Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

VII. De septimo et præcipuo gradu Ecclesiæ, qui ordo Episcopalis, seu Episcoporum est. Septimus autem in bis dispositionibus episcopalis ordo est, et qui primus et perfectus in cunctis est, qui omnipotentiæ Dei, et in Christo donatur, ex quo processus omnium gloriarum et plenitudo est virtutum, ex quo omnia, in quo omnia. Ipse enim ordinat sacerdotes, ipse levitas, ipse subdiaconos, ipse lectores, ipse ostiarios, ipse fossarios, ipse arundinem tenens metitur Jerusalem, ipse fabrica Dei præest, ipse quod unusquisque facere debet ostendit, ipse damnat, ipse recipit, ipse ligat, ipse ligata solvit, ipse claves regni cœlorum habet, ipse thronum Dei reserat et claudit, supra se nihil habens. Si humilis et bonus sit, si perfectus ut scriptum est: Estote perfecti sicut et Pa

gimus, negotiorum judices esse mandati sunt presby. A teri, interesse sacerdotum consilio. Quoniam et ipsi presbyteri, ut legimus, episcopi nuncupantur, secundum quod scriptum est ad Titum: Hujus rei gratia reliqui te Creta: ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui (Tit. 1, 5), et cætera. Vides ergo presbyterum episcopum dici, et apostoli Pauli esse sententiam? Et alibi ad Timotheum de Ecclesiæ ordine Oportet episcopum irreprehensibilem esse (1 Tim. II, 2), et cetera. Vides ergo hic presbyteri non fieri mentionem, sed hunc esse locum, quem episcopatum vocat? Et alibi ad Timotheum episcopum: Præcipe hæc et doce nemo adolescentiam tuam contemnat, sed forma esto fidelium in sermone, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate B ter vester perfectus est (Matth. v, 40): si observat (Ibid. 4), et cætera. Intelligis ergo in presbytero summam sacerdotii collocari? Et alibi ad majores natu: Qui vos posuit episcopos regere Ecclesiam suam Philippis (Act. XX, 28). Certe una Macedoniæ civitas est; et cum ibi Paulus episcopis et diaconibus scripsit, quid nisi eos qui præsunt presbyteri, episcopos vocat? Denique et apostolus Joannes episcopus scribit: Senior electæ dominæ quam diligo in veritate (II Joan. 1). Nam presbyter ætatis est nomen, episcopus dignitatis; Salomon quoque ait: Presbytero humilia animam tuam. Sed oderunt hoc sacerdotes superbi in presbyteris nomen, qui nolunt esse hoc quod Christus, qui discipulorum pedes lavit, qui baptizatus est a Joanne, licet baptizandum se Joannes a Domino proclamaret. Propterea hxc

scribo, ut si præteriti temporis error non potest jam revocari, vel ad præsens in ecclesiis servetur humilitas, ut presbyteri hoc in ecclesiis suis faciant quod Romæ, sive quod in Oriente, quod in Italia, quod in Creta, quod in Cypro, quod in Africa, quod in Illyrico, quod in Hispania, quod in Britannia, quod etiam ex parte per Gallias, quod in omnibus locis ubi humilitas perseverat, quod in cœlis fit, quod majus est, ubi sedes eorum legis esse dispositas, ut terrena contemnas, ut nihil tibi de mundi istius conversatione præsumas. Respice Jerusalem matrem omnium sanctorum ornatam patriarchis, prophetis, apostolis et angelis Dei: ipsius consuetudinem scquere, ipsius sacramenta custodi. Nihil tibi sit commune cum cæteris, qui errorem suum illicita præsumptione defendunt, et consuetudinis dicunt esse quod voli est. Nam si aliquis nostrum præteriti temporis consuetudinem possit agnoscere, probarem tibi hoc quod loquor, ab initio semper, cum apostoli prædicarent, in ecclesiis fuisse servatum, et postmodum odio singulorum vitiata aliqua, aliqua præsumpta. Sed nemo damnandus est, nemo judicandus, immo omnes in mansuetudine et charitate spiritus [Mart. tacet spiritus] amplectendi, ut dum nobiscum bonitatis Christi fundamenta cognoscunt, ad ædificium Dei spontanea voluntate conveniant, ut in culmine templi nobiscum manere mereantur.

