium, non carnalium.

Si qua viscera miserationis. Vestri miseremini potius, quam parentum.

Implete gaudium meum. Quod jam habeo ex parte : in talibus enim doctor exsultat. Aliter : Si qua mihi a vobis consolatio exhibetur in Christo, et si quod solatium charitatis: si qua vos societas spiritus connectit, et si qua sint apud vos viscera pietatis: hoc mihi prestate, quod rogo, ut gaudium nostrum unitatis et electionis impleatis.

Ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes. Nolite charitatem scindere, sentiendo diversa.

Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam. A sequamur, et Dominum mitem servi contemnamus Ne aliquid, non Dei æmulatione faciatis, sed ut quisque alius videatur.

Sed in omni humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Si omnes, a quibus injurian patimur, superiores esse arbitraremus, facile patientiam servaremus. Nemo enim a patre, vel a Domino ægre fert se injuriam consecutum.

Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. Non quæ nobis solis expediunt, sed quæ aliis prosunt.

Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Vult ostendere Christum, non pro se, sed pro aliis passum: sive, tam humilis sensus sit in vobis, quam fuit in Christo. Multi præterea hunc locum ita intelligunt, quod secundum divinitatem se humiliave- B rit Christus, secundum formam videlicet, secundum quam æquam æqualitatem Dei, non rapinam usurpaverit, quam naturaliter possidebat. Et exinanivit se, not substantiam evacuans, sed honorem declinans : formam servi, hoc est, naturam hominis inducendo: et per omnia homo tantummodo atque humilitatis suæ obedientiæ, nec crucis mortem recusando. Quod in Christo Jesu, secundum quod unctus est, Christus est Jesus nomen accepit: hoc est, secundum hominem.

Qui cum in forma Dei esset. In qua erat, sive quia absque peccato erat: ad imaginem Dei scilicet.

Non rapinam arbitratus est esse æqualem Deo : sed semetipsum exinanivit. Quod erat, humilitate celavit : dans nobis exemplum, ne in his gloriemur, quæ for- C

sitan non habemus.

Formam servi accipiens. Ita ut etiam pedes lavaret discipulorum.

In similitudinem hominum factus. Interdum similitudo recipit veritatem: nam genuit Adam filium secundum imaginem et similitudinem suam, et vocavit nomen ejus Seth. In similitudine humana, humilitate serviendo, cum omnium Dominus esset.

El habitu inventus ut homo. Hoc ut verum sit, sicut quasi un geniti a Patre, ita intelligendum.

Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Ut nobis perfectæ obedientiæ monstraret exemplum.

Mortem autem crucis. Qua nulla mors potest esse deterior.

Propter quod et Deus exaltarit illum, et donavit illi nomen. Quia se assumptus homo humiliare dignatus est, divinitas quæ humiliari non potest, eum qui humiliatus fuerat, exaltavit. Sed et illi donatum est nomen, quia ante non habuit: unde rectius locus hic secundum humanam naturam intelligendus est, quam divinam. Si ergo nos ex alto respicimus, exemplo Christi fratribus serviamus. Si enim ille Dominus et magister, servis et discipulis ministravit : quanto magis nos æqualibus et majoribus servire debemus, ét Deo et sanctis ejus usque ad mortem etiam obedire! ne magistrum humilem superbi discipuli non

ingrati.

Quod est super omne nomen. Cui enim angelorum dixit, Filius meus es tu.

Ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium. Ut omnes simul hominem adorent cum Verbo assumptum.

Et infernorum. Hic infernorum custodes inducit. Et omnis lingua confiteatur. Omnium gentium scilicet.

Quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Hoc est, in natura et gloria deitatis, dum ejusdem est gloriæ cujus Pater.

Itaque, charissimi mei, sicut semper obedistis. Exemplo ejus, qui usque ad mortem obedivit.

Non in præsentia mei tantum. Quasi servi ad oculum servientes.

