Oldalképek
PDF

quirendum esse cui virgo illa commendari et despon- A stupefacta, sed in solo ejus sermone turbata est : et

sari deberet. Liquet enim Isaiam dicere: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini : spiritus sapientiæ et intellectus : spiritus consilii et fortitudinis : spiritus scientiæ et pietatis : et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. xi, 1 seqq.). Secundum hanc ergo prophetiam, cunctos de dòmo et familia David, nuptui habiles, ^ non conjugatos, virgas suas allaturos ad altare prædixit: et cujuscumque post allationem b virgula florem germinasset, etinejus cacumine Spiritus Domini in specie columbæ consedisset, ipsum esse cui virgo commendarietdesponsari deberet.

IX. Erat autem inter cæteros Joseph, homo de domo et e familia David grandævus : cunctis vero virgas suas juxta ordinem deferentibus; solus ipse suam subtraxit. Unde cum nihil divinæ voci consonum apparuisset, pontifex iterato Deum consulendum putavit. Qui respondit, solum illum ex his qui designati erant, virgam suam non attulisse, qui virginem desponsare deberet. Proditus est itaque Joseph. Cum enim virgam suam attulisset, et in cacumine ejus, columba de cœlo veniens consedisset, liquido omnibus d patuit ei virginem desponsandam fore. Igitur nuptiarnm e jure de more celebrato, ipse quidem in Bethlehem recedit civitatem, domum suam dispositurus, et nuptiis necessaria procuraturus. Wirgo autem Domini Maria, cum aliis septem virginibus coævis et f collactaneis, quas a sacerdote acceperat, ad domum parentum suorum in Galilæam reversa est.

[merged small][merged small][ocr errors]

cogitare cœpit qualis ista salutatio, tam insolita esse posset, quidve portenderet, vel quem finem esset habitura. Huic cogitationi, angelus divinitus inspiratus occurrens : Ne timeas, inquit, Maria, quasi aliquid contrarium tuæ castitati hac salutatione praetexam. Invenisti enim gratiam apud Dominum : quia castitatem elegisti. Ideoque virgo sine peccat0 concipies, et paries filium. Hic erit magnus, qui 8 dominabitur a mari usque ad mare : et a flumine usque ad terminos orbis terræ. Et filius Altissimi vocabitur : quia qui in terris nascitur humilis, in coelo regnat sublimis. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Ipse quippe

P rex regum et Dominus dominantium est : et thronus

ejus in sæculum sæculi. His angeli verbis, virgo non incredula, sed modum scire volens, respondit : Quomodo istud fieri potesl? Nam cum ipsa virum juxta votum meum numquam cognosco : quomodo sine virilis seminis incremehlo parere possum? Ad hoc angelus : Ne existimes, inquit, Maria, quod humano more concipias. Nam sine virili commixtione, virgo concipies, h virgo paris, virgo nutries. Spiritus enim sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, contra omnes ardores libidinis. Ideoque quod nascetur ex te, solum erit sanctum : quia solum sine peccato conceptum, et natum, vocabitur Filius Dei. Tunc Maria, mauibus expansis, et oculis ad coelum levatis, dixit: Ecce ancilla Domini (neque enim dominæ nomine digna sum), fiat mihi secunlum verbum tuum. i Longum forte et quibusdam uædiosum erit, si cuncta huic opusculo inserere voluerimus, quæ nativitatem dominicam vel præcessisse vel subsecuta fuisse legimus. Unde his omissis, quæ in Evangelio plenius scripta sunt, ad ea quæ minus habentur, narranda accedamus. XI. Joseph igitur a Judæa in Galilæam veniens, desponsatam sibi virginem, uxorem ducere inuendebat : jam namque tres fluxerant menses, et i quartus instabat, ex eo tempore quo sibi desponsata fuerat. Interea paulatim utero puerperæ intumescente, * puerperam se manifestare cœpit : neque hoc la

