Oldalképek
PDF

summam in rebus parvis exhibentes alacritatem, ad A conversionis, novus semper ardor accendat, et in

majora torpescimus. Considerare pudet, quantus sit fervor in sæculo, qua cura singula quæque studia hominum quotidie ad perfectiora nitantur. Litterarum ardor nulla prorsus ætate exstinguitur, immo (ut sæcularis auctoris utar sententia) ipsa magis ætate inflammatur. Divitiarum an:or insatiabilis est, expleri nescit honorum cupido. Celerem habituræ res finem, sine fine quæruntur. Nos divinam sapientiam, cœlestes divitias, immortales honores pigra quadam dissimulatione negligimus : et spirituales divitias, aut ne attingimus quidem, aut si leviter degustaverimus, continuo nos putamus esse satiatos. Aliter nos divina Sapientia ad suas invitat epulas. Qui edunt me, inquit, adhuc esurient : et qui me bibunt, adhuc sitient ( Eccl. xxiv, 29). Nullus umquam talibus expletur epulis: nec aliquando patitur de satietate fastidium. Tanto unusquisque capacior, tanto avidior erit, quanto inde plus hauserit. Domlnus in Evangelio: Beati, ait, qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6), vult enim esurire nos hic semper ac sitire justitiam, ut in futuro, justitiæ retributione saliemur.

CAp. XII.—Consideranda vis ipsa verborum est, et ita nobis desideranda est justitia : ut in fame, vel siui, cibus desideratur ac potus. Et hoc in commune omnibus est dicendum iis, qui vitae immortalis promissa desiderant. Jam tuum est æstimare quantum animo præstare debeas : quæ majoris præmii desiderio, plus facere proposuisti, quam vel alias facere necesse est. Apostolus definiens Christi virginem longe eam separavit a nupta : et diversis studiis, singularitatis meritum conjugiique divisit : Innupta, inquit, et virgo cogitat quæ Dei sunt: quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. vii, 52, 35, 54). Quæ corpore et spiritu sancta est, nec in meml)ris, nec in mente delinquit. Delinquere autem non in causa castitatis tantum csse potest, sed etiam in quacumque parte justitiæ. Quamvis enim virgo corpore, virgo sit spiritu : et nihilominus, aut manibus, aut oculis, aut auribus, peccet, aut lingua : quomodo corpore sancta dicenda est [Al. tacet et]? Deinde si vel odio infecta, vel invidia, vel avaritia, vel iracundia sit : quomodo spiritu obtinet sanctitatem ? Et si nupta, quæ amore conjugii cogitat, quomodo placeat viro suo (Ibid.wii, 54): quantum liberis relinquat, quæ variis mundi astricta curis, rarius ad voluntatem Dei respicit: tamen de

peccatis excusare se non potest : quid faciet virgo, *

quæ soluta ab omnibus hujus mundi impedimen• tis, ac libera, scholam quamdam castitatis ingressa cst ?

CAP. XIlI. —Si vis itaque propositi tui magnitudinem æquare moribus, et per omnia Deo copulari: si leve ac suave jugum Christi, suavius tibi leviusque vis facere : nunc maxime in beata vita curam impende : nunc stude, ut calentem recentis fidem

tenera adhuc ætate facilius sanctæ conversalionis

• usus inolescat. Quidquid in te primum institueris,

hoc manebit, et ad initiorum tuorum regulam reliqua vita decurret. Finis in ipso exordio cogitandus cst. Qualis ad illum ultimum diem pervenire cupis, talis nunc jam esse conare. Consuetudo est, quæ aut vitia, aut virtutes alit, quæque in his plurimum valet, cum quibus ab ineunte ætate simul creverit. 0ptimi sunt ad institutionem morum primi quique anni. Habent enim [Al. etiam] in se lentum quiddam ct molle, quod facile formari queat: atque ad arbitrium volentis trahi : et in cunetis fere rebus citius assuescitur omne quod tenerum est. Novellas adhuc et vix firmæ radicis arbusculas, dum ad omnem du

