Oldalképek
PDF
ePub

veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc eos magis pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

CAPUT XIII.

Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum; ab Ambrosio suscipitur.

23. Itaque posteaquam missum est a Mediolano Romam ad præfectum urbis, ut illi civitati rhetorica magister provideretur, impertita etiam evectione publica (a); ego ipse ambivi per eosdem ipsos manichæis vanitatibus ebrios, quibus ut carerem, ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictione proposita me probatum præfectus tunc Symmachus mitteret. Et veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terræ, pium cultorem tuum; cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, et lætitiam olei, et sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare cœpi, primo quidem non tanquam doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam hominem benignum in me. Et studiose audie bam disputantem in populo, non intentione qua debui, sed quasi explorans ejus facundiam, utrum conveniret famæ suæ, an major minorve proflueret, quam prædicabatur: et verbis ejus suspendebar intentus; rerum autem incuriosus et contemptor astabam; et delectabar suavitate sermonis,quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Cæterum rerum ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichæas fallacias aberrabat; iste autem saluberrime docebat salutem. Sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam: et tamen propinquabam sensim et nesciens 1. CAPUT XIV.

Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit. 24. Cum enim non satagerem discere quæ dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire (ea mihi 1 Sic Mss. Angl. cum nostris. At Am. Er. Lov., et nescivi. Somm. Blas., et nesciebam.

(a) Evectio,quod aliis diploma,facultas erat usurpandi cursus publici, quem privato cuilibet usurpare haud licuisset. Unde lex ab Honorio data ferebat: « Ne quis sibi deinceps « cursum publicum privatus usurpet, nisi cum aut a nobis a evocatur, aut a clementiæ nostræ veneratione discedit. » Narrat Julius Capitolinus, in Pertinace, quod is « tunc præfeactus cohortis, in Syriam profectus, T. Aurelio imperatore, « a præside Syriæ quia sine diplomatibus cursum usurpa

1

quippe jam desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis quæ diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam cœperant videri, et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichæos putaveram, jam non impudenter asseri existimabam; maxime audito uno atque altero, et sæpius ænigmate soluto de Scriptis veteribus: ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. Spiritualiter itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam reprehendebam desperationem meam, illam duntaxat qua credideram Legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores suos qui copiose et non absurde objecta refellerent; nec ideo jam damnandum iilud quod tenebam, quia defensions partes æquabantur. Ita enim Catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.

25. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichæos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentur ex animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hnjus corpore, omnique natura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans, judicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichæos quidem relinquendos esse decrevi: non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meæ in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos præponebam; quibus tamen philosophis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animæ meæ committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem.

[blocks in formation]

LIBER SEXTUS.

Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum ætatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae doctrinæ veritatem, quam Manichæi falso insimulabant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies accendebatur.

CAPUT PRIMUM.
Augustinus nec manichæus nec catholicus.

1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras? An vero non tu feceras me, et discre

veras me a quadrupedibus et volatilibus cœli? Sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum, et quærebam te foris a me, et non inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris,

et diffidebam et desperabam de inventione veri. Jam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandæ veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichæum, sed neque catholicum christianum, non quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit lætitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriæ meæ, in qua me tanquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis efferebat, ut diceres filio viduæ: Juvenis tibi dico, surge; et revivisceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suæ (Luc. vii, 14, 15). Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum promiseras; placidissime et pectore pleno fiduciæ respondit mihi, credere 'se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores, ut accelerares adjutorium tuum, et illuminares tenebras meas; et studiosius ad Ecclesiam currere, et in Ambrosium 2 ora suspendi, ad fontem salientis aquæ in vitam æternam (Joam. iv, 14). Diligebat autem illum virum sicut angelum Dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum, per quam transiturum me ab ægritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo 3, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa præsumebat.

CAPUT II.

