Oldalképek
PDF
ePub

repellam et ego te (Ose. iv, 6). Nullo igitur modo passim nos nostro judicio committamus, ne nobis exclamet Isaias: Væ qui prudentes sunt apud semetipsos, et in conspectu suo periti (Isa. v, 21). Unde et Faulus apostolus ait: Si quis sibi videtur sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens (1 Cor. ш, 38); sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Propter quod ad regem Tyri dicitur, humana sapientia gloriantem, Sapientes enim non erudient te : id est, doctrinæ cœlestes, et sapientia Dei. Est et sapientia hominum, non negamus: sed una suadet ad vitam, alia impellit ad mortem: quia sapientia humana quæ stultitia eprehenditur, et ab Apostolo Spiritu sancto definitur, janua mortis, et materia æterni

fit. Qui cum integram habeat in potestate salutem, A tur, sicut scriptum est: Quia tu scientiam repulisti,
media velit esse contentus et contra jura naturæ,
putet solo corpore se salvatum, cum possibilius sit,
ante resurrectionis tempus animam sine corpore vi-
vere, quam corpus sine anima stare. Si quis duobus
oculis, duobusque laboret pedibus, et utriusque mem-
bri habeat in potestate medicinam, et uno pede vel
oculo uno sanato, ab alterius cura velit medicum
prohibere, nonne vesanæ mentis, et medici judicio,
et omnium hominum erit sententia condemnandus?
Sed dicit aliquis, si totum ex nostro labore exspecta-
tur, ergo gratia nihil præstat. Nolo quisquam igno-
rantiæ titulo gratiam Dei temere faciat ingratam : ne
fidem suam vertat in scandalum, et fiat ei causa salu-
tis, interitus et perditionis occasio. Cujus rei ratio si
cum moderatione quæratur, tum demum proficiet ad B interitus approbatur. Sicut scriptum est in Propheta :

vitam, quæ per præsumptionem forte præcipitasset
ad mortem. Sed gratia quidem gratis peccata dimit.
til, sed cum consensu et voluntate credentis. Sicut
Philippus eunucho in Actibus apostolorum probat
dicens: Si credis ex toto corde, licet te baptizari. Quo
testimonio intelligitur, non minus periculum esse, si
baptizetur incredulus, quam si vere credenti baptis-
mum denegetur. Credens autem ille est juxta Seri-
pturas, qui ex toto corde crediderit. Et si ex tota
cordis arce credendum est, ut ex credulitatis merito
baptismum fidei detur, aqua non sufficit baptizato,
quæ credentis animum in corde non attingit. Et ne
periclitetur meritum cordis, verbum quo contingi et
mundari cor possit, accipiat oportet. Quia si aqua
contentus sit ille, qui credidisse se dicit, qua men- C
bra extrinsecus diluuntur, et verbum, quo gloriatur
anima, non requirit jam non videbitur ex corde,
ut debuit, sed ex corpore credidisse, quod nequa-
quam fieri posse ratione ulla conceditur, ut sine sen-
tentia mentis solum, corpus peculiarem intelligen-
tiam habere judicetur.

III. Unde confidens de prudentia tua, quæ pro be-
nignitate sibi insita, præposterum quidquam fieri, nec
alii homini pateretur: rogo ut ad institutionis ple-
nitudinem, verbum Domini, hoc est, Evangelium di-
ligentius legas ex quo scientiam ampliorem ejus
quam credidisti lucis excipias, ut possis in omnibus
nosse quid facturus sis. Nam sine divinæ legis et dis-
ciplinæ cœlestis scientia, difficile esse quemquam
posse salvari, non meus, sed divinus sermo proba- D
bit. Ait Isaias propheta : Qui non didicerit justitiam
Dei, veritatem non faciet (Isa. xxvi, 9). Item de hoc
ipso in libro Sapientiæ: Et quis erit consummatus
sinter filios hominum? si abfuerit ab illo sapientia Dei,
in nihilum computabitur. Vani sunt enim omnes homi-
nes, quibus non est scientia legis Dei (Sap. xi, 19).
Unde Dominus in Evangelio ad eos qui aliter quam
se veritas habeat, suspicantes erant, respondit : Er-
ratis nescientes Scripturas (Matt. xxII, 29): ostendens
in summa rerum salutarium nebula et tenebris con-
stitutos eos, qui spiritualem lucernam, id est, divinæ
legis scientiam habere nollent accensam. Quam qui-
dam repellentes, per Prophetam a Domino repellun-

