Oldalképek
PDF
ePub

honestissima professione non modo vitam sustentare, sed et dignitatem augere posset. Atqui ut erat Vindiciani sermo, sine verborum cultu, vivacitate sententiarum jucundus et gravis; assiduus intentusque ex ejus ore pendebat Augustinus, æquis, uti par erat, auribus excipiens quæcunque ab venerando sene, non solum monitore, sed, id quod majus est, experto doctore dicerentur. Sed illud in primis obstabat argumentum, quominus ab sententia pristina decederet Augustinus: Quæ causa ergo faceret, ut multa inde vera pronuntiarentur. Diluebat quidem illud Vindicianus quibus poterat modis, illud quodcumque erat divinationis in arcanam quamdam vim sortis naturæ rerum inditam refundens. Si enim de paginis poetæ cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio sæpe versus exiret; mirandum non esse dicebat, si ex anima humana superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret (Conf. lib. 4, cap. 3, n. 5).

4. Ingerebantur hæc ejus animo haud dubie Dei nutu sed neque Vindicianus acutus ille senex, neque Nebridius illi in primis charus, atque, ut ipse habet, mirabilis animæ adolescens, valde bonus et valde cautus, qui totum illud divinationis genus irridebat, persuadere illi tum potuerunt, ut hujusce artis studium abjiceret repudiaretque (Ibid., lib. 7, cap. 6, n. 8). Scilicet eum multo amplius movebat eorum auctoritas, qui ipsam artem tractassent, quam eorum opinio qui eam criminarentur nullis certis fulti argumentis, quibus quidem liquido ipsi appareret, temeritate sortis potius, quam ulla certa ratione, ex siderum positu conspectuque futura interdum prænuntiari (Ibid., lib. 4, cap. 3, n. 6). Hærebant tamen pervicaci licet atque obfirmato tum animo, sermones Vindiciani, quibus veluti ad pleniorem imbuebatur inquisitionem, qua se ipse aliquando errore liberaret : jamque in Nebridii sententiam flecti cœperat, qui non asseveranter quidem, sed crebro nihilominus atque identidem dicebat, non esse ullam artem futura prævidendi, conjecturas autem hominum habere sæpe vim sortis : et multa dicendo, dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus. Ac demum Deo aspirante, omni errore casu potius quam consilio solutum se gratulatur: quod hac occasione contigit. Firminus vir liberaliter institutus et eloquentia non mediocriter excultus, astrologiæ quidem parum peritus, percuriosus tamen mathematicorum consultor, Augustinum tanquam charissimum convenit, ut eum certis de rebus, quibus in magnam florentis fortunæ spem adducebatur, consuleret quid ipsi secundum suas constellationes videretur. Non abnuit quidem Augustinus, quid conjectura auguraretur, Firmino aperire: subjecit tamen prope jam sibi esse persuasum, totum illud prædictionis genus merum esse ac inane ludibrium. Tum ille narravit Augustino reipsa patrem suum hujusmodi libris inhiasse, et amicum habuisse eorum non minus studiosum, tantoque illos harum ineptiarum amore flagrasse, ut

