Oldalképek
PDF
ePub

verbum simul et factum : et cum promissis invisibilibus, visibiles virtutes micent: et cum ungebant oleo ægros, infirmitatem fidei virtute corroborant.

Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus) et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. Alii autem dicebant, quia Elias est: alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. Lucernam sub modio abscondi fas non est.

chisynagogi et vidit tumultum, et flentes, et eju- A datur eis potestas præcepta docendi: ut comitetur lantes multum, et ingressus ait illis : Quid turbamini et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus, assumit patrem et matrem puellæ, et qui secum erant : et ingrediuntur ubi puella erat jacens, et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interprètatum, puella, tibi dico, surge. Et confestim surrexit puella, et ambulabat. Erat aulem annorum duodecim, et obstupuerunt stupore magno. Et præcepit illis vehementer, ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare. Id est, post resurrectionem. Fimbriam tangit, ac si cymbala et mala punica, quæ pendent de extremis oris tunicæ summi sacerdotis. Cymbalum, confessionem: malum punicum, martyrii voluntatem, et virtutum candorem, sive unitatem significat. Ad puellam dicitur: Talitha cumi, id est, puella, surge. Archisynagogo dicitur: Filia tua mortua est. Jesus autem dixit: Non est mortua, sed dormit. Utrumque est : mortua est vobis, mihi dormit. Annorum duodecim erat puella, et annis duodecim erat mulier perpessa. Peccata non credentium, apparent in initio fidei credentium. Unde dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam.

[ocr errors]

CAPUT VI.

Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui. Et facto sabbato cœpit in synagoga docere, et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? Et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? Nonne hic est faber filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Juda, et Simonis? Nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt : Et scandalizabantur in illo. Et dicebat illis Jesus. Deinde iens in patriam suam, filius fabri, Jesus vocatur. Et hoc mystice: sed fabri, qui fabricatus est auroram et solem, id est, Ecclesiam primam et sequentem in quarum figura, mulier et puella sanantur.

B

Quo audito Herodes, ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. Ipse enim Herodes misit ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcerem, propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui: quia duxerat eam. Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Herodias aulem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, nec poteral. Herodes enim metuebat Joannem, et sciens eum virum justum, et sanctum, et custodiebat eum : et audito eo, mulla faciebat, et libenter eum audiebat. Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ. Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi. Et juravit illi: quia quidquid petieris, dabo tibi: licet dimidium regni mei. Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam? At illa dixit, caput Joannis Baptistæ. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit, dicens: Volo, ut protinus des mihi in disco caput C Joannis Baptista. Et contristatus est rex propter jusjurandum : et propter simul recumbentes noluit eam contristare: sed misso spiculatore, præcepit afferri caput ejus in disco, et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. Per ironiam expresse pronuntiat Herodes pellicens. Caput legis, quod est Christus, de corporc absciditur proprio, id est, Judaico populo, et datur gentili puellæ, id est Romanæ Ecclesiæ et puella dat matri suæ adulteræ, id est, Synagogæ credituræ in fine. Corpus Joannis sepelitur, caput in disco collocatur, littera humo tegitur, spiritus in altari honoratur ac sumitur.

Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. Et non poterat ibi virtutem ullam facere: nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu, docens. Et convocavit duodecim, et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem Spirituum immundo- D rum. Et præcepit illis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, sed calciatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde. Et quicumque non receperint vos, neque audierint vos exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Et exeuntes prædicabant, ut pœnitentiam agerent et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros et sanabantur. Comitatur sæpe vilitas originem, ut est, quis est filius Isaia ? Sed humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit. Mittuntur deinde duodecim apostoli, et

[blocks in formation]

turbam multam Jesus, et misertus est super eos, quia A duodecim tribus Israel. Qui sunt fragmenta? Abra

