Oldalképek
PDF

bello ea exhortatio maxima est, eaque plurimum A tarii boni munere [Al. munire], et liberi arbitrii po

auctoritatis habet, quæ pugnatorem de viribus suis admonet. Primum itaque debes naturæ humanæ bonum de ejus auctore metiri, Deo scilicet, qui cum universa mundi, et quæ intra mundum sunt, opera bona, et valde bona fecisse referatur : quanto, putas, præstantiorem ipsum hominem fecit: propter quem omnia etiam intelligitur illa condidisse ! Quem dum ad imaginem et similitudinem suam facere disponit [Al. disposuit], antequam faciat, qualem sit [Al. esset] facturns, ostendit. Deinde cum subjecit ei universa animalia : eumque etiam constituit eorum dominum, quæ vel mole corporis, vel virium magnitudine, vel armis dentium multo valentiora homine fecerit : satis declarat, quanto pulchrius sit homo ipse conditus, quem vel ex hoc voluit naturæ suæ intelligere dignitatem, dum fortia sibi subjecta miratur animalia. Neque enim nudum illum , ac sine præsidio reliquit, nec diversis periculis velut exposuit infirmum. Sed quem inermem extrinsecus feccrat, melius intus armavit : ratione scilicet atque prudentia, ut per intellectum vigoremque mentis, quo cæteris præstabat animalibus, factorem omnium solus agnosceret : et inde serviret Deo, unde aliis dominabatur. Quem tamen justitiæ * exsecutorem Dominus voluntarium esse voluit, non coactum. Et ideo reliquit eum in manu consilii sui (Eccli. xv). Posuitque ante eum vitam et mortem , bonum et malum : et quod placuerit ei, dabitur illi. Unde etiam in Deuteronomio legimus: Vitam et mortem

dedi ante faciem tuam, benedictionem et maledictio- C

nem : elige tibi vitam, ut [Al. et} vivas (Deuter. xxx).

CAP. III. — IIinc jam providendum est, ne forte illud remordeat te, in quo temere imperitum vulgus offendit. Et ideo non vere bonum factum hominem putes, quia is facere malum potest: nec ipsa naturæ violentia astringitur [Al. astringatur] ad immutabilis boni necessitatem. Nam si diligenter retractes, et ad subtiliorem intellectum cogas animum : hinc tibi melior status hominis ac superior apparebit, unde putatur inferior. In hoc enim gemini itineris discrimine, in hac utriusque libertate partis, rationabilis animæ decus positum est. Hinc, inquam, totus naturæ nostræ homor consistit : hinc dignitas, hinc denique optimi quique laudem merentur, hinc

testate donare : utriusque partis possibilitatem homini inserendo, proprium ejus fecit esse quod velit, ut boni ac mali capax naturaliter utrumque posset : et ad alterutrum voluntatem deflecteret. Neque enim aliter spontaneum habere poterat bonum : nisi [Al. nisi æque etiam] ea creatura, quæ etiam malum habere potuisset. Utrumque nos posse voluit optimus Creator, sed unum facere, bonum scilicet, quod et imperavit: malique facultatem ad hoc tantum dedit, ut voluntatem ejus ex nostra voluntate faceremus. Quod cum ita sit, hoc quoque ipsum quod etiam inala facere possumus, bonum est. Bonum, inquam, quia boni partem meliorem faeit. Facit enim ipsam voluntariam sui juris: non necessitate devinctam, sed ju

B dicio liberam. Licet quippe nobis eligere, refutare,

probare, respuere. Nec est quo magis rationabilis creatura cæteris præferatur, nisi quod cum omnia alia conditionis tantum, ac necessitatis bonum habeant, hæc sola habeat etiam voluntatis. Sed plerique impie, non minus quam imperite, cum super statu hominis quæritur (vereor dicere), quasi repreheadentes opus Domini, talem illum aiunt debuisse fieri, qui omnino facere non posset malum. Dicit itaque figmentum ei, qui se finxit : Quid me fecisti sic (Rom. ix)? Et improbissimi hominum, dum dissimulant idipsum bene administrare quod facti sunt : aliter se factos fuisse malunt, ut qui vitam suam emendare nolunt, videantur emendare velle maturam. Cujus bonum ita generaliter cunctis institulum est, ut in gentilibus quoque hominibus, qui sine ullo cultu Dei sunt, se nonnumquam ostendat, ac proferat. b Quam multos enim philosophorum et audivimus et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, et honores mundi simul, et delicias respuentes, et amatores justitiæ non minus quam scientiæ [Al. sapientiæ]! Unde, quæso, hominibus alienis a Deo placent? Unde autem