etiam animalium quæ apud ipsos nascebantur, ortum observarent, cœlique positionem in hoc momento ad colligenda su artis experimenta pariter explorarent. Itaque dicebat, audisse se a patre suo, quod cum de se Firmino prægnans mater esset, paterni quoque amici famula quædam uterum ferebat; quod latere dominum non potuit, qui vel canum suarum partus tam accurate observaret; atque ita contigisse, ut cum iste conjugis, ille antem ancillæ diem, horam, et momentum diligenter explorarent, eodem ambæ temporis puncto parerent: ita ut easdem constellationes ad easdem usque minutias utrique nascenti describere coacti fuerint, iste filio, ille servulo. Nam cum ex mulieres parturire cœpissent, indicaverunt sibi ambo quid in sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ac illæ partum edidissent. Addebat eos, qui ab utroque missi fuerant, adeo ex paribus domorum intervallis sibi obviam esse factos, ut aliam positionem siderum, aliasque momentorum particulas in horum infantium ortu notare non potuerint. Et tamen Firminus nobili loco natus, magni apud omnes nominis erat, divitiis in dies affluebat, et honoribus augebatur: servus autem ille conditionis jugo nullatenus relaxato dominis serviebat. His ab idoneo teste relatis fidem cum sine cunctatione adjunxisset Augustinus, quidquid ei dubitationis supererat, evanuit, et omnis illius reluctatio resoluta concidit. Et primo quidem Firminum ab illa curiositate, quam res per ipsum narrata futilem et ridiculam esse monstrabat, tentavit avocare. Deinde cum ab hujus historiæ narratione magna lux ejus animo affulsisset ad hujus artis fallacias penitus detegendas, mentis aciem in eos potissimum intendit, qui gemini nascuntur quorum plerique, velut Jacob et Esau, post invicem tam cito funduntur ex utero, ut intervallum temporis observare mathematicus non possit, nec diversas eorum constellationes litteris signare; quorum tamen sors longe dissimilis futura sit. Verum æquissimus et sapientissimus universi moderator Deus, consulentibus, consultisque nescientibus, occulto instinctu agit, ut dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii Dei (Ibid., lib. 7, cap. 6, n. 8-10). An istud Firmini cum Augustino colloquium Carthagine contigerit, an vero postquam in Italiam trajecit, non liquet extra controversiam positum est, illud ante conversionem ejus accidisse; necdum enim ita se omni errore exsolverat, quin etiam tum mali originem investigaret (Conf. lib. 7, cap. 7, n. 11).

5. Anno ætatis vigesimo sexto aut septimo animum appulit ad lucubrandos libros duos aut tres de Pulchro et Apto (Ibid., lib. 4, cap. 15, n. 27). In his definiebat Pulchrum id esse quod per se ipsum, Aptum autem id quod ad aliquid accommodatum deceret (Ibid., n. 24). Nam cum non amemus aliquid, nisi pulchrum seu decorum; quippe cum res quas amamus, nisi esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent: demonstrabat in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo Pulchrum; aliud

autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum (Ibid., cap. 13, n. 20). Inde ad animi quoque naturam sese convertebat: sed falsa opinio, quam de spiritualibus habebat traditam sibi a Manichæis, verum cernere non sinebat (Ibid., cap. 15, n. 24). Jam tum interciderant hi libri, cum confessiones suas scriberet; nec quot scripsisset, ipse meminerat (Ibid., cap. 13, n 20). Illos ad Hierium Romanæ urbis oratorem scripserat, qui cum græcas apprime litteras excoluisset, latinæ facundiæ doctor mirabilis, et simul clarissimus ætatis suæ philosophus evaserat. Eum de facie non noverat Augustinus, sed amabat ex doctrinæ fama et claritate nominis; ac quædam illius verba audierat, quæ ipsi arriserant. Cum itaque Hierium plurimi faceret, secum præclare agi putavit, quod lucubrationes suæ ad tanti viri notitiam possent pervenire (Ibid., cap. 14, n. 21).

CAPUT IX.

1 Perditos Manichæorum mores deprehendit Augustinus. 2 Horum Auditor Constantius eos emendare frustra conatus, se in Ecclesiæ catholicæ sinum recipit. 3 Errores quoque illorum ab Augustino comperti. 4 Quis quantusve Faustus ille a Manichæis tantopere prædicatus. 5 Ejus inscitia ab Augustino deprehensa. 6 Manichæorum imbecillitatem audito Fausto intelligit.