Simul insipiens et stultus peribunt(Psal. XLIX, 11). Insipiens qui dixit in corde suo: Non est Deus; et stultus quamvis Deum ore fateatur in actione præsentis vita, in perpetuum non prospexit, sicut scriptum est: Melior est puer pauper et sapiens, quam rex stultus et senex, qui nescit in posterum providere (Eccl. iv, 15). Bonum est quidem homini sapere, si juxta Scripturas ad hoc sapiat, ut providentiam habeat futurorum mortalitatis statum, per quotidie morientium hominum exitus, et totius sæculi paulatim per detrimenta labentis ruinam considerans. Cæterum si quis usurpatæ semel intentionis ducatur intuitu : et sua se magis, quam Dei velit gubernari sententia, divinaque lege postposita, propria consilia Dei con siliis anteponat, hanc prophetæ clamantis timeat vocem Væ despicientibus legem Domini (Jer. xxvm, 6); timor, fovea, et laqueus super eum. Sicut pluvia valida inutilis est ita qui relinquunt legem, laudant impietates: qui autem diligunt legem, circumdant sibi murum. Beatus vir qui in lege Domini die noctuque meditatur (Psal. 1, 2) : cujus animus aliud nescit, quam sermonis Dei eloquia retractare. Quanto a terrena cogitatione remotior est, tanto Deo vicinior et œlo est. Quem non immerito divinus sermo et collaudat, et verc ditiorem divitibus præfert, dicens: Beatus homo qui invenit sapientiam. Melius est enim eam mercari, quam auri et argenti thesauros: pretiosior est lapidibus pretiosis. Item: Omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum existimabitur argentum ab illa (Prov. m, 15 seqq.). IV. Sed dum in exhortatione sapientiæ diutius immoramur : ne qui forte existimet nos contra Aposiolum, doctorem legis præferre factori, suo ordine respondebimus, oportere prius nosse quid jussum sit, quidve prohibitum, ut scientes utrumque servemus. Alioquin ante scientiam mandati impossibile.estnosse quid fiat. Temerarium satis est, si nostræ voluntatis legem nobis putemus posse sufficere, cum etiam Apostolum legamus fuisse sub lege, ipso dicente: His qui sine lege erant, quasi sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege Christi essem (I Cor. ix, 2). Et alibi: Invicem onera vestra portate, et sic imple bilis legem Christi (Gal. v1, 2). Qui paterna pietate

Christi passione redempti sunt, et qui ad hoc re- A lum imminere putemus, reminiscamur Ananiam et

Saphiram, non de aliena appetita pecunia, sed de sua timide erogata damnatos (Act. v, 5). Rogo post tot documenta, et tot mortes, unde in nobis crescit impunitas delinquendi? Quis hic præsumptionis spiritus, qui tantam in animo nostro operatur audaciam, ut cum sanctos homines de levibus etiam culpis videamus esse punitos, et nos quotidie in majoribus et pluribus delinquentes, æternos in media damnatione fore credamus.

V. Quamquam leve numquam sit, Deum etiam in exigua contemnere, qui non tantum ad qualitatem peccati respicit, sed ad persona contemptum. Propter quod homini non solum intendendum est, quale sit quod jubetur, sed quantus sit ille qui