[Al. haec] illis bona nisi de naturæ bono? e Et cum

ista quæ dixi, vel omnia in uno, vel singula in singulis haberi videamus, cum omnium natura una sit,

exemplo suo invicem sibi ostendunt, omnia in omnibus esse posse, quæ vel omnia in omnibus, vel sin

gula in singulis inveniantur. Quod si etiam sine Deo

homines ostendunt, quales a Deo facti sunt : vide

præmium. Nec esset omnino virtus ulla in bono per- D quid Christiani facere possunt, quorum in melius

severantis si is ad malum transire non potuisset. Volens namque Deus rationabilem creaturam volun

a Erasmus, enmque secutus Martian;eus, rò easecutorem praetermittunt : quod verbum ex aliis libris suffecimus.

b Qnae his, atque aliis infra responderunt S. Augiistimus, et Leo, nemo ignorat : placet vero uno alterove loco speciminis grátia laudare Bedam : Quicumque (inqui1) philosophorum Christum Dei virtutem et Dei sapientiami nescierunt, hi nullam veram virtutem, nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero rel gustum aliquem sapientiæ cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt: non solum munere primæ conditionis, rerum etiam quotidiana ejus gratia, qui (creaturam suam nec se deserentem deserens) dona sua, prout ipse judica

per Christum natura et vita instructa est : et qui divinæ quoque gratiæ juvantur auxilio.

verit, hominibus et magna magnis, et parva largitur parvulis. c Reponit Beda haec : Contradicit Scripturæ, quæ ait: Nec enim omnia possunt esse in omnibus, quoniam non est filius homiuis immortalis (Eccles. xvii, 29). Ubi manifeste insinuatur, quia cum mortale hoc iuduerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus lona virtutum ; et me tunc quidem de natubono, sed per gratiam ejus de quo scriptum est: Ut sit Deus o.m, nia in omnibus. Sed et quotidiana nostræ fragilitatis argumenta probant, non omnia in omnibus esse posse, ubi tam multi inveniuntur, qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas, quas alios vident habere. p««sum t pervenire virtutes.

CAP. IV. — Age jam ad animæ nostræ secreta ve- A ferret (Gen. v, 24). Noe justus in generationè sua, et

niamus: seipsum unusquisque attentius respiciat. Interrogemus quid de hoc sentiant propriæ cogitationes. Ferat sententiam de naturæ bono ipsa conscientia Jjona [Al. tacet bona]: instruamur domestico magisterio animi : et mentis bona non aliunde magis quæque, quam ab ipsa mente discamus. Quid illud, obsecro, est, quod ad omne peccatum, aut erubescimus, aut timemus : et culpam facti, nunc rubore vultus, nunc pallore monstramus: ac trepidante animo, etiam in minimis delictis testem effugimus; conscientia remordemur? ex diverso autem in omni bono læti, constantes, intrepidi sumus: idque si occultum est, palam etiam fieri cupimus, et volumus: nisi quod testimonio sibi est ipsa natura, quæ hoc ipso

perfectus, asseritur: cujus sanctitas eo magis est admirabilis, quod, toto prorsus a justitia declinante mundo, solus justus inventus est: nec ab alio sanctitatis quæsivit exemplum, sed ipse præbuit. Et ideo, totius orbis imminente naufragio, solus ex omnibus meruit audire: Intra tu et domus tua in arcam : quia te vidi justum in generatione ista coram me. Ante Deum autem ille justus probatur, qui et corpore sanctus est et corde. Melchisedec sacerdos Dei legitur (Gen. xiv, 18): cujus meritum facile ex hoc intelligi potest, quod multo post futurum Domini sacramentum ante signavit: ac sacrificio panis et vini, mysterium corporis et sanguinis expressit: ac sacerdotii sui typo, Christi sacerdotium figuravit, cui

