Oldalképek
PDF
ePub

gento quod Israelitæ ab Egyptis acceperunt (Exod. 11, 22; et x1, 35). Quinquagesima quarta, de eo quod scriptum est, Mihi autem adhærere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28): Ubi quod dixi, Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus, magis dici debuit, Omni creato spiritu melius. Quinquagesima quinta, de eo quod scriptum est, Sexaginta sunt reginæ, octoginta concubinæ, et adolescentulæ quarum non est numerus (Cant. VI, 7). Quinquagesima sexta, de annis quadraginta sex ædificati templi. Quinquagesima septima, de centum quinquaginta tribus piscibus. Quinquagesima octava, de Joanne Baptista. Quinquagesima nona, de decem virginibus. Sexagesima, de die autem et hora nemo scit, neque Angeli cœlorum, neque Filius hominis, nisi Pater solus (Math. xxiv, 36). Sexagesima prima, de eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus (Id. XIV, 15-21). Ubi quod dixi, duos pisces duas illas significare personas, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat; dicendum potius fuit, Maxime pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et Prophetas. Item quod dixi, Lucas qui tanquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuavit, per Nathan ascendit ad David (Luc. in, 31): quia Nathan propheta missus erat, cujus correptione David ipsius peccati abolitionem pœnitendo impetravit, non sic accipiendum est tanquam ipse fuerit Nathan propheta, qui filius David: quia nec hic dictum est, quia ipse propheta missus erat; sed dictum est, quia Nathan propheta missus erat, ut mysterium non in eodem homine, sed in eodem nomine intelligatur. Sexagesima secunda, de eo quod scriptum est in Evangelio, quod baptizabat Jesus plures quam Joannes; quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. iv, 1, 2). Ubi quod dixi, Latro ille cui dictum est; Amen dico tibi; « hodie mecum eris in paradiso » (Luc, xxIII. 43); qui nec ipsum baptismum acceperat: hoc quidem et alios ante nos rectores sanctæ Ecclesiæ posuisse in suis litteris invenimus (a); sed quibus documentis satis possit ostendi quod non fuerit baptizatus ille latro, ignoro. De qua re in posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius disputatum est, maxime in eo quod ad Vincentium Victorem de Animæ Origine scripsimus (Lib. 3, de Animæ Orig. c. 9, n. 43). Sexagesima tertia, de Verbo. Sexagesima quarta, de muliere Samaritana. Sexagesima quinta, de resurrectione Lazari. Sexagesima sexta, de eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11). Ubi illud quod ait Apostolus, Scimus autem quia Lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, exponere volens, dixi, Id est carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus: quod non sic accipiendum est, quasi spiritualis homo jam sub gratia constitutus, etiam de

(a) Inter eos Cyprianus Epist 75, ad Jubaianum.

1

seipso non possit hoc dicere, et cætera usque ad eum locum ubi dictum est, Miser ego homo, quis me libe rabit de corpore mortis hujus (Id. vii, 14-24) ? quod postea didici, sicut jam sum aute confessus. Rursus exponens quod ait Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Id. vIII, 10): Mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est ut indigentia rerum temporalium molestet animam. Sed multo melius mihi postea visum est, ideo mortuum corpus dictum, quod habeat jam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum. Sexagesima septima, de eo quod scriptum est, Existimo enim quod indignæ sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est, Spe enim salvi facti sumus (Ibid. 18-24). Ubi cum exponerem quod scriptum est, Et ipsa creatura liberabitur a sørvitute interitus; dixi: Et ipsa creatura, id est ipse homo, cum jam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. Quod non ita accipiendum est quasi totum amiserit homo quod habebat imaginis Dei. Nam si omnino non amisisset, non esset propter quod diceretur. Reformamini in novitate mentis vestræ (Rom. XII, 2); et, in eamdem imaginem transformamur (II Cor. 1, 18): sed rursum, si totum amisisset, nihil maneret unde diceretur, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur (Psal. XXXVIII, 7). Item quod dixi, spiritualiter summos Angelos vivere, infimos vero animaliter; audacius dictum est de infimis quam ut possit vel Scripturis sanctis, vel ipsis rebus ostendi: quia etsi forsitan potest, difficillime potest. Sexagesima octava, de eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. 1x, 20)? Ubi dixi: Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore pænitendi misericordia Dei dignus fuerit; non ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui ejus precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur; sed Deus non miseretur qui ad pacem vocat, nisi voluntas præcesserit ad pacem. Hoc dictum est post pœnitentiam. Nam est misericordia Dei etiam ipsam præveniens voluntatem, quæ si non esset, non præpararetur voluntas a Domino. Ad eam misericordiam pertinet et ipsa vocatio quæ etiam fidem prævenit. De qua paulo post cum agerem dixi: Hæc autem vocatio quæ sive in singulis hominibus, sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altæ et profundæ ordinationis est. Quo pertinet etiam illud, « In utero san« ctificavi te» (Jerem. 1, 5); Et, « Cum esses in renibus « patris tui, vidi te; » Et, « Jacob dilexi, Esau autem odio habui» (Rom. IX, 13; Malach. 1, 2, 3), et cætera. Quamvis testimonium illud, Cum esses in retibus patris tui, vidi te; unde mihi tanquam scriptum sit, occurrerit, nescio. Sexagesima nona, de eo quod scriptum