B ctum sequaces sunt, in quamlibet partem flecti fa

cile est. Quæ natura plerumque curvatæ, cito ad

arbitrium colentis corriguntur. Tenera [Al. ad. adhuc] et primæ adhuc ætatis animalia, sine labore

domari solent. Quantoque citius a vagandi libertate dissueta sunt : tanto facilius vel colla jugo, vel frenis ora insuescunt. Ipsa quoque litterarum studia teneris melius inseruntur ingeniis. Idque penitus inhaerere sensibus solet, quod primitus sederit in mente. Hoc idem plurimum etiam in bene vivendi ratione valel : dum adhuc mobilis est ætas, et animus duci facilis : exercenda boni consuetudo, et jugi meditatione confirmanda est. Occupandum est optimis rebus ingenium : et sanctæ conversationis usus altius inferendus est. Tunc vero ad perfectionis fastigium aniiuus ascendit : et longæ consuetudinis beneficio utitur ad bene vivendi facultatem. Et virtutes suas ipse etiam miratus secum, quodam modo in se putabit natum esse quod didicit [Al. discit]. CAP. XIV. — Respice, obsecro, quantum a te sanctitatis avia materque exspectaut; quæ cum te quasi novum et illustre quoddam lumcn generi suo natum esse putant [Al. putent] : nunc in te solam omnem curam animi transtulerunt: et propositi tui cursum, miris studiis ac favore succendunt. Cumque ipsae te ad honestatem morum ab ineunte aetate formaverint: nunc a te vinci cupiunt, tuamque victoriam suam laudem esse putant : quarum egregia erga Deum fides in professione tua maxime claruit, cum te jam nuptiis præparatam, simul atque aliud velle didicerunt, mira continuo assensus celeritate, ad id quod elegeras, cohortatæ sunt. Et trepidam pro ætate sententiam, voluntatis suæ auctoritate firmaverunt : tuumque votum commune fecerunt: quæ cum multos suorum in altissimo dignitatis gradu viderint, de mullo ita, ut de te, aliquando lætatæ suut. Nihil enim tam magnum, nihil tam praeclarum in quoquam viderant. Sola quippe præstitisti generi tuo, quod longa retro ætate non habuit. Licet ediderit virilis sexus memorabiles consulatus: et amplissimi ordinis fastus [Al. status], illustris familiæ nomina frequens audierit : nihil umquam tamen in genere vestro hoc tuo honore fuit praestantius, qui non corporali albo [Al. alwo], sed in libro illi theatrales toto orbe plausus : miraque acclamandi conspiratione insignia consulum merita, lætum vu'gus expresserit: longe tamen tui honoris est gloria major, quæ gaudium in coelis fecit, angelisque laetitiam. Per te enim non meretriculæ locupletantur, sed aluntur virgines Christi : non venator et auriga ditantur, sed sustentantur pauperes Christi. Ad consulatum eorum diversæ totius orbis provinciæ, ad quas domus vestræ potentia extenditur, peregrinas feras et ignota animalia transmiserunt, quæ crudelis arenæ solum vel suo, vel hominum sanguine cruentaremt. Ad te vero electæ quæque virgines mittuntur : quas tu pretiosissimum munus offeras Deo, tuoque exemplo ad perpetuam provoces castitatem : non tibi, sed tecum Deo, servituras. Haec professionis tuæ gloria rumore celebri vulgata est per cunctos, et ita ad conversationem [Al. conversionem] tuam totus exsultavit orbis, ut quod præ ingenti gaudio vix adhuc homines credere poterant, id semper videantur optasse. Multum his initiis, multum famæ tuæ odore suspensi, omnes mirum de te nescio quid audire desiderant. Et qui profectionis tuæ cognovere virtutem : nunc conversationis exspectant. In te nunc puta cunctorum ora oculosque conversos, et ad spectaculum vitæ tuæ totum consedisse mundum. Cave, ne per te tantorum animi offendantur : nec minus in te inveniant quam [Al. quae] requirunt, Werum quid ego tecum de bominibus ago, eorumque de te exspectationem ad cohortationem tuam traho ? Deus ipse omnium rector ac Dominus, cum omni augelorum nii;itia certamen tuum spectat: tibi contra diabolum dimicanti parat ælernitatis coronam, et coeleste præmium incitamentum victoriæ facit. Huic tanto spectaculo vide quem animum, quam debeas efferre virtutem : et certaminis magnitudinem de spectantium dignitate metire. Cap. XV. — Hæc itaque tibi in hoc agone sul)eundo præcipua cura sit : hic primus acciuctus, inlernecionis bellum virtute devincere, et adversum diaboli castra in omnia præcepta Dei jurare: nec tantummodo declinare vetita , sed jussa complere. Neque enim tibi [Al, tac. tibi] sufficit a malis otiosam esse, si otiosa fueris a bonis: cum lex Dei duplici mandatorum genere distincta sit, et mala prohibens, bona imperet : atque ab utraque parte contemptum sui vetet. Non enim solum ille servus contempsit Dominum , qui prohibita fecerit, sed et qui jussa non fecerit. Dicta a nobis paulo ante sententia est : Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matt. vii, 19). Et blandimur nobis si malis fructibus non gravemur, qui damnandi sumus, si a bonis steriles manserimus (Joan. xv, 2)? Juxta hanc intelligentiam, abscindet Pater omnem palmitem fructum non ferentem in Filio. Et qui acceptum talentum in sudario abscondit, quasi inutilis servus et nequam, damnalur a Domino (Matt. xxv, 50). Nec minuisse solum, sed