1. Etsi magna animi propensione Manichæorum sectæ se adjunxisse videretur Augustinus, neque minori studio eam tueri atque propagare conaretur; haud ita tamen ei sese dediderat, quin traditæ in ea doctrinæ interdum diffideret. Quam suspicionem solerti ingenio mox obortam esse vel ex eo apparet, quod, ut superius a nobis observatum est (Supra, cap. 6, n. 3), Auditorum ordinem prætergredi noluit, ac tum demum magnopere auctam firmatamque, cum paulo serius licet, intellexit Manichæos in refellendis alienis, quam in suis asserendis dogmatibus, esse eloquentiores. Neque enim latere eum posset, quam expeditum foret cuivis mediocriter erudito, in aliorum errores multo verborum strepitu invehi; quo uno hæreticorum eorumdem robur omne continebatur. Cum enim hoc pacto efficerent, ut nulli opinioni adhærescere liceret, in ipsorum sententiam erat necessario transeundum. Itaque nobis faciebant, inquit Augustinus, quod insidiosi aucupes solent, qui viscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aves decipiant. Obruunt enim, et quoquo modo cooperiunt alius quæ circa sunt aquas, vel inde etiam formidolosis molitionibus deterrent, ut in eorum dolos, non electione, sed inopia decidant (De Utilit. credendi, n. 2). Multæ præterea gravissimæque concurrebant causæ, quæ susceptæ hæreseos fastidium illi ingererent: sed nullæ eum vehementius commovebant, quam quod obscenos deprehenderat Manichæorum mores, et a Christi legibus, et a suis ipsorum institutis longissime aberrantes. Novem, inquit, annos totos, magna cura et diligentia eos audivi, nullus mihi Electorum innotescere potuit,

qui secundum hæc præcepta non aut deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed hæc audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc plane dubitare non possim. Sed sit et hæc magis fama quam verum. Vidi ipse non solus, sed cum iis qui partim jam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut liberentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed plures quam tres Electos simul, post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivalium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illos inter se ita vivere, satis eminebat, quandoquidem nullus socii præsentiam veritus, omnes aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo; sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem graviter commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ecclesia, sed pro magnitudine flagitii, vehementi saltem objurgatione, urbitratus est? Et hæc erat omnis excusatio impunitatis illorum, quod eo tempore, quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, ne quid læsi proderent metuebatur. Id etium nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem, quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illorum scilicet sanctitate secura, ingressis Electis pluribus, et ab uno lucerna exstincta, incertum cujus eorum, in tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagitium, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuetudine venisse arbitrandum est? Et hoc factum est ea nocte, qua festæ apud vos vigiliæ celebrantur (De Moribus Manich., n. 68-70). Quod attinet ad interdictionem, qua Manichæi vetiti sunt conventus agere, exstat ea de re lex a Valentiniano imperatore lata anno trecentesimo septuagesimo secundo: quamvis hic princeps ita ingenio comparatus esset, ut cuique liberam religionis optionem ejusque usum facile relinqueret. Suspicionibus vero januæ quantæ aperiebantur, pergit Augustinus, cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum epularum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonæ, facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes nobis amplius quam cæteri familiariusque conjuncti. Quorum unus, qui propter studia etiam liberalia nobis arctius adhærebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur : hi sibi graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat, et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam Auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris Electum criminabatur, qui apud eumdem Auditorem, quasi amicus fidissimus habitabat : quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat

mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum, ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat. Postremo in theatris Electos et ætate, et, ut videbantur, moribus graves, cum sene presbytero sæpissime invenimus. Omitto juvenes, quos etiam rixantes pro scenicis et aurigis deprehendere solebamus; quæ res non mediocri argumento est, quomodo se possint continere ab occultis, cum eam cupiditatem superare non possint, quæ illos Auditorum suorum oculis ostentat et prodit erubescentes atque fugitantes. An vero illius etiam sancti, ad cujus disputationes in ficariorum vicum ventitabamus, tantum illud flagitium proderetur, si virginem sanctimonialem mulierem tantum, non et prægnantem facere potuisset? Sed occultum et incredibile malum crescens uterus latere non passus est. Quod cum mater fratri juveni prodidisset, acerrime dolens, religionis tamen nomine ab accusatione publica revocatus est; perfecitque ut ille (non enim hoc fere quisquam posset), de illa ecclesia pelleretur : et ne impunita res omnino esset, cepit consilium, ut adjunctis sibi amicis, hominem pugnis calcibusque concideret (Ibid., nn. 71, 72).