Sed multo magis nunc in absentia mea. Quia si quid, me præsente, liberius agebatis, corrigere poteram. Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Non cum negligentia, sed sicut ait Job: Verebar omnia opera mea propter Deum, sciens quod non parceres delinquenti. Et super humilem, et quietum, et trementem verba Dei Spiritus sanctus requiescit.

Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et perficere. Velle operatur suadendo, et præmia promittendo Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Cæterum perficere nostrum omnino, nec velle quidquam est: quia utrumque ejusdem loci definitione tenetur.

Pro bona voluntate. Si in ea maneatis.

Omnia autem facite sine murmurationibus. Ingratus est servus, qui gravia domini sui queritur esse præcepta. Qui enim murmurat de præceptis, dubitat de præmiis. Hic etiam si operatur, non est sine que- · rela. Unde alibi ait: nec murmuraveritis, et cætera. Et hæsitationibus. De mercede futura.

Ut sitis sine querela, et simplices filii Dei sine reprehensione. Sicut Deus vos fecit. Considerate cujus filii sitis: qui cum in omnibus sanctus ac purus sit, filios non potest habere degeneres.

In medio nationis pravæ atque perversæ. Quæ omnem rationabilis naturæ pervertit ordinem, et perdidit. Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic luceat Dei genus in genere humano, sicut sol et Dluna illuminant mundum.

Verbum vitæ continentes. Ut per vos illuminentur, el exemplo confirmentur.

Ad gloriam meam. Gloria patris filiorum est, ut ait Salomon.

In die Christi. In die judicii.

Quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Qui talem Deo populum acquisivi.

Sed etsi immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Etiam si occidat quia sacrificium et obsequium fidei vestræ obtulit Deo vincit profectus vestri gaudium tristitiam pœnæ, vel mortis. Sive: Jam non timeo mori

sacrificio fidei vestræ consummato: sive quia fidei A qui vester est doctor, sed et omnes, qui talis gratiæ vestræ ministravi.

[blocks in formation]

Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Qui ita mecum pro omnium vestrum salute sollicitus sit.

Omnes enim quæ sua sunt, quærunt. Commodum, vel quietem, nolentes pro anima tribulari.

Non que Jesu Christi. Non curantes de corpore, vel exemplo Christi, qui pro omnium salute mori minime recusavit.

Experimentum autem ejus cognoscite. Ut qualis sit, noveritis.

Quoniam sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Secundum homineni, propter homines factus obediens usque ad mortem.

Hunc igitur spero me mittere ad vos mox ut videro, quæ circa me sunt. Modo enim incertus sum.

Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Non solum illum mitto, quem unicnm habco solatium.

B

Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem. Necessarium vobis et coo- C peratorem propter Evangelii opus.

Et commilitonem meum, vestrum autem apostolum. Commilito propter honorem: quia et ipse acceperat in illis apostolatus officium.

Et ministrum necessitatis meæ mittere ad vos. Quia venit me necessitati ministrare pro vobis.

Quoniam quidem omnes vos desiderabat. Charitatem ejus circa illos sollicitam commendat, ut et ipse ab eis amplius diligatur.

Et mæstus era!, propterea quod audieratis illum infirmatum. Tristitiæ vestræ causa moestus erat, eo quod vos per infirmitatis suæ nuntium paveret nimium contristatos.

Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus miscrtus est ejus. Ut majorem docendo colligat D

fructum.

Non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Ne tristitiam carceris tristitia desolationis augeret.

Festinantius ergo misi illum, ut viso illo, iterum gaudeatis. Pro cujus absentia novi vos contristari. Et ego sinc tristitia sim. Quam mihi vestra tristitia general.

Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino. Solventes, si quem scrupulum de ejus tarditate animus forte susceperat.

Et ejusmodi cum honore habelote. Non solum hunc,

sunt, honorate.

[blocks in formation]

De cætero, fratres mei, gaudete in Domino. Non in rebus humanis, vel in aliquo præterquam in Domino gaudeatis.

Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum. Eadem repetere, quæ præsens dixeram.