memoriæ immortalis insertus est. Cum exceperint A et non auxisse, culpabile est. Non ideo aliqua putes jubentur, aut jubentis minus digna persona est. A es: cui non tam expellenda sunt vitia, quam refe!

[ocr errors]

contemnenda esse mandata, quia leviora sunt. Tam enim maxima illa quam minima a Deo imperata sunt: et contemptus cujuscumque præcepti, præcipienlis injuria est. Unde beatus Paulus clamat, et docet : Omnia facite sine murmurutione et hæsitatione: ut sitis irreprehensibiles, et simplices, sicut filii Dei immaculati, in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucelis sicut luminaria in hoc mundo (Phil. ii, 14, 15). Cap. XVI. — Remoremur hic, virgo, paulisper: ct pretiosissimas margaritas, quibus exornanda est sponsa Christi, per singula Apostoli verba pensemus. 0mnia, inquit, facite. Non enim quasi ad arbitrium nostrum, quædam ex mandatis Dei debemus eligere, scd generaliter universa complere. Nec aliqua præcepta ejus quasi vilia umunuscula ac parva contemnerc ; sed imperantis in omnibus majestatem aspicere. Nullum quippe inandatum Dei contemptibile nobis videri potest, si ejus semper cogitemus auctorem, sine murmuratione et hæsitatione. Wiles et ignobiles dominos palam conlemni videmus a servulis: eisque ad minima quæque præcepta in faciem resisti solere. At hoc in personas nobiles jam non admittitur: quantoque potentiores domini, tanto servi ad obedientiam proniores sunt: cumque difficiliora præcipiunt, libentius audiuntur. Certe ad regis imperium, ita omnes parati sunt, et in procinctu obedientiæ constituti, ul etiam optent juberi. Et non solum bene merituros esse se creduut, si jussa fecerint, sed tamquam jam meruissent quod jussi sunt, ita pro dignitate praecipienlis servitium beneficii loco ducitur. Nobis vero Deus ipse, æterna illa majestas ineffabilis atque inæstimabilis potestas: sacras litteras et vere adorandos præceptoruim suorum apices mittit, et non statim cum gaudio ac veneratione suscipimus : nec pro magno ducimus beneficio , tantæ ae tam illustris potestatis imperium : maxime cum non jubentis quæritur commodum, sed utilitas obsequentis [Al. subsequentis], verum econtrario fastidioso ac remisso animo , superborum nequam servorum more, in os Domini reclamamus et dicimus : Durum est, arduum est, non possumus, h0mines sumus, fragili carne circumdamur. 0 ciecam insaniam ! 0 profanam temeritatem ! Duplici ign0