2. In hanc rem adhuc maxime insignem refert historiam, quæ quidem usque adeo percrebuerat, ut ad absentes etiam longeque positos fama vulgante perveniret. Contigit illa Romæ cum ab ea urbe abesset Augustinus, qui rem omnem gestam, a familiari suo probæ fidei viro, oculato ejus teste, cognovit : nonnullisque insuper idem eadem serie referentibus, cum Romam postea venisset, compertam omnino exploratamque sibi fuisse testatur. Illam ipse narrat hunc in modum : Quidam vester Auditor (Manichæos alloquitur) in illa memorabili abstinentia nihilo Electis cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose vellet et soleret defendere, molestissime ferebat, quod ei vage pessimeque habitantium passimque viventium Electorum mores perditissimi sæpe disputanti objiciebantur, Cupiebat itaque, si fieri posset, omnes qui secundum illa præcepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, et suis sumptibus sustinere. Erat enim et non mediocris pecuniæ contemptor, et non mediocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus suos episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implere debebat. Interea vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impolitus, sed nescio quomodo, ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum, et aliquando præsentem arripit iste, exponit homini voluntatem suam laudat ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt Electi omnes, qui Romæ esse potuerunt. Proposita est vivendi regula de Manichæi epistola. Multis intolerabile visum est; abscesserunt: remanserunt tamen pudore non pauci. Cœpit ita vivi ut placuerat, et ut tanta præscribebat auctoritas: cum interim Auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interea rixæ inter

Electos oriebantur creberrimæ, objiciebantur ab invicem crimina, quæ ille omnia gemens audiebat, dabatque operam, ne se ipsos in jurgando incautissime proderent : prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter cæteros vim præceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de cæteris quid suspicandum erat, aut quid potius judicandum? Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt, sustineri illa mandata non posse: inde in seditionem. Agebat Auditor causam suam complexione brevissima: Aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tali conditione præcepisset, quæ nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugit cujus sane cibi præter regulam clanculo accepti, et sæpe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret. Hæc si falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis qui scire voluerint cognitu facillima; intelligitur quam vera dicere soleant, qui hæc vera esse negaverint (De Morib. Manich., nn. 74, 75). Non est dubium quin Auditor ille Manichæus sit Constantius, quem Augustinus alibi scribit, Manichæorum quam plurimos in domum suam congregasse, ut eos ad implenda Manichæi præcepta cogeret : quibus illa graviora viderentur, alios alio fuisse dispersos; qui vero in his servandis perseverarunt, a cæteris Manichæis discessisse, facto schismate, quod quia mattis dormiebant, Mattariorum appellatum est (Contra Faustum, lib. 5, cap. 5). Tandem Constantius iste catholicam fidem amplexus est, et adhuc superstes erat, cum Augustinus contra Faustum scriberet circa annum quadringentesimum quartum.

3. Non flagitiosi tantum Manichæorum mores offensioni erant Augustino: sed ipsa quoque doctrina suspicionem ei præbere cœperat, maxime postquam audivisset Helpidium adversum eos palam ac publice Carthagine disputantem, proferentemque aliquot ex Scripturis argumenta, a quibus Manichæi sese male expedirent. Respondebant tamen ad ea, ut poterant, ne causam deseruisse videri possent: sed ipsa eorum responsio suspicionem augebat, nedum amoliebatur. Causabantur scilicet, Scripturas Novi Testamenti falsatas fuisse a nescio quibus codicum corruptoribus, queis Judæorum leges Christianis institutis inserere visum esset. Sed præterquam quod eam quamcumque responsionem occulte magis Auditorum suorum auribus insusurrabant, quam publice promerent; nullum porro exemplar incorruptum ab iis proferebatur in quo quidem non exstarent quæ falsi redarguebantur (Confess. lib. 5. cap. 11, n. 21). Quamobrem imbecilla et futilis videbatur illa responsio, non solum Augustino aut Honorato, sed et omnibus qui paulo majorem in judicando diligentiam adhiberent, quam turba credentium (De Utilitate credendi, n. 7). Minime vero omnium intelligere poterat, stante Manichæi doctrina, cur tandem Deus animas in mortalium corpora innumeris calamitatibus obnoxia detrusisset. Qua difficul