C

omnia, si hospitalis, si sine crimine, si habens testimonium bonum, si unius mulieris vir est, id est, sua tantum carne contentus, alieni corporis illecebras non requirat filios habens subditos in castitate et sobrietate: quia peccare in operibus non debet, qui in electione perfectus est. Hujus sacerdotalis vestis, est perfecta Dei gloria. Ad hunc pertinet chrisma : quia ipse Christus Christianorum est, id est, sanctus sanctorum, et Episcopus animarum, secundum quod scriptum est: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. Civ, 15). Huic suinma a cunctis clericis atque ab omni populo deferenda reverentia est: quia non dicit figmentum ei qui se finxit, utquid me finxisti sic? Aut non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. 1x, 21)? Huic non cogitare de crastino, pro perfectione mandatur. Hic de vestimento et victu sollicitus esse prohibetur. llic per omnia similis Deo est, si non recedat a Christo, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Hic in carne ambulans, non secundum carnem militat. Hic non vult esse nisi cum Jesu. Hic neminem damnat: hic ipse etiam Judæ, sciens eum talem esse in passione, pacificus est. Hic osculum ei dat a quo traditus est. Hic pro cunctis patitur: Hic salvat universos. De hoc officio amplius disputare nihil possum, quoniam quod in clericis consecratum esse prædidicisti, episcopum solum habere manifeD stum est. In illis esse partes et membra virtutum, in episcopo plenitudinem divinitatis habitare corporaliter. Atque ita est, ut in episcopi Dominum, in presbyteris apostolos, qui et ipsi sunt, recognoscas : Sed quia scriptum est: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. xv, 16): summus sacerdos qui elegit, dicitur; qui vero electi sunt, sacerdotes. Omnem enim suam potestatem Deus discipulis suis dedit; et Moysen Deum dici voluit Pharaonis. Atque ipse homo Jesus Christus major in eo quod in carne apparuit, fuit. Et hoc est mysterium Ecclesiæ, quod Esdras descripsit, quod in quinque gradibus collocatum, sensus nostri capitis tenet. Namque visui episcopatus presbyteria dantur, secundum quod scriptum est,

Speculatorem te posui domui Israel (Ezech. m, 17). A que debitrix sit, quod ad hoc officium volasti, qua Levitæ odoratui, quia ipsi sacerdotibus juncti, columnæ et fundamentum veritatis sunt, ipsi spiritus forma, puris mentibus odor vitæ in vitam sunt, et per omnes eorum odor sacrificii ascendit in conspectu Dei. Nathinnei auditui, ut audiant universi divinis verbis ac præceptis sacerdotum et officiis levitarum. Sacri cantores sermoni, quod est linguæ. Ostiarii sive fossarii ori, sicut scriptum est: Pone, Domine, custo• diam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis (Psal. CXL, 3). Ex verbis enim nostris justificabimur, et ex verbis nostris condemnabimur: in ore enim hominis vita et mors: ideo in fossariis spiritus prophetarum prophetis subjectus est; in ostiariis doctores, in lectoribus propheta, in subdiaconis angeli, in diaconibus archangeli, in presbyteris apostoli, in epi- B scopis Deus. Denique scriptum est, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (1 Cor. xi, 28). Et idco de Episcopo usque ad Diaconum spiritus dispositio est. De subdiaconibus usque ad ostiarios animæ: in fossariis corporis. Sicque has omnes dispositiones in Ecclesia Christi, quasi unum hominem Deo servientem esse cognosce, secundum quod scriptum est: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum cnim Dei sanctum est, quod estis vos (Ibid. 1, 16; vII, 18). Prædica autem verbum Dei cunctis, ut scriptum est: Exhortare omnes, divitibus hujus sæculi præcipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum (1 Tim. vi, 17), sed divites esse in operibus bonis. Nemo adolescentiam tuam contemnat: non recedat liber legis de manu tua, sed meditaberis die ac nocte in eo Joan. 1, 7). Ante omnia curam babe pauperum, quia propter nos Christus pauper factus est cum esset dives, ut inopia illius ditaremur. Professas et eas quæ vere viduæ sunt, require: egentibus necessaria subministra: nec in quoquam peregrinationis nomen horrescas. Quoniam quamdiu sumus in carne, peregrinamur a Domino. Juniores aulem viduas devita; cum enim luxurialæ fuerint, in Christo nubere volunt (I Tim. v, 11). Uxori tuæ propter antiquam consuetudinem ac periculum sacerdotii, non des animam tuam in potestatem: ne forte in similitudinem Adæ in paradiso positus confundaris, atque acceptam legem, si peccaveris, perdas: ac nuditatis tux conscius, confusionem mentis excipias, et locum consecrationis amittas. Amanda quidem uxor est, sed sicut Ecclesia aut Templum Dei orandum cum ea, legendum, abstinendum, communicandum in altario, non in opere: spiritu, non carne vivendum. Venerariautem et te propter conjunctionem legis debet, non desiderare propter consuetudinem delinquendi: quia aperte tibi usum conjugii interdictum esse perpendis, cum te episcopum esse cognoscis. Habere se et illa ex hoc Christum gaudeat, non maritum esse cum Deo, non habitare cum conjuge possidere intra domesticos parietes vernaculam sanctitatem. Exsultet in Domino, gratias agat Deo, quod de corruptione liberata est, tibi quo

