Oldalképek
PDF
ePub

Mea defensio apud eos. Inde apostolus esse de- A stra in aliquo reprehensibilis videatur, avaritiæ sufendor. spicione maculata.

Qui me interrogant, hæc est. In Græco habet, judicant.

Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Habemus potestatem concessam a Domino de sumptu vestro vivendi, sine nostro labore.

Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam circumducendi? Non dixit, mulieres ducendi, ne de uxoribus dicere putaretur: sed circumducendi, inquit, per provincias, quæ necessaria de suis facultatibus ministrarent.

Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt, edunt? Et qui altari deserviunt, cum altario participant? Apud Judæos secundum consuetudinem veteris Testamenti, etiam hoc exemplum, eadem repetendo, confirmat.

Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Dicens: Dignus est operarius mercede

sua.

Non autem scripsi hæc, ut ita fiant in me. Non hæc idcirco scribo, ut vel modo fiat quod ante factum non sit sed vobis exempla præbeo tam proprii, quam alieni discriminis saltem ab illicitis absti

Sicut et cæteri apostoli, et fratres 'Domini, et Cephas? Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Non illos condemnat, sed suum dat exemplum. Illi enim fidelioribus prædicabant : B nere, cum videatis me aliorum causa salutis, deet apud Judæos antiqua hæc erat consuetudo, ut necessaria doctoribus a discipulis præberentur: quod gentes adhuc rudes poterat scandalizare.

Quis militat. Aliis etiam exemplis probat, sibi debitum hoc fuisse.

Suis stipendiis umquam? Suis, et non publicis, vel eorum pro quibus militat.

Qui plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Per comparationem vineæ et gregis, populum vult intelligi, sicut ibi: Vineam de Ægypto transtulisti. Et iterum: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos cum disciplina.

Numquid secundum hominem hæc dico? Id est, numquid proprio tantum sensu loquor?

An et lex hæc non dicit? Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique hæc dicit? Nam propter nos utique scripta sunt. Quomodo ergo ei de pecoribus cura est? Et ad Jonam de Ninive dicitur: in qua sunt homines, et pecora multa? Sed de ipsis propter hominem, cui creata sunt, cura est : nam deficiente homine, et ista deficiunt: non tamen proprie Dei curam merentur.

Quoniam debet in spe qui arat, arare; et qui tritural, in spe fructus percipiendi. Debet fructum sui laboris percipere: et qui triturat, debet de ipsa area manducare.

Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? Si vobis spiritualia et divina seminavimus, numquid gravabimus vos, si a vobis, quæ carni opus sunt, velimus accipere?

Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Si illi a vobis acceperunt: quibus minime debeatur, pseudoapostoli scilicet, quos nihil vobis certum est contulisse, quanto magis nos accipere poterimus, si vobis utiles esse sentimus!

Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Hoc est, famem et sitim, et nuditatem libentissime toleramus: ne per nos adversariis occasione accepta devorantibus offendatis. Aut ne cui prædicatio nc

bita non minus quam licita contempsisse.

Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Et si fame morerer, propositum meum, de quo ante Deum glorior, numquam potest immutari.

Nam et si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit. Cum omnia feceritis præcepta, debita vos dicite persolvisse. Non enim aliquid amplius fecistis, unde gloriari possitis.

Væ enim mihi est, si non evangelizavero. Damnationem habeo.

Si enim volens hoc ago? mercedem habeo : si autem invitus, dispensalio mihi credita est. Tunc magis videbitur voluntarium, si amore ejus licita contemC nantur.

Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. Quasi interroget unde majorem possit habere mercedem, et ipse respondet, si gratis annuntiem, nec acceptam exerceam potestatem.

Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Cum possem uti libertate mea, et de cæteris non curare: omnibus tamen compassus sum, ut eos facerem salvos.

Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer. Quando se purificavit in templo, quod Tempore gratiæ sciebat esse superfluum.

His qui sub lege sunt, quasi sub lege essem. OstenD dit quomodo fuerit cum ipsis et ipse Judæus. Potest et ita intelligi, quod Samaritanos dixerit esse sub lege; qui legem tantum Mosi videntur accipere.

Cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem. Non est sub lege litteræ, quæ peccatoribus data esse perscribitur.

His qui sine lege erant, tamquam sine lege essem. Sine lege litteræ : et a gentibus in primis solam fidem quærebat, quasi non haberet præcepta legis Christi, quæ illos observare doceret, sive in eo quo illos ad fidei credulitatem non tam legalibus doctrinis, quam rationabilibus argumentis provocabat. Sicut Athenis fecisse perhibetur, philosophos et paganos per philosophiam, et ararum titulum exhortando,

dum dicit: Circuivi aras vestras, et ut quidam ves- A trum dixerunt.

Cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucrifacerem eos, qui sine lege erant. Contra Arianos et Photinianos, quod Deus sit Christus. Etiam hoc notandum, quod novum Testamentum lex appellatur.

Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Propter infirmos olera manducavi, cum securus possem carnibus vesci promiscuis.

Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Non aliquid mihi, nec quærens, quod mihi utile est, sed quod multis. Item aliter: In his quæ superius memoravimus: non ut quidam male existimant, illum etiam illicitis consensisse.

Omnia autem facio propter Evangelium, ut parti- B ceps ejus efficiar. Ut in eo partem merear habere cum sanctis.

Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes qui dem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Hic stadii cursum, justitiæ, vel fidei comparavit : quia quomodo illic cum omnes intra stadium currunt, non nisi qui bene cucurrerit, dignus præenio judicatur: ita et hic, quamvis intra fidei metas cuncti credentes contineantur, soli tamen qui juste vixerint, præmium cœleste percipient. Hem hoc loco inter eos, qui in stadio currunt, unum accipientem palmam, significat omnem recte fidem tenentem, et præcepta servantem.

Omnis enim, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Ab omnibus escis, quæ cursum eorum im- C pedire consueverunt.

Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiat, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aerem verberans. Sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Non in vanum curro, vel fingo certamen, sed castigo corpus meum, et servituti subjicio per abstinentiam et afflictionem atque labores, sicut alibi ait : In jejuniis multis, in vigiliis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus, in carceribus, etc. Sicut ad Hebræos, prophetas, et alios sanctos passos multa talia memoravit.

Ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Non faciendo quæ dico.

CAPUT X.

Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt. Ne quis confidens in eo solum, quod baptizatus est: aut in esca spirituali, vel potu, putet sibi Deum parcere, si peccaverit : tale patrum proponit exemplum, quo ostendat, tunc ista merito profutura, si præcepta serventur.

Et omnes in Moyse baptizati sunt. In Moyse, qui Christi typum gerebat. Item, hæc in illo tempore quasi in umbra et typo fiebant, non in veritate : postea vero præsentia Christi complentur.

In nube, et in mari. Quia et nubes proprium humorem portat.

PATROL. XXX.

Et omnes eamdem spiritualem escam manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Manna, figura corporis Christi fuit.

Bibebant autem de spirituali consequente eos petra. Ostendit apostolus, quoniam populus Israel, quamdiu in deserto fuit, per omne iter eorum sequebatur eos petra. Unde populo cum omni substantia sua fluenta suffecerunt: donec pervenientes in terram Moab, puteum effoderunt aquarum, terra Repromissionis in proximo constituat.

Petra autem erat Christus. Quia Christus erat postmodum secuturus; cujus figuram tunc petra gerebat. Idcirco pulchre dixit, consequente eos petra.

Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo. Nam prostrati sunt in deserto. Ita ergo et vobis erit, si eos volueritis peccando imitari.

Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Ipsis vere facta sunt, quæ in figura erant nostra, ut timeamus talia agere, ne talia incurramus. Omnia enim, quæ in populo Israel illo tempore facta sunt in figura, nunc in nobis in veritate celebrantur. Sicut enim illi per Moysen ex Ægypto liberati sunt: sic nos per quemlibet sacerdotem, vel doctorem de sæculo liberamur. Deinde Christiani facti, ducimur per deserta; ut per exercitium contemptus mundi et abstinentiæ, in oblivionem nobis erant Ægypti voluptates ita ut nesciamus ad sæculum repedare. Cum vero baptismi mare transimus, tunc nobis diabolus cum suo exercitu, tamquam Pharao demergitur. Deinde manna cibamur, et potum accipimus de Christi latere emanantem. Claritas quoque scientiæ tamquam columna ignis, in nocte sæculi demonstratur, et in tribulationis æstu, divinæ consolationis nube protegimur. Post quæ omnia si peccaverimus, ista nobis sola suffragari non poterunt sicut et ad Hebræos dicitur: Irritam quis faciens legem Moysi, duobus aut tribus testibus, sine ulla miseratione pu. nitur Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit? et cætera.

Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. In idolio recumbentium usque adeo negotium aggravavit, ut illos Didololatras fuisse definiat.

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Notandum quod non solum idololatræ perire dicuntur.

Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum. Et hic Christus Deus ostenditur : quia Deum dixisse legimus Tentaverunt me decies.

Tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Dicentes, numquid potest Deus parare mensam in deserto?

Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. In tribulationibus propter Christum.

Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram. Omnia 24

quæ illis contigerunt, secundum facta sua quidem A esse, et mensæ dæmoniorum. Non potestis et Dei et receperunt sed tamen ideo scripta sunt, ne nos pu- dæmonum esse participes. temus impune peccare. Si enim adhuc parvulis et rudibus non pepercit, quanto magis nobis, qui legem perfectionis accepimus, non parcet, si talia fecerimus!

In quos fines sæculorum devenerunt. In quos tota temporum perfectio decucurrit.

Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Videat, ne per hoc ipsum cadat: quod se stare firmiter gloriatur sive, videat ne fallatur.

Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Non vobis venit extrinsecus ista tentatio, quam vobis sponte generalis; quam etiam si tormentis cogeremini, admittere non deberetis. Hoc ideo dicit, quia spontanea voluntate, immolata idolis manduca- B

bant.

Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Qui se pollicitus est sui nominis causa tribulationem patientibus affuturum, ut ibi: Multæ tribulationes justorum, et cætera.

Sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possit sustinere. Non ampliorem vobis tribulationem venire patietur, quam sustinere possitis.

Tropter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate, quod dico. Propter omnia, quæ superius comprehendi.

Calix benedictionis, cui benedicimus. Ideo primum calicem nominavit, ut possit de pane latius disputare.

Nonne communicatio sanguinis Christi est? Sic- C ut ipse Salvator dicit: Qui manducat carnem meam, et biberit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.

Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus. Ita et panis idololatriæ, dæmonum participatio esse monstratur.

Omnes quidem de uno pane, et de uno calice participamus. Ita si cum idololatris de uno pane comedimus, unum cum illis corpus efficimur.

Videte Israel secundum carnem. Carnalis Israel, carnales hostias offerebat: sicut spiritualis, sacrificia spiritualia offert Christo. Itein ideo secundum carnem, quod juxta litteram non spiritualiter servierunt.

Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Sicut illi edentes hostias, participes fiebant divini altaris ita isti similiter idolorum.

:

Quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid, ́aut quod idolum sit aliquid? Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum. Prævenit, ne quis diceret : Ergo dicis vim aliquam habere idolum, vel posse polluere? Non, inquit, idolum insensibile polluit, sed dæmones, qui templis præsident ad homines depravandos, et suo servitio mancipandos.

Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum. Non potestis mensæ Domini participes

An æmulamur Dominum? Alii codices habent: Ipsi me zelaverunt in Domino, hoc est, ad zelum provocaverunt.

Numquid fortiores illo sumus? Qui ista non fecit: nam si scisset hinc fidem firmissimam comprobari, in hoc quoque dedisset exemplum.

Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia quæ a lege non prohibentur, licent: quia per se non habent peccatum, sed non semper expediunt: quia occasionem nonnumquam generant delinquendi.

Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. Omne quod expedit, licet: non omne quod licet, expedit; sed nos Apostoli exemplo et Christi non debemus illa tantum considerare que licent, sed illa potius que nobis expediunt, et ædificant fratres: ut non queramus quæ nobis solis temporaliter prosint, et aliis forte nocent.

Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes, propter conscientiam. Si vultis manducare carnes, saltem de macello comparate: tantum ne in idolio comedatis, et nolite interrogare, utrum immolatæ sint ne cognoscentes vos, omnia immolata esse respondeant, et non possitis propter conscientiam

manducare.

Domini est terra, et plenitudo ejus. Si Domini sunt, munda sunt omnia simpliciter utentibus.

Si quis vocat vos infidelium ad cœnam, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate : nihil interrogantes, propter conscientiam. Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. Concessit ire si velint. Tunc sane debet Christianus ad infidelem ire, si novit esse profectum; sicut Salvator, qui ad hoc ibat, ut aut signa faceret, aut doceret : sicut apud phariseum, primo ipsum docuit, non divites pascendos esse, sed debiles. Deinde simul discumbentes docult humilitatem etiam in accubitu custodire. Postremo legisperitos arguit arrogantiæ, eo quod nec ipsi redarguerent superbiam, nec alios paterentur.

Conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Ne quis putet illa vos quasi sancta comedere.

Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conD scientia? Hoc est, ad quem profectum ita utor libertate mea, ut me alius reprehendat?

Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? Non ideo sub gratia sumus, ut sub libertatis specie occasionem demus infidelibus blasphemandi.

Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Nihil magis agendum est Christiano, quam ut in omni opere ejus, Dei gloria prædicetur nec aliquid faciat, unde Christi doctrina possit in aliquo reprehendi.

Sine offensione estote Judæis et gentibus, et Ecclesiæ Dei. Quia et Judæi tamquam de idololatriis scandalum patientes, credere non audebant: et gentes in

colendis idolis firmabantur, et Christiani tali de A Quoniam imago et gloria Dei est: mulier autem glostruebantur exemplo. ria viri est. Vir ad imaginem Dei factus est: et idcirco liber est. Mulier vero ad viri similitudinem est formata unde jubetur esse subjecta.

Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis ut salvi fiant. Ego me sic exhibeo, ut omnibus placeam ad profectum. Si quis me sine causa odisse voluerit, ego non sum in culpa. Numquam Apostolus ipse se laudat, non se ad extollentiam laudat : sed suo exemplo illos provocat ad profectum. Unde et nos ad hoc solum debemus velle placere: ut sicut illius tantum Deus nostram noverit conscientiam quia non hoc propter favorem, sed propter salutem hominum facimus.

CAPUT XI.

Imitatores mei estote, sicul et ego Christi. Christus nihil propter se fecit, aut passus est, sed est salutis B causa multorum. Item qui non quærit ea, quæ sibi soli expediant, sed et pluribus, ut salvi fiant: ipse imitator est Christi, qui pro nobis et passus est, et

mortuus.

Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis. Incipit de velamentis, et laudando ad rationem provocat : quia in hac causa, auctoritatem legis non habet quam profert. Ilæc irridendo Apostolus dicit, quod ejus præcepta minime servarent.

Et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. Quasi legem præcepta mea tenetis, scientes illum in me spiritum loqui, qui in Lege locutus est et Prophetis.

Volo autem vos scire. Etiam in hoc volo vos instruere, ut illud similiter teneatis.

Quod omnis viri caput, Christus est. Vir nulli sub- C jectus est nisi Christo, qui et homo et Deus est. Mulier vero et Christo et viro debet esse subjecta.

Caput autem mulieris vir. Secundum ordinem naturalem. Cæterum in Christo Jesu neque masculus, neque femina, sed voluit eas esse subjectas.

Caput vero Christi Deus. Secundum assumpti hominis formam. Item ideo caput Christi Deus : quoniam susceptam incarnationem secundum hominem deitas quæ in eo inerat, gubernabat: sicut idem Apostolus albi dicit: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.

Omnis vir orans, vel prophetans. Sive docens, sive futura prædicans.