tate cum sese expedire sectatores illius non possent, inde se divinitus admonitum scribit, ut ejurato errore, ad Ecclesiæ fidem se converteret (Contra Fortunat., disput. 2, n. 37). Erat istud perpetuum validissimumque Nebridii argumentum, quod unum errori repellendo satis erat, si satis animum advertisset. Quærebat scilicet acutus adolescens a Manichæis, quid erat Deo factura gens illa tenebrarum, quam ex adversa mole solerent opponere, uti principium mali, si Deus cum ea pugnare noluisset. Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram; violabilis Deus et corruptibilis foret si autem nihil eam nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quædam portio et membrum vel proles de ipsa substantia Dei, anima scilicet, misceretur adversis potestatibus, et non a Deo creatis naturis; atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam verteretur, et indigeret auxilio quo erui purgarique posset (Confess. lib. 7, cap. 2, n. 3). Movebat eum præterea, quod nullam substantiam malum esse a quopiam audierat. Neque vero hunc scrupulum ejus animo amoliebatur Manichæorum ille antesignanus, qui egregie quæstionem puerili ea cavillatione dissolvere se putabat: Vellem, inquiebat ille, scorpionem in manu hominis ponere, ac videre, utrum non subtraheret manum : quod si faceret, non verbis, sed re ipsa convinceretur, aliquam substantiam malum esse; quando quidem illud animal esse substantiam non negaret. Respondebat ergo, ait Augustinus, pueriliter pueris. Quis enim meliuscule imbutus et eruditus, non videat per inconvenientiam corporalis temperationis hæc lædere, ac rursus per convenientiam non lædere, sæpe etiam commoda non parva conferre. Nam si illud venenum per se ipsum malum esset, eumdem scorpionem magis priusque perimeret (De Moribus Manich., n. 11). Jamque eo ventum erat, ut placita philosophorum, queis animum diligenter excoluerat, longissimis Manichæorum fabulis non compararet solum, sed et anteferret (Confess. lib. 5, cap. 3, n. 3). Videbat scilicet homo perspicax motuum cœlestium causas, æquinoctiorum, solstitiorum, defectuum denique solis ac lunæ, multo melius a philosophis explicari, quam a Manichæo; tametsi is in eam rem copiosissime delirasset (Ibid., n. 6). Quamvis enim ea rerum naturalium cognitio non pertineat ad veræ pietatis institutionem: quod tamen Manichæus hac in parte fallebatur sive fallebat, fidem auctoritatemque omnem in reliquis ei abrogabat. Non dubia quippe exinde suspicio oboriebatur, eum multo magis in rebus a sensu remotioribus pertractandis aberrare; neque porro eum vera sinceraque sapientia instructum esse, qui ea quæ non intellexisset, temere doceret. Quanto vero minus credi poterat, eum Spiritu divino afflari, aut quod ipse omnium maxime existimari cupiebat, Spiritum sanctum auctoritate plenaria personaliter in eo residere (Ibid., cap. 5, n. 8), qui in rebus cuique mediocriter erudito perviis adeo turpiter allucinabatur, ut cæcutire potius quam caligare videretur? Interim ei credere jubebatur Augustinus, etsi eis rationibus, quas

et numeris et oculis suis exploratas habebat, neutiquam cohærerent Manichæi fabulæ, imo prorsus ab eis discreparent. Nondum tamen satis compererat, utrum etiam secundum Manichæi verba, vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid ejusmodi in aliis libris legerat, posset exponi (Ibid., n. 9). Quapropter adventum Fausti, qui honestarum omnium disciplinarum peritissimus et apprime disciplinis liberalibus eruditus habebatur, ardenti studio exspectabat (Ibid., cap. 6, n. 10). Cæteri enim Manichæi solvendis ejus quæstionibus impares, hunc ipsi assidue promittebant, cujus adventu collatoque colloquio, non solum omnes rerum astronomicarum nodi, sed etiam quicumque, vel istis longe intricatiores, ipsius animo possent occurrere, planissime expedi

rentur.