erant sicut oves non habentes pastorem. Et cœpit illos
docere mulla. Et cum jam hora multa fieret, accesse-
runt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic;
et jam hora præteriit, dimitte illos, ut euntes in proxi-
mas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et
dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes,
et dabimus illis manducare. Et dixit eis: Quot
panes habetis? Ite et videte. Et cum cognovissent, di-
cunt: Quinque, et duos pisces. Et præcepit illis, ut
accumbere faceret omnes, secundum contubernia super
viride fenum. Et discubuerunt in partes per centenos,
et quinquagenos. Et acceptis quinque panibus et duo-
bus piscibus, intuens in cœlum benedixit, et fregit pa-
nes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos. Et B
duos pisces divisit omnibus, et manducaverunt omnes,
et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias fragmentorum
duodecim cophinos plenos, et de piscibus. Erant au-
tem qui manducaverunt, quinque millia virorum. Et
stalim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præ-
cederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse
dimitteret populum. Et cum dimisisset eos, abiit in
montem orare. Et cum sero esset, erat navis in medio
mari, et ipse solus in terra : et videns eos laborantes
in remigando, erat enim ventus contrarius eis. Et circa
quartam vigiliam noctis venit ad eos, ambulans super
mare, et volebat præterire eos. At illi ut viderunt eum
ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse:
et exclamaverunt. Omnes enim viderunt eum, et con-
turbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit C
eis: Confidite, ego sum, nolite timere. Et ascendit ad
illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra
se stupebant. Non enim intellexerunt de panibus : erat
enim cor eorum obcæcatum. Et cum transfretassent,
venerunt in terram Genezareth, et applicuerunt. Cum-
que egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in
grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi
audiebant eum esse, et quocumque introibat in vicos,
vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos,
et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus
tangerent. Ut aves in ramis sinapis: pusilla hic san-
ctis requies, longus labor. Sed postea dicitur illis,
ut requiescant a laboribus suis. Erant enim qui ve-
niebant, et ridebant multi: nec manducandi spatium D
habebant in arca Noe : et animalia, quæ intus erant,
foris nitebantur : et quæ foris erant, intro erumpe-
bant. Sic nimirum agitur in Ecclesia : Judas recessit,
latro accessit. Quamdiu receditur a fide, nec Ecclesiæ
requies est, sine moerore. Rachel plorans filios suos,
noluit consolari. Non est hic convivium, in quo bi-
bitur vinum novum. Quando cantabitur canticum no-
vum in cœlo novo, et in terra nova, ab hominibus
novis? Cum mortale hoc induerit immortalitatem,
cum quinque panibus et duobus piscibus, quinque
millia hominum vespera vitæ pascentur : et duode-
cim cophini octava virtute pleni fragmentis colligun-
tur, cum sedent super thronos duodecim, judicantes

ham, Isaac, et Jacob : quando reliquiæ salvæ fient ex Israel? quando facie ad faciem videbimus, quod in lege Moysi, et Prophetis et Psalmis scriptum legimus de Christo. Unde post quartam vigiliam noctis, compescit Jesus tumorem maris, ambulans super illud, et dicit: Confidite, ego sum : quia videbimus eum sicuti est. Tunc cessavit ventus: et procella, Jesu sedente, regnante in navi: quæ est universalis Ecclesia. Sequitur :

Et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Quando fugiet dolor et gemitus.

CAPUT VII.

El conveniunt ad eum Pharisæi, et quidam de scribis venientes ab Jerosolymis. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est, non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Pharisæi autem et omnes Judæi nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum. Et a foro venientes nisi baptizentur, non comedunt. Et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare : baptismata calicum, et urceorum, el æramentorum, et lectorum. Et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum: sed communibus manibus manducant panem? At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt, docentes doctrinas et præcepta hominum. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum: baptismata urceorum, et calicum, et alia similia his facilis multa. Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit, Honora patrem tuum, et matrem tuam: et qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, vel matri, corban, quod est, donum quodcumque ex me tibi proderit, et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis. Et similia hujusmodi multa facitis. Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite omnes et intelligite: nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare: sed quæ de homine procedunt, illa sunt quæ coinquinant hominem. Si quis habet aures audiendi, audiat. Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis. Non intelligitis, quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare : quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas. Dicebat autem, quoniam, quæ de komine exeunt, illa coinquinant hominem. Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt: adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Omnia hæc mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem. Et inde surgens, abiit in fines Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mulier enim

que incompositis ducitur, qui sanari meretur. Digiti qui in aures ejus mittuntur, verba spiritus sunt, de quo dicitur: Digitus Dei hic est. Et, Opera digitorum tuorum sunt cœli.

Et exspuens tetigit linguam ejus. Spuma de carne Domini, est divina sapientia: quæ solvit vinculum labiorum humani generis: ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc.