D rantia accusamus Deum scientiæ, ut videatur ne

scire quod fecit, nescire quod jussit: quasi oblitus fragilitatis humanæ, cujus auctor ipse est, imposuerit homini mandata quæ ferre non possit. Simulque (proli nefas!) ascribimus iniquitatem justo , pio crudelitatem : dum eum primo impossibile aliquid præcepisse conquerimur : deinde pro his damnandum putamus hominem, ab eo quæ vitare non p0tuit: ut (quod etiam suspicari sacrilegium est) videatur Deus non tam salutem nostram quaesisse quam pœnam. Itaque Apostolus, sciens a Domino justitiæ ac majestatis nihil impossibile esse pra:ceptum, aufert a nobis vitium murmurandi. Quod tunc utique nasci solet, cum aut iniqua sunt quæ

Quid tergiversamur incassum, et præcipienti opponimus naturæ fragilitatem? Nemo magis novit mensuram virium nostrarum, quam qui ipsas vires nobis dedit. Nec quisquam melius quantum possimus intelligit , quam qui ipsam virtutem nobis nostri [Al. tacet nostri ] posse donavit. Nec impossibile aliquid voluit [Al. potuit] imperare, qui justus est; nec damnaturus hominem fuit, pro eo quod vitare non potuit, qui pius est.

' CAP. XVII. — Sequitur : Ut sitis irreprehensibiles et simplices ad omnem morum perfectionem. Unum hoc sufficere verbum potest, quod etiam in episcopo eligendo Deus quæri jubet. Quam enim circumspecta vita est, quam sancta est, quæ nihil reprehensionis incurrit ! Quis autem sanctior potest esse, quam qui, verae simplicitatis virtutem tenens, numquam aliud corde promittit, aliud ore vultuque mentitur. Sicut filii Dei immaculati. Non est exhortatio velementior, quam qua nos Scriptura divina filios Dei vocat. Quis enim non erubescat, et metuat tanto patre agere aliquid indignum , ut qui dicitur Dei filius, ipse efficiatur vitii servus? Et idcirco adjungit, Ut simus immaculati. Neque enim [Al. etiam] convenit in filiis Dei, quia ipse est fons justitiæ, peccati maculam reperiri. In medio nationis praræ, et perversae, hoc est dicere: Quamvis infinita vos cingat peccantium multitudo, et innumera sint exempla vitiorum : vos tamen ita coelestis nativitatis memores esse debetis, ut inter malos viventes, omne malum vincatis. Inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in hoc mundo. Et rursum in Evangelio legimus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matt. xiii). Comparatur vita præmio, ut qui in futuro solis fulgore donandi sunt, hic jam simili justitiæ claritate resplendeant, et infidelium cæcitatem, operibus sanctitatis illuminent. Huic loco ille sensus aptandus est, quem ad Corinthios idem Apostolus disserens, ait : Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 41, 42). Dispares sunt in regno coelorum per singulorum merita mansiones. Diversitas enim operum, diversitatem facit praemiorum: quantumque aliquis hic in sanctitate fulserit, tantum ibi fulgebit in honore. Nunc ergo ad omnem morum perfectionem mentis :ciem intende, et ad cœleste præmium cœlestem vitam para. Resplendeat omnibus clarissimi in modum sideris sanctitas virginis : et futuri præmii magnitudinem, de novitate conversationis ostendat. Tibi facilior in bonis cursus est, quam malorum animi consuetudo non retinet. Nec timemus me te a virtutibus vitia retardent, et maligna diaboli semina Christi frugem necent. Nam si etiam illi qui longo peccandi usu, bonum quodammodo obruere naturæ, instaurari per pœnitentiam possunt : et mutata voluntate vivendi, consuetudinem consuetudine exstinguere, ac optimi quique [Al. quoquc} de pessimis fieri : quanto magis tu potes illa superare a quibus superata non