declarat bonum suum, quo ei malum displicet : et B a Patre dicitur : Tu es sacerdos in æternum secundum A Et hoc non verbis tanlum, sed ipsius quoque rebus probavit: qui cum omnia perderet, non dolebat, dicebatque per singula : Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est : sit momen Domini benedictum in sæcula. Nudus exivi de utero matris mca, nudus redeam illuc (Job. i, 21). Quo enim affectu possideamus aliquid, docemus cum id amittimus: et cupiditatem fruendi, carendi dolor prodit; quam qui in carendo non habuit, in possidendo quonam modo habuit ? 0 virum ante Evangelium evangelicum, et apostolicum aute aposlolica præcepta ! discipulum apostolorum : qui aperiens occultas divitias naturæ, et in medium proferens, ex se quid omnes possimus, osteudit : docuitque quantus sit ille thesaurus animæ, quem nos sine usu

dum in bono tantum opere confidit : quid solum eam deceat, ostendit? Hinc est illud quod frequenter carnifice occulto, in auctorem sceleris, conscientiæ tormenta desæviunt: et latentem reum, secreta mentis pœna persequitur. Nec ullus post culpam impunitati locus est, cuim sit [Al. fit] reatus ipse supplicium. Ilinc est quod econtrario innocens etiam inter ipsa tormenta fruitur conscientiæ securitate : et cum de pœna metuat, de innocentia gloriatur. Est enim, inquam, in animis nostris naturalis quædam (ut ita dixerim) sanctitas: quæ par velut in arce animi præsidens, exercet mali bonique judicium : et ut homestis rectisque actibus favet : ita sinistra opera condemnat, alque ad conscientiæ testimonium di

versas partes domestica quadam lege dijudicat. Nec C.

illo prorsus ingenio, aut fucato aliquo argumentorum colore decipit: ipsis nos cogitationibus fidelissimis et integerrimis sane testibus, aut arguit, aut defendit. llujus legis, scribens ad Romanos, meminit Apostolus : quam omnibus hominibus [Al. tacet hominibus] insitam velut in quibusdam tabulis cordis scriptam esse, testatur : Cum enim, inquit, gentes, quae legem non habent, naturaliter quæ legis sunt, faciunt : hujuscemodi legem non habenles, ipsi sibi sunt lex. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis: testimonium reddente eis comscientia eorum, et inter se invicem accusantium cogitationum, aut etiam defendentium [Rom. ii, 14, 15]. Hac lege usi sunt omnes, quos inter Adam atque Moysen sancte vixisse, atque placuisse Deo, Scriptura commemorat. Quorum tibi, exempli causa, aliqui proponendi sunt : ut facile intelligas, quantum sit naturæ bonum, cum eam legis vice docuisse justitiam probaveris. CAP. V. — Abel primus hanc magistram secutus, ita Dominum promeruit, ut dum ei offerret hostiam, tam grate sacrificium ejus acceptum Deo fuerit, ut fratremim invidiam concitaret (Gen. xxiv, seq.). Qnem justum in Evangelio Dominus ipse commemorans (Matlh. xxiii, 55), breviter perfectionem ejus exposuit. Omnis enim virtutum species, uno justitiæ nomine continetur. Beatum Enoch ita placuisse Deo legiumus, ut eum e medio mortalium raperet : el in mundo consummatum, de mundi habitatione trans