1 Editi: Possit hæc dicere, Venumdatus sum subpeccato; quod enim operor non intelligo. Non enim quod volo bonum hoc ago; sed quod odi matum illud facio, et cætera quæ sequuntur usque ad eum locum. Nos autem hic meliorum manuscriptorum verbis servatis omnibus, reliqua postulante sensu loco movimus.

est: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. xv, 28). Septuagesima, de eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex (Ibid., 54, 55). Septuagesima prima, de eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Septuagesima secunda, de temporibus æternis. Septuagesima tertia, de eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo (Philipp. 11, 7). Septuagesima quarta, de eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis (Coloss. 1, 14, 15). Septuagesima quinta, de hæreditate Dei. Septuagesima sexta, de eo quod apostolus Jacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est (Jacobi 11, 20)? Septuagesima septima, de timore; utrum peccatum sit. Septuagesima octava, de pulchritudine simulacrorum. Septuagesima nona, quare magi Pharaonis fecerunt miracula quædam sicut Moyses famulus Dei (Exod. vII, 22). Octogesima, adversus Apollinaristas. Octogesima prima, de Quadragesima et Quinquagesima. Octogesima secunda, de eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem

omnem filium quem recipit (Hebr. x. 6). Octogesima tertia, de conjugio, in eo quod Dominus ait : Si quis dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis (Math. XIX, 9). Hoc opus sic incipit: Itrum anima a seipsa sit. CAPUT XXVII.

De Mendacio, liber unus.

Item de Mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo labore intelligitur, habet tamen non inutilem ingenii et mentis exercitationem, magisque moribus ad veriloquium diligendum proficit. Hunc quoque auferre statueram de opusculis meis, quia et obscurus et anfractuosus, et omnino molestus mihi videbatur, propter quod eum nec edideram. Deinde cum postea scripsissem alterum, cujus titulus, est, Contra Mendacium, multo magis istum non esse decreveram et jusseram, sed non est factum. Itaque in ista retractatione opusculorum meorum cum eum incolumen reperissem, etiam ipsum retractatum manere præcepi: maxime quia in eo nonnulla sunt neccessaria, quæ in illo altero non sunt. Propterea vero illius inscriptio est, Contra Mendacium; istius autem, De Mendacio: quoniam per illum totum oppugnatio est aperta mendacii; istius autem magna pars in inquisitionis disputatione versatur. Ad eumdem tamen finem uterque dirigitur. Hic liber sic incipit :Magna quæstio est de Mendacio

LIBER SECUNDUS.

IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.

CAPUT PRIMUM.

Ad Simplicianum, libri duo.

1. Librorum quos episcopus elaboravi, primi duo sunt ad Simplicianum Ecclesiæ Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quæstionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos, in primum librum contuli. Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 7-25). In qua illa Apostoli verba, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea etiam spiritualis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libro quæstio est, ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri; usque ad illud ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Id. ix, 10-29). In cujus quæstionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio voluntatis humanæ; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti,

quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est (Cypr., lib. 3, testim. 4).

2. In secundo libro tractantur cæteræ quæstiones, et pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quæ sunt omnes de scriptura quæ Regnorum appellatur. Harum prima est de eo quod scriptum est, Et insiliit spiritus Domini in Saul (I Reg. x, 10); cum alibi dicatur, Et spiritus Domini malus in Saûl (Ibid. XVI, 1). Quam cum exponerem, dixi: Quamvis sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusquam potestate quil possit (Lib. 2, quæst. 1). Quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, fit; ubi prius et maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo temporis præsto est voluntas ipsa, cum volumus; sed hanc quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum præparatur voluntas a Domino. Secunda quæstio est, quomodo dictum sit, Pœnitet me quod constituerim regem Saul (I Reg. xv, 11). Tertia utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur, et loqueretur cum eo (Ibid. xxvIII, 7-20). Quarta, de eo quod scriptum est: Intravit rex David,et sedit ante Dominum (II Rey. VII, 18). Quinta, de eo quod dixit Elias: 0 Domine, testis hujus viduæ cum qua ego inhabito apud ipsam :

tu male fecisti occidere filium ejus (III Reg. xvii, 20). Hoc opus sic incipit: Gratissimam plane.

CAPUT II.

Contra Epistolam quam vocant Fundamenti, liber unus. Liber contra Epistolam Manichæi, quam vocant Fundamenti principia ejus sola redarguit; sed in cæteris illius partibus annotationes ubi videbatur, affixæ sunt, quibus tota subvertitur, et quibus commonerer, si quando contra totam scribere vacavisset. Hic liber sic incipit: Unum verum Deum.

CAPUT III.

De Agone Christiano, liber unus.