consentiente electus es a Domino, quod prius de omnibus cum tuis, ut decuit, transegisti, quam episcopatum rogatus acciperes, et separatus a conjuge in Ecclesia permaneres. Certus autem sum exemplo bonæ vitæ tuæ omnes hæc esse facturos, ut in adolescentia credentes Deo, dum contemnunt terrena, divina percipiant, et emendati, in omnibus Domino consecrentur, ut doctores plebium facti, post emiendationem sui prædicent universis, et salus omnium nuncupentur. Sæculares autem viros ad ministerium non assumas Ecclesiæ, sic enim legis: Manus temere nemini imposueris. Et iterum: Hi primum comprobentur, et sic ministrent sine crimine constituti (1 Tim. v, 22; I, 10). Sunt enim multi qui sequentes vota populorum, disciplinam Ecclesiae non observant, ac sine experimento bonæ vitæ, eligunt non conversos. Atque ut consuetudinem reprehendam peccantes nobilitatem potius, quam mores optimos benedicunt: et ante regni colestis gubernacula tradunt, quam de terrena conversatione securi sint quasi vero Deo deficiant sacerdotes, aut clericatus officium possit implere, qui necdum castus didicit esse abstinendo. Taceo de reliquis vitæ documentis, quod ignorat libros, quod consuetudinem nescit et prius doctor gentium dicitur vel minister, quam discat aliquid imperitus, alieno judicio imposterum vivens, non Dei, sed cujuscumque facit in omnibus voluntatem. Deum enim instruenti se obedientiam debet, cedit ad tempus, et invitus discipuli C nomen accipit in magistro, minorque fit minimo. Concurrunt ad Ecclesiam populi, a sacerdote novo aliquid audituri quod ædificet cunctos, quod salvet universos, ultra solitum morem forte nihil dicitur, ceras nectit, paginas ignotas cunctis versat in pectore, et delicta omnia recognoscens, sola impudentia utitur excusantis, et hoc ipsum quod rogatur, irascitur. Quale tunc erit, quæso, Episcope, judicium tuum cum interrogatus nihil dixeris: ac mulieres laicosque pro scientia agnitionis vitae, intrare Ecclesiam recognoveris? Sacramentorum vero hæc ratio est, atque hic ordo omnium nascentium, qui in carne descendimus; ut qui venientes in mundum venundamur sub peccato, idolis servientes primitus nuncupemur. Quis enim a quo superatur ejus servus addicitur: et ejus operi mancipatur, præstat officium, cujus desiderium gestat in sensu: prævalente enim ignorantia, regnat avaritia, quæ radix omnium malorum est, et inquisitio idolorum et hoc est malum quod difticile superatur, qui non aut habendi voluntate, aut paupertatis timore teneatur. Sed quia primitus in exhortatione prophetiæ sermo prædicandus est, necesse est, ut in illis unus Deus avidus et loquatur et nominetur, secundum quod scriptum est Dominus Deus tuus unus est (Deut. vi, 4). Hi sunt quos catechumenos nominamus, et subjacentes castigationi, et liberum ad Christum habentes arbitrium: quia principium sanctitatis est Dominum Jesum Christum Dei Filium confiteri, secundum quod scriptum est: Corde

creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salu- A sibilia sunt, sanctificata per verbum et orationem,