lenda ! Quæ utique non suscipere facilius est, quam semel suscepta deponere. CAP. XVIIl.—Nec vero eorum tanta dulcedo est, ut ea debeamus præferre virtutibus, cum nec in omnibus sit delectationis illecebra, et a plerisque ea etiam, quæ videntur dulcissima, respuantur. Duo namquo sunt ex omnibus vitia, quæ maxime homines decipiunt sui voluptate, gula scilicet ac libido, quæ deponere eo difficilius est, quo eis uti dulcius est; et tamen hæc vitia tam molesta, tamque delectatione sui periculosa, ita a multis calcari vidimus, ut tota ætate virgines permanserint in summa abstinentia. Ut de illis taceam, quæ post deliciarum longum fluxum [Al. luxum], et inveteratum usum libidinis, ca

B stitati ac temperantiæ se dederint ; et utrumque vi

tium , contraria sibi virtute mutaverint. Aliorum vero vitiorum est longe diversa ratio, quæ cum nihil habeant jucunditatis, tamen [Al. tam] multum amaritudinis habent, quæque cum ad vitandum multo sint faciliora, raro a quibus vitentur, invenies. Quid, oro te, invido, delectationis præstat invidia, quem secretis quibusdam conscientiæ ungulis livor ipse decerpit, et alienam felicitatem tormentum ejus facit? Quid vero a!ter ab odio mercedis accipit, nisi horribiles animæ tenebras, et confusæ mentis horrorem ? Qui vultu semper animoque moerente, voto quo alteri vult nocere, seipsum cruciat ? Quid aulein iracundo furor suus confert, quem sævissimis exagitatum stimulis conscientiæ, ita ab omni consilio ac mente deturbat, ut dum irascitur, insanire credatur? Similiter curre per singula, invenies tot animæ tormenta quot vitia : quæ utique eo facilius vinci possunt, quo nulla illiciunt nos voluptate. Quanto illud difficilius, quanto durius, ut de castitatis labore taceam, abstinere a vino carnibusque, ipso quoque etiam oleo, et vilem sine his cibum post biduum interdum triduumque, vix capere! fractajejuniis vigiliisque membra, fomenta balnei contemnere, necessarias res negarc corpori, et vim quamdam inferro naturæ ! Da tantam in cæteris magnitudinem animi, et vide quid non possis efficere. Sed nos, proh pudor ! quadam delectatione peccati, cum in quibusdam ostendimus quamdam vim naturæ nostrae, in aliis omnino torpescimus, et qui voluptates corporis, virtutum amore contempsimus, rursum amore vitiorum tormenta suscipimus. Atque ita malis nostris cedimus, ut ea nec putemus posse deponi. Quod hoc, quæso, consilium, quaenam hæc nova vivendi ra!io est? Res difficiles et laboris plenas securus aggredior, et faciliora non posse fieri credo. Winco maxima, vincendus a parvis. Excelsa, et ardua indefessus exsupero, et cum venitur ad plana, deficio. Libenter fugio quod delectat, et nolo vitare quod cruciat. Verum hæc eorum sunt, qui, Dei voluntate contempta, id solum petunt, quod laudem facilius invenit, quod cito exit in famam : morum vero bona quæ secretiora sunt negligunt. Tu vero, quæ calcasti mundum et concupiscentias ejus, ut, calcato eo, gradum tibi riam ne requiras [Al. requires]. llli tantum placere stude, cui sæpe displicet, quod hominibus placet, et qui ipsa hominum judicia judicaturus est. Abstinentia tua et jejunium eo magis Deo grata sunt, quo tum sanctis moribus offeruntur, ut quæ in aliis sunt umbracula vitiorum, in te sint ornamenta virtutum. CAP. XIX. — Respice, obsecro, ad ipsam, qua apud Deum illustrata es, dignitatem, qua per baptismum in Dei filiam renata es, rursumque per consecrationem virginitatis, sponsa Christi esse cœpisti. Ex utroque, hic tuus honor te ad sollicitudinem tui propositi admoneat. At nullus debet esse ili negligentiæ locus, ubi tam praeclara servanda sunl. Pretiosior custoditur [Al. pretiosior quoque vestis diligentia timidiore custoditur] quæque vestis timidius a macula. Multo quæsita auro gemma , majori sollicitudine possidetur, et generaliter grandi cura magna quæque servantur. Unde et tu si teipsam bene custodire cupis, debes honorem tuum semper pretium cogitare.Tanto enim se unusquisque negligentius utitur, quanto se existimat viliorem. Non ob aliam causam magis nobis in Scripturis divinis tam frequenter filiorum Dei nomen imponitur, ut illudquod dicitur per prophetam : Et ego ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias [Al. tac. et filias] (Phil. iu, 17), dicit Dominus omnipotens. Et Apostolus: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Et beatus Joannes inquit: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerunt, similes ei erimus, quoniam tidebimus eum sicuti est, ut qui habet hanc spem in eo, uanctificet se, sicut ct ille sanctus est {I Joan. ui, 2, 5). Vult nobis coelestis doctrinæ dignitatem qua donati sumus, frequenler ingerere, et honorem nostrum peccandi pudorem facere. Unde etiam Dominus ipse, ad perfectam nos benignitatem vocans, ait : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et : 0rale pro persequentibus, et calumniantibus vos, ut siiis filii patris vestri, qui in cælis est (Matth. v, 45). Non est enim quod sic homines Deo faciat amabiles, ut pietas mentis, et bonitas, quæ tanta in Christiano esse debet, ut etiam in malis abundet. Deique imitetur benevolentiam, qui solem suum oriri facit