ordinem Melchisedec (Psal. cix, 4). Nam et quod benedicit Abraham principem Patriarcharum, qui per circumcisionem pater Judæorum est [Al. tacet est], 'per fidem gentium : illius signatissime ostendit figuram, qui per fidem suam et Judæis donavit benedictionem et gentibus. Lot quoque, sancti Noe virtutem secutus, inter tot peccantium exempla, justitiam non reliquit. Et ut illum totius mundi exemplum non vicit : ita hic tota illa, in qua habitat [Al. habitabat], regiong peccante, contra multitudinis vitia tenuit sanctitatem. Qui (ut beatus Petrus ait) visu et auditu justus erat (ll Petr. ii, 8) : et inter pessimos positus, mala eorum et oculis aversabatur et auribus : atque ideo simili exemplo, ut ille diluvio, ita hic est ereptus incendio. Quid Abraham amicum Dei, quid Isaac et Jacob memorem ? Quam perfecte impleverint Domini voluntatem, vel hinc possumus æstimare , quod familiari quadam et præcipua dignitate, eorum se Deum voluit nominari. Ego sum, inquit, Deus Abraham, Deus Isaac, et [Al. tacet et] Deus Jacob (Matth. xxii, 52; Luc. xx, 37). Hoc nomen ineum sempiternum et memoriale in generationes generationum. Joseph fidelis Domini fainulus a puero, tribulationibus magis justus et perfectus ostenditur [Al. magnis justus ostenditur] : qui primum a fratribus, Ismaelitis, in servum addictus est (Gen. xxxvii, 28) : ab eisque venditus, a quibus se videratadorandum. Deinde Ægyptio Domino traditus, semper tamen ingenuam animæ tenuit dignitatem': docuitque exemplo suo, et servos et liberos in peccando, non [Al. in non peccando; et non, etc.] coiiditionem cuiquam obesse, sed mentem. llic, quaeso, remorare paulisper : et castum animum, sollicite, virgo, considera. Concupiscitur a domina [Al. ad. femina] Joseph adolescens : nec ad concupiscentiam provocatur: rogatur, et fugit. Una hac in re et blanditur et supplicat, quæ in cæteris imperabat. Amor [Aug. Amator] Dei, mulieris amore non vincitur. Castum animum, nec ætas adolescentiæ permovet, nec diligentis auctoritas. Contempta frequenter domina, propioresadolescenti insidias tendit. In secreto ac sine testibus, manu impudens apprehendit: ac procacioribus verbis hortatur ad crimen.*Ne hic quidem vincitur, sed ut verba verbis, ita res rebus refert. Nam qui frequenter rogatus negaverat: nunc compreheusus [Aug. astringiturlaufugit, et antequam illud evangelicum diceretur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo (Matlh. v, 28): ille non aspectu solum, sed ipso pene complexu provocatus a femina, feminam non concupivit. Castitatis virtutem hucusque mirata es: nunc respice benignitatem. Priusquam Propheta diceret: Unusquisque malitiam pro.rimi sui non reminiscatur in corde suo (Levit. xix, 18): ille pro odio reddidit charitatem, et cum videret fratres suos, immo inimicos ex fratribus, cumque ab eis cognosci vellet, dilectionis affectum pro dolore testatus est : Deosculabatur singulos (Gen. xlv, 15); et irriguis fletibus, paventium colla perfundens, odium fralrum charitatis lacrymis abluebat : quos tam vivo patre quam mortuo, germano semper dilexit amore. Nec recordatus est illum, in quo ob necem fuit dejectus, lacum. Non cogitavit addictam germanitatem pretio, sed pro malis bonum retribuens (Rom. xii, 17), apostolicum præceptum sub naturæ adhuc lege complevit. CAP. VI. — Quid de beato Job dicam, famosissimo illo athleta Dei : qui post direptas opes, et funditus deleta patrimonia : post filiorum ac filiarum unum subito interitum, ad ultimum proprio contra diabolum corpore dimicavit (Job 1, ii)? Auferebantur omnia, quae extrinsecus possidebat, et extranea bona repente decidebant, ut magis propria claresce

rent [ Al. clarescant]. Omnibus prorsus velut indu- C.

