Oldalképek
PDF
ePub

Bene dicit Apostolus, justitiam suam, quia jam non A Dominus omnium : dives in omnes, qui invocant illum. Dei est, sed ipsorum.

Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti. Talis est ille, qui Christum credidit, die qua credidit, qualis ille, qui universam legem implevit.

Unus Dominus omnium, et abundans misericordia et salute habet unde largitur.

Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? In Joele. De gentibus objectio Judorum, quod Deum invocare non possunt.

Aut quomodo credeat ei, quem non cudierunt? Quomodo autem audient sine prædicante? Quomodo vero prædicabunt, nisi mittantur. Quia numquam ad illos prophetæ sunt missi.

Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Istorum pedes pulchri sunt, qui pacem annuntiant : illorum autem qui annuntiant sæculi cursum, turpes sunt atque

Moyses enim scripsit: quoniam justitiam, quæ ex lege est. Moyses distinxit in Levitico inter utramque justitiam, fidei scilicet, atque factorum, quod altera operibus, altera sola fidei credulitate accedente fiat. Item Apostolus ostendere volens differentiam justitiæ legis, ac fidei, testem vocat Moysen. Item docentem de justitia legis: Qui fecerit homo, vivet in ea. De justitia autem fidei: Ne dicas, inquit, in corde tuo: Quis ascendet in cœlum : hoc est, ne dubites credere mandato, quod futurum est annuntiare Christum, qui venturus est dare tibi justitiam ex fide. B deformes. Qui fecerit homo vivel in ea. Nemo enim illorum vivit, quia in hoc tempore nemo perfecit legem sine Christo quia et hoc legis est, ut ipsi credatur. Quidam ex hoc loco putant Judæos, præsentem tantum vitam ex legis operibus meruisse, quod verum non esse] Domini verba declarant: qui, de vita interrogatus æterna, mandata legis opponit dicens: Si vis in vitam venire, serva mandata. Unde intelligimus, quod qui suo tempore legem servavit, vitam babuit æternam.

Quæ autem ex fide es: justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo. Ille quidem secundum historiam de lege hoc dixit; sed Apostolus illud ad Christum aptat: quia lex nec in cœlo fuit, nec in abysso. Sive ideo illud semper jubet lex meditari, ut ibi C Christum valeant invenire.

Quis ascendet in cœlum, id est, Christum deducere: aut quis descendet in abyssum : hoc est Christum a mortuis revocare? Quia Christus Deus et homo est, in eo quod Deus Verbum, qui cum in forma Dei erat, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, factus est homo. Propterea dicit: Quis ascendet in cœlum, hoc est Christum deducere. Deducere dicitur secundum formam Dei: reducere autem ex morLuis, secundum formam servi.

Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, el in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. In Deuteronomio. Novum scilicet Testamentum.

Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum : et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitavit a mortuis. Testimonium cordis est oris confessio.

Salvus eris. A delictis præteritis cum futuris. Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. Ergo si fides sufficit ad justitiam, et confessio ad salutem, inter Judæum et gentilem credentes nulla discretio est.

Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum. In Isaia. Non solum Judæus.

Non confundetur. Nolite ergo vos illos confundere de pristinis actibus, quos Scriptura dicit confundi non posse.

Non enim est distinctio Judæi et Græci. Nam idem

D

Sed non omnes obediunt Evangelio. Ergo si nec illi omnes obaudierunt, ad quos isti sunt missi: quanto minus isti, ad quos nemo est destinatus?

Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro? Quis credit, quod auditum a nobis, vel quod nos a te, ut aliis annuntiaremus, audivimus?

Ergo fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Hic responsio Apostoli.

Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem. Etiam ante illos audisse confirmat.

In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Vult hoc testimonium per allegoriam, vocibus intelligi Prophetarum.

Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Gentes esse vocandas ad fidem.

Primus Moyses dicit. Ideo primus Moyses, quia omnes pene Prophetæ postea de gentium salute dixe

runt.

Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem insipientem, in iram vos mittam. In cantico Deuteronomii. Antequam crediderunt Deum, non erant gentes Dei. Quasi ergo dicat, eos qui non sunt gens mea, vocabo et credent mihi ad vestram irritationem, ut quibus majores debuistis esse, gaudeatis æquari sicut si quis habeat filium inobedientem, et ad corrigendum eum dimidium patrimonii sui det servo suo, ut tandem ille conversus gaudeat, vel si tantum accipere mereatur. Sive non eramus gens: quia mortui eramus in peccatis.