dempti sunt, ut redemptoris jura servantes ad vitam se in cœlo repositam præparent: ad quam redempti licet nullo modo pervenire dicantur, nisi ea quæ jubentur obsequii competentibus exsequantur, sicut scriptum est: Si vis ad vitam ingredi, serva præcepta (Matth. xix, 19), hoc est, ab omni illicito quo probiberis, recedas, et ad omne bonum quod juberis, promptus accedas: ne in pristinis vitiositatis concupiscentiis perseverans, fidem qua credidisti, veteris peccati alicujus adhuc amore corrumpas, et agnitio Dei, quæ per novam gratiam revelata est, per delicta violetur, dicente Propheta Mendacium et non fides prævaluit super terram : quia a malis ad mala transierunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Unde et beatus apostolus Joannes paria testatur, di- B jubet. Excluditur hoc loco vulgaris illa sententia, cens: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est (IJoan. 11, 4). Et iterum: Omnis qui peccat, non videt Deum, nec cognovit eum (Ibid., m, 6). Et peccatum non in uno fantum mandatorum genere, sed in utroque consistit. Peccat quidem ille qui imperata neglexerit, sed plus peccat qui interdicta non servat. Sacrificia et vola reprobabuntur oblationum, nisi purus et sanctus fuerit animus offerentis: et immaculatam hostiam faciunt indignam præcordia maculata, dicente Domino: Si offers munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque illic munus tuum, etc. (Matth. v, 24). Omni oblatione et hostia pretiosior obtemperantia mandatorum, dicente Propheta: Ecce dico, obedientia melior est quam victima, et obauditio, quam adeps arietum (1 Sam. xv, 22). Et alibi: Initium bonæ viæ facere jussa, quæ accepta sunt apud Deum magis quam immolare hostias (Prov. XVI, 5). Et alibi: Qui conservat legem, multiplicat oblationem. Sacrificium salutare est, attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate, et propitiationem litare sacrificii super injustitia. Non nobis blandiri debemus in factis jussorum, si in prohibitorum transgressionem peccemus, cum transgressionis crimen benefacti meritum tollat. Quod non mei sensus assertio, sed utriusque testamenti exempla probant ubi invenimus etiam Dei amicos ob unius contemptus errorem, bonorum retrofactorum munificentiam perdidisse. Sic Adam cum diabolo facile credidit seducenti, post familiaritatem et colloquium D Dei, unius pomi cupiditate superatus, perdidit paradisum, et quia per transgressionem unum habere præsumpsit, multa simul bona amisit (Gen. 1). Sic uxor, Loth post angelorum obsequia, contra interdictum retro respiciens, in figmentum salis repente mutata est (Ibid., XIX, 26). Sic Sameias eadem die, qua mirabilia fecerat gratia prophetali, a leone dejectus occiditur (I Reg. xш). Sic infelicissimus Judas, post electionis meritum, post signorum gloriam, post apostolicam dignitatem, exigua stipis amore deceplus, cui tribunal promittebatur in cœlo, laqueo caplus est in terra (Matth. xxv, 5). Et ne nobis per alienarum solummodo rerum fraudulentiam pericu

C

qua mihi, suo judicio religiosi, et qui sapientes sibimet videntur, dicere solent: Sufficit nobis, ut non criminalia peccata et majora faciamus, facilis est enim omissio minorum delictorum. Qui dum animali sapientia occupant animos, spiritualem intelligentiam et consuetudinem divinæ legis ignorant : quæ sæpe peccatum ostendit, quod nobis non videtur esse peccatum et quæ illic pietatem facit, ubi nos opus impietatis ostendimus. Saul et Josaphat reges fuerunt populi Israel, et dum misericordiam his quos Deus oderat, præstiterunt, Dei offensam in opere pietatis incurrunt. E contrario Phinees, filiique Levi, gratiam Dei humana cæde et suorum parricidio meruerunt. Vides quantum ab humanis sensibus per nostram imperitiam discrepat divina sententia, ut nobis interdum cœlestis judicis dispensationem nescientibus, injusta videantur, quæ per causarum scientiam juste satis et recte facta probantur? Rursum ea quæ nostro judicio bona probantur, apud Deum plerumque reproba et ingrata videntur. Quis hodie patris Abrahæ exemplo, innoxium volens filium trucidare, bumano judicio non crederetur insanus? E contra, quis in tactu arcæ divinæ imitatus Ozam hominum sententia damnaretur? Episcopus Ephesiorum angelus in Apocalypsi nuncupatus, qui causa nominis Christi passionum multarum merita intra conscientiam retinebat, quia in ipsis passionibus a primo conversationis fervore tepuerat, cum calorem paululum temperasset, ad pœnitentiam revocatur, dicente Scriptura: Novi opera tua, et patientiam tuam, et quia poles sustinere malos: sed habeo adversus te pauca, quia charitatem tuam pristinam reliquisti. Mamento unde excideris, et age pænitentiam ( Apoc. u, 2, 3, 4, 5). Consideremus quantus casus sit temere contemnentis, cum tanta ruina esse dicitur in negligentia obsequentis : vel quam damnationem excepturos credimus esse indevotos, cum tantam exprobrationem devotus exceperit? Tepidum discipulum non amat Christus. Qui vult meus discipulus esse, ait, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam et sequatur me ( Matth. xvi, 24). Oportet vos per multas tribulationes introire in regnum cœlorum (Act. xiv, 22). Beati estis cum vos maledixerint homines, et persecuti