Vobis autem necessarium. Sicut horto crebrius irrigari.

Videte canes. Hic contra pseudoapstolos ait Christi Evangelium lacerantes.

Videte malos operarios. Qui quod nos bene construximus, destruere conantur.

Videle concisionem. Concisio enim potius, quam circumcisio sunt dicendi.

Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo. Nos sumus viri Judæi, qui non unius membri pellem, sed totius carnis vitia amputamus, spiritualiter scilicet circumcisi.

Et gloriamur in Christo Jesu: et non in carne fiduciam habentes. In sola fide Christi, non in circumci sione carnali.

Quamquam et ego habeam confidentiam in carne. Ne quis putet me hoc ideo dicere, quia ego gloriandi causam non habeam, et idcirco non glorier.

Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis circumcisus octavo die, et ex genere Israel. Quia ex illis forte aliqui erant proselyti: ego secundum genus, non post annos, ut aliqui peregrini.

De tribu Benjamin. Quæ semper cum Juda conjuncla fuit.

Пlebræus ex Hebræis. Non ex gentibus proselytus. Secundum legem pharisæus. Legisperitus, vel divisus a turba, qui non possem posse quod probarem. Secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei. Tantam babui æmulationem, ut nescius etiam Ecclesiam insectarer.

Secundum justitiam, quæ in lege est. Primus fui in omnibus, in quibus illi falso gloriantur: sed quia hoc tempore illa non valere cognovi, ideo illa nullius duco momenti, et tamquam impedimenta projicio, quibus me vitam acquirere posse putabam.

Conversatus sine querela. Omnium justificationum, et cæremoniarum purificationem, et mandata complebam sed hæc nulla putavi, dum crederem Christo, quæ lex ipsa promiserat.

Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Ad comparationem inventi auri, contemnitur æramentum, quamvis ab uno sit conditum, et pro temporis qualitate necessarium.

Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, pro- A pler eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ul stercora. Stercora ciborum sunt reliquiæ, et quondam rerum utilium purgamenta.

Ut Christum lucrifaciam, ut et inveniar in illo. Ut Christum habeam caput, et ejus inveniar membrum. Non habens meam justitiam, quæ ex lege est. Hoc est, ex meo labore quæsitam.

Sed illam quæ ex fide est Christi Jesu, quæ ex Deo est justitia in fide. Sed illam quæ a Deo proprie, et sola fide collata est Christianis.

Ad cognoscendum illum. Ut beneficium ejus perfecte cognoscam.

Et virtutem resurrectionis ejus. Quia ideo surrexit,

Ut idem sapiamus. Idem sit : aliter scilicet alter

non astruat.

Et in eadem permaneamus regula. Non enim scire sufficit sine facto.

Imitatores mei estote, fratres. Me sequimini, non falsos apostolos.

Et observate eos quia ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Dupliciter dicitur observare, vel ad imitandum, ut hic: vel ad cavendum, sicut ad Romanos ait: Observate eos qui dissensiones et offendicula faciunt.

Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis. De his dicit, qui spem passionis Christi, per quam peccata dimissa sunt, auferentes, in lege cæremonias collocabant. Potest et de Joviniani studiis accipi,

ut nos similiter resurgamus. Qui autem hoc vere co- B qui jejuniorum afflictiones et omnem corporis crugnoscit, satis agit, si omnino non peccet.

Et societatem passionis illius; configuratus morti ejus. Si enim compatimur, et convivemus.

Si quomodo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis. Ad illam quæ perfectorum est proprie, non ad illam, quam etiam invitos habere necesse est.

Non quod jam acceperim. Quia mundi nondum finis advenit sed in spe est, quod credimus, non in rc. Aut jam perfectus sim. Adhuc ait se de perfectione hac, et de tali resurrectione suspensum.

Sequor autem si quomodo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Si comprehendam meritum apostolatus, in quo apostolatu a Christo sum reprehensus.

Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Se humiliando, omnibus gloriam tollit, et universos provocat ad perfectionem.

Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens : ad ea vero quæ sunt priora extendens meipsum. Hoc solum scio, quia quotidie proficio: et præteritum laborem computans, ad priora festino: sive Legis obliviscens, ad perfecta Evangelii præcepta me

teneo.

Ad destinatum persequor bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Quod perfectis Deus promisit in Christo in cœlis: quod non nisi vincentes accipient.

Quicumque ergo përfecti sumus, hoc sentiamus. Quomodo negat se esse perfectum, si alii sunt: nisi humilitatis gratia hoc dictum accipias? Quicumque perfectus est, hoc sentiat: vetera scilicet obliviscendo, nova sectando. Quia perfecti debent esse discipuli Christi; licet superius de perfectione præmii hic vero de scientia sit locutus.

Et si quid aliter sapitis, et hoc vobis revelabit Deus. Si quid alii Deus revelavit. Aliter, inquit, non aliud: hoc est, alia assertione, non fide.

Verumtamen ad quod pervenimus. Ad perfectionem novi Testamenti.

Haud igitur bene sentiunt, qui Syntichen virum fuisse contendunt: quos inter et Martianæus est. Optime in nostri domestici Muscoli inscriptione an

C

ciatum, in luxuriam et epulas converterit.

Nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi. Notandum quod vero affectu, omnium salutem optaverit, qui etiam inimicos crucis Christi deflebat, ultro in interitum properantes.

Quorum finis interitus. Quia in corruptione seminant carnis.

Quorum Deus venter est. Qui se in hoc putant Deo servire, si comedant, non audientes Prophetam dicentem: Si manducaveritis et biberitis, nonne vos manducatis et bibitis?

Et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. In circumcisione verecundi membri.

Nostra autem conversatio in cœlis est. Hoc non potest dicere terrenis vitiis mancipatus.

Unde etiam Salvatorem exspectamus, Dominum nostrum Jesum Christum. Qui caput est nostrum.

Qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configu. ratum corpori claritatis suæ. Sicut monstravit in monte, cum unum ex viventibus, et unum ex mortuis, claritatis suæ corpori configurat: exemplunt

resurrectionis ostendens, et in mortuis, et in viventibus.

Secundum operationem virtutis suæ : qua etiam possit subjicere sibi omnia. Quia non solum conformavit nos, sed etiam corpori suo omnia fecit esse subjecta: sive secundum sententiam, qua sibi cuncta subjecit, etiam hoc illi possibile est.

CAPUT IV.

Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi. Quia perfectiores.

Gaudium meum, et corona mea. Per vos in præsenti lætificor, et in futuro coronabor.

Sic state in Domino, charissimi. In sola Christi fide, ut superius comprehendi, spem ponentes, et in conversatione cœlesti.

Evodiam rogo, eta Syntichen deprecor idipsum sapere in Domino. Quod dicit, id est : Una mecum hæ

tiqua. NAVI SALVIE. ET. MATRI. DEV. DD. CLAVDIA SYNTICHE.

mulieres scientes erant legis ; quia similiter ut istas A boni operis recepistis, qui mei immemores, occupaeadem sentire commemorat et hortatur.

Etiam rogo et te, Germane compar. Germanus diclus est nomine, qui erat compar officij.

A ljuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evange lio. Non viros, sed feminas, quæ erant docentes : non in Ecclesia, sed in domo.

Cum Clemente el cæteris adjutoribus meis. Clemens ex philosopho magnæ doctrinæ vir, qui Romæ epiScopus fuit,

Quorum nomina sunt in libro vita. Ne moleste ferrent sua nomina in hac Epistola comprehensa, scripta esse dicit in cœlis. Hujus libri etiam Moyses et David meminit, et Dominus in Evangelio.

Gaudete in Domino semper. Quæ sæculi gaudium non habetis.

Iterum dico gaudete. Repetit, ut magis ac magis gaudium confirmetur.

Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Judæis et gentibus omnibus, qui yos tribulant et persequuntur.

Dominus enim prope est. Scit quid opus sit antequam petatis ab eo; sive de congruentibus cogitationibus sollicitudinem gerite: quam enim Dominus nobis prope sit, optime novistis secundum illud : Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde.

B

Nihil solliciti sitis. Nolite cogitare, quid manducetis, aut quid induamini. Hæc omnia gentes inquirunt. Sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione, petitiones vestræ innotescant apud Deum. Non cum murmuratione, aut tristitia: tunc potest oratio vestra digna esse auribus Salvatoris, si pro omnibus, C quæ patimini, gratias referatis, sicut apostoli faciebant,

Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. Qua malos sustinet et ingratos. Christi pax, qua pro suis persecutoribus exorabat, si recogitemus, omnem mentem superat et inclinat. Hæc ergo pax corda et intelligentias vestras exemplo Christi custodial.

De cætero fratres. Ad extremum, ut omnia breviter comprehendam,

Quæcumque sunt vera. Permanenda,

Quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumqne amabilia, quæcumque bonæ famæ. Quia omnis natura humana novit diligenter amare quod bonum est.

Si qua virtus, si qua laus discipling: hæc cogitate, quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me: Virtus tolerantiæ, sive laus conversationis, et reliqua bona, quæ et didicistis verbo, et accepistis exemplo, et audistis auribus, et vidistis oculis : hæc tantummodo cogitate.

Hæc agite. Non enim sola sine actu sufficit cogitatio. Hac posteriora, illa explanant superiora.

Et Deus pacis erit vobiscum. Si hæc non modo cogitetis, sed etiam faciatis.

Gavisus sum autem in Domino vehementer : quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis. Occupati autem eratis. Iterum florem

D

tione, non voluntate arefacti fueratis effecti.

Non quasi propter penuriam dico. Non propter meam inopiam, sed propter vestrum fructum dico, me esse gavisum.

Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. A Christo omnia æquanimiter ferre sum edoctus,

Scio et humiliari; scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum: et sutiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Ut nec abundantia extollar, nec frangar inopia.

Omnia possum in eo qui me confortat. Dans intelligentiam, vel sua doctrina confirmat.

Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. Non enim debuit mea inopia vestram impedire mercedem.

Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit. Quando profectus sum, scitis: quia vos solos, a quibus sumptus accepimus, elegimus, fideliores vos omnibus judicantes.

In ratione dati et accepti, nisi vos soli. Dantes carnalia, spiritualia accepistis.

Quia et Thessalonicam semel, et bis in usum mihi misistis: non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Abundans fructus orationis est, cum sanctis etiam absentibus ministratur.

Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum exceptis ab Epaphrodito, quæ misistis. Provocat eos laudando et gratias referendo.

In odorem suavitatis. Odor suavitatis, non in re oblata, sed in mentis devotione consistit: sicut sacrificium Noe Deus describitur odoratus, cum ipse dicat, nec carnibus, nec animalium sanguine se delectari.

Hostiam acceptam, placentem Deo. Notandum quod eleemosyna hostia appellatur: quæ sicut a sanctis oblata, accepta est: ita eorum qui in peccatis duraverint, reprobatur.

Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum, secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum : Amen. Quia ut perfecti alia desiderare non poterant, nisi quæ sunt secundum divitias Dei, non sæculi, et quæ ad gloriam pertinent Christi.

Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Solutant vos qui mecum sunt fratres. Erant enim omnes saucti, quos salvere jubet, et omnes præcepit salutari : sicut et in omnibus Epistolis facit: et proculdubio verum dixisse credendus est. Si vere sancti erant, peccatores utique non erant; et quia non peccatores, sed sancti erant: tam poterant esse, quod erant, quam poterant non esse quod non erant. Igitur sanctos homines hac ratione esse possibile est.

Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Ceœsaris domo sunt. Qui sunt nuper de Cæsaris domo conversi.

Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro; Amen.

« ElőzőTovább »