Oldalképek
PDF
ePub

cum repleverim Evangelium Christi. Repletur Evan- A Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gengelium, cum etiam gentes credunt.

Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus: ne super alienum fundamentum ædificarem. Non omnis, qui super alienum fundamentum ædificat, male facit, sed si ædificet aurum, et cætera. Hic pseudoapostolos tangit, qui semper ad eos, qui jam crediderant, ibant, et numquam ad gentes: quia non poterant virtutes operari. Et ostendit perfecte se laborasse, qui et fundamentum posuit, et ædificium superstruxit.

Sed sicut scriptum est. In Isaia. Ostendit suum laborem, jam ante fuisse prædictum.

Quoniam quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt de eo, intelligent. Ostenditur Christus in Apostolis, et per virtutes quæ in ejus B nomine fiebant.

Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos. Exposuit illud quod in capite dixerat.

Et prohibitus sum usque adhuc. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus. Ubi jam toti firmi sunt, causam se negat habere ponendi fundamentum.

Cupiditatem autem habens veniendi ad vos. Notandum esse cupiditatem etiam bonam: sicut', Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Et : Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas.

Ex multis jam præcedentibus annis. Qualis necessitas fuerit ostendit, quæ illum multis detineret annis. Cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos. Utrum in Hispania fuerit, incertum habetur.

Et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Quia ita vos exhibetis, ut nec apud vos locum aut necessitatem habeam diutius remorandi : et ideo ex parte illis fuisse dicit: quia non credere indigebant, sed tantummodo confirmari. Sive ideo ex parte quia nulla magnitudo temporis faciat charitatem.

Nunc igitur proficiscar in Jerusalem. Hoc mihi restat deinceps ut veniam.

tiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Quia doctores ex ipsis habebant, et socii facti fuerant radicis, et pinguedinis olivæ : ideoque unusquisque in quo abundat, debet alteri impertire.

Hoc igitur cum consummavero, et assignaveró eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. Si vos bene exhibueritis, abundabit nobis bona doctrina in vos: quia quantum proficit discipulus, tantum provocatur ad docendum et doctor. Sicut alibi ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Sive, abundanter benedicitur in adventu meo Christus in vobis.

Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. Sciens Apostolus, quoniam propter prædicationem Christi Romam vinctus ducendus erat, in abundantia benedictionis prædicat se esse venturum. Vel certe, quoniam conscius sibi erat, nihilominus habere se gratiam ab aliis[Apostolis.

Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum. Rogat ut pro eo tota instanter oret Ecclesia: quia novit multum valere preces in communi multorum. Jacobo enim occiso, Petrus fratrum precibus de carcere liberatur : qui non tam illi, quam sibi beneficium præstiterunt, scilicet ut ejus possint doctrina firmari.

Et per charitatem sancti Spiritus : ut adjuvėtis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Spiritualis enim charitas facit, ut pro invicem exoretis.

Ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa : et obC sequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis. Sive ut omnes credant: sive fidelibus ministrans : in manus infidelium non incurram, ne ad vos venire non possim.

Ministrare sanctis. Sancti erant in Jerusalem, qui omnibus suis distractis, et ante Apostolorum pedes depositis, orationi, lectioni, doctrinæque vacabant. Quales autem fuerint, ex hoc cognoscitur, ut ipse - Apostolus per se illis pergeret ministrare, et quibus oblationem suam esse optat acceptam : id est, ut D eam dignentur accipere, ostendens hoc non tam prodesse accipientibus, quam dantibus. Hoc contra illos facit, qui gloriam perfectionis impugnant.

Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere. Probaverunt hoc sibi utile fore, si cellationem aliquam sumptuum facerent sanctis.

In pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis. Quia propter sanctorum ædificationem esse pauperes voluerunt. Sive simpliciter pauperes sanctorum intellige.

Et debitores sunt eorum. Exemplo eorum provocat Romanos ad simile opus, ostendens hoc illis non immerito placuisse.

PATROL. XXX.

Ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei,"et refrigerer vobiscum. Tune in gaudio veniam, si oblatio mea ab eis accepta fuerit, et securus verbum Dei abundantius loquar. Tristitia enim animi multum impedit ad doctrinam.