4. Faustus iste gente Afer, civitate Milevitanus (Contra Faustum, lib. 1, cap. 1), obscuro et egeno patre natus (Ibid., lib. 5, cap. 5), Manichæorum sectam amplexus, inter eos episcopi nomen obtinuit (Conf. lib. 5, cap. 3, n. 3). Jactabat se dimisisse patrem, matrem, uxorem, liberos, et cætera omnia, quæ lex evangelica jubet relinquere; aurum et argentum rejecisse, æs in zonis non habere; se quotidiano contentum cibo, de crastino non curare, nec esse sollicitum unde ventrem impleret, aut corpus operiret : denique se pauperem esse, mitem, pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam, prædicabat. At notior erat Fausti mollities, iis maxime qui Romæ familiariter eo usi essent, quam ut longa confutatione egeret. Redarguebant scilicet hominis inverecumdiam delicatæ illæ plumæ quibus indormiebat, caprinæ lodices quibus operiebatur, deliciarum denique affluentia omnis, qua non modo Mattariorum severiorem disciplinam, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani fastidire videbatur. Nunc quod attinet ad eam partem vanæ commendationis, qua se ob præstitum veritati patrocinium, persecutiones et odia sustinuisse gloriabatur; dissimulari quidem non potest, pios aliquot viros hæreseos actionem illi intendisse, eoque nomine in jus vocatum, convictumque aut confessum, mitissima pro meritis pœna, eis ipsis qui vocaverant Catholicis intercedentibus, in quamdam insulam sententia proconsulis Africani cum nonnullis suis gregalibus deportatum esse, unde non multe post, ut erat solita per id tempus erga damnatos indulgentia principum, revocatus fuit (Contra Faustum, lib. 5, capp. 1, 5, 7, 8). Et hæc quidem contigisse videntur ad annum trecentesimum octogesimum sextum, cum ingens Manichæorum multitudo coram Messiano proconsule causam dicere jussa est, atque, uti videri potest, ab eo damnata.

5. Ut Faustus ob mores suos præ cæteris non eminebat; sic aliis Manichæis doctrina et eruditione superior non erat. Nam omnium liberalium disciplinarum, præterquam grammaticæ, rudis atque expers erat; eamque ipsam, in qua excellere videbatur, non

quæsitam ex occulto aliquo genere litterarum, sed de medio sumptam tenebat. Verum quia Tullii orationes aliquot, unaque paucissimos Senecæ libros, poetarum etiam nonnulla, ac si quæ essent a suæ sectæ tractatoribus eleganter et ornate scripta, lectitaverat, usu atque exercitatione continua non mediocrem indeptus erat dicendi facultatem, eo ad decipiendum incautos aptiorem, quo magna animi moderatione et naturali quodam lepore condiebatur (Conf. lib. 5, cap. 6, n. 11). Tametsi enim serius ad dicendi artem accessisset; ut erat tamen ingenio acer et callidus (Contra Faustum, lib. 21, cap. 10), vultu ad modestiam composito, eloquio dulci ac blando (Conf. lib. 5, cap. 6, n. 10), vulgaria quæque ac trita multo suavius multoque jucundius garriebat. Ob eam suaviloquentiam non paucis magnus diaboli laqueus exstitit Catholicis (Ibid., cap. 3, n. 3); suisque multo maximus magister est habitus, quibus eo sapiens ac prudens, quo disertus atque eloquens videbatur. His quibuscumque eloquentiæ præsidiis instructus, librum scribere ausus est, quo adversum Legem et Prophetas et eorum Deum, et Incarnationem Christi lingua sacrilega impie invehitur: ac ne Scripturis Novi Testamenti revincatur, eas quoque falsatas esse his locis, quibus præpediri se posse sentit, præfidenter asseverat. Cum autem liber in Augustini manus pervenisset, eum continuo de verbo ad verbum confutavit: quo factum est ut eumdem librum etiam nunc haberemus. En qualis quantusve fuerit nominatissimus ille Faustus, quem Augustinus toto ferme novennio adeo cupide exspectavit, futurum sperans, ut is quem veluti cœlo delapsum hominem celebrabant Manichæi, scrupulum omnem, quo dudum pungebatur, animo evelleret. Quod quidem multo felicius contigit, quam ab eo putabatur ille enim ipse Faustus, qui multis laqueus mortis exstitit, inquit, meum, quo captus eram, relaxare jam cœperat, nec volens, nec sciens (Ibid., cap. 7, n. 13). 6. Jam Faustus Carthaginem venerat, cum Augustinus annum ætatis ageret undetrigesimum, quem idibus novembris anno Christi trecentesimo octogesimo secundo inierat. Et si vero quam ille de se concitarat exspectationem, haud omni ex parte sustinere taerique posset; crat ei tamen eloquentia famæ non impar, qua se quoque primo auditu magnopere delectatum fuisse non diffitetur Augustinus. Delectabar autem, ait, et cum multis, vel etiam præ multis laudabam ac efferebam (Ibid., cap. 6, n. 11). Quanquam, ut erat æquus rerum æstimator, uberem illam dicendi facultatem, quam meritis laudibus prosequebatur, acri judicio ab rerum veritate discerneret. Moleste interea ferebat, nullam sibi esse copiam, hominem publica in concione dicentem interpellandi, atque alternis cum eo familiariter disserendi, quo oborientes animo difficultates invicem excuterent. Cum primum vero hujus sese dedit opportunitas, illum cum familiaribus suis frequens convenit, eosque scrupulos qui se angerent, cum eo communicavit. Protuli, inquit, quædam quæ me movebant: expertus sum prius hominem expertem