Isaias autem audit, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me. Gentibus quæ non Deum in lege, sed in idolo ignoranti requirebant.

Palam apparui his qui me non interrogabant. Non Deum, sed dæmonia interrogabant, per augures, et arus; ices idolorum, atque astrologos.

[ocr errors]

Ad Isarel autem dicit. Ipse quia talia gentibus iræ promisit, Judæis ecce qualia comminatur, ut sciatis utrumque prædictum.

Tota die expandi. Toto tempore mirabilia vel plagas ostendit et nec sic credere voluerunt.

Manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Extensio manuum allegorice signat

crucem.

CAPUT XI. A Dico ergo Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Quia satis illos humiliaverat ; modo quasi bonus doctor consolatur eos, ne illos nimium exacerbare videretur. Non omnes, ait, repulit, nec semper, nisi quamdiu non credunt.

Nam et ego Israelita sum. Si omnes repulisset, me non suscepisset.

Ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non ex semine proselytorum.

Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. Illam plebem non repulit, quam præscivit esse credi

turam.

An nescitis in Elia, quid dicit Scriptura? In Regum libro, ubi scriptum est de Elia.

Quemadmodum interpellat Deum adversum Israel. Gentibus superbiam tollit, ne glorientur quod ex Judæis paucissimi crediderunt, et ipsi soli remanserunt Deo.

Domine, Prophetas tuos occiderunt : altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus: et quærunt animam meam. Omnes Prophetæ illa tantummodo sciebant, quæ illis fuissent a Domino revelata. Unde et rex Jeremiam dubie interrogat: si in ea hora, qua 'cum illo loquebatur, apud eum sermo Domini haberetur. Sed et Eliseus dicit: quomodo hæc Dominus abscondit a me? Ita ergo et Elias hoc loco præter se esse alios, qui Deum colerent, ignoravit.

Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum. Si Prophetam tanti latuerunt, quanto magis vos nescitis, quam multi Judæorum, et salvati sunt, et salvandi.

Qui non curvaverunt genua ante Baal. Non solum immolando idolis servitur, sed etiam delinquendo. Si enim Deus factis negatur, utique et dæmones honorantur.

Sic ergo et in hoc tempore. Sicut ergo tunc non omnes perierunt, ita et nunc aliquanti salvantur.

Reliquiæ secundum electionem gratiæ Dei salvæ factæ sunt. Electio gratiæ, fides est; sicut opera, electio legis. Cæterum, quæ electio, ubi nulla diversitas meritorum?

Si autem gratia, jam non ex operibus. Ne dicerent illi, de quibus Eliæ dicitur: Justi erant, isti vero peccatores: quomodo electi sunt? subjecit: quia et ipsi gratis salvati sunt sicut et gentes.

Alioquin gratia jam non est gratia. Quia gratuitum munus appellatur.

Quid ergo? Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus. Ideo Israel totus non est consecutus justitiam, quia eam non ex fide quærebat, sed ex solis operibus legis se justificari putabat: cum maxime legis mandata contemneret. Unde a Salvatore arguuntur culicem liquantes, et camelum glutientes. Item propterea hoc dicit, quia Judæorum erant promissiones, per quas venturus erat Christus salvare eos a suis peccatis, sed quia venit, et non crediderunt ideo dicit, Israel non est consecutus. Electio autem consecuta est. Qui per fidem electi sunt.

B

C

D

Cæteri vero excæcali sunt. Cæteri, per infidelitatem excæcati sunt, sicut scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis.

Sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant. In Isaia. Ante hominem vita et mors, quod placuerit ei, dabitur illi: ne libertas scilicet tollatur arbitrii. Dei ergo dare, permittere est. Spiritum autem compunctionis, quem desiderabant. Semper enim verbis Dei fuerunt increduli; nam si voluissent habere spiritum fidei, accepissent. Sed et nunc Christiani, qui de resurrectione dubitant, et præmio ac gehenna, similem sibi spiritum quæsierunt. Hoc enim loco Propheta de infidelibus loquitur. Divina Scriptura hoc habet, ut cum unusquisque habeat libertatem faciendi bonum, vel malum, Deum dicat tradere, aut dare: propterea quia ipse est, qui dedit libertatem. Hæc enim facit ejus patientia: quia non statim peccantibus infert vindictam, nec bonis præmia.

Usque in hodiernum diem. Usquequo convertantur: sicut de velamine cordis ad Corinthios dicit.