mentis exuitur, ut expeditius ac fortius nudus triumpluet, el hostem, quem ferendo damna ante superaverat, rursus tolerando supplicia devincat. De quo tale ipsius Domini testimonium est : Numquid comsiderasti puerum meum Job ? Non est enim similis ei quisquam in terris: homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo (Ibid.). Nec immerito. Semper enim, ut ipse ait, tamquam tumentes super se fluctus, timebat Dominum, et praesentiæ ejus pondus ferre non poterat : nec audebat aliquando contemnere, quem semper adesse credebat ; dicebatque : Securus sum, non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Ibi.l.). Qui antequam Dominus inimicos praeciperet esse diligendos, dicere poterat : Si in malis inimici mei gavisus sum : si diri in corde meo, Bene factum est (Job xxxi, 32). Necdum Evangelicum illud sonuerat : 0mni petenti te tribue (Luc. vi, 30), et jam ille dicebat : Si exire passus sum inmpem januam meam sinu vacuo [Aug. sine viatico]. Nondum legerat illud Apostoli: Domini, quod justum est et æquum, servis præstate (Col. iv, 1): et confidens clamabat ad Dominum : Si servo nocui, si ancillam laesi, omnia tu scis, Domine. Priusquam idem Apostolus præciperet divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. vi, 17): sic habuit ille divitias ut se alibi divitem esse monstraret. In divitiis, inquit, non confidebam, nec in lapide pretioso (Job. xxxi, 24).

B possidemus : et quod proferre nolumus, nec haberc

nos credimus.

CAP. VII. — Post multa quæ de natura diximus : etiam sanctorum exemplis bonum ejus ostendimus, ac probavimus. Et ne econtrario ad ejus culpam pertinere putetur, quod aliqui iniqui fuerint, Scripturarum utar testimoniis, quae peccantes ubique crimine voluntatis gravant, non excusant necessitate naturæ. In Genesi legimns : Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem suam, ex volontate sua (Gen. xlix, 6). Ad Jerusalem Dominus locutus est : Propter quod ipsi dimiserunt viam meam, quam dedi ante faciem eorum : et non exaudierunt vocem meam, sed abierunt post voluntatem cordis sui mali. (Jer. ix, 15). Et rursus idem propheta: Et peccastis Deo, et non exaudistis vocem ejus, et in mandatis illius, et in legitimis, et in testimoniis ejus ambulare noluisvis (Ibid. xliv, 10). Per Isaiam quoque prophetam Dominus locutus est : Si volueritis et audieritis me, quæ sunt bona terræ, manducabitis. Si autem nolueritis , neque audieritis me : gladius ros consumet (Isai. 1, 19). Et rursum : 0mnes vos occisione decidetis: quia vocavi vos, et non eraudistis : locutus sum, et neglexistis : et fecistis malum ante conspectum meum [Al. Domini], et quæ nolebam, elegistis. Ipse quoque Doininus in Evangelio ait : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt : quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et n0luisti (Matth. xxiii, 37)! Ubi velle videmus et nolle, eligere et refutare, ibi noii vis naturæ, sed libertas intelligitur voluntatis. Plena sunt utriusque Testamenti volumina hujuscemodi testimoniis : quibus tam bonum omne quam malum, voluntarium semper esse scribitur, quæ nos modo brevitatis causa omittimus : maxime cum sciamus te sacræ lectioni dcditam, de ipso uberius fonte potare. CAp. WlII. — Neque vero nos ita defendimus naturæ bonum, ut eam dicamus malum non posse facere, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur, sed ab hac eam tantummodo iiijuia vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli , qui nec bonum sine voluntate faciamus, nec malum : et quibus liberum est unum semper ex duobus agere, cum semper utrumque possimus. Unde enim alii

judicaturi sunt, alii judicandi : nisi quod in eadem A CAP. IX. — Et quoniam sufficienter de his, ut