tem (Rom. x, 10). Secundus Competentium locus
est, qui ad Dei gratiam festinantes, aliquid amplius
quam fuerint esse desiderant. Qui ideo Competentes
dicuntur, id est, poscentes Dei gratiam, Deo jam uti-
les et per desiderium voluntatum competentes cœ-
lorum regna, ac volentes juri suo per misericordiam
principalem hæreditatem Deum vindicare: ab om-
nibus abstinentes, sperantes lavacrum, casti atque
sinceri, et præsentis vitæ positum sibi terminum re-
cognoscunt, et ordinem futuræ conversationis aspi-
ciunt : ut qui antequam accipiant, serviunt Christo,
post acceptam fidem Dei, dona non perdant, aut irri-
tam faciant gratiam, cui servire voluerunt. Tertius
baptizatorum ordo est, in quibus jam Christus est,
dicente Apostolo: Nescitis quoniam quicumque ba- B
ptizati estis in Christo, Christum induistis (Gal. 11, 27)?
Et ideo cum cogitamus aliquid boni liberati a gen-
tilitate, cathecumeni sumus: cum volumus quod
sanctum est, competentes: cum operamur bona, ba-
ptizamur et commorimur Christo. Sed si forte, hoc
impugnante diabolo, quacumque peccati maculatione
violamur, pœnitentia competit: quæ in similitudi-
nem divini fontis, ipsa peccata mortificet, ac nos
salvet in corpore. Qua completa quartus reconcilia-
tionis locus est, ut caput corporis nostri Christum
esse credamus, quia Ecclesiæ suæ vir, caput mulie-
ris: id est, omnium animarum quæ Deum tota men-
te perquirunt. Sal autem propterea catechumenis
datur in mysterio ut nos esse sal terræ, id est, sa-
pientiam Dei noscamus : Invisibilia enim ejus, ut ait
Apostolus, a creatura mundi per ea quæ facta sunt in-
tellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et
divinitas: ita ut sint inexcusabiles (Rom. 1, 20), et
cætera. Baptismus vero aqua est, quæ tempore pas-
sionis de latere Christi exivit et nullum aliud ele-
mentum est, quod in hoc mundo purificet universa,
quod omnium poculum sit, quod vivificet cuncta. Et
ideo spiritus vita in aqua est, et congregatio aqua-
rum, maria nomen accepit. Christo enim renascitur,
qui baptizatur in fonte: fons enim origo omnium gra-
tiarum est. In quo septem gradus sunt, tres in de-
scensu, et tres in ascensu: septimus vero est, qui et
quartus, id est, similis filio hominis, exstinguens
fornacem ignis ardentis, stabilimentum pedum, fun-
damentum aquæ in quo plenitudo divinitatis habi-
tat corporaliter. Oleum vero et chrisma esse sancto-
rum, silentium ipsius et pinguedinis natura demon-
strat. Corpus Domini panis verus et cœlestis e cœlo
est. Sanguis ejus, hoc est quod scriptum est: Ego
sum vitis vera, vos autem sarmenta (Joan. xv, 1, 5).
Et quia multa membra, unum autem corpus, totius
mundi natura contrita est invisibilibus speciebus in
candorem lucis effectum, atque per baptismum aquæ
in veritate: cum semper secundum speciem corporis,
et puritas et veritas voluntatis apparet probata per
ignem, ut his omnibus impletis alimentis, nihil desit
visibilitati, nihil desit mysterio Dei, ac resurrectio
carnis apertissime comprobetur: cum hæc quæ vi-