D

Liber de Agone Christiano fratribus in eloquio latino ineruditis humili sermone conscriptus est, fidei regulam continens, et præcepta vivendi. In quo illud positum est, Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus Paulus, « caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; » non intelligentes quod ipse dicit Apostolus. « Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. xv, 50, 53); cum enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis, sed cœleste corpus (Cap. 32, n. 34): non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intelligendus est Apostolus nuncupasse; quæ utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. Quamvis et aliter possit intelligi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus Apostolum, et eos regnum Dei non possessuros, qui perseveranter ista dilexerint. Hic liber sic incipit: Corona victoriæ. CAPUT IV.

Dc Doctrina Christiana, libri quatuor.

1. Libros de Doctrina Christiana, cum imperfectos comperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. Complevi ergo tertium qui scriptus fuerat usque ad eum locum (Cap. 25, n. 36), ubi commemoratum est ex Evangelio testimonium de muliere, quæ abscondit fermentum in tribus mensuris farinæ donec fermentaretur totum (Luc, x, 21). Addidi etiam novissimum librum, et quatuor libris opus illud implevi: quorum primi tres adjuvant ut Scripturæ intelligantur, quartus autem quomodo quæ intelligimus proferenda sint.

2. In secundo sane libro de auctore libri, quem plures vocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Jesus Sirach 2 scripserit, non ita constare sicut a me dictum est (Cap. 8, n. 13), postea didici, et ominno probabilius comperi non esse hunc ejus libri auctorem. Ubi autem dixi, His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas; ex consuetudine qua jam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum, appellavi : Apostolus au

1 In septem Mss. sic fere legitur: Sed in ultimis illius partibus anfractus omnes, ubi videbatur, explosi sunt: sed el in cæteris.At in Parcensi legebant Lovanienses: Sedin ullimis ejus partibus cum anfractus omnes, ubi videbatur, explosi sint, annotationes.

2 Am. Lug. Ven., Jesus filius Sirach. M.

tem non videtur appellare Vetus Testamentum, nisi quod datum est in monte Sina (Galat. Iv, 24). Et in eo quod dixi, De temporum historia sanctum Ambrosium 1 solvisse quæstionem (Cap. 28, n. 43), tanquam coætanei fuerint Plato et Jeremias; me fefellit memoria. Nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro ejus legitur, quem de sacramentis, sive de philosophia scripsit. Hoc opus sic incipit: Sunt præcepta quædam. CAPUT V.

Contra Partem Donati, libri duo.- [Non exstant.] Sunt duo libri mei, quorum titulus est, Contra Partem Donati. In quorum primo libro dixi, non mihi placere ullius sæcularis potestatis impetu schismaticos ad communionem violenter arctari. Et vere tune mihi non placebat, quoniam nondum expertus eram, vel quantum mali eorum auderet impunitas, vel quantum eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinæ. Hoc opus sic incipit: Quoniam Donatistæ nobis. CAPUT VI.

Confessionum libri tredecim.

1. Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant justum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me legerunt cum scriberentur, et agunt cnm leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt: in tribus cæteris, de Scripturis sanctis, ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus cœlum et terram, usque ad sabbati requiem (Gen. 1, 1; 11, 2.)

2. In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus, et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram (Cap. 6): quæ mihi quasi declamatio levis, quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata sit hæc ineptia in eo quid additum est, forte. Et in libro tertio decimo quod dixi, Firmamentum factum inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores (Cap. 32); non satis consirate dictum est: res autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit: Magnus es, Domine.

CAPUT VII.

Contra Faustum manichæum, libri triginta tres. 1. Contra Faustum manichæum blasphemantem Legem et Prophetas, et eorum Deum, et incarnationem Christi; Scripturas autem Novi Testamenti, quibus convincitur, falsatas esse dicentem, scripsi grande

verbis ejus propositis reddens responsiones meas. Triginta et tres disputationes sunt; quas etiam libros cur non dixerim? Nam etsi sunt in eis aliqui perbreves, tamen libri sunt. Unus vero eorum, ubi a nobis adversum ejus criminationes, Patriarcharum vita defenditur, tantæ prolixitatis est, quantæ nullas fere librorum meorum.

2. In libro ergo tertio cum solverem quæstionem,

Editi: Secundum Ambrosium solvisse; at Mss. : Sanctum Ambrosium.

quomodo potuerit duos patres habere Joseph, dixi quidem quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus (Cap 3); sed genus quoque adoptionis dicere debui sic enim sonat quod dixi, tanquam eum vivus adoptaverit alius pater. Lex autem filios etiam mortuis adoptabat, jubens ut fratris defuncto semen ex eadem frater uxorem, et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret (Deut. xxx, 5, 6) : quæ profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. Uterini autem fratres fuerunt in quibus hoc contigit ut unius defuncti qui vocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Jacob, a quo Matthæus narrat genitum esse Joseph sed uterino fratri suo eum genuit, cujus filium Lucas dicit fuisse Joseph, non utique genitum, sed ex Lege adoptivum. Hoc in eorum litteris inventum est, qui recenti memoria post ascensionem Domini de hac re scripserunt. Nam etiam nomen ejusdem mulieris quæ peperit Jacob