Et David dixit: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. Aliter: semper incurva onera peccatorum, ut non dimittantur nisi crediderint: quia in passione Christi beati sunt, pascha comedentes. Hoc enim de illis prophetatur, qui Salvatorem aceto et felle polarunt et tamen ipsis dicit Petrus: Et nunc scio, quia per ignorantiam fecistis hoc. Pœnitemini ergo: et baptizetur unusquisque vestrum. Et ipse Paulus post modicum ait: Et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur ut sciamus quia spiritus compunctionis facultatem illis non abstulit convertendi. Denique statim ipse solvit in sequentibus verbis. Item sacerdotes cum arbitrantur quod si Christum interfecerint, haberent semper mensam sacrificiorum et decimarum facta est illis in laqueum. Perdiderunt enim templum, in quo vanam spem habuerunt, et nunc sunt inter gentes maledicti.

Dico ergo: Numquid sic offenderunt ? Modo iterum partem revelat Judæorum.

Ut caderent? Absit. Non penitus, et irremediabiliter ceciderunt.

Sed illorum delictum, salus est gentibus, ut illos amulentur. Usque adeo illos dilexit, ut propter salutem illorum gentes vocarentur, quo eas videntes ad regnum Dei admitti, vel sic facilius converterentur. Item quia dispensatio Dei ita fuit, ut per mortem Christi, omne genus humanum salvaretur: sicut ipse Dominus dicit: Cum exaltatus fuero, omnia ad me traham ideo dicit: Sed illorum delictum salus gentium. Dicens autem: Ut illos mulentur, ostendit, quia nisi gentes Christo credidissent, reliquiæ illorum numquam salvatæ fuissent.

Quod si delictum illorum, divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum, divitiæ gentium: quanto magis pleni

tudo eorum? Si delictum eorum tantum vobis pro- A fuit, ut sine operibus legis, vos illis faceret cohærere: et si pauci eorum credentes, omnes vos ad salutem vocarunt: quanto magis si omnes crediderunt, prodesse poterant vobis per doctrinam.

Vobis enim dico gentibus. Vult ostendere, se ad Judæorum salutem magnopere festinare.

Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo. Quamdiu fuero in corpore constitutus, honorificabo ministerium nostrum: dum exemplo meo, plures eorum salvare contendo.

Si quo modo ad æmulandum provocem carnem meam. Ut omni modo talem me exhibeam, ut me desiderent imitari.

El salvos faciam aliquos ex illis. Vel aliquantos, B quia nolunt omnes.

Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi. Repetit, quod dixerat superius.

Quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? Unde gentibus assumptio, nisi ex illorum viverent morte? Ex Judæis mortuis Christus, vel Apostoli vita fuerunt gentibus. Si ve si quos inde liberavero, ad vestram proficient vitam. Item hoc dicit: quoniam sicut gentes per fidem assumptæ sunt, ita etiam Judæi, si crediderint, ex mortuis ad vitam transibunt.

Quod si delibatio sancta est, et massa. Si illi, qui pauci ex eis crediderunt, sancti sunt, et omnes si credant. Hic primitias, Christum dicit, massam autem, populum Hebræorum, a quibus Christus secundum carnem est.

Et si radix sancta, et rami. Radix partriarchæ: rami Apostoli: hoc est, et primi, et novissimi sancti ex ipsis sunt. Item hoc loco radicem Abraham significat: quoniam propter fidem, pater multarum gentium vocatur. Ramos vero posteros ejus, fidem similiter retinentes.

Quod si aliqui ex ramis fracti sunt. Non propter te fracti sunt, sed propter illos tu insertus es, quia illi fracti sunt.

C

Tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis. Olea quidem, sed inculta atque silvestris. Item hoc loco contra naturam gentilem populum insitum dicit radice, hoc est, in fide patriarcharum: et non secundum naturam arborum quasi in insertum, proprii generis fructum ferre, sed bonitatem radicis sequi, D n quam insertus es.

Et socius radicis et pinguedinis olivæ factus es. Radicis, patrum: pinguedinis, Christi.

Noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Noli de illorum perditione gaudere: alioquin audies quod non illi per te stant, sed tu per illos. Nec tu illis vitam præstas, sed illi tibi.

Dicis ergo: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene propter incredulitatem fracti sunt. Tu dicis ideo illos fractos, ut tu inseraris: Videamus si propterea, et non magis propter incredulitatem suam ceciderunt.

Tu autem fide stas. Non enim Deus personam tuam acciperet, et illos sine causa projiceret.