fuerint, et dixerint omne malum adversus vos gaudete A (Matth. v,'18; Deut. vi, 13; x, 20): aliis innocenet exsultate, quia merces vestra multa est in cœlis (Matth. v, 11, 12).

tia, misericordia, castitate, jejunio, Deo fideliter et sine cessatione servientibus nos uobis adulteros, quibus servire volumus, eligimus. Siquidem juxta Evangelii sententiam: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. vII, 34 ). Et revera si amator pecuniæ sum, si gloriæ, si superbiæ, si ambitionis aut pompæ : dum illi omne studium meæ voluntatis impendo, Domino servire non possum, quia duobus dominis neminem servire posse, scriptum est. Non estis vestri, dicit Apostolus: empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. vi, 19, 29). Clementer Spiritus sanctus nostro jure nos convenit, sciens hoc in usu publico apud omnes [ Al. add. homines] custodiri: ut tanto

VI. Futuræ vitæ gloria præsentis vitæ incommodis comparatur. Christianis vexilla crucis sunt deliciæ trophæa nostræ vitæ non pompis, sed miseriis reportantur. In nostra classe viri fortes opprobria sciunt portare, non munera. Paupertati, non nobilitati, futurorum beatitudo promittitur. Retrahit quidem verecundia senatorem, ne sequatur pauperem Christum, sed audiat a Christo : Qui me confusus fuerit, et mea verba in generatione hac adultera el peccatrice: et Filius hominis confundet eum in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Matth. vii, 58). Turpe est inter parentes senatores atque grammaticos, scholasticum, pro Christo voluntaria humilitate dejectum, B servus in opere Domini esset cautior, quanto majore

verbis simplicibus esse contentum. Displicet amicis, si post ambitiosi habitus cultum, plebeia et ignobilia indumenta mutentur. Sed si hominibus placere vellem, ait Apostolus, Christi servus non essem (Gal. 1, 10). Et Propheta in psalmo: Quoniam Deus dissipat ossa eorum, qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LIII, 6). Quantum bona est humana offensio, per quam invenitur servitus Christi : tantum perniciosa est amicitia, quæ Dei præstat offensam, sicut scriptum est: Qui voluerit amicus fieri hujus mundi, inimicus Dei constituetur (Jac. IV, 4). Dicat unusquisque quod velit ergo interim de me pro sensus mei parvitate judicavi nelius esse confundi coram peccatoribus super terram, quam coram angelis sanctis in cœlo, vel ubicumque judi- C cium suum Dominus voluerit demonstrare. Isaias vir in sua gente nobilissimus, qui socer regis Ezechia fuisse refertur, jussu Dei deposito cilicio nudus incedit: nec tam ardui præcepti pudore deterritus est, quo minus Dei imperium sequeretur: quia nihil honestius esse homini, quam Creatori suo parere, judicabat. Joannes quoque Baptista, nobilis et in carne et in spiritu natus, cilicium a pueritia in habitum, et locustas elegit in cibum: qui nec peccati conscientia, nec paupertatis inopia, ad hujus gloriam oneris, sed sola futuri sæculi beatitudine trahebatur. Apostoli jam sperant, et adhuc stulti et inutiles et tenuis fidei arguuntur. Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. vii, 18). Inde Paulus, oculo mentis futura contemplans, dicebat: Qui nos separabit a charitate Christi tribulatio, an angustiæ, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius (Ibid., 56)? Illos pericula non separant, nos voluptates. Illi catenas bajulant innocentes: nos aurum circumferimus criminosi. Illi in carceribus vincti: nos in tricliniis delicati. Illi in nervo positi Deum puro corde et sincera cogitatione laudantes nos in ipsa forte Ecclesia de forensibus calumniis cogitamus; et cum omnibus æqualiter legis data sit gratia, gehienna, seu cœli regna promissa sint, alii de divitiis, alii de virtutibus meditantur. Cumque dictum sit generaliter omnibus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies

[ocr errors]

esset peculio comparatus: ut intelligamus, quam strenui esse debeant in opere Dei qui redempti sunt sanguiue Christi: vel quam criminosi debeant judicari, qui cum sciant pro pretio suæ salutis Christi sanguinem datum, alteri qui nihil præstitit, magis præbeant servitutem. Rogo quo pudore obsequii, aut laboris sui mercedem, sperabit in cœlo, cujus fuerit sollicitudo omnis in terra? Mercenarius sæculi non potest accipere præmium Christi. Omnis miles in castris jure sperat annonam, qui fortiter in prælio pro civibus laboraverit. Dignus quidem est operarius mercede sua (Luc. x, 7): sed et hoc dignum est, ut inde præmium operis accipiat, ubi totius operam laboris impendit. Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus; ut placeat ei, cui se probavit (II Tim. 11, 4), Apostoli vox est. Unde satis timco ne forte in ill retributionis die, qua ante tribunal Christi unicuique secundum sua facta reddendum est: his qui in terrenis magis negotiis, quam in cœlestibus laboraverunt, justi judicis responsione dicatur: Ite si potestis: et illic ubi tota devotione servivistis, mercedem vestræ servitutis exigite. Talis causa est virginum de Evangelio quinque stultarum, quæ dum sollicitudine sæcularium vanitatum, se contra professionis suæ ordinem occuparunt, oleum unde verum lumen accenderent, non habentes, in tenebris remanserunt. VII. Sed dicit aliquis: Ista exempla ad paucos pertinent, quos Deus ad hoc peculiare officium delegavit, quia scriptum est : Multi sunt vocati, pauci vero Delecti (Matth. xxn, 44 ). lloc primum quærere a te et audire volo, quisquis es qui ista proponis: si ipsius Dei electio est, cujus est et vocatio, quid voluit plures vocare, qui paucos de pluribus erat electurus? Certe de duobus vocatis illum vis stare, quem Deus electione statuerit: et illum contra cadere, quem Deas electionis virtute non muniat. Quod si ita est, nec bona ad nos pertinent hac ratione, nec mala : et sic erit, ut nec culpa pœnam habeat, nec benefacta laudentur. Sed ad hæc respondit Apostolus: Si ita est, quomodo Deus judicabit hunc mundum ( Rom. 111, 6)? Deinde si paucos [ Al. tacet paucos] quos dicis electos, solos sanctos existimas: qui vocati sunt, reprobos dicis, quomodo idem apostolus Paulus in episto

larum suarum principiis vocatos sanctos vocat, sicut A licta hominum facta referuntur. Et apostoli, qui hunc

horrendum diem impiis et peccatoribus prævidere meruerunt, humiles erant, mortuos suscitantes : et nos supra omnes erigimur, qui peccando quotidie nosmetipsos occidimus, non respicientes in nobis flebilem infirmamque naturam, quæ nec in adversis fortis est, nec in prosperis aliquando secura. Si intemperate cibus sumptus, aut immoderate potus acceptus, levem corpori febriculam concitarit, dejicimus animum, affligimur, suspiramus : nulla cura tunc est sæculi, nulla villarum nemo de patrimonio cogitat, nemo de foro : omnes calumniæ, omnia lucra in periculis corporis conquiescunt. Curritur ad medicos, et pro remedio carnali promittuntur munera, aurum, argentum interdum etiam mancipia