Epulæ et synaxis apud sepulcra martgrum. 2. Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedienter amplexa est, ut ipse mirarer quam facile accusatrix potius consuetudinis suæ (a), quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis, sicut ad potionem aquatam madidi nauseant. Sed illa cum attulisset canistrum cum solemnibus epulis prægustandis atque largiendis, plus

1 In codice Alb. additur, fundere.

2 Ita potiores Mss. At Edd. currerem et in Ambrosii. 3 Acriore periculo, juxta Er. Lugd. Ven. et Lov. M. Sis Mss. et Am. Er. Arn. ; at Bad. et Lov., miraretur. (a) Consuetudinem de qua hic agitur, totalicct Africa pridem receptam, quoniam in comessationes et ebrietates deflexerat, rescindere similiter aggreditur Augustinus, et ea de re scribit Epist. 12, ad Aurelium Carthaginensem. Quinetiam Hipponensem Ecclesiam ipse nondum episcopus ad nocce more penitus revocat, sicuti fidem facit Épist. 29, ad Alypium.

etiam quam unum pocillum 1 pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Et si multæ essent, quæ illo modo videban tur honorandæ, memoriæ defunctorum; idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat; quo jam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cam suis præsentibus per sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quærebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a præclaro prædicatore atque antistite pietatis, præceptum esse ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima; abstinuit se libentissimo: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat; ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio Dominici corporis illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, Domine Deus meus, et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat, quem propter salutem meam maxime diligebat; eam vero ille propter ejus religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam ita ut sæpe erumperet, cum me vide ret, in ejus prædicationem 3, gratulans mihi quod talem matrem haberem; nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus, et inveniri posse viam vitæ minime putabam.

CAPUT III.

Occupationes et studia Ambrosii.

3. Nec jam ingemiscebam orando ut subvenires mihi; sed ad quærendum intentus, et ad disserendum inquietus erat animus meus. Ipsumque Ambrosium felicem quemdam hominem secundum sæculum opi nabar, quem sic tantæ potestates honorarent; cæ libatus tantum ejus mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excel lentiæ tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus qued erat in corde ejus, quam sapida gaudia de pate tuo ruminaret; nec conjicere noveram, nec expertus eram: nec ille sciebat æstus meos, nec foveam periculi mei. Non enim quærere ab eo poteram quod vo lebam, sicut volebam, secludentibus me ab ejus aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod per exiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis, aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. Sæpe cum adessemus, non enim vetabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nuntiari mos erat; sic eum 1 Am. et Er., polillum.

2 Somm. Arn.Dub. Flor. et Rond. : Quod...aquatissimum.... tepidissimum; alias: Quod jam non solum aqualissimo. M 3 Lov. Somin. Blas. habent: In ejus prædicatione.

legentem vidimus tacite, et aliter nunquam: sedentesque in diuturno silentio (quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus, et conjectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandæ menti suæ nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere fortasse ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere necesse esset; aut de aliquibus difficilioribus disceptare quæstionibus, atque huic operi temporibus impensis, minus quam vellet voluminum evolveret: quanquam et causa servandæ vocis, quæ illi facillime obtundebatur, poterat esse justior tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat.

4. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quæ cupiebam de tam sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. Estus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec unquam inveniebant. Et eum quidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos Libros innectebant, posse dissolvi. Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum, a spiritualibus filiis tuis quos de matre Catholica per gratiam regenerasti, non sic intelligi ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent : quanquam quomodo se haberet spiritualis substantia, ne quidem tenuiter atque in ænigmate suspicabar; tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quæ debebam quærendo discere 1 accusando dixeram. Tu enim, altissime et proxime, secretissime et præsentissime, cui membra non sunt alia majora et alia minora, sed ubique totus es, et nusquam locorum es; non es utique forma ista corporea: tamen fecisti hominem ad imaginem tuam; et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est. CAPUT IV.

Doctrinam Ecclesiæ Ambrosio concionante intelligit. 5. Cum ergo nescirem quomodo hæc subsisteret imago tua, pulsans proponerem quomodo credendum esset, non insultans opponerem quasi ita creditum esset: tanto igitur acrior cura rodebat intima mea quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu illusum et deceptum promissione certorum, puerili errore et animositate, tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim falsa essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod incerta essent, et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum Catholicam tuam cæcis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem quæ graviter accusabam. Itaque confundebar, et convertebar: et gaudebam, Deus meus, quod Ec

1 Mss. dicere.

2 Sic legendum cum Mss. et Somm. Arn., non quemadmodum Lov. et cæteri editi habent, pulsansque.

clesia unica corpus Unici tui, in qua mhi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc habere in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.