Noli altum sapere, sed time. Quidam hunc locum non intelligentes, nec attendentes causam, vel personas, de qua et de quibus loquitur Apostolus, putant hic sapientiam esse prohibitam. Quod si ita est, secundum illos, invenietur sibi ipse contrarius, qui hic vetat, quod alibi, ut Ephesii et cæteri accipiant, magnis supplicationibus ad Dominum deprecatur. Noli ergo altum sapere, hoc est, noli contra cos esse superbus.

Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Si illis non pepercit, propter incredulitatem, qui ex radice sancta sunt: multo minus tibi, si peccaveris.

Vide ergo bonitatem, el severitatem Dei. Contra eos, qui alium Deum justum, alium asserunt bonum. Et contra eos, qui negant Deum in peccantibus vindicare.

In eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei. Quia et illi juste fracti sunt, et tu clementer insertus es.

Si permanseris in bonitate. In fide, quæ tibi Dei bonitate collata est.

Alioquin, et tu excideris. Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur. Sin vero, et tu severitatem senties, et illi bonitatem.

Potens est enim Deus iterum inserere illos. Apud homines quidem impossibile est, aridos surculos reformare apud Deum omnia possibilia et facilia sunt. Nam et si tu ex naturali excisus oleastro. Quia jam olim patres eorum, naturalem legem obliti, degeneraverant a natura, et per successiones peccandi, consuetudine permanente, quasi naturaliter amari et infructuosi esse coeperunt. Item hoc loco contra naturam gentilem populum insitum dicit in radice: hoc est, in fide patriarcharum, et non secundum naturam arborum quasi insertum, proprii generis fructum ferre, sed bonitatem radicis sequi, in quam insertus est.

Et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis hi qui secundum naturam inserentur suæ olive? Contra naturam est, olivæ inserere oleastrum, quia magis ramus solet vim radicis imitari quam radix ramorum in suam vertere qualitatem.

Nolo enim vos ignorare, fratres. Hoc totum contra illos, ne superbiant gentes.

Mysterium hoc. Arcanum, quod hominibus ignotum est, quare salvatæ sunt gentes: quia occasionem eis salutis etiam cæcitas præstiterit Israel.

Ut non sitis vobismetipsis sapientes. Ne secundum humanam sapientiam dicatis: Nos Deus elegit, et illos abjecit.

Quia cæcitas ex parte contigit Israel. In tantum Israel et delicta, et perfidia occuparunt, ut veniret tempus, quo gentes omnes admitterentur ad vitam, et ita omnis Israel per fidem solain salvaretur: quomodo gentium plenitudo vita æquales essent in Christo, quia inæquales fuerant in delictis.

gloria tolleretur.

Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus. Judicia Dei abyssus multa. Aliqui enim comprehendere non possual.

Quis enim cognovit sensum Domini? Ante nemo cognovit : nam in præsenti ipse Paulus utique sciebat, qui aliis ostendebat. Nos autem sensum Domini babemus. Sive legem ipsius per se nemo cognovit : et nemo peculiari Deo confabulatione instructus, doctrina non indiget legis.

Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Is- A indigerent: ut omnibus de falsa jactantia operum, rael salvus fieret. Tamdiu permansit, donec gentes salvatæ viderent, quod omnes vocati sunt ad salutem : sive ex Juda, et Israel, et lege scilicet. Item hoc ostendit, quoniam intrante in fidem Christi gentium supplemento, tunc zelo, et mulatione permoti reliqui populi Juda orum, credentes in Christo, salvi fiant. Præponit autem interdum Apostolus gentes populo lle bræcorum in fide, ea ratione, quoniam etiamsi aliquanti ex illis Christo crediderant: tamen legis Mosaicæ adhuc præcepta servabant. Unde et ipsi postea exemplo gentium, Christianam fidem integre custodire coeperunt. Non enim pro multitudine, plenitudinem dicit: sed quia repleti sunt a Domino nostro sicut et ipse ait Paulus de credentibus. Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quæ est corpus B ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimplet.

Sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob. Quidam hæc omnia futura existimant. Quibus respondendum est: Ergo et hoc testimonium: Veniet ex Sion qui eripiat Israel, adhuc futurum est, ut rursum Christus adveniat liberare, et a Deo pro tempore excæcati sunt, et non semetipsis quid de illis, quomodo pereunt non crcdentes.

Et hoc illis a me Testamentum, cum abstulero peccata eorum. Testamentum novum, quod promisit : quod nonnisi novi, abolitis peccatis, accipient.