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis, Amen. Deus pacis non nisi in pacificis est. Pulchre autem finivit, duobus populis in concordiam revocatis.

CAPUT XVI.

Commendo autem vobis Phœben sororem nostram.

Jam quasi finito textu Epistolæ, ut solet, commendationis gratiam subter annexuit. Item hic monstrat Apostolus, non accipiendam, aut eligendam personam esse viri, vel feminæ, quando Romanis per mulierem (ut fertur) litteras mittit. In eadem Epistola aliis feminis mandat salutem.

Quæ est in ministerio Ecclesiæ, quæ est in Cenchræis. Sicut etiam nunc in Orientalibus diaconissæ in suo sexu ministrare videntur in baptismo, sive in ministerio verbi, quia privatim docuisse feminas invenimus, sicut Priscillam, cujus vir Aquila vocabatur.

Ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit. Etenim ipsa quoque assistit multis et mihi ipsi. Ut adjuvetis

23

eam, sive sumptuum opibus, sive solatio : quia et A nias, et sabbata, et cæteras ferias, ventris gratia præipsa quamdiu habuit, plures adjuvit.

Salutate Priscam èl Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu. Qui conformasse se Apostolo dicuntur in fide quos et ideo adjutores appellat, quia in opere doctrinarum, ubi ipse laborabat, et isti juverunt.

Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: Quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctæ Ecclesiæ gentium. Probando meam doctrinam, se periculo subjecerunt, propter quod illis omnes Ecclesiæ gratias agunt: quia per illos ego servatus sum.

Et domesticam Ecclesiam eorum. Ostendit congregationem fidelium, Ecclesiam nominari.

Salutate Epænetum dilectum mihi : qui est primitivus Ecclesiæ Asiæ in Christo Jesu. Salutate Mariam, B quæ multum laboravit in vobis. Primitivos Ecclesiæ Asiæ, istos omnes quos salutat, intelligimus ex nominibus fuisse peregrinos: per quorum exemplum atque doctrinam, non absurde existimamus credidisse Romanos.

Salutate Andronicum et Juniam cognatos, et concaplivos meos qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo Jesu. Salutate Ampliatum, dilectissimum mihi in Domino. Salutate Urbanum, adjutorem nostrum in Christo Jesu: et Stachyn, dilectum meum. Salutate Apellen, probum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli domo. Salutate Herodionem, cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisii domo, qui sunt in Domino. Salutate Triphanam, et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persi- C dem charissimam, quæ multum laboravit in Domino. Salutate Rufum, electum in Domino: el matrem ejus et meam. Ælate, non partu matrem salutate. Hi ex Judæis erant, et quia simul cum Paulo fuerant tribulati, nec territi ideo nobiles hoc merito habebantur, qui ad profectum Romanorum inter cæteros fuerant destinati, quique priores Paulo credidisse, ipsius testimonio referuntur.

dicabant, dissentientes ab apostolica doctrina, et fratribus offendicula præparantes.

Et per dulces sermones, el benedictiones seducunt corda innocentium. Per blandimenta et adulationes compto sermone compositas.

Vestra enim obedientia in omni loco divulgata est. Si illis obedistis quibus non debuistis: quanto magis nobis obedire debetis! Nam et illi propterea ad vos venerunt, quia sciebant vos per obedientiam simplicem cito posse seduci.

Gaudeo igitur in vobis: sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Deus autem pacis conte rat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Salutat vos Timotheus, adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater, cognati mei. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi Epistolam hanc, in Domino. Salutat vos Caius, hospes meus, et universa Ecclesia. Quia bona est obedientia, sed si rationabilis sit : et ideo volo vos sapientes esse in bono, ut malum nescientes, sub pedibus innocentiæ deponatis inimicum. Ita enim dedit nobis Dominus potestatem calcandi super scorpiones atque serpentes, et omnem virtutem inimici: id est, ne nobis prævaleat, et omnibus super cum membris liberis ac solutis ambulare possimus.

Salutat vos Erastus arcarius civitatis; et Quartus frater. Hic arcarium ex arcario dicit: sicut gentes credentes ex gentibus sæpe vocavit, secundum consuetudinem legis, quæ Abigail, uxorem Nabal adhuc appellat, cum jam illo mortuo in David matrimonium transisset.

Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. Hæc est subscriptio manus ejus iu omnibus Epistolis, ut in ea etiam commoneret beneficia Christi.

Ei autem qui potens est vos confirmare. Signis atque doctrinis. Item hic Patris personam monstrat. Descendens autem dicit, manifestatum hunc per Scripturas propheticas secundum imperium æterni Dei: Spiritum sanctum significat. Item infert: Cognitum est soli sapienti Deo per Christum Jesum, cui gloria in sæcula. lloc loco Patrem et Filium manifeste loquitur. Quod autem dicit : Cognitum est soli sapienti Deo in communi munere, mysterii significat trini

Salutate Asynoritum, Phlegontem, Hermum, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt fratres. Salutate Philologum et Juliam, Nereum et sororem ejus, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos. Suo exemplo nos docet quales amicos debeamus in nostris litteris salutare non divites sæculi, facultatibus, vel dignitatibus honoratos: sed gratia ac fide D tatem. locupletes.;

Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiæ Christi. Non ficte, vel subdole, quale Judas tradidit Salvatori. Ideo enim in Ecclesia pax primo annuntiatur ut ostendat se cum omnibus esse pacificum, qui corpori communicaturus est Christi.

Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. De illis dicit, qui ex circumcisione illo tempore venerunt, jejunia et abstinentiam destruentes, neome

Juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi. Ut sic vivatis, quomodo ego Christi exemplo, et auctoritate gentibus prædicavi.

Secundum revelationem mysterii. Mysterium de vocatione universarum gentium in Lege diu fuerat occultatum, quod nunc per Paulum evidenter patefactum est Evangelium in Christo per testimonia Prophetarum: quia quamvis de gentibus ante multa dixisset tamen quomodo el in Christo unum fierent, et Judæi, nemo tam aperte cognoverat, Existimare enim poterant quosdam ad fidem quasi proselytos admittendos.

Temporibus æternis taciti, quod nunc patefactum est

per Scripturas Prophetarum. Descendens autem dicit, A boni, vel sapientes esse possumus: ille natura. Cui quid est patefactum. per Jesum Christum gloria et honor in sæcula sæculorum.

Secundum præceptum æterni Dei. Præcepit Deus, ut omnes gentes obediant, et Deum agnoscant, quod futurum quandoque solus ante sciebat, qui solus naturaliter sapiens, sicut naturaliter bonus: cum tamen, et homo dicatur bonus, sed nos institutione

Ad obeditionem fidei in cunctis gentibus. Spiritum sanctum significat. Item infert :

Cogniti soli sapienti Deo per Jesum Christum ; Cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

IN PRIMAM EPISTOLAM AD CORINTHIOS.

CAPUT PRIMUM.

Quia in omnibus divites facti estis in illo. In omniPaulus. Paulus, quod nomen præponit in Episto- bus virtutibus, per sapientiam, quæ amicos Dei, et lis, auctoritatis esse noscendum. Item aliter: Paulus B Prophetas constituit. Item aliter: Hoc dicendo, Apoapostolus, connectens in Epistola fratrum nomine, vel humilitatem suam significat, vel cooperatorem esse eum apostolicæ prædicationis ostendit.

Vocatus Apostolus Jesu Christi, per voluntatem Dei. Voluntate Dei vocatur quisque ad fidem, sed sua sponte, et suo arbitrio credit: sicut ait in Actibus : non fai incredulus cœlesti visioni.

Et Sosthenes, frater Ecclesiæ Dei. Frater, inquit, non apostolus. Hunc autem idcirco secum scribentem inducit: quia ex ipsis doctor est, et pro his valde sollicitus.

Quæ est Corinthi. Ostendit, qui sunt Ecclesia Dei, sancti scilicet et immaculati: quia Ecclesia neque maculam habe, neque rugam, et ideo his scribit qui integram adhuc servabant, non qui perdiderunt C sanctitatem. Nam istos honorat litteris, illos auctoritate commendat.

Sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis. Per baptismum sanctificatis. Cum omnibus qui invocant nomen Domini Jesu Christi. Proprie sacerdotum est invocare Dominum: Quibus dicitur: Sie benedicite filiis Israel, invocantes nomen meum super illos. Et Psalmista dicit: Et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. Quem sacerdotem fuisse illa res probat: quia et sacerdoti successit, et hostias offerebat. De quo etiam secundum historiam dictum est : Suscitabo mihi sacerdotem fidelem. Qui, quamvis non sit ex genere Aaron, tamen de tribu Levi esse in Paralipomenon legitur: quia ipse hunc constituit, qui et illum. Ita enim Aaron elegit, ut alios postea D eligendi non amiserit potestatem.

In omni loco ipsorum et nostro. Quia sacerdotes et suo, et Apostolorum loco funguntur. Propter quod etiam Ecclesiarum apostoli nominantur. Item aliter: Universis Ecclesiis provinciæ Achaise ostendit se has litteras mittere.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Pax gratiam servat, quam quidam habere nolebant.

Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu. Primum solito laudando provocat ad profectum, et dicit se quidem gaudere de eorum scientia: sed scire illos debere, quia vera sapientia non inflat, neque dissentit.

stolus ostendit eos, quando ad fidem Christi accesserunt, omni gratia tunc ditatos: nunc autem non juxta fidem conversantes, vacuefactam monstrat gratiam, quam perceperunt.

In omni verbo et in omni scientia. Id est, non tam novi quam veteris Testamenti.

Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium quo ait : Omnis scriba doctus in regno cœlorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Unde ait Salomon; Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, id est, cum sapientia.

Exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Ille vere exspectat adventum Christi, qui in omnibus præparatus est, Revelatio autem dicitur Domini adventus: quia modo a nobis abscondita

est.

Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. Per doctrinam, sicut ait David : Confirma me in verbis tuis. Et iterum: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, Item aliter: Orat pro ipsis, ut usque ad finem vitæ suæ irreprehensibiles in adventum Domini nostri Jesu Christi permaneant.

Fidelis Deus, per quem vocali estis in societatem Filii ejus Christi, Domini nostri. Quam societatem Joannes exponit, dicens: Quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Si dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur. Et Paulus ait: Si commortui sumus: et convivemus: si sustinemus, el conregnabimus. Hic locus contra Arianos facit, qui in hoc minorem esse Filium volunt, quo per ipsum omnia facta referuntur, cum hoc etiam in Patrem cadat: per quem in societatem Filii ejus credentes vocat. Item aliter: Hoc contra Arianos valet, qui ministrum præceptorum Patris Filium dicunt: quoniam scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt. Hic autem ostenditur, quia per Deum Patrem vocati sunt in communionem Jesu Christi Domini nostri. Huc usque cum laude præfatio.

Obsecro autem vos, fratres. Ad unam sentiendi concordiam revocat, et ut ipsi omnes idem loquan

tur, hortatur. Item aliter: Hic jam causam contra A dissensionem aggreditur.

Per nomen Domini nostri Jesu Christi. In quo nomine salvati estis, et signa fieri conspexistis.

Ut idipsum dicatis omnes. Ut unum sentiatis atque dicatis.

Et non sint in vobis schismata. Schismata semper ex contentione nascuntur.

Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia. Si unum sentiatis et proferatis, tunc vere potestis esse perfecti.

Ut non evacuetur crux Christi. Evacuant enim vim crucis, qui aures declamatione permulcent.

Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. Prædicatio crucis non intelligentibus virtutem Dei, stultitia videtur Dei Filium dicere crucifixum : fideles autem intelligunt Dei esse virtutem, qua mors vita est, et diabolus superatus est.

His autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Fides enim eorum eos salvos facit.

Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientis. Hoc in adventu Salvatoris asserit adimpletum, id est, ad nibilum redigam.

Et prudentiam prudentium reprobabo. Eligendo piscatores, artem rhetoricam, et philosophicam reprobavit. Quæritur plane, unde sit hæc sapientia, quam

Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes: quia contentiones sunt inter vos. Quæritur quomodo Apostolus crediderit aliquid de absentibus, cum scriptum sit : Non credes auditui vano. Et iterum: Quæ viderint oculi tui, loquere, et B reprobat Deus. Scriptum est enim, quod omnis sacætera. Sed hanc gratiam habebat, nosse ut absens quid in singulis Ecclesiis ageretur. Sicut dicit ad Colossenses: Et si corpore absens sum, sed spiritu præsens, gaudens, et videns ordinem vestrum, etc. Quia ergo sciebat Corinthios ita agere, ut audiebat, non credidit sine causa quasi de absentibus, quorum conversationem in spiritu cognoscebat.

Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ, ego autem Christi. Sub nomine apostolorum, pseudoapostolos tangit, qui eos per sapientiam circumvenerant mundi, ut unusquisque ejus se diceret esse, cujus doctrinam elegisset, qui adversa docebant. Si ergo nec de veris apostolis hoc dici permittit, quanto magis de falsis non licebit !

Divisus est Christus? Dividitur corpus, cum membra dissentiunt.

Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis ? Potest istud dici his qui, relicto Christi exemplo, sanctos veteris Testamenti in solis divitiis cupiunt imitari: Numquid Abraham crucifixus est pro vobis, aut in nomine Job baptizati estis? Et illud Domini, ubi docemur non quærere quid alii discipulo jubeatur, dicentis Petro: Quid ad te? tu me sequere.

pientia a Domino Deo sit: id est, de bona natura ducit exordium. Hoc enim habet sensus humanus, ut quocumque eum tetenderis, consequatur, et paulatim meditando proficiat. Inde est, quod multi illitterati poemata componunt tam exquisita, quæ viri eruditissimi admirentur. Hunc ergo sensum, quem Deus ad se ex creaturis cognoscendum, et suam voluntatem inquirendam dederat : illi ad inquirenda superflua et curiosa verterunt. Similiter de divitiis ac fortitudine, et de omnibus quibus male utimur, possumus existimare.

Ubi sapiens, ubi scriba. Id est, doctor.

Ubi inquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Qui acquirit sapienC tiam sæcularem, vel quicumque aliis de rebus obscuris inquirit.

Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: ne quis dicat, quod in nomine meo baptizati sitis. Baptizavi autem et Stephanæ domum: cæterum nescio, si quem'alium vestrum baptizaverim. Quod ita contigit, ut illos paucos bap- D tizarem, qui se non dicunt in meo nomine baptizatos. Item aliter: illorum ipsorum neminem, nisi quos numeravi.

Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Non usurpavit minora facere, qui poterat officia implere majora. Sicut hodie et episcopus, vel sacerdos, si voluerit, diaconi poterit implere ministerium.

Non in sapientia verbi. Cum possint apostoli etiam sermones sapientiæ prædicare: simpliciter docent, ne astutiæ prædicationis ascribatur prudentia, et evacuetur crux Christi.

Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum. Factura mundi, Dei sapientia est fabricata: in qua per sapientiam naturalem, quæ ad hoc data et creata fuerat, debuit cognosci ipse qui fecerat sed quoniam non agnoverunt homines, alia illis medicina succurritur. Item aliter: Hoc loco sapientiam Dei, ordinatione creaturarum, quæ videntur, ostendit: ex quibus Deum auctorem venerari, et agnoscere debuerunt.

:

Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Non quod vere stultitia sit prædicatio crucis sed quia apud illos ita haberetur.

Quoniam et Judæi signa petunt. Judæi ex consuetudine Prophetarum signa petunt, quæ etiam videntes credere noluerunt.

Et Græci sapientiam quærunt. Artis dialecticæ, et humanæ sapientiæ rationem.

Nos autem prædicamus Christum crucifixum. Maltum suam doctrinam ab illorum sensu discrepare demonstrat.

Judæis quidem scandalum. Scandalizantur si audiunt Christum a se crucifixum. Sive scandalum illis est audire Christum mori potuisse, quem illi quasi immortalem exspectant. Inde est, quod dicebant : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum non intelligentes, quia primum pati illum oportebat, et sic in gloriam suam introire.

Gentibus autem stultitiam. Secundum mundanam A sapientiam, stultitia videtur Deum credere crucifixum.

Ipsis autem vocatis, Judæis atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Hic non divinitatem Christi, dicit Dei virtutem et sapientiam: sed ordinationem crucis: Item aliter: Ipsi Judæi, et gentes cum crediderint, intelligunt virtutem Dei esse, quæ devicta morte hominem revocavit ad vitam, et sapientiam quæ nos a dominatione diaboli liberavit, quod ante per incredulitatem intelligere non valebant.

Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quod stultum putatur Dei, omnem humanam sapientiam antecedit: quia sapientia sua liberari non potuerant, qui per crucis mysterium sunt salvati.

Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Mortem quam nec gigantes evadere potuerunt, crucifixi infirmitas superavit.

Videte enim vocationem vestram, fratres. Exemplum accepit ex his qui crediderant, ut ostendat, quia non prodest gloriatio carnalis ad fidem, sed magis obest, dum superbia sapientiæ, et nobilitatis inflati, homines Dei sapientiæ subjacere noluerunt.

Quia non multi sapientes secundum carnem : non multi potentes, non multi nobiles. Hic contra illos agit oblique, qui se legis peritos, et fortiores apostolis, et nobiliores ex sacerdotali stirpe descendere jactabant.

B

Sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confun- C dat fortia: et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus. Quia dum in semetipsis non confidebant, celerius crediderunt. Semper enim sapientium, et divitum, et fortium gloria increpatur, sicut ait Propheta: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis: sed ipse Dominus quod per Prophetam dixerat, ipse ad nostrum complevit exemplum. Nascendo enim de matre paupere, divitias reprobavit. Dum autem litteras non discit, refutat sapientiam sæcularem. Cum vero traditus non resistit, sed patienter sustinet crucem, in humana fortitudine prohibet gloriari. Humilient ergo se Deo hujusmodi, si volunt et ipsi cum cæteris liberari.

Et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret. Quæ non sunt sapientia, fortia, nobilia; ut quæ sunt taJia dissiparet.

Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Omnis caro, non spiritus: quia carnalis est ista gloriatio.

Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu. Si ergo ex ipso estis, nolite ea quæ ille reprobat admirari.

Qui Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia. Nobis factus est, sibi semper fuit: ut scilicet nos faceret sapientes, et justos, et sanctos. Item alia expositio: Cum sit Christus Dei Patris sapientia, tunc tamen cum quis in illum crediderit, sapientia ei Christus efficitur.

D

Et sanctificatio, et redemptio. Redemptio nostræ salutis.

Ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Non in semetipso, aut in superius comprehensis.

CAPUT II.

Et ego cum venissem ad vos, fratres. Quia ostenderat non illos debere humanam sapientiam admirari, suo quoque hoc exemplo confirmat, eo quod ipse non per humanam sapientiam prædicasset.

Non veni per sublimitatem sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. Nolui pompaticum eloquentiæ jactare sermonem in prædicatione divina.

Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum. Id est, non sum gloriatus in aliquo, nisi in Christo.

Et hunc crucifixum. Quod stultum apud homines esse videtur.

Et ego in infirmitate et timore, et tremore multo fui apud vos. Neque enim alio modo Deum convenerat prædicari : non jactantia, neque gloria carnali.

Et sermo meus, et prædicatio mea. Quia dialectici erant Corinthii, noluit apud illos disputatione uti, ne hoc quoque illis nova aliqua philosophia videretur, sed magis illis virtutes, et miracula demonstravit.

Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Quia rhetorica habet colores persuasorios in unaquaque materia.

Ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Sapientia hominis temporalis, ad breve prodest. Virtus autem Dei ut æterna, dat sine fine profectum.

Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Ne putetis et nos sapientiam non habere: habemus divinam, sed vos jam tunc capere minime poteratis : quæ jam credentibus aperitur.

Sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur. Sive regum, sive philosophorum, qui in hoc sæculo primatum sapientiæ tenere videntur. Qui cum sapientia sua per nostrum Evangelium destruuntur.

Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est. In Evangelio: quod continet nativitatem Christi, passionem, et cætera.

Quam prædestinavit Deus ante sæcula. Sive in præsentia, sive in Lege ante tempora. Multi enim prophetæ cupierunt videre, et non viderunt.

In gloriam nostram. Qui credimus Christo.

Quam nemo principum hujus sæculi cognovit. Pilatus, Caiphas, et cæteri, quorum etiam ignorantia damnatur : quia non debuerant ignorare.

Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ majestatis crucifixissent. Hoc loco ad defensionem perversi dogmatis, duæ hæreses abutuntur, Apollinarii scilicet et Arii. Una, ut perfectam assumpti hominis naturam destruat. Alia, ut Dei Verbum as

1

« ElőzőTovább »