C

Christi corpus effecta sunt. Quæ omnia, si in veritate complecteris, intelligens Deum, opus vitæ agis, et commoraris in Christo. Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). Te Decet hymnus Deus in Sion, ut reddas vota in Jerusalem (Psal. LXIV, 2). Tibi convivium Christus est, gaudium Christus est, cogitatio Christus est, desiderium Christus est, lectio Christus est, quies Christus est, atque imperans mundo Pharaonis Deus es, postquam universa vicisti. Hæc cunctis plebibus tuis, si dignaris ut moneam, prout potes semper insinua, memoriam mei habens in orationibus tuis sanctis, ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa, ut remissionem consequar peccatorum. Certus sum enim ego, quia supra quam dico facies: debitorem enim te mihi esse cognoscis, ut pro me Deum rogare non desinas, quoniam sicut jubere dignatus es, officium disputationis impendi. Nec tibi legem quam sequi debeas posui, sed qualis esse jam debeas, stylo favente descripsi. Unum tamen illud præ cæteris rogo, ut quia multa secundum consuetudinem tuam, nova tibi videntur esse conscripta, præsumptioni meæ dare veniam digneris. Nec putes nos perversitatem aut novitatem aliquam, sed solam, si [Al. sic] dici fas est, diversarum provinciarum consuetudinem publicare: sed sicut reprehendi neminem, ita et damnandum nullum descripsi: præsertim cum omnes Ecclesias Deus fecerit et in omnibus apostoli prædicaverint; nec deceat quemquam studere discordiæ, ubi pro omnium pace servanda, in disceptatione ecclesiastica disciplinæ vincit ille qui vin · citur, ac se victum gratulatur. Ego tamen in omnibus vobis cedo, qui omne quod facitis laudo, et in æmulationem bonæ rei istud vestris sensibus derelinquo; ut unus alterum exhortans, invicem vos de consuetudine nostra et de contemplatione doceat : mihi hoc solum peculiarius relaxetis, ut pro me orare dignemini qui ad emendationem omnium quæ conscripta sunt, obedientiam gerens, ita libenter habeo mihi aliquid imputare, ut mei primitus sciatis esse judicii hoc tantum jussi ab omnibus condemnandum, quod aut consuetudo Ecclesiarum, aut divinorum librorum scripta non retinent.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

D
Existimo, post annum quadringentesimum quartum,
nec tamen post longum ab eo temporis intervallum, sed
intra plus minus decennium, kanc fuisse epistolam, seu
libellum elucubratum. Nimirum postrema isthæc ejus
verba: Unde pulchre Romana Ecclesia, apostolico,
sine dubio, cujus sedem obtinet, spiritu animata,
tam severam NUPER sententiam statuit, ut vix vel
pœnitentia dignam judicaret, quæ sanctificatum Deo
corpus libidinosa coinquinatione violasset: respiciunt
omnino illud Innocentii Romani pontificis decretum,
epistola ad Victricium Rotomagensem cap. 12: Item
quæ Christo spiritualiter nupserunt, et velari a sa-
cerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint,
vel se clanculo corruperint, non eas admittendas
esse ad agendam pœnitentiam, nisi is, cui se junxe-
runt, de sæculo recesserit. Hæc anno, ut dixi, quarto
supra quadringentesimum assignatur; adeo quod eam
noster nuperam sententiam vocat, haud multum se

164

infra illud tempus fuisse notat, cum scriberet. Hinc et ▲ pter regnum cœlorum (Matth. xix, 12). Magnus quidem de auctore licet (quandoquidem Hieronymum non esse deprehensum est etiam ante Erasmum) non inepte demum disquirere: eumque ab aliis, qui per ea tempora in simili argumento versati sunt, internoscere. Fortasse ille fuerit, Paulus, sive Petrus, presbyter, natione Pannonius, qui, Gennadio teste cap. 75 scripsit de Virginitate servanda... ad personam cujusdam nobilis et Christo dicatæ virginis, Constantiæ nomine. Erasmus testatur in quibusdam exemplaribus fuisse hunc titulum, ad Mautitum filiam, in aliis ad Mauricií filiam, in aliis nullius nomen fuisse ascriptum.

EPISTOLA XIII.

Virginitatis laus.

I. Quantam in cœlestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, post Scripturarum testimonia, Ecclesiæ etiam consuetudine edocemur, qua discimus peculiare illi subsistere meritum, cujus specialis est consecratio. Nam cum universa turba credentium paria doua gratiae percipiat, et iisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istæ aliquid proprium præ cæteris habent, cum de illo sancto et immaculato Ecclesia grege, quasi sanctiores purioresque hostiæ, pro voluntatis suæ meritis a sancto Spiritu eliguntur, el per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. Digna revera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nullius magis, quam suæ imaginis, hostia placitura. De hujusmodi etiam Apostolum dixisse reor: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. x11, 1). Possidet ergo virginitas, et quod alii habent, et quod alii non habent: dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet. Nam et Christi spensas virgines dicere, ecclesiastica nobis permittit auctoritas dum in sponsarum modum eas consecrat Domino velut ostendens eas vel maxime habituras spirituale connubium, quæ subterfugerint carnale consortium, et digne Deo per matrimonii copulationem spiritualiter copulantur, quæ ejus causa dilectionis, humana connubia spreverunt. In bis quam maxime illud impletur Apostoli : Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est (1 Cor. vi, 17). Grande est et immortale, et pene ultra naturam corpoream, frenare luxuriam, et concupiscentia flammam adolescentiæ facibus æstuantem, animi virtute restinguere, et spirituali conatu vim genaina oblectationis excludere, vivereque contra humani generis legem, despicere conjugii solatia, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecumque præsentis vita: commoda sunt, pro nihilo spe futura beatitudinis compu

tare.