D A sponsaliorum tempore vero addeductionem usque

[ocr errors]
[ocr errors]

tere potuit Joseph. Nam sponsi more liberius ad A nostri Filii Dei pertineant, sequestratim exposui

virginem introiens, et familiarius cum ea loquens, gravidam esse deprehendit. Æstuare itaque animo et fluctuare coepit : quia ignorabat quid sibi potissimum esset faciendum. Neque enim eam traducere voluit, quia justus erat (Mauh. i, 19). Neque fornicationis suspicione infamare, quia pius. Itaque cogitahat clam dissolvere conjugium, et occulte dimittere eam. Ilæc autem eo cogitante, ecce angelus D0mini ei apparuit in somnis, dicens: Joseph, fili David, noli timere: hoc est, ne velis fornicationis suspicionem in virgine habere, vel aliquid sinistrum cogitare, neque timeas eam in uxorem ducere. Quod enim in ea natum est, et nunc animum tuum angit : non hominis, sed Spiritus sancti est opus. Pariet enim omnium virgo sola Dei Filium, et vocabis nomen ejus Jesum, id est, Salvatorem : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Igitur Joseph secundum angeli præceptum virginem uxorem duxit : nec tamen cognovit eam, sed caste procurans custodivit. Jamque nonus a conceptione instabat mensis, cum Joseph, uxore, cum aliis quæ necessaria erant assumpta, Bethlehem civitatem unde ipse erat, tetendit. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret : et peperit filium suum primogenitum, sicut sancti evangelistæ docuerunt, Dominum nostrum Jesum Christum (Luc. xi, 6): qui cum Patre, et Filio, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Sequiorum multo temporum auctorem totus orgtionis cöntextus clamat. Erasmus, ne tantulus quidem, ait, in hac Epistola Hieronymi gustus, immo barbarum quiddam ac neotericum sapit.

EPISTOLA LI.
AD PAULAM et EuSTOCHIUM.
De virtute psalmorum.

1. Quia me, dulcissimæ filiæ meæ, in spe misericordiæ Dei petistis, ut vobis diversos psalmos per ordinem sequestrarem, qui ubi psalli debeant : vos quoque ego petii pro me deprecare Dominum Deum nostrum, ut dono suo mihi concedere dignaretur, quo possim sanctam petitionem vestram arripere, vel ipso donante complere : in cujus misericordia sperans (prout Dominus concedere dignatus est intellectum humilitati meæ) necesse habui tam sanctæ petitioni vestræ, pro affectu Domini nostri ol)edire. Pro quo opere si nobis gratia fuerit integre assignata, de omnibus quæcumque dicta sunt, ipsi Domino nostro omnipotenti pro humilitate mea orantes, gratias referte: qui etiam asinæ loqui præcepit quæ ipse Dominus voluit.

11. Licet enim universi psalmi, qui requisitus fuerit, legis divinæ propemodum omnia habeant : tamen donante Deo, et Domino Jesu Christo, et Spiritu sancto in confessione Trinitatis, qui psalmi proprie ad singulos dies feriatos Domini Salvatoris

mus. Qui ad Natalem, qui ad sanctam Epiphaniam, id est, ad baptismum Dominicum, sive apparitionis stellæ diem : et qui in quinta feria ante passionem Domini : et qui in ipsa passione Dominica, qui in pascha Resurrectionis ipsius Domini nostri Redemptoris: et qui in Ascensione ejus in coelos : qui etiam in Adventu ejus: et qui de judicio futuro: et qui de civitate æterna, in qua Christus Dominus noster, sanctos suos a principio mundi usque ad finem hujus sæculi, sibi congregat secum conregnaluros in æterno regno cœlesti, sanctus Dominus, trinus et unus, Deus æternus : qui etiam ad Dominum Deum deprecandum in litania: vel quia pœnitentibus psalli debeant : qui etiam in natali sanctorum dici B debent. Cæteros vero psalmos invenies qui quotidie legendi sunt. III. Omnes tamen psalmi quotidie in toto anno per ordinem psalli possunt, secundum consuetudinem Ecclesiarum et monasteriorum. Sane qui legis, considera, quia unus psalmus ad multos dies sanctos pertinet: et psalmi Deo multipliciter iterantur per singulos dies. Nam est psalmus qui ubique psalli potest. Alii iterum sunt, qui ad unius diei figuram pertinent: appensantes vero qualis personæ fieret, utrum religiosæ, an laicæ. De psaimis qui quinta feria ante passionem, aut qui in ipsa passione Domini dicuntur: atque in natales sanctorum exinde eligendi sunt psalmi : ita etiam de canticis prophetarum fecimus, ut non in diebus supradiclis confuse