[ocr errors]

quemdam ascendendi ad cœlum faceres, mundi glo- A ctionem. Scripturæ memor esto, quæ dicit : Non eris

[ocr errors][ocr errors]

consentaneus derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illo peccatum (Levit. ix, 18). Et alibi : Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccl. xxviii, 55). Accusator est enim auditor, qui facit delractorem, qui si avertat aures, et vultum contrahat, ac oculos abnuendo contineat, male loquentem etiam tacens arguit, ut discat non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri. Sollicitam satis ori tuo custodiam pone. Non enim est quidquam in nobis, quo facilius peccare possimus quam lingua. Unde sanctus Jacobus illum essc perfectum asserit, qui non offendit in verbo (Jac, iii, 2). Et Scriptura dicit : Mors et vita est in manibus linguæ (Sap. 1, 11). Mentiri autem, maledicere atque jurare lingua tua nesciat. Quia et os quod mentitur, occidit animam : Et qui maledicunt, regnum Dei {non possidebunt, juxta Apostolum (I Cor.v, 11). Et jurare ipse Christus prohibuit, qui dixit : Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Et rursum: Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem amplius est, a malo est (Matth. v, 54, 37). Apustolus, breviter oris vitia resecans, ail : 0mnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; sed si quis bonus ad ædificationem fi- ' dei, ut det gratiam audientibus (Ephes. iv, 29). Sit autem sermo virginis prudens [Al. pudens], modestus et rarus, nec tam eloquentia pretiosus quam pudore. Mirentur omnes tuam, te tacente, verecundiam; te loquente, prudentiam. Mite ac placidum semper eloquium tuum. Ornet mixta cum gravitate suavitas, cum pudore sapientia. Sit certa atque librata, suique opportunitate gratissima, silentii verbique ratio. Nec umquam omnino virginis os loquatur, ut tacuisse melius sit. Cum ingenti cautione debet loqui, cui non solum malus, sed etiam otiosus sermo vitandus est : CAP. XX.—Summa tibi scientia sit, notitia summa, vitia, virtutesque distinguere, quæ quamquam semper contraria sibi sint, aliqua tamen ex eis tanta junguntur similitudine, ut discerni omnino vix possint. Quam multi enim superbiam libertatis loco ducunt, adulationem pro humilitate suscipiunt, malitiam prudentiæ amplectuntur vice, et stultitiæ simplicitatis nomen [Al. stultitiam simplicitatis nomini] imponunt, atque fallaci ac pessima decepti similitu

super bonos et malos, et pluit super justos et injustos D Jine, vitiis pro virtutibus gloriantur. Et quamquam sermone offensus sit, continuo attollere supercilium, A nem, neque bibere vinum, Apostolica voee laudatum