liberalium disciplinarum, nisi grammaticæ, atque ejus ipsius usitato modo (Conf. lib. 5, cap. 6, n. 11). Desperatio exinde ingens, fore unquam ut Faustus eos animi æstus, quibus laborabat Augustinus, sedaret, aut nodos quæstionum quibus præpediebatur exsolveret. Vehementer scilicet cupiebat, rationes mathematicas, quas quidem in philosophorum commentariis legisset, cum iis quæ Manichæi libris continebantur, conferre, explanarique sibi an motus cœlestes conversionesque siderum, æque certo ex illius sectæ opinione atque ex astrologorum disciplina explicari possent. Sed ad ea cum ventum esset, Faustus tenuitatis suæ conscius. ac, quod habet Augustinus, non usquequaque imperitus, imperitiæ suæ modeste se excusavit, neque disputationis aleam subire ausus est. Gratior fuit atque acceptior Augustino modesta illa confessio, quam aliorum ejusdem sectæ inverecunda temeritas, conantium ea docere quæ nescissent unquam. Quam animi moderationem in cæteris quoque subtilioribus ac difficilioribus quæstionibus præ se tulit, constanterque retinuit Faustus; indeque multo plus gratiæ iniit ab eodem Augustino, quam si vel garrula loquacitate Manichæi mendaciis veri speciem induisset, aut etiam inquisitioni plane satisfecisset. Pulchrior enim recte judicanti videbatur ea animi temperantia, quam ipsa rerum de quibus quærebat, aperta cognitio (Ibid., cap. 7, n. 12). Officiose nihilominus atque humaniter Fausto morem gerens Augustinus, aut cum eo familiariter de arte rhetorica disceptare cœpit, aut insimul legere quæ ille in primis audire optaret, aut quæ ejus ingenii facultati magis congruere sibi viderentur. Deferbuit subinde studium illud ingens, quo flagraverat in Manichæi doctrinam, omnisque illico spes concidit reperiendorum in ea secta hominum, qui eas quæstiones enodarent, quibus solvendis celebratissimus ille Faustus impar fuisset. Quamobrem eo cognito, omnem in ea hæresi proficiendi curam abjecit. Fluctuabat animo cunctabundus in eodem luto hæsitans, eaque cunctatio major in dies oboriebatur, ex quo Faustus copiam illi fecerat secum colloquendi, neque porro exspectationi responderat (De Utilitate crededendi, n. 20). Atque hæc videri potest meta novem illorum annorum quibus Manichæis adhæsisse se scribit, uti a nobis superius observatum est (Supra, cap. 6, nn. 4, 5). Quanquam id ætatis haud omnino se ab eorum societate sejunxerit: Sed quasi melius quidquam non inveniens, inquit, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. (Confess. lib. 5, cap. 7, n. 13). Sic animo affectus erat, cum relicta Africa Romam petiturus trajecit in Italiam: quod iter cum statim ab habito cum Fausto sermone commemorat (Ibid., cap. 8, n. 14), indicare videtur, id se anno ætatis suæ vigesimo nono vergente, per litterarias forsitan inducias anni trecentesimi octogesimi tertii, suscepisse : quanquan revera nihil obstet quominus susceptum ab ipso sub ineuntem hunc eumdem annum Christi existimetur.

« ElőzőTovább »