II. Magna hæc, ut dixi, et admirabilis virtus est: et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti præmio destinatur: Dabo, inquit Dominus, spadonibus meis in domo mea, el in muro meo locum nominatum meliorem filiis et filiabus Israel: nomen æternum dabo illis, quod non deficiel (Isa. LVI, 5). De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit dicens: Sunt enim spadones qui seipsos castraverunt pro

C

B

est pudicitia labor, sed majus præmium : temporalis custodia, sed remuneratio æterna est. De his et beatus Joannes apostolus loquitur : quod sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. xIV, 4). Quod ita intelligendum puto, nullum eis locum in cœlesti aula claudendum, et cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda. Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam Deo digna sit, manifestius intelligi possit illud cogitetur, quod Dominus et Salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem elegerit uterum. Et ut hujuscemodi plurimum sibi placere monstraret, et pudicitiæ bonum utrique sexui intimaretur, virginem habuit matrem, virgo mansurus. In se viris, et in matre feminis præbuit virginitatis exemplum: quod demonstraretur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis haberi, et plenitudinem meruisse, dum totum in matre fuit, quidquid habebatur in filio. Sed quid ego satago excellens, ac sublime pudicitia meritum revelare et gloriosa virginitatis bonum ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam, et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse et nulli sapienti venire in dubium posse, eam rem majoris esse meriti, quæ sit amplioris laboris ? Quisquis etiam pudicitiam, aut nullius præmii, aut parvi existimat : certum est illum, aut ignorare, aut non voluntarium ferre laborem. Inde illi semper castitati derogant, qui eam aut non habent, aut habere coguntur inviti.

:

III. Nunc itaque quoniam, paucis licet, tam laborem, quam meritum integritatis ostendimus, ne res quæ grandi virtute constat, ingenti præmio destinata, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. Quanto enim quæcumque species pretiosor fuerit, tanto majore sollicitudine custoditur. Et quoniam multa sunt, quæ bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio, ut est mellis species nisi cerarum custodia, et favorum cellulis conservetur, et ut verius dixerim, nutriatur, naturalem gratiam perdit, et subsistere per seipsam non potest. Sicut viní species quod nisi boni odoris vas sit, et reparatis crebro picibus foveatur, genuinæ suavitatis vim amittit. Attentius ergo providendum Dest, ne forte et virginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam afferre fructum sufficiat, et tantus nil proderit labor: dum vane prodesse creditur, quod absque viribus necessariis possidetur. Nisi enim fallor, ob cœlestis regni premium, pudicitiæ servatur integritas, quod sine vitæ æternæ merito, neminem consequi posse, satis certum est. Eterna vita, non nisi per omnem divinorum præceptorum custodiam promereri potest, Scriptura dicente: Si vis ad vitam venire, serva mandata ( Matth. x, 17). Vitam ergo æternam non habet, nisi qui cuncta mandata legis servaverit, et qui vitam non habuerit, cœlestis regni non potest esse possessor. In quo non mortui, sed vivi quique re

gnabunt. Nihil enim virginitas sola proficiet, quæ A facundiæ sermonibus nequaquam debeat obscurari,

cœlestis regni gloriam sperat, nisi et aliud habuerit, cui promittatur perpetua vita, per quam cœlestis regni præmium possidetur. Ante ergo omnia pudicitiam integritatemque servantibus, et ejus remunerationem a Dei æquitate sperantibus, mandatorum sunt custodienda præcepta, ne gloriosa castitatis et continentiæ labor in irritum deducatur. Supra mandatum vel præceptum esse virginitatem, sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: De virginibus autem præceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). Cum ergo obtinenda virginitatis consilium dat, non præceptum statuit, supra mandatum vel præceptum eam esse professus est. Quicumque ergo virginitatem servant, magis faciunt quam præceptum sit. Tunc enim proderit magis fecisse quam jussum est, si quod jussum est feceris. Nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non facias? Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum. Volens virginitatis præmium consequi, amplectere meritum vitæ, ut tua castitas remunerari possit.