(Ilom. xm, 13). Hoc itaque tibi, vel in primis absit, ut nemini vel in verbo etiam noceas, ut in omnibus

Tiibuscumque poteris, prodesse studeas, et ne vicem •

quidem mali reddens, pro malis bona, dicente Aposiolo, restituas. Numquam detractio ex ore virginis Procedat. Wilium satis hominum est, et suam laudem quærentium, alios viles facere ; quia alterius vituperatione se laudari putant : et qui suo merito placere non possunt, placere volunt in comparatione pejorum. Parum diximus, non solum ipsa non detrahas, sed ne detrahenti quidem aliquando credas. Pessimum est hoe vitium, quod alterum vilem facit videri, Non miuus auribus quam lingua fugias detra

hæc omnia subtilissima intelligentia debeas separare, cunctasque virtutes cum suis lineis insequendo, nusquam prorsus abscedere : præcipue tamem fictam humilitatem fugiens, illam sectare quæ vera est, quam Christus docuit, humilitatem, in qua non sit superbia inclusa. Multi enim hujus virtutis umbram, veritatem ejus sequuntur pauci. Perfacile est enim aliquam vestem habere contentam, salutare submissius, manus el genua deosculari, inclinato in terram capite, oculisque dejectis, humilitatem ac mansuetudinem polliceri, lenta voce tenuique sermones infringere, suspirare crebrius, et ad omne verbuma peccalorem ac miserum se clamare, Et si vel levi levare cervicem, et delicatum illum oris sonum insano repente clamore mutare. Aliam nos humilitatem Christus docuit, qui nos ad exemplum suum hortatur, dicens : Discite a me, quia mitis sum et liumilis corde (Matth. xi, 29). Qui cum malediceretur, non n:aledicebat; cum pateretur, non comminabatur. Quam nobis humilitalem beatus Pelrus insinuat : Misericordes, inquit, et humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Pet. ni, 22). Auferantur omnia figmenta vel borum, cessent siniulati gestus, et ante occasionem sermo placidus. Verum [Al. viruin] humilem patientia ostendit injuria. Nullus ergo um juam in mente tua ullius sit viuii locus. Nihil in te super])um, nihil arrogans, nihil denique fastidiosum. Apud Deum non est quidquam 'humilitate sublimius. Ipse loquitur per prophetam : Super quem alium requiescam [Al. respiciam], nisi super humilcm, et quie um, et trementem sermones meos (Isa. lxvi, 2)? Et numquam in iram exardescat aninus, quod esu seminarium odii. Tantus imentem tua m repleat timor Dei, ut indignari omnino non audeas, et iram metu vincas. Beatus Apostolus, mundans animam noslram, eamque iu habitaculum Dei præparaus, clamat et dicil : 0mnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia (Eph. iv, 51). CAp. XXI. — Adulatores ut inimicos cave, quorum sermones super oleum molles , et ipsi suut jacula. Corrumpunt fictis laudibus leves animas eu male credulis mentibus b'andum vuluus iufligunt [Al. infingunt]. Crevit hoc in nostra ætate vitium , et in ultimo fine stetit, uec jam augeri potest. In hauc omnes nos scholam studiumque dedimus, ut officium puteinus illudere. Quodque ipsi ab aliis libenter accipimus, id aliis quasi quoddam munus offerimus. Et spe recipiendæ laudis, eos a quibus laudari volumus, ante laudamus. Saepe adulantium resistimus verbis ad faciem , et iii secreto mentis favemus, maximumque frucìum cepisse nos ducimus, si vel fictis laudibus prædicamur. Nec cogitanus quid ipsi simus [Al. sumus], sed quid alteris esse videamur [Al. videmur]. Unde eo perducta res est, ut, neglecta veritate meriti, de sola opinione curemus, qui testimonium vitæ nostræ, non a conscientia nostra , sed a fama petimus. Beata mens est, quæ perfecte lioc vitium vincit, el nec adulatur aliquando, nec adulanti credit. Quæ nec decipit alterum , nec ipsa decipitur, tantumque hoc malum nec facit aliquando, nec patitur. Nihil umquam in te fictum sit, nibil omnino fucatum. Conscientiam tuam, quæ certe Deo semper patet, in multitudine versari puta. Numquam aliud corde teneas, aliud ore proferas [Al. corde, aliud ore prætendas]. Quidquid pudet dicere, pudeat etiam cogitare. Illud vero notum jam omnibus atque divulgatum est, quam utilis quamque huic proposito necessaria est, jejuniorum et al)stinentiæ virtus, maxime in his anuis, in quibus corpori major æstus inest. Non manducare itaque car