Et suspiciens in cœlum ingemuit. Id est, nos gemere docuit, et in cœlum thesaurum cordis nostri erigere: quod per gemitum compunctionis intimæ, frivola lætitia carnis porgatur, ut dicitur : Rugiebam a gemitu cordis, etc.

statim, ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum A cogitationibus, et actibus inordinatis, sermonibusimmundum, intravit et procidit ad pedes ejus. Erat enim mulier gentilis Syrophonissa genere, et rogabat eum, ut dæmonium ejiceret de filia ejus. Qui dixit illi: Sine prius saturari filios. Non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. At illa respondit, el dicit illi: Utique, Domine, nam catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua. Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. Pharisæorum superfluum latratum, furca rationis obtundit, id est, Moysi et Isaiæ increpatione, ut nos adversantes hæreses verbis Scripturæ vincamus. Videntes discipulos non lotis manibus manducare, quod futuram gentium communionem significat. Munditia et baptismum B pharisaicum sterile est. Communicatio non lota apostolica, extendit palmites suos usque ad mare : quod culpa majus est. Traditio autem pharisaica in mensis, et puris vasis non est tractanda, sed abscindenda et radenda. Sæpe enim traditionibus hominum, mandata Dei cedunt. Post hoc signum, mulier Syrophonissa, cujus filia spiritum immundum habebat, intrans procidit ad pedes ejus. Erat enim gentilis mulier: rogat pro filia, quæ est mater nostra, Romana Ecclesia: et nata dæmoniaca, barbarica est Occidentalis natio, cujus fides fecit de cane ovem mica spiritualis intellectus, non panem fractum litteræ sumere cupit. Fidelis, prudens et humilis meretur, quod poscit.

Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem C ad mare Galilæææ inter medios fines Decapoleos. Et hic proprie narrat Marcus decimam virtutem. Tyrus interpretatur angustia, significans Judæam, cui Dominus dicit coangustatum est stratum, breve est pallium, utrumque operire non potest: ut transferat se ad gentes alias. Sidon vero venatio interpretatur, quæ fera indomitaque nostra natio est, et venit ad mare Galilææ, quod fructuosa volubilitas est: inter medios fines Decapoleos, quod interpretatur decalogi mandata. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis ducitur qui interroganti se adolescenti, quid faceret, respondit: Nosti mandata.

:

Et adducant ei surdum et mutum. Genus humanum per multa membra, ac si unus homo varia peste ab

Et ait illi: Epheta, quod est, adaperire. Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. Apertæ sunt aures ejus ad hymnos, cantica, et psalmos: solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt minæ nec verbera cohibere, ut ait Apostolus Paulus Ego vinctus, sed non est alligatum in me verbum Dei.

Et præcepit illis, ne cui dicerent. Non in virtutibus gloriandum esse docuit : sed in cruce, et in humiliatione.

Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. Civitas in monte posita undique circumspecta, abscondi non potest : humilitas semper præcedit gloriam.

CAPUT VIII.

In diebus illis, iterum cum turba multa esset, nec haberent, quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via. Quidam enim ex eis de longe venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos quis poterit hic satiare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens, fregit : et dabat discipulis suis, ut appo

Sumptus enumeratur in protoplasto cæcatur, dum D nerent. Et apposuerunt turbæ, et habebant pisciculos

:

videt surdus fit, cum audit: dum odoratur, emungitur obmutescit, dum loquitur: mancus fit, dum manum extendit: incurvatur, dum erigitur hydropicus fit, dum concupiscit: claudus fit, dum progreditur lepra suffunditur, dum nudatur: dæmone impletur, dum divininitatem appetit: morte moritur, dum audacter excusat, quod inobedienter commisit.

Et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Incarnatum fore Dominum, multi justi et patriarchæ cupiebant et optabant.

Apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus. Seorsum semper turbulentis

paucos, et ipsos benedixit, et jussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt. Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Erant autem qui manducaverant, quasi quatuor millia, et dimisit eos. Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha, et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cœlo, tentantes eum. Et ingemiscens spiritu ait : Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. Et dimittens eos : ascendens iterum navim, abiit trans fretum. Et obliti sunt panes sumere et nisi unum panem non habebant secum in navi. Et præcipiebat eis, dicens: Videte et

cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. A Et cogitabant ad alterutrum dicentes: quia panes non habemus. Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis, nec intelligitis? Adhuc cæcatum habetis cor vestrum oculos habentes, non videtis: et aures habentes, non auditis. Nec recordamini, quando quinque panes fregi in quinque millia, et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis,? Dicunt ei: Duodecim. Quando et septem panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? Et veniunt Bethsaida, et adducunt ei cæcum. Undecima virtute septem panes, quatuor jejunis millibus franguntur, et pauci pisciculi benedicuntur: et de fragmentis septem sportæ plenæ sustolluntur. Septem panes, dona sunt septem B Spiritus sancti. Quatuor millia, annus est novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportæ, primæ septem Ecclesiæ. Fragmenta panum, mystici intellectus primæ septimanæ sunt. Pisciculi benedicti, libri sunt novi Testamenti : quoniam piscis assi partem Dominus resurgens postulat, et piscem superpositum prunis, discipulis in captura piscium porrigit. Post hæc veniunt Bethsaida, quæ domus vallis interpretatur, quæ est alia nisi mundus, qui est vallis lacrymarum? Adducunt duodecima virtute, cæcum qui non videt, nec ante nec retro, id est, qui fuit, qui est, qui erit.

Et rogabant eum ut illum tangeret. Et apprehensa manu cæci. Quis est qui tangitur, nisi qui compun

Et si in vicum introieris, nemini dixeris. Et egressus est Jesus el discipuli ejus in castella Cæsarea Philippi, et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam : alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. Tunc dixit illis: vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Id est, vicinis cæcitatem tuam semper enarra, non virtutem ut ait Paulus: Qui fui blasphemus, et persecutus sum Ecclesiam Dei.

Et cœpit docere eos, quoniam oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere, et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animæ suæ faciat? Aut quid homo commutationis dabit pro anima sua? Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui, cum angelis sanctis. Sicut gubernator pe

ཝཱ

gitur? Et apprehendit manum cæci, ut lamentatio- C ritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nau

nem de cæcitate cordis sui agat deflens, ut Jeremias eversionem civitatis Dei: hoc est, animæ

suæ.

Eduxit eum extra vicum, et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis interrogavit eum si quid videret. Id est, vicinitatem malorum. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. Et exspuens in oculos ejus, ut videat voluntatem Domini per flatum Spiritus sancti impositis manibus, interrogabat eum si aliquid videret. Per opera Domini videt majestatem ejus. A magnitudine enim creaturæ, creator agnoscitur.

Et aspiciens ait : Video homines velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus, et cæpit videre: et restitutus est, ita ut clare videret omnia : et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam. Id est, omnes homines existimans superiores sibi, indignum se judicans, ut David, vocari hominem, et canem mortuum, et pulicem unum. Iterum manus posuit super oculos ejus, ut videret clare omnia, id est, per opera visibilia, invivisibilia intelligeret, et quæ oculus non vidit: et claræ animæ suæ statum, post rubiginem peccati, mundi cordis oculo contueretur. Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Et misit eum in domum suam, ut videret in se, quod ante non vidit. Non enim putat homo desperans de salute ornnino posse, quod facile illuminatus per spem potest perficere. Et dicit ei:

tas paratos vult esse suos. Unde Dominus: Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum: id est, alter ex altero efficiatur. Post confirmationem crucis, gloria resurrectionis ostenditur. Unde sequitur tertia decima virtute.

CAPUT IX.

[ocr errors]

Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non yustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Et post dies sex, assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum solos, el transfiguratus est coram ipsis. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. Et apparuit Dillis Elias cum Mose: Et erant loquentes cum Jesu. Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse, et faciamus hic tria tabernacula, tibi unum et Moysi unum, et Eliæ unum. Non enim sciebat, quid diceret. Erant enim timore exterriti. Et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube, dicens : Hic est filius meus charissimus, audite illum. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt nisi Jesum tantum şecum. Et descendentibus illis de monte, præcepit illis, ne cui quæ vidissent, narrurent, nisi cum filius hominis a mortuis resurrexerit. Post dies sex in monte excelso transfiguratus est coram discipulis suis ne timerent opprobria crucis, qui viderant oculis suis gloriam futuræ resurrectionis.