B

IV. Nam ut vitam præstat observatio mandatorum, ita econtrario generat prævaricatio mortem. Et qui per prævaricationem in mortem fuerit deputatus virginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiæ præmium exspectare constitutus in pœna. Tres enim sunt species, per quas regni cœlestis possessio introitur. Prima est pudicitia secunda mundi contemptus: tertia vero justitia. Quæ ut connexe plurimum se possidentibus præstant, ita pos- C sunt divisæ difficile prodesse: dum unaquæque earum non propter se tantum, sed propter aliam efflagitatur. In primis igitur quæritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus: quia ab illis mundus contemni levius potest, qui matrimonii nexibus non tenentur. Mundi vero contemptus exposcitur, ut justitia conservetur: quam difficile implere possunt, qui sæcularium bonorum cupiditatibus, et mundanarum voluptatum negotiis implicantur. Quisquis ergo possidet primam speciem pudicitiæ, et secundam quæ est mundi contemptus, non obtinet pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam quæsita est prima. Si primam et secundam habet, cui tertia quæ est justitia desit, frustra laborat: quoniam superiores duæ propter tertiam præcipue requiruntur. Quid enim propter mundi contemptum prodest pudicitiam habere, et propter quod cam habeas non babere? Vel cur res mundi contemnas, si justitiam propter quam pudicitiam et mundi contemptum habere te convenit, non custodias? Quia ut prima species propter secundam est, ita prima et secunda propter tertiam: quæ si non fuerit, nec prima, nec secunda proficiet. Dicas forsitan, doce me ergo, quid sit justitia, ut eam si cognoverim, facilius implere sufficiam. Dicam breviter, ut valeo, et verborum utar simplicitate communium : quia causa de qua agimus talis est, quæ disertioribus

D

sed simplicioribus eloquentiæ narrationibus pandi. Omnibus enim in commune necessaria, communi debent sermone demonstrari.

V. Justitia ergo non est aliud, quam non peccare. Non peccare autem legis præcepta servare. Præceptorum vero observatio duplici in genere custoditur ut nihil eorum quæ prohibentur facias, et cuncta quæ jubentur implere contendas. Hoc est quod dicit : Recede a malo, et fac bonum. Non enim in hoc putes constare justitiam, ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis prævaricatio committatur. Quoniam qui dicit: Recede a malo (Prov. 11, 7) : et ipse dicit, fac bonum. Si a malo recesseris, et non feceris bonum, transgressor es legis: quæ non tantum in malorum actuum abominatione, sed in bonorum operum perfectione completur. Neque enim hoc solum tibi præcipitur, ut vestitum non spolies suis indumentis sed ut spoliatos operias tuis vestimentis. Neque ut habenti panem non auferas suum, sed ut non habenti tuum libenter impertias. Neque ut pauperem non repellas hospitio suo, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. Præceptum est enim nobis flere cum flentibus. Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquid eis in his, propter quas lacrymantur causas, præbeamus auxilium? Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum humorem quærit : sed quia lacrymæ doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas et quomodo tibi in tali tribulatione si esses, subveniri cuperes, ita alteri ipse subvenias propter illud: Quæcumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis similiter (Matth., VII, 12). Nam cum flente flere, et nihil, cum possis, flenti conferre, subsannationis, non pietatis indicium est. Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit, et immensæ misericordiæ affectum, lacrymarum contestatione monstravit et veræ pietatis indicia, mox opera subsecuta sunt; et cum suscitatus Lazarus, cujus causa lacrymæ fundebantur, sororibus vivus redditur. Et hoc fuit pie flere cum flentibus, occasiones fletus auferre. Sed quasi potens, inquies, fecit: sed nec tibi aliquid impossibile imperatur. Implevit omnia, qui quod potuit fecit.

VI. Sed ut dicere cœperamus, non sufficit Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfeccrit. Quod illo vel maxime testimonio comprobatur, quo comminatur Dominus æterni ignis reos fore, qui quamvis nihil mali gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens : Tunc dicet rex his qui ad sinistram sunt : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, quem pra paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Math. xxv, 41, 42), et cœtera. Non dicit: Discedite a me, maledicti, quia homicidium fecistis, quia adulterium perpetrastis, aut quia furtum fecistis; non enim quia malum fece

« ElőzőTovább »