in fronte codicis ad Romanos loquitur, dicens: Omnibus qui sunt Roma in charitate Dei vocatis sanctis (Rom. 1, 8). Si pro paucis passus est Christus, justum est, ut pauci mandata Christi custodiant. Si autem indiscrete omnes qui credimus, sacramentum in baptismo passionis accipimus: si omnes æqualiter renuntiamus diabolo et mundo: si omnibus haud recte viventibus gehennæ pœna promittitur: omnes debemus eadem diligentia et cavere prohibita, et explere præcepta. Scimus quidem multas esse apud Patrem in cœlestibus mansiones ( Joan. xiv, 2). Sed mansionum justitia justiores mansiones differre: sicut et stellam stella, dixit Apostolus, esse clariorem. Sed stellam cum stella, non lapidem comparavit ; quia terrenus lapis inter cœlestes stellas esse non poterat: B traduntur, et pene totum patrimonium, aut negligisicut nec peccator inter justos in regno cœlorum. Sed sunt quidam gradus gloriæ inter justos in cœlo: sicut et inter peccatores gradus pœnæ : Sed sicut alia eum, qui fratrem fatuum dixerit, alia eum qui racha, tormenta cruciabunt: ita et in regno, alia Paulum apostolum, qui ut alios salvos faceret, omnia omnibus factus est; alia eum, qui se vix ædificare potuit, laicum gloria manebit. Sed utinam consentiam paucos esse, qui Dei mandata custodiant: verum timeo, quia pauci sunt, qui Dei credant in veritate judicium. Ecce si umbrato repente de cœlo, solis claritas nostris aspectibus denegetur, et productis in nostram humilitatem nubibus, pluviæ terris immineant: si commotis ut assolet elementis, in rotam sui currus tonitrua concitentur, et hinc inde fulgo- C rum jacula palpebris terribiliter objecta coruscent, quamquam in consuetudine ista contingant: pavemus, contremiscimus, et proni ad terram, deposita superbia, cervices submittimus. Quid faciemus in illa die miseri : quando revoluto cœlo cum angelicis virtutibus, igneus Dominus totus adveniet: quando cadentibus desuper stellis, sol in tenebras, et in sanguinem luna mutabitur : quando montes sicut cera liquescent: quando terra ardebit, et arescent flumina, et maria siccabuntur, et contra rerum naturam, consumpto divinitus humore, ariditatem in aquis ignis operabitur : quando peccatores dicent montibus; Cadite super nos: et collibus, legite nos? Quando vocabunt homines mortem, et vocata non veniet : quando discrimina vertentur in vota, et quod semper oderunt D homines, concupiscent: quando illud implebitur tempus, quod lugubri Jeremias prædicit affectu, dicens: Respexi in terram : et ecce non erant luminaria. Vidi montes, et ecce erant trementes, et universi colles turbati. Intendi aciem, et ecce non erat homo, et omnes volucres cœli pavebant. Vidi, et ecce Carmelus desertus, et omnes civitates succensæ igni a facie Domini, et a facie iræ indignationis ejus: et interierunt universa (Jer. xxIII).

VIII. Verum ne ex suggestione diaboli hæc ad terrorem, non ad veritatem dicta crederentur, de præteritis futura probantur, quando talia in diluvio, in Sodomis, in Ægypto, in Jerosolymis sæpe ob dc