natura dispar voluntas est : et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus ? Itaque ut hoc ipsum clarius lucere possit, aliqua exempla sunt proferenda. Adam de paradiso ejicitur, Enoch de mundo rapitur. In utroque Dominus libertatem arbitrii ostendit. Ut enim placere potuit ille qui deliquit : ita potuit peccare iste qui placuit. Non enim a justo Deo aut ille puniri meruisset, aut hic eligi : nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Jacob et Esau geminis intelligendum est. Ac sciendum solam voluntatis causam esse, cum in eadem natura merita diversa sint. Exstinctum peccatis suis diluvio mundum, Noe justus redarguit, et Sodomorum crimina Lot sanctitas judicavit. Nec illud est parvum argumentum ad comprobandum naturæ bonum , quod illi primi homines per tot annorum spatia, absque ulla admonitione legis fuerunt : non utique quod Deo aliquando creaturæ suæ cura non fuerit : sed quia se talem sciebat hominum fecisse naturam, ut eis pro lege ad exercendam justitiam sufficeret. Denique quamdiu recentioris adhuc naturæ usus viguit : nec humanæ rationi velut quamdam caliginem , longus usus peccandis obduxit, sine lege dimissa est natura. Ad quam Dominus mimiis jam vitiis obrutam, et quadam ignorantiæ rubigine infectam, limam legis admovit, ut hujus frequenti admonitione expoliretur, et ad suum posset redire fulgorem. Neque vero alia nobis causa difficultatem bene faciendi [Al videndi] facit, quam longa consuetudo vitiorum, quæ nos infecit a parvo : paulatimque per multos corrupit annos, et ita postea obligatos sibi et addiclos tenet, ut vim quodammodo videatur habere naturæ. Omne illud tempus, quo negligenter edocti , id est, ad vitia eruditi sumus : quo mali etiam esse studuimus, cum ad incitamenta nequitiæ, innocentia pro slultitia duceretur : nunc nobis resistit, contraquc nos veuit : et novam voluntatem impugnat usus vetus ; el miramur cur nobis per otium atque desidias nescientibus, etiam quasi ab alio sanclitas conferatur : qui nullam consuetudinem boni facimus, cum malum tamdiu didicerimus ? IIæc de naturæ bono cursim, quasi in alio opere dicta sint : quod jdeo a nobis faciendum fuit, ut tibi planiorem viam ad perfectam justitiam sterneremus, quam eo facilius currere possis, quo in ea nihil asperum, nihil inac«sssibile esse cognoveris. Nam si etiam ante legem, „t diximus, et multo ante Domini nostri Salvatoris adventum juste quidam vixisse et sancte referantur [ Al. referuntur] : quanto magis post illustrationem adventus ejus, nos id posse credendum est, qui instructi per Christi gratiam, et in meliorem hominem renati sumus : qui sanguine ejus expiati alque mundati, illiusque exemplo ad perfectam justitiam incitati, meliores illis esse debemus, qui ante legem fuerunt : meliores etiam quam fuerunt sub lege, dicente Apostolo: Peccatum in vobis jam non dominabitur. Non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. vi, 14).