[graphic]

C.

esl (Rom. xii, 15, 21). Quidquid illud est quod inflammare corpus potest, quod fomentum suggerit voluptati, castitatis amore fugieudum est. Nec tamen , ita imagno hujus rei labore gravari te voluimus : ut sub ipso siatim onere succumbas, per quod multi dum nimio fervore mentis rationem suarum virium non haberent [Al. habent ] , subito conciderunt, et pene ante debilitatem , quam sanclitatem de proposito suo consecuti sunt. Oplimus est in omni rc modus , et laudabilis ul)ique mensura. Corpus non frangendum, sed regendum est. Sint ergo moderata sancta, et simplicia in omni menlis humilitate jejumia, quae ita attenuent corpus, ne animum elevent, ne res humilitatis gignat superbiam, et vitia de B virtute nascaiitur. Ego, inquit, cum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. xxxv, 15). Vestis abjectio, cibi vilitas, jejunii lassitudo, exstinguere debent, non nutrire superbiam. Quis rem mediciuae vulnus faciat? et inde sana lædat quaeque, uude jam læsa curanda . sunl? Aut quæ supererit spes salutis, si ista animæ remedia sint veueua ? CAP. XXII. — Laborem jejunii tui, nisericordiæ opera commendent, et abstinentia tua, pauperum refectione sit gratior. Doininus loquitur per proplietam: Misericordiam volo, et non sacrificium (0se. vi, 6). In Evangelio Christi verba legimus : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (}iatth. v, 7). Sed quæso hanc curam vice uua avia niaterque suscipiant. Illæ has partes pro te agant. Illæ thesaurum tuum in cœlum levent. Illarum sit esurientes alere cibo, vestire nudos, visitare infirmos, peregrinos tecto suscipere, et æterni spe praemii , Christo im pauperibus fenerari : qui dixit : Quodcumque fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matt. xxv, 45). Tibi vero, maxime dum in proposito maturescat animus, ab omnibus occupationibus recedendum est, et omne studium omnisque cura in ornandis moribus exhibenda. Quibus ita vacare debes, et totam occupare mentem , ut non divilem te sentias esse, nec dominam. Nobilitatis ad hoc tantum memineris, ut eum claritate generis, morum sanctitate contendas : et cum nobilitate corporis, animi virtute nobilior proficias : magisque illa nobilitate glorieris, quæ filios Dei et cohæredes Christi facit. Ad quam si seimper inspicias : dum credis gaudium te habere quod majus est, desinis de eo quod minus est gloriari. Oinnis ista præclari generis dignitas, et illustre Anicii sanguinis decus, ad animam transferantur. Ille clarus, ille sublimis, ille sit nobilis, ille tunc integram nobilitatem suam servare se putei, si dedignetur servire viuiis, ab eisque non superari : A quo enim quis superalur, hujus et servus est (ll Pet. m, 15). Quid enim hac servitute animi indignius, quidve turpius, quam cum in eo, aut deminalur odium, aut regnat invidia? quam cum eum aul avaritia possidet, aut captum ira tenet, vcl certe cætera sibi vitia vindicant? Non est

« ElőzőTovább »