Secundum Evangelium quidem inimici, propter vos. Inimici mihi sunt, propter quæ vobis prædico, Christum prohibentes, non gentibus loqui, ut salva fiant.

Secundum electionem autem charissimi, propter patres. Si autem credant, charissimi sunt: dupliciter commendati.

Sine pœnitentia enim sunt dona, et vocatio Dei. Si crediderint, non illis poterunt impu ari peccata, quia Dominum non poenitet Abrahæ semen promisisse. Sive illi sine afflictione poenitentiæ, si crediderint, salvabuntur.

Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo. Quando adhuc illi credebant.

Nunc autem misericordiam consecuti estis, propier incredulitatem illorum. Non vestro merito.

Ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam. Misericordia gentium, Christus est.

Ut et ipsi misericordiam consequantur. In tantum non crediderunt, ut et ipsi operibus suis non justificentur, sed misericordia, sicut et vos.

Conclusit enim Deus omnia in incredulitate. Non vi conclusit, sed ratione conclusit, quos invenit in incredulitate: hoc est, Judæos omnes et gentes hic conclusit, quia ante Judai peccatores tantum erant, non etiam perfidi: postquam autem Christum non crediderunt, gentibus sunt æquales, et omnes similiter misericordiam consequuntur.

Ut omnium misereatur. llac de causa.

O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Laudal sapientiam Dei, qui tamdiu exspectavit secundum præscientiam, donec omnes misericordiam

C

D

Aut quis consiliarius ejus fuit? Ut ejus noverit

sacramenta.

Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quis prior fecit aliquid boni, et non Dei misericordiam glorificel, sed suo se merito recepisse glorietur?

Quoniam ex ipso, el per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ab ipso omnis creatura accepit initium, et per ipsum regitur, et in ipso omnia concluduntur, nec ipse continetur ab ullo.

Ipsi honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. Ipse solus glorificandus est: cujus est etiam quod sumus, el vivimus, ac movemur. Simul etiam contra Arianos facit hic locus, cum dicitur: Deus id esse ex quo omnia, et per quem omnia facta esse monstrantur si quidem omnia per Verbum in princip o facta, Evangelista signavit. Et quod de Filio Evangelista testatur, hoc Apostolus, per unitatis mysterium, de Patre intelligendum edocet credendum.

CAPUT XII.

Obsecro itaque vos, fratres. Quia de sensu Domini dixerat: modo dicit, quales se exhibere debeant, ut sensum Domini habere mereantur. Huc usque de dogmatibus dicit: hinc jam moralia docet.

Per misericordiam Dei. Qua magis nihil est, per quam liberati sumus.

Ut exhibeatis corpora vestra. Quanto magis animam, non animalium, sicut in lege: quæ tamen licet in figura fuerint, immaculata offerebantur, et viva.

Hostiam viventem, sanctam. lloc est, castam, et alienam ab omni morte peccati.

Deo placentem. Domino, non hominibus tantum placete, sive talis ei placet hostia.

Rationabile obsequium vestrum. Omne opus bonum tunc placet Deo, si rationabiliter fiat. Nam mercede privatur, ut puta si quis hominum causa jejuna, bonum obsequium insipienter facit: ita et de omnibus adjacentibus sentiendum est.

Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri. Nolite similes esse filiis mundi, qui facti estis filii Dei, sed renovate sensum vestrum, per quem regitur corpus, et omnia membra diriguntur, ut etiam corporis actus novi fiant : quo possitis voluntatem Dei, et sensum ejus agnoscere. llæc enim nonnisi novo sensui revelantur.

Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Hoc est, quod bonum sit, et melius, ct optimum.

Dico enin per gratiam, quæ data est mihi. Prohibet A tristem sine dubio odit : quia melius est verbum bo

[blocks in formation]

Et unicuique sicut Deus divisit. Notandum, quod Deum dicat Spiritum sanctum, quomodo ad Corinthies ait, dona dividere singulis prout vult.

Mensuram fidei. Mensura fidei, virtutis intelligenda est gratia, quam nonnisi fideles accipiunt.

Sicut enim in uno corpore multa membra habemus : omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo. Per comparationem corporis eos ad concordiam cohortatur, ne vel hine moveantur, quia dona accepere diversa: non enim poterant omnia habere singuli, ne superbirent nullius egentes: nec omnes eadem, ut corporis Christi similitudo in nobis monstretur. Item quod dicit in uno corpore multa membra propter diversitatem officiorum dicit. Non enim potest oculus audire, nec auris videre, et sic ca tera intelligenda.