Velato capite, deturpat caput suum. Venit ad causam quia et viri comam nutriebant, et mulieres D nudo capite procedebant in Ecclesiam, gloriantes in crinibus quod non solum inhonestum erat, sed etiam concupiscentiæ fomenta præstabat. Vir ergo ut liber, non debet habere velamen, cujus caput est Christus. Mulier vero debet esse velata, ut ostendatur, quia debet esse humilis et subjecta.

Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Unum enim est, ac si decalvetur. Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet capul suum. In suo sexu, aut in domo.

Vir quidem non debet velare caput suum. Ergo nec comam nutrire.

:

Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. Ex costa scilicet viri.

Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum, Vir propter seipsum factus est, mulier vero ad viri adjutorium creata est.

Ideo debet mulier velamen habere super caput suum, Velamen signum potestatis esse declarat.

Et propter angelos. Item hoc loco angelos, Ecclesiis præsidentes dicit: sicut et Malachias propheta testatur, sacerdotem angelum esse, dicens: Labiɔ enim sacerdotis custodiunt scientiam: Et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Sive vere propter honorem angelorum, qui Ecclesiæ assistere perhibentur.

Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino. Consolatur illas, ne nimium eas gravasse videatur : et nec vir sine muliere potest nasci, nec mulier sine viro.

Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem. lloc est in principio. Potest et ita dici : Sicut Eva ex Adam, ita secundum hominem, Christus ex Maria.

Omnia autem ex Deo. Contra Manichæos, qui negant carnem factam a Deo.

Vos ipsi judicate decet mulierem non velatam orare Deum. In ipsorum judicio ponit, ut sua conscientia convincantur.

Nec ipsa natura docet vos. Potest dici, si hoe natura est: quare non ab omnibus gentibus custoditur? quia illi a natura deciderunt: sicut ex multis aliis comprobatur. Denique sine lege vivunt, et si apud illos loqueretur Apostolus, aliis rationibus ute

retur.

Quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi : mulier vero si comam nutrial, gloria est illi. Nazaræi ut comam nutrirent, ex Dei præcepto devotissime faciebant.

Quoniam capilli pro velamine dati sunt ei. Exposuit, quod dixerat, si non velatur et tondeatur.

Si quis autem videtur contentiosus esse. Prævenit illos, ne quis diceret: ubi scriptum est? vel aliis argumentis huic resisteret rationi.

Nos talem consuetudinem non habemus. Sive contendendi, sive talia faciendi.

Neque Ecclesia Dei. Quæ mansuetudini potius, quam contentionibus studet.

Hoc autem præcipio. Considerandum est, quid audierit a Domino ille servus, qui solum acceptum talentum custodivit. Unde non est laudandus, qui non semper crescit in melius: quia fides eo perfectior esse debet, quo senior. Miserum autem est, si semper infans lacte potetur: aut qui litteris studet, hoc solum habeat, quod in primis rudimentis accepit. Quanto igitur magis ille sine spe est, qui non solum non proficit, sed etiam deficit, et illud ipsum penitus obliviscitur quod accepit!

Non laudans quod non in melius, sed in deterius ▲ convenitis. Subauditur, vitupero quod in deterius proficitis.

Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam. Incipit de sacramentis.

Audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. Secundum quod mihi a Domino revelatum est; sive quia scio contentiosos vos esse.

Nam oportet et hæreses esse: ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Quia tales contentiones habetis, necesse est etiam vos usque ad hæreses pervenire. Sicut si dicas: ille qui tantum bibit, necesse habet inebriari. Item non hoc dicit Apostolus, quia debent esse hæreses: sed quia inter se scissuras habebant, ideo dicit, oportet hoc esse: et, necesse est hæreses esse.

B

Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Jam non est Dominica, sed humana : quando unusquisque tamquam cœnam propriam solus invadit, et alii, qui non obtulerit, non impertit: ita ut magis propter saturitatem quam propter mysterium videamini convenire. Cæterum Dominica cœna omnibus debet esse communis: quia ille omnibus discipulis suis qui aderant, æqualiter tradidit sacramenta. Coena autem ideo dicitur, quia Dominus in cœna tradidit sacramenta. Item hoc ideo dicit, quia in Ecclesia convenientes, oblationes suas separatim offerebant: et post communionem quæcumque eis de sacrificiis superfuissent, illi in Ecclesia communem cœnam comedentes, pariter consumebant. C Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Quicumque non obtulisset, non communicabat : quia omnia soli, qui obtulerant, insumebant. Quidam hunc locum ad illos referunt, qui epulas in Ecclesia faciebant. Aliter : Quidam esurit, quidam ebrius est : ideo dicit, quia supervenientibus mediocribus, et volentibus sumere sacramenta, deerant : quoniam ab illis, qui obtulerant oblationes, in communi convivio fuerant cuncta consumpta.

Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Si vultis saturari, domi manducate. Sanclificatio enim etiam in parvo consistit.

Aut Ecclesiam Dei contemnitis? Facientes eam triclinium epularum.

Et confunditis eos qui non habent? Confundeban- D tur, ab omnibus denotati: cum ita debeant communicare, ut eum qui obtulerit nemo cognoscat.

Quid dicam vobis? laudo vos, in hoc non laudo. Sicut in aliis laudavi, ubi laudabiliter egistis, in hoc omnino non laudo.

Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Non est meum quod vobis tradidi, sed a Domino illud accepi, sicut ipse alibi dicit, non se ab hominibus, sed omnia a Deo didicisse.

Quoniam Dominus Jesus. Jam hinc quasi oblitis commemorat, quam magnum sit hujus mysterii sa

cramentum.

In qua nocte tradebatur. Id est, a Juda.

Accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate. Hoc est, benedicens, etiam passurus, ultimam nobis commemorationem, sive memoriam dereliquit. Quemadmodum si quis peregre proficiscens aliquod pignus ei, quem diligit, derelinquat: ut quotiescumque illud viderit, possit ejus beneficia et amicitias memorari: quod ille si perfecte dilexit, sine ingenti desiderio non potest videre, vel fletu.

Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facile in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Qui manducat corpus meum, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Unde agnoscere se debet, quisquis Christi aut corpus edit, aut sanguinem bibit : ne quid indignum ei faciat, cujus corpus effectus est.

Hic calix novum Testamentum est. Quia vetus, hoc per sanguinem animalium portendebat.

In meo sanguine. Et vetus et novum per sanguinem dedicatur quia sine morte firmum esse non potest Testamentum.

Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Ideo hoc Salvator tradidit sacramentum, ut per hoc semper commemoremus, quia pro nobis est mortuus. Nam et ideo cum accipimus, a sacerdotibus commonemur, quia corpus et sanguis est Christi ut beneficiis ejus non existamus ingrati.

Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis. Sive ipsi mysterio nuntiatis, sive in cordibus vestris agnoscitis. Donec veniat. Tamdiu memoria opus est, donec ipse venire dignetur.

Itaque quicumque manducaverit panem hunc, et biberit calicem Domini indigne. Sicut scriptum est: Omnis mundus manducabit. Et iterum: Anima quæ manducaverit immunda, exterminabitur de populo suo. Et ipse Dominus ait : Si ante altare recordatus fueris, quia habet frater tuus aliquid adversum te relinque munus tuum ante altare, et vade reconciliari fratri tuo. Prius ergo perscrutanda. est conscientia, si in nullo nos reprehendit, et sic aut offerre, aut communicare debemus. Quidam sane dicunt: quia non indignum, sed indigne accipientem revocet a sancto. Si ergo etiam dignus indigne accedens retrahitur quanto magis indignus qui non potest accipere digne! Unde oportet otiosum cessare a vitiis, ut sanctum Domini corpus sancte percipiat.

Reus erit corporis et sanguinis Domini. Quia tanti mysterii sacramentum pro vili despexerit.

Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edal. el de calice bibat. Si in linteum, vel vas sordidum, non illud mittere audet: quanto magis in corde polluto! quam immunditiam Deus super omnia exsecratur, et quæ sola injuria ejus est corpori. Nam et Joseph ille justus propterea sindone munda involutum in sepulcro novo corpus Domini sepelivit, præfigurans corpus Domini accepturos, tam mundam mentem debere habere, quam novam.

Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi

« ElőzőTovább »