:

[ocr errors]

ut

ne, adjuva incredulitatem meam. Que sunt omnia, nisi quæ in nomine Jesu, id est, salutis postulantur cum lacrymis? Pater pueri aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Credulitas nostra, rostrata lingua infirma est, nisi innixa subsistat robori adjutorii Dei. Fides cum lacrymis, optata vota capit ut est: Fiat tibi secundum fidem tuam.

Et verbum continuerunt apud se, conquirentes, quid A mans pater pueri cum lacrymis aiebat : Credo, Domiesset cum a mortuis resurrexerit. Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oporteat venire primum ? Qui respondens ait illis: Elias cum venerit, primo restituet omnia, et quo modo scriptum est in filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. Sed dico vobis, quia et Elias venit, et fecerunt illi quæcumque voluerunt, sicut scriptum est de eo. Hoc proprie Marci, id est, cum absorpta fuerit mors in victoria, non erunt in memoria propria, et non ascendent super cor: cum abstulerit Dominus sordes filiæ Sion, auferens omnem lacrymam ab omni facie sanctorum.

Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos, et scribus conquirentes cum illis. Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et B expaverunt et accurrentes salutabant eum. Non est homini requies sub sole. Semper parvulos occidit invidia, magnos percutiunt fulgura montes. Alii dicentes cum fide alii invidentes cum fastu, ad Ecclesiam conveniunt. Et populus videns eum, stupefactus est, et expaverunt. Non est timor in charitate. Timor enim est servorum, stupescere stultorum.

Et interrogavit eos quid inter vos conquiritis? Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum : qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut ejicerent illum, et non potuerunt. Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? Afferte illum ad me. Et altulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum, et elisus in terram, volutabatur spumans, et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? Quod scit Dominus, rogat, ut confessio pariat salutem : et murmur cordis nostri, sermonibus solvatur piis, ut est illud: Dic tu iniquitates tuas prius, ut justificeris. Postea quarta decima virtute unus de turba affert filium spiritum babentem immundum, et reliqua. Quem non poterant discipuli curare, Salvator curavit. Infidelitas utrorumque impedivit salutem. Spiritus discerpit spumantem, et stridentem, et arescentem. Peccator spumat invidia, stultitia: stridet iracundia, arescit ignavia. Discerpit eum spiritus appropinquantem ad salutem, quod est esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat, per terrores et damna : ut fecit in Job. Interrogat Jesus tempus.

At ille ait: Hic significatur gentilis populus, cui a nativitate increvit cultus inutilis idolorum : ut stulte immolaret filios suos dæmoniis. Unde sequi

tur :

Ab infantia, et frequenter eum in ignem et aquas misil, ut eum perderet. Sed si quid potes, adjuva nos, miserļus nostri. Alii enim de gentibus ignem venerabantur, alii aquam.

Jesus aulem ait illi: Si potes credere. Libertatem hic arbitrii indicat.

Omnia possibilia sunt credenti. Et continuo excla

C

[ocr errors]

D

com

Et cum vidisset Jesus concurrentem turbam, minatus est spiritui immundo, dicens illi. Dehinc Marcus proprie narrat. Mina Domini, potentia ejus est. Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi. Spiritui imputat Deus, quod homini diabolus præstat: dum ille numquam audiret nec loqueretur, quod peccator penitus audivit, et loquitur.

Exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo. Exiens ab homine, numquam revertitur, si cor suum clavis seraverit humilitatis, et charitatis : et ostium obtinuerit homo munitatis. Unde propheta dicit: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias.

Et factus est sicut mortuus: ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. Sanatis etenim dicitur, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.

Et cum introissent in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis, quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum : et occisus, tertia die resurget. At illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet : et jejunio sanatur et oratione. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cujusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum, quod calcaneo adhibetur. Jejunio passiones corporis, et oratione pestes sanandæ sunt mentis.

Et venerunt Capharnaum. Capharnaum, villa consolationis. Congruit interpretatio prædicta sententiæ, qua dicit: Et occisus, tertia die resurget. Granum frumenti moritur, ut multiplicius colligatur : si non moritur, solum manet.

Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis? At illi tacebant. Siquidem in via inter se disputaverant, quis eorum major esset. Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse erit omnium novissimus, et omnium minister. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset, ait illis : Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit, et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit. Respondet illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Jesus autem

« ElőzőTovább »