C psallantur: sed qui in quo die dici debeant, qui legis

invenies.
Ad majores operas pertinet psalmus lxxvii. Cate-
chumenis et electis, xxiv. Per jejunium, xix, xxxiv et
lxxii. De baptismo per Pascha, lxiv. De lamenta-
tione, cxxxi. Ad conventionem fratrum, cxxxii. Ad
benedictionem, cxxxiii. Ut laudes ante Deum fundan-
tur, ix. Ut poeniteat homo, l. De fixa fide, x. De mo-
nendo, cviii. Ut oculum pudicitiæ agas, i. De vigi-
liis in grabbato, vi. De justitia, xiv. De honesta ora-
tione, lxxxv. De communione cum omnibus homini-
bus, vel pauperibus, xl. De Natali Domini, cix. De
Trinitate, ut non timeatur homo, ix. De insidiis hæ-
resum, iii. De monendo proximum, iv. De spe in
Deum, xxii. De credulitate, x. De oratiope in homine,

D xxx. Benedictio super principes, xx. De amore legis,

xxvi. De tribulatione inimicorum, xxv. Ut creatura creatorem laudet, cii. De martyrio, xliv et l. De persecutoribus, lxxxii. Dum intras ad alienigenam, lxxxi. Oratio super agrum, lxxxiii. Oratio nocturni temporis, xc. Oratio ad altare, xxxiii.

--- - - - .

EPISTOLA LII.
AD AUGUsTiNUM. ,

(Inter S. 'Augustini epistolas ultima habetur in edit. Benedi£t. cum hoc argumènto : Augustino Anonymus (non enim HierQnymus, ut ex stylo lijuet, tametsi in ipsius epistolis editâ sit num. 50), "significans se moerore gravi affectum, quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequature$ponens.)

EPISTOLA a LIII. GUIGONis b, MAjoRis CARTusiae Prioris QUiNti, Ad FRATRES DURB0NENSES. De supposititiis B. Hieronymi epistolis.

Amicis et fratrihus in Christo dilectissimis, Lazaro Durbonensi priori, et cæteris in eadem eremo Deo famulantibus, Cartusiæ prior vocatus Guigo, aeternam a Domino salutem.

Inter cætera catholicorum virorum, quæ ad eruditionem fidelium elaboraverunt opera, quæ nostra quoque parvitas congregare studuit, vel emendare, etiam epistolas B. IIiERONYMi, quotquot potuimus, undecumque quæsitas, et pro concessa a Deo facultate, mendaciis expurgatas, in unum graude volumen redegimus. Abscidimus autem ab iis quasdam, quas vel ex aliorum doctorum scriptis, vel ex styli, sententiarumque distantia, titulo tanti viri comperimus indignas : ex quibus illa est, cujus est titulus ad 0EMETRIADEM, hoc habens initium : Si summo ingenio , parique fretus scientia. Ilanc quippe B. Augustinus in opere contra Pelagium de Gratia Christi et de Peccato originali, ejusdem Pelagii esse dicit, quædam ipsius e frusta tractatu suo interserens, atque redarguens. Huic adduntur et istæ, ad TitiAnUM de morte filiæ, cujus initium tale est : Charitatis tuæ scripta percepi. Ad OcEANUM consolotaria, tale habens initium : Diversorum opprobria, tribulationes

• Edita primum est a Mabillonio Analectorum tom. I, et in appendice operum S. Bernardi. Nos hoc transtulimus criticæ præfationis loc9 in suppo

sita IIieron. scripta. b Auctor sæculo duodecimo fere imedio floruit :

[ocr errors]

A multiplices. Ad WIDUAM, quæ sic incipit : Magnam

humilitati nostræ fiduciam scribendi. Ad VirgiNEM, sive ad FiliAM MAURIci , dupliciter quippe intitulata reperitur, exordium istud accipiens : Quantam in cælestibus beatitudinem. Item de lapsu virginis, sive de pænitentia ad SusANNAM (uterque enim titulus in diversis codicibus invenitur) quæ tam diversis titulatur auctoribus, ut eorum nullius sit decoranda vocabulo; cujus hoc est in quibusdam libris initium : Puto leve esse crimen. In aliis istud : Quid agis, anima? quid cogitationibus æstuas? Ad DESiDERiUM de xii lectoribus, a nescio quo in irrisionem doctorum composita. Ad CelANTIAM, sic incipiens, Veteris scriptucelebrata sententia est. Ilaec stylo quidem nobiliore est scripta; sed nec sic B. Hieronymo digna. B Postrema est, De origine animæ disputatio, quasi inter B. Hieronymum et Augustinum : ubi licet multa ex eorum scriptis ponantur, falsa tamen est : tum quia præfati doctores numquam inter se præsentialiter sunt locuti : tum quia eadem quæstio nec apud eos, nec apud cæteros fidei catholicæ sectatores adhuc usque potuit liquido definiri. IIujus disputationis tale reperitur principium : Cum apud vos caelestis eloquentia purissimi fontis. Ne autem prædicti docto. ris epistolæ sine rationabili causa apud imperitos suo videantur numero minutæ, has nostræ parvitatis litteras in principio collocale. Walete. Orate pro nobis. ut magis ingenium hominis atque acre judicium barbaris illis temporibus adimireris.

d Perperam apud Mabillonium frustra, fortasse operarum mendo.

[ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Quæ veteres nonnulli vel auctores vel mss. codd. laudant (falso tamen)

TAMQUAM S. HIERONYMI.

De induratione cordis Pharaonis Liber. Laudatur C Salmasius ad Solinum, alius est, histricus sopliista,

Epistola I Ecclesiæ Lugdunensis, de prædestinatione, contra tres Epistolas ejus monachi, qui quæstionem cam moverat, et dicitur opinionem suam probasse auctoritate I). Hieronymi in Libro de induratione cordis Pharaonis. Scripta est Epistola circa A. Dom. 855, exstatque in S. Patrum Bibliotlieca. Laudat et Rabanus Epistolam ad Ilincmarum Remensem editam a P. Sirmondo tom. II, pag. 992. Ansam coiiiminiscendo operi ipse videtur S. Pater dedisse in Commentar. in Isaiam cap. lxui, ubi, Pharaonis, inquit, dicitur Deus indurasse cor...... Quam quæstionem diligentissime Paulus disseruit ad Romanos, et nos in quodam opere perstrinximus. Epistola scilicet ad Hedibiam, quæst. 10. De consanguinitate beatæ Mariæ Virginis. In codice ms. num. 48, Bibliothecæ S. Marci Venetiarum. De tribus virtutibus. Citat Petrus Abaleardus Thcologiae Christianæ lib. i, ex cditione P. Martenetom. W Monumentor. pag. 1175. AEthici Alphabetum de Graeco in Latinum ab Ilieronymo conversum. Laudat Rabanus libro de inventione linguarum tom. VI operum p. 335, vetus quoque ms. ex Bibliotheca Hautiniana, quem allegat Cangius in appendice ad Glossarium Graecum. Nec sane alius videtur auctor, quam Æthicus Ister Christianus scriptor post Constantini M. tempora, neque alius innni ejus, liber, quam Cosmographica descriptio illa quæ ab aliis Julio Honorio oratori ascribitur juxta Cassiodori testimonium. Nam /Etliicus, inquit

quem de Græco translatum ab Hieronymo, et nondum editum, vetus liber habet in Bibliotheca Thuanaea. Et Mart. 0pitius, Hister, sive Iste, Æthici cognomento, scriptor antiquissimus, cujus Cosmographica e Graeco ab Hieronymo saltuatim versa in Thuanaea Bibliotheca Lutetiæ, penes me quoque exstant, littera sane antiquissima. Quin ipsa libri inscriptio in aliquot mss. : 1ncipit liber AEuhici philosophico editus oraculo, a IIieronymo presbytero translatum in Latinum ex Cosmographia et Mundi scriptura. Nihilosecius satis est ipsum lustrare oculis libellum, a Simlero vulgatum ex Pithoeauo ms. ut ex stylo contextuque operis statim intelligas, minime omnium fuisse ab Hieronyino Latinitate donatum : plus enim quam barbare scriptus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

eadem S. Petri bibliotheca. Vide Indiculum Hære- A Commentarius S. Hieronymi de Apocalypsi Joanni,

seon, quem vulgavit Cl. Menardus Parisiis 1617. Divi Hieronymi de timore ultimi judicii, et defectu hujus vitæ. Incipit : Inde satis times; ne illa tribulationis die, etc. Tractatus maximam partem conquisitis hinc inde Hieronymi sententiis constans. Ms. liber apud me est, nec ætatis infimæ, nec notæ. Epistola una Hieronymi, et alia Mansueti episcopi de secreto Incarnationis Christi in uno codice. Sic habet vetustissimus catalogus librorum præfixus ms. Vaticano Palatino num. 57. Glossae secundum Hebraicam veritatem translatæ a supradicto Hieronymo. Ex eodem catalogo. Expositio psalmorum, sive omnium, sive ex parte tantum : Homiliæ item in aliquot Scripturæ loca, sæpius occurrunt in mss. quos recensere, longum est.

apostoli. Ita inscribitur in antiquo catalogo Bibliothecæ monasterii Pomposani, quem sæculo xi Henricus clericus dicitur adornasse. Incipit : Joannes, qui gratia Dei interpretatur, figuram Christi tenuit. Etiam Latina versio commentariorum Victorini in Apocalypsim Ilieronymo passim tribuitur. Et de præfatione quidem ad Anatolium, quæ illis præfigitur, dubitant etiamnum critici magni nominis, num Hieronymum auctorem habeat. Slavonica Bibliorum versio, ut et alphabetum Slavonicum Ilieronymianum. Qui haec Hieronymo ascripserunt, rerum Illyricarum scriptores et critici non contemnendi, perperam intellectis Hieronymi verbis, meæ linguæ hominibus dedi, hallucinati sunt.