Singuli autem alter alterius membra. Ut præstando alterutrum, quod habemus, magis ac magis charitas in nobis confirmetur.

Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis differentes: Doum non ex nostro, sed ex donantis arbitrio pendet. Et omnibus quidem credentibus gloria promittitur in futuro: sed qui tam mundum cor habuerit, ut hoc mereatur, gratiam virtutum accipit etiam in præsenti.

Sive prophetiam, secundum rationem fidei. Fidei, non legis sive quia fides illa meretur. Unusquisque enim tantum accipit, quantum credit. Item secundum fidem, quæ unicuique a Deo data est atque

concessa.

Sive ministerium, in minis rando. Ministerium, sacerdotalis, vel diaconatus officii.

Sive qui docet, in doctrina. Qui exhortatur, in exhortando. Qui docet, major est eo qui exhortatur. Exhortati enim pro viribus suis possunt etiam minus periti. Notandum sane quod tertio tantum posuerit, sive quod quare fecerit, spiritualis debet lector agnoscere.

Qui tribuit in simplicitate. Omnibus simpliciter largitur cunctos credens bonos esse, et indigere quæ petunt.

Qui præest in sollicitudine. Qui præest Ecclesiæ, vel fratribus, debet esse sollicitus :

Qui miseretur in hilaritate. Maxime circa ægrotos misericordiam exhibendo, sive misericordiæ titulus generalis est, qui circa omnes placido exhibendus

est animo. Hilarem enim datorem diligit Deus: et

B

C

num, super datum optimum.

Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adharentes bono. Tota puritas debet esse in Christianis, sicut Deus pura lex est. Fingere enim, servorum est. Et diligamus non lingua tantum, sed opere et veritate. Ita ut etiam, si necesse fuerit, pro invicem moriamur.

Charitatem fraternitatis invicem diligentes. Ita vos diligite, quasi ex una matre generati.

Honore invicem prævenientes. Hoc si semper servaremus, et charitatem, et patientiam teneremus, sicut alibi ait: Alter alterutrum majorem æstimantes. Si enim nos omnibus minores judicaremus, nec ultro alicui injuriam faceremus, nec illatam nobis graviter deputaremus.

Sollicitudine non pigri. Ne per sollicitudinem sæculi, pigri in Dei opere efficiamini et inertes.

Spiritu ferventes. Quia frigidos Dominus non amat, et in tepidis nauseat. Tunc p'ane spiritu fervemus, si seculo frigidi sumus.

Domino servientes. Non sæculo, neque vitio, sed Deo.

Spe gaudentes. Spe non præsenti. Spes enim quæ videtur, non est spes.

In tribulatione patientes. Propter gaudium spei futuræ, omnia sustinete sicut ait : Omne gaudium existimate.

Orationi instantes. Instantia orationis nobis præstat auxilium in adversis.

Necessitatibus sanctorum communicantes. Ministrate eis, qui propter Christum, sua omnia contemnentes, alienis ad tempus indigent ministeriis. Quidam codices habent: Memoriis sanctorum communicantes, quod ita intelligitur, quod meminerint, in qualibus sancti, vel quibus operibus promeruerint Deum ut participes eorum fiant imitantes semper. Denique sequitur:

Hospitalitatem sectantes. Quia et hoc sancti fecerunt sicut Abraham, sicut Loth, qui etiam invitos hospites detinebant. De qua dicitur: Per hanc enim quidam Deo placuerunt, angelis hospitio receptis.

:

Benedicite persequentibus vos benedicite, et nolite maledicere. Ne putaremus utrumque nos facere debere. Ait enim et beatus Petrus Neque malediD cium pro maledicto, sed econtrario benedicentes. Gaudere cum gaudentibus: flere cum flentibus. Ut si quid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra. Sicut Job ait: Si non ingemui, vel lacrymatus sum, cum viderem homines in necessitate. Et Dominus fletibus Mariæ ad fletum provocatur, ut nobis daret exemplum. Nec enim pro Lazaro, quem erat suscitaturus, flevisse credendus est : nec propter incredulitatem illorum, qui ei sæpe non crediderunt mirabilia facienti. Nos autem jam perverso modo flemus cum gaudentibus, et gaudemus cum flentibus. Si quis enim laudatus fuerit, contri tamur si quis ceciderit, exsultamus. Unde ostendimus nos qui talia facimus, de corpore Christi non

« ElőzőTovább »