puto, diximus : nunc instituamus perfectam virginem, quæ ex utroque semper accensa, et naturæ simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur. Prima igitur virginis cura, primumque studium sit, scire voluntatem Domini sui, et quid ei placeat, quidve displiceat, diligenter inquirere, ut secundum Apostolum rationabile Deo reddat obsequium(Ibid. xii, 1): totumque vitæ suæ cursum ex ejus possit ordinare sententia. Impossibile est enim ei quemquam placere, cui quid placeat, ignorat : fierique potest, ut etiam obsequendi voto offeiidat, cui quomodo obsequi debeat, ante non didicit. Et ut majus est, voluntatem Domini facere quam nosse : ita prius est nosse, quam facere. Illud enim merito B praecedit : hoc ordine. Unde Propheta dicit : Et tu, Israel, noli ignorare. Et beatus Paulus : Qui autem ignorat, ignorabitur. Idemque alibi : Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes, quæ sit voluntas Domini (Ephes. v, 17). Initium obedientiæ est quid præcipiatur, velle cognoscere : et pars est obsequii didicisse quid facias. Scito itaque in Scripturis divinis, per quas solas potes plenam Dei intelligere voluntatem, prohiberi quædam, concedi aliqua, nonnulla suaderi. Prohibentur mala, præcipiuntur bona : conceduntur media, perfecta suadentur. In duobus illis quæ priori loco sunt, peccatum omne concluditur : in utroque enim Dei continetur imperium. Et non solum præcipere, sed et prohibere ipsum , jiibentis est. Generaliter namque omnibus mandatur justitia : quam Salvator in Evangelio, breviter quidem, sed plenissime comprehendens, ait : Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, hæc et vos facite illis (Matt. vii, 12): hoc est, ut nihil mali inferamus aliis, sed præstemus omne, quod bonum est : quia volumus hoc ab aliis in nos utrumque servari. Hæc sententia æquo jure præcepti universos tenet. Nec ulli omnino transgredi licet, quod omnibus imperatum est : apertusque contemptus Dei est, vel facere prohibita, vel jussa non facere. Duo vero reliqua, quæ sequuntur : quorum unum conceditur, et suadetur aliud, in nostra potestate dimissa sunt : ut aut cum minori gloria concessis utamur, aut ob majus præmium etiam ea, quæ nobis permissa sunt, respuamus. Conceduntur quidem nuptiæ, carnium D usus et vini : sed horum omnium abstinentia, consilio perfectiore suadetur. Ad virginitatis honorem pertinet licentia nuptiarum : et escarum indulgentia virtutem abstinentiæ clariorem facit. Contempsisti, virgo, conjugium licitum tibi, priusquam contemneretur. Majoris præmii amore flagrans, vovisti Deo non imperatam, sed laudatam virginitatem : et consilio Apostoli, legem tuam fecisti latiorem. Certaminis ingressa campum : non tam laborem cursus, quam bravium victoriæ cogitasti. Legeras, credo, illud evangelicum de perpetua castitate praeconium: et ipsius te Domini sermo ad amorem servandæ virginitatis accenderat, qui Petri super hoc sententiam, ipsa rei magnitudine ac difficultate laudavit: et vo

[ocr errors]

luntariis spadonibus regnum coelorum promittens, A ipse ait: Multi dicent mihi in illa die : Domine, Do

ait: Qui potest capere, capiat (Matth. xix, 12). Rem itaque tam magnam non impero, non impono, sed offero. Neque quemquam ad hoc cogo, sed provoco. Quamquam de viris tantum sonare videatur, non solis tamen viris dicitur, sed æqualis utrique sexui virginitatis palma promittitur. Et Apostolus de virginibus præceptum quidem se dicit non habere Domini [Al. Dei], sed dat consilium. Dicit itaque: An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. xiii, 5)? CAP. X.—Perfectionis igitur secuta consilium, beatitudinem specialis aggressa propositi, serva generale mandatum. Dixi, idemque nunc repeto. In causa justitiæ omnes unum debemus : virgo, vidua, nupta, summus, medius, et imus gradus, æqualiter jubentur implere præcepta. Nec a lege solvitur, qui supra legem facere proponit. Quinimmo nullus imagis illicita vitare debet, quam qui respuit quæ licebanl. Nec quisquam ita a se mandata pollicetur implenda, ut ille qui amore perfectionis supra mandata conscendit, et dum amplius statuit facere quam præceptum est, ostendit minus sibi præceptum esse quam potuerit. Deinde qui tantæ se esse obedientiæ profitetur, ut etiam consilium divinum libenter audiat, quomodo non debet audire præceptum? llla enim res electionis [ Aug. perfectionis] est, ista necessitatis. De virginitate dicitur : Qui potest capere, capiat (Matth. vu, 19). De justitia non dicitur : Qui potest facere, faciat. Sed omnis arbor quæ non facit

mine, nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus? et in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis : Amen dico vobis, nescio vos, discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem (Luc. xiii, 26, 27). Tibi vero longe est alia via ingrediendum, quæ, sæculi amore calcato, semper cogitando quæ Dei sunt, apostolicam te exhibere vis virginem, quae tam spiritu sancta quam corpore, Domini praestolaris adventum : et animæ tuæ lampadi, sanctorum jugiter operum infundis oleum, et sapientibus juncta virginibus, in sponsi obviam præpararis. Fugienda tibi lata illa via est, quam multorum ad mortem euntium coinitatus terit. Et ad vitam æternam, angusti illius itineris, quod pauci reperiunt, callis tenendus est.