ADMONITIO DE SUBSEQUENTE HOMILIA.

Colleclio hæc sententiarum est, maxime quæ ad probe instituendam monachorum vitam spectant, ex Hieronymi epistolis ac libris ab studioso quopiam adornata. 0ccurrit ea nobis in perantiquo, et `bonæ cumprimis notae, Vaticano ms. codice, qui num. 140, prænotatur : visaque est tanti, ut in lucein edi inter suppósititia scripla cum legentis fructu aliquo posset : maxime cum viam miunire Regulæ monachorum, quod ejusdem in

genii atque animi opus est, videatur.
AD MONACHOS.

Alii festinant ad cœlestia, et superna desiderant, B est videre crebrius quod esse coiitempsit? Monachus

alii terrenis fæcibus inhiantes, fomenta non habent veritatis. Si quis habet animam virginalem, et amator est pudicitiæ, non debet mediocribus esse contentus, quæ cito exolescunt, et exorto caumate arefiunt : sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum. Illa studeamus discere in terris, quarum notitia perseveret in cœlis. Nemo renuntiaturus sæculo, bene potest vendere quæ contempsit. Christum sequi cupiens, si habes in potestate rem tuam, vende : si non habes, magno onere liberatus es. Totum enim Deo dedit, qui se ipsum obtulit. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum. Frequenter impudicos senes ætas lasciva condemnat. Subitus calor longo

vincit tempore. Quia multi diu vivendo portant C

funera sua, et quasi sepulcra dealbata plena sunt ossibus mortuorum. Beatus qui divinas Scripfuras legens, verba vertit in opere : el nudam crucem nudus sequens, puris manibus et candido pectore, pauperem se, et spiritu, et opibus glorietur. Nemo potest et virtutes simul et divitias possidere. Qui vult esse perfectus, multitudines hominum, et officia salutationis, et convivia quasi quasdam catenas fugiat voluptatum. Monachis cibus sit vilis et vespertinus. Olera et legumina, interdumque et pisciculos pro summis ducat deliciis. Quidquid enim per gulam non sentitur, hoc ei sit quod et panis et legumina. Monachus frequenter oret, et, flexo corpore, mentem ad Christum eriget. Crebro vigilet, et ventre

habeat simplicitatem columbæ, nec cuiquam machinetur dolos : habeat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantetur insidiis, quia non multum distata vitio vel decipere posse vel decipi. Monachus qui substantiam suam Christo obtulerit, caveat ne eam imprudenter effundat, id est, ne rem pauperum non pauperibus tribuat, et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitas liberalitate pereat. Quicumque Domino servire cœperit, omnes insidias diaboli observet diligenter, ut quasi cautus et sollicitus gubernator, in quo littore pudicitiæ pirata sit, noverit : ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia : ubi Scylla et obtrectatorum canes. Et cogitet quomodo frequenter in media tranquillitate securi, Libycis vitiorum syrtibus obruamur, quantaque venenata animantia desertum hujus sæculi nutriat. Si negotiatores hujus sæculi multa pericula sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant brevi tempore quod cum multis periculis, cum discrimine animæ et corporis quæsierunt : quid Christi negotiatori faciendum est, qui, venditis omnibus, quærit pretiosissimam margaritam : qui totis substantiæ opibus venditis, emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur nec latro possit auferre? Quicumque monachus esse vult, non suæ gentis habeat curam, non rei familiaris, sed animæ suæ. Sordes vestium candidæ mentis indicia sint : vilis tunica contemptum sæculi probet. Cave ne sine doctore ingrediaris viam ,

vacuus sæpe dormiat, et inter baec rumusculos, et D quam numquam ingressus es, et in partem alteram

gloriosos et palpantes adulatores quasi hostes fugiat. Monachus humilitate vestium, tumente animo, non appetat sæcularium consortia : devitet. Quid ei opus

declinans errorem patiaris, plusque aut minus ambules quam necesse est, et currens lasseris, aut moram faciendo obdormias. Il!i aliorum debent esse

« ElőzőTovább »