6. Gaudebam etiam quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum argueham tanquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant: et tanquam regulam diligentissime commendaret, sæpe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium lætus audiebam, Littera occidit; spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6): cum ea quæ ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritualiter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quæ utrum vera essent adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni assensione, timens præcipitium; et suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quæ non viderem ita me certum fieri, ut certus essem quod septem et tria decem sint. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi; sed sicut hoc, ita cætera cupiebam, sive corporalia quæ coram sensibus meis non adessent; sive spiritualia, de quibus cogitare nisi. corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram. ut purgatior acies mentis meæ dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam semper manentem, et ex nullo deficientem. Sed sicut evenire assolet ut malum medicum expertus, etiam bono timeat se committere; ita erat valetudo animæ meæ, quæ utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat; resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.

CAPUT V.

De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu. 7. Ex hoc tamen quoque jam præponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam juberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset; sive nec quid esset), quam illic temeraria pollicitatione scientiæ credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari. Deinde paulatim tu, Domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et componens cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quæ non viderem 2, neque cum gererentur adfuissem; sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus quæ non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis; quæ nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus; postremo, quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus pa

1 Post vocem, Ecclesia, additur in Edd. tua, quæ vox abest a Mss. 2 Videram, juxta Mart. M.

si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuæ. Et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam, ob os contemplationis meæ1, et nullo collaudatore mirabar.

CAPUT XV.

Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

24. Sed tantæ rei cardinem in arte tua nondum videbam, Omnipotens, qui facis mirabilia solus (Psal. LXXI, 18): et ibat animus meus per formas corporeas; et pulchrum quod per seipsum; aptum, autem, quod ad aliquid accommodatum deceret, definiebam et distinguebam, et exemplis corporeis astruebam. Et converti me ad animi naturam ; et non me sinebat falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad lineamenta, et colores, et tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum. Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam ; in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione irrationalis vitæ, nescio quam substantiam et naturam summi mali, quæ non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem appellabam, tanquam sine ullo sexu mentem ; hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noveram neque didiceram, nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.

25. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se jactat insolenter ac turbide; et flagitia, si est immoderata illa animæ affectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores et falsæ opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est; qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam illustrandam esse ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus. illuminabis tenebras meas (Psal. xvi, 29) et de plenitudine tua nos omnes accepimus. Es enim tu lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 16, 9); quia in te non est transmutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi 1, 17).

26. Sed ego conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. Quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me

Arn. cum editione Moreti an. 1650 sic habet: Animo versabam el ostentationem contemplationis meæ. Mss. sex: Modos com/empl.

2 Mss Angl. cum nostris habent: Divisione irrationalibilis vitæ, sive irrationalis. Apud Lov., rationalis; mendose, ut patet.

3 In Mss. quinque non deterioris notæ habetur, sine ullo sensu mentem; pro, sine illo sexu.

id esse naturaliter quod tu es? Cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod ideo utique sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem; malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas ventosæ cervici meæ : et imaginabar formas corporeas, et caro carnem accusabam, et spiritus ambulans nondum revertebar ad te (Psal. LXXVII, 39); et ambulando ambulabam in ea quæ non sunt, neque in te, neque in me, neque in corpore; neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exsulabam; dicebam illis garrulus et ineptus, Cur ergo errat anima quam fecit Deus? Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus? Et contendebam magis incommutabilem tuam substan. tiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare confitebar 1.

27. Et eram ætate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta, obstrepentia cordis mei auribus; quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te, et gaudio gaudere propter vocem sponsi (Joan. 11, 29), et non poteram: quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiæ meæ in ima decidebam. Non enim dabas auditui meo gaudium et lætitiam, aut exsultabant ossa mea, quæ humiliata non erant (Psal. 1, 10).

CAPUT XVI.

Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

28. Et quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quædam, quas appellant decem Categorias; quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typho crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam; legi eas solus et intellexi? Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse: nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego so lus apud meipsum legens cognoveram, et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo; et quæ in illis essent, sicuti est figura hominis; qualis sit et statura, quot pedum sit; et cognatio, cujus frater sit; aut ubi sit constitutus; aut quando natus; aut stet, aut sedeat ; aut calceatus vel armatus sit; aut aliquid faciat; aut patiatur aliquid et quæcumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quædam posui, vel in ipso substantiæ genere innumerabilia reperiuntur.

29. Quid hoc mihi proderat, quando et oberat? cum etiam te, Deus meus mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem prædicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere 1 Edd., pene errare confitebar, manifesto lapsu.

conarer, quasi et tu subjectus esses magnitudini tuæ aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subjecto, sicut in corpore; cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis: corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo corpus est; quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas; et figmenta miseriæ meæ, non firmamenta beatitudinis tuæ. Jusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribulos pareret mihi, et cum labore pervenirem ad panem meum (Gen. III, 18, 19).

30. Et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea quæ illuminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua illuminata cernebam, non illuminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum, et de musicis et de numeris, sine magna difficultate, nullo hominum tradente intellexi, scis tu, Domine Deus meus; quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen 1, donum tuum est: sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam partem substantiæ meæ sategi habere in potestate: et fortitudinem meam non ad te custodiebam (Psal. LVIII, 10); sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupiditates2 (Luc. xv, 12, 13, 1 In antiquioribus editionibus, discendi. Lov. et Arn., dispulandi. At in Mss. pluribus, dispiciendi acumen, quæ germana lectio visa est.

2 Lov. cum antiquioribus editionibus,meretricias cupidi

30). Nam quid mihi proderat bona res, non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar exponere; et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur.

31. Sed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, Domine Deus veritas, corpus esses lucidum et immensum, et ego frustum de illo corpore? Nimia perversitas! sed sic eram. Nec erubesco, Deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas, et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat ingenium per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido Ecclesiæ tuæ tuti plumescerent, et alas charitatis alimento sanæ fidei nutrirent? O Domine, Deus noster, in velamento alarum tuarum speremus (Psal. LXII, 8); et protege nos, et porta nos. Tu portabis et parvulos, et usque ad canos tu portabis (Isai. XLVI, 4): quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas; cum autem nostra est, infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; et quia inde aversi sumus, perversi sumus. Revertamur jam, Domine, ut non evertamur; quia vivit apud te sine nullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timemus ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra æternitas tua. tates. At Mss. cum Arn., mere!rices: quod vocabulum usurpavit Augustinus ab eo loco Evangelii, ad quem alludit. 1 Timebimus, juxta Somm. Lov. Arn. Mart. cum 7 Mss. et Rond. cum 13 Mss. M.

LIBER QUINTUS.

Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichæi imperitia, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Roma, ubi tunc rhetoricam profitebatur, missus Mediolanum ut eamdem artem doceret, cœpit audito Ambrosio resipiscere, et de Manichæismo abdicando necnon de repetendo catechumenatu de

cernere.

CAPUT PRIMUM.

Excitat mentem ad Deum laudandum.

1. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguæ meæ, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo; et sana omnia ossa mea, et dicant: Domine, quis similis tibi? (Psal. xxxiv, 10.) Neque enim docet te quid in se agatur qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum voles, aut miserans aut vindicans; et non est qui se abscondat a calore tuo. Sed te laudet anima mea, ut amet te; et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet laude tuas universa creatura tua; nec spiritus omnis hominis per os conversum ad te, nec animalia nec corporalia per os considerantium ea; ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens eis quæ fecisti, et

transiens ad te qui fecisti hæc mirabiliter: et ibi refectio et vera fortitudo.

CAPUT II.

Dei præsentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

2. Eant et fugiant a te inquieti et iniqui: et tu vides eos, et distinguis umbras; et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt. Et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt, a cœlis usque in novissima justum et integrum? Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent te videntem se, atque excæcati in te offenderent; quia non deseris aliquid eorum quæ fecisti: in te offenderent injusti, et juste vexarentur1; subtrahentes

1 Ita Cdd. plerique, et elegantius videtur, quam si, rupto periodi nexu, nova incipiat sententia hoc modo: in te offen

« ElőzőTovább »