tur, aut donatur, ut consulatur vitæ quandoque perituræ et pro æterna salute omnis admodum homo negligens est, omnis avarus illic omnis frugalitas largitoris, animi tenacitate constringitur, ubi promptior voluntas et copiosior largitas deberet operari. Et cum Scriptura dicat: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt (I Joan. 11, 15): nos sic mundana concupiscimus, sic amamus, quasi aliquid nascentes intulerimus in sæculum, aut recedentes de sæculo nobiscum auferre possimus. Nemo ad brevitalem temporis, nemo ad naturæ respicit conditionem, nemo considerat, nemo retrectat vana esse omnia, quæ aliquo fine clauduntur. Si autem contigerit, ut inter cæteros languidum visitantes, aut clericus, aut sacerdos, aut etiam laicus Dei servus adveniat, rogatur ut oret: et qui sæpe pro nihilo contemptus fuerat, necessitatis tempore supplicatur, ut precibus suis commeatum vitæ longioris obtineat. Sic causa discriminis, quæ vicina timetur, dum despecta eliguntur, et pretiosa vilescunt, vitæ illius quæ post mortem permutatio figuratur : ubi jam et Lazarus pauper recipitur in requiem, et dives in hac vita pomposus vexari fertur in pœnis. Et cum sic Dominus, aut sanctorum motus oraculis, aut creaturæ suæ beneficio, aut medici arte conferta miseri cordia restituat sanitatem, cito succedente oblivione, in contrarium omnia permutantur. Timor in insolentiam, gratia vertitur in contemptum : et quasi nihil umquam incommodi senserimus, aut qui revocari rursus ad talia nequeamus, rebellamus, efferimur, et concessum ad pœnitentiam vitæ spatium negligimus, nec pœnitendo pristina lacrymis peccata diluimus, sed peccata non pœnitendo cumulamus. Legamus Isaiamprophetam (Isa. xxxvi, 4), et necessarium Ezechiæ regis aptum huic causæ quæramus exemplum : cui morituro anni quindecim ad superiorem vitam propriis fletibus, et prophetæ precibus augentur. Quique accepta tanti muneris gratia, non peccatis, non voluptatibus, non deliciis, sed soli Domino indultum vitæ spatium, humilis et sanctus exhibuit.

IX. Verum, quia tibi, honorabilis et dilectissime párens, per novam gratiam omnis lacrymarum causa detersa est, agc, cave, curre, festina. Age, ut in spi

ritualitate proficias. Cave, ne quod accepisti bonum,' A credidi subnectenda : donec de cæteris, quæ u! as

incautus et negligens custos amittas. Curre, ut non negligas. Festina, ut celerius comprehendas. Siquidem Paulus jam Christi catenam pro Evangelii annuntiatione circumferens, nondum se comprehendisse dicebat (Phil. ш, 13), quamvis hora sexta, hoc est media etate Domini vineam operaturus, quasi fervidus opifex et fidelis, aliorum longam dubietatem languidumque vinceret teporem. Dum tempus habemus, seminemus in spiritu, uf messem in spiritualibus colligamus. Nec attendamus ad paleas : quas ventilabrum Christi continuo separabit a tritico, do nec qui venturus est veniat. Et juxta Prophetæ vaticinium discernatur inter justum et injustum, et inter servientem Deo ét non servientem. Sicut et alibi Dominus dicit: Ecce qui serviunt mihi epulabuntur : B vos vero esurietis. Ecce qui serviunt mihi lætabuntur, ros autem contristabimini (Isa. Lxv, 13). Non nos [Al. vos] inertes vindicte dies et retributionis inveniat, qui imminens ac vicinus esse, et sæculi ruinis undique concurrentibus, et Scripturarum contestatione probatur. Consideremus quod in hac terra hospites sumus, et peregrinorum more pro diebus novissimis habitamus. Vos enim de hoc mundo non estis (Joan. xv, 19), dicitur nobis. Quid ergo in aliena salagimus? quid turbamúr? Nemo in deteriori et extranea patria plus eligit possidere, quam in sua. De his tantum sollicitudinem habere debemus et curam, quæ nobiscum transferre possumus. Ambiant terrena gentiles, quibus cœlestia non debentur. Concupiscant præsentia, qui futura non credunt. Christianis divitiæ et hæreditas, sit divinitas Christi. Nec enini debent ægré ferre, quasi minus a cæteris habeant, qui auctorem omnium perceperunt. Superest, ut acceptum in corde Deum honorent obsequiis, operibus colant, sermone semper et cogitatione fateantur : ut in adventu ejus, non cum contumacibus et contemptoribus puniantur, sed cum sanctis et Deum timentibus coronentur. Hoc sane prudentiam tuam précor, ne me putes hæc superstitionis alicujus persuaBione diciasse. Ego te Christianum voło esse, non monachum dici, et virtutem propriæ laudis possidere magis quam nomen alienum. Quod frustra a Latinis in turba commorantibus imponitur, cum a Græcis solitarie viventibus legitime deputetur. Accipe ergo, fili, sermonem nostrum, ea simplicitate et veritate qua diximus : quia non quærimus hominum gloriam, Deus testis nec ad hoc loquimur, ut humanas amicitias aucupemur, ne nostræ adulationis sermone, et nos et alios decipiamus: nec ut nos apud homines aliquid videamur, sed ut apud Deum homines magna mereantur.