B Deposuisti jam impedimenta vel maxima, et omne

quidquid a spiritualis vitae cursu, vel relardat, vel revocat, prima statim conversione vicisti. Respuisti conjugii voluptatem, posteritatis curam, illecebras deliciarum, sæculi pompam, divitiarum cupidinem, et cum Paulo potes dicere: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. vi, 14). Cujus tale principium est, qualis debet esse perfectio? Hanc mihi tu virtutem : hunc animum etiam in reliquis affer: eaque vi mentis, qua vitiorum occasiones depulisti, vitia nunc ipsa respue. Ornetur morum sanctitate virginitas, et perfectum gradum vitæ perfectio subsequatur. Certe si sæcularis vita tibi placuisset, dares operam, ne quis te divitiis, ne quis corporalibus ornanienlis, ne quis rerum omnium pompa [Al. copia], et honore

fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Con- C præcederet : nunc quoniam diversum studium [ Al.

sidera, quæso, quantum a consilio distet imperium. ibi aliquos excipit : hic generaliter omnes comprehendit. Ibi præmium proponit, hic poenam. Ibi invitat ut facias : hic nisi feceris, comminatur. Hæc igitur optima ratione distinguens, animadverte quid offeras, animadverte quid debeas. Immo quia utrumque jam debes, et virginitatem, quam ultro obtulisti Deo, et justitiam quam ipse præcepit, integrum utrumque persolve. Ille servus Domino placet, qui ita aliquid ultro operis exercet, ut tamen etiam impcrata perficiat: qui non facit aliud pro alio, sed utrumque : nec mutat, sed addit obsequium. Nec te earum exempla decipiant, quæ sibi in sola castitate plaudentes,ut post suas voluntates [Aug. voluptates]eant, Dei voluntatem abjiciunt. Quæ perpetuæ casuitatis bonum non cum justitia, sed pro justitia offerre volunt, et in compensatione peccatorum, præmium virginitatis annumerant : atque pro præmio, impunitatem petunt : vel certe impudentiori vecordia coronandas esse se putant, et in regno cœlorum cæteris preferendas, quæ sibi mandatorum transgressione aditum clausere regni cœlorum. Non omnis, Christus inquit, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum lorum (Matth. vii, 21). Meminerint stultas virgines a sponsi januis repellendas; dicendum eis : Nescio vos : Illisque jungendas esse, de quibus Dominus

diversitas studiis ] diversam vitam desiderat : cura, ne quis te in bene vivendo transcendat : ne quis morum sanctitate superet : ne quis libi in virtutibus præferatur. Et in illis, quæ ante diximus, non erat tuum, ut aut tu omnes vinceres, aut nemo te. Cuncta enim illa foris petuntur : et quidquid aliunde speratur, alienum est. lIæc vero in tua potestate sunt, et vere propria, quæ non extrinsecus veniunt, sed in ipso corde generantur. llla enim, nec omnis, qui quærit, invenit; nec qui invenerit, semper tenel : quia ut ea commodare, ita et eripere casus potest. Ilæc autem et omnis qui quaerit, invenit: et qui invenerit, eripi sibi numquam timet. lsta enim sola bona sunt: quæ sine voluntate, nec invenimus aliquando, nec perdimus. CAP. Xl.—Habes ergo et hic per quæ merito præponaris aliis, immo hic magis. Nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse, non

D tua. Spirituales vero divitias nullus tibi, præter te,

conferre poterit. In his ergo jure laudanda es: in his merito cæteris praeferenda es: quæ nisi ex te, et in te esse non possu:nt. An sola ista vita est, quæ certamen non habeat de profectu, et in qua unusqui-que hoc tantum debeat perimanere quod cœpit, nec ullo augmenti desiderio ad majora contendai? Et cum in omnibus mundi studiis, profectu non satientur homines, hic tantum cœpissc sufficiet ? Ferventissimi in terrenis, frigidissimi in cœlestibus sumus. Et

« ElőzőTovább »