[ocr errors]

X. De quæstionibus autem tuis, ut pace tua loquar, quia turbulentius proponebas, ego simpliciter respondere nolebam, quia bellanti dexteram pacis dare non poteram : licet etiam præposterum forte videatur, inde aliquid in fine epistolæ retractare. Sed quoniam apud Christianos non tam ordo quæritur, quam profectus, pauca quæ tibi reor fore necessaria,

C

solent, te movent, præsens si jusseris cum præsente, remota ómni animositatis contentione tractemus, Dixisti enim, ni fallor, hoc jure te mala malis reddere, et cum jurantibus jurare debere, quod aliquando juravit Dominus, aut mala malis restituit. Scio primum non omnia nobis convenire servis, que Domino conveniunt, ne in comparatione famulorum, Domini videatur injuria. Alioquin forsitan reclam re incipiamus cur non de virginibus, sed de mulieribus generamur? Aut cur mortui nostri die tertia non resurgunt? Juravit, scio, sæpe Dominus, qui nos jurare prohibuit, nec statim ex hoc temere blasphemare debemus eum, qui alios vetuerit quod ipse faciebat: quia dici nobis potest, juravit Dominus quasi Dominus, quem jurare nemo prohibebat : nobis quasi servis jurare non licet, qui Domini nostri lege jurare vetamur. Verum ne in ejus exemplo scandalum patiamur: ex quo tempore jurare nos noluit, nec ipse juravit. Et qualiter de juramenti causa brevi sermone satisfactum est: ita etiam ad vindictæ negotium hunc eumdem sensum facile prospicis posse sufficere: quia aliud nunc tempus gratiæ, in quo plenitudo perfectionis advenit aliud fuit legis, aliud prophetarum, dicente Domino: Audistis quia dictum est antiquis (Matth. v, 21), ne occiderent: ego autem perfectiora præcipio, quæ in ordine Evangelii digesta suo loco lector inveniet. Ex quo enim Filius Dei, filius hominis factus est ex quo vetus fermentum Judaicæ traditionis est factum nova conspersio: ex quo agnus non in figura, sed in veritate comeditur : ex quo sccundum Apostolum, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova (II Cor. v, 17); ex quo jussum est imaginem terreni hominis deponere, et assumere formam cœlestis ex eo cómmortui vivimus, et virtutibus consurreximus in Christo.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Non, ut vulgo creditur, epistola hæc est, sed alloquentis in Ecclesia populum Homilia, seu tractatus : quod unum manifesto evincit, Hieronymum auctorem non habere. Illud vero tum ex continenti orationis serie, cum præcipue ex his cap, 11 liquet: Istius modi disputatio in psalmo nuper incidit, et dictum est a nobis, quomodo Deus eduxerit nubes ab extremo terræ: quod quidem nunc cogimur rursum tractare, ut et hi qui audicrunt, plenissime corum quae sciunt, reminiscantur et hi qui aut non interfuerunt, ant Dobliti sunt, contextum sermonis agnoscant, quem nunc prout valuimus, exhibuimus. Equidem auctor, quisquis ille fuerit, sequiorum certe longo intervallo temporum, quædam subinde ex Hieronymo delibaviť, ut est illud de orbe terrarum, qui Græce dizovμέvn nuncupatur, id est, inhabitata: et quod consequitur de David, in psalmo confessionis tres spiritus postulante, totidem fere verbis ex commentario in Epistolam ad Galatas cap. v, 6, erpressum. Cætera quod et Erasmo notatum est, ne pilum quidem Hieronymiana dictionis habet, nec ullum vestigium pectoris

illius.

EPISTOLA VIII.

De tribus virtutibus.

1. Tres quodammodo virtutes Dei assumens Propheta, fortitudinem, sapientiam, atque prudentiam,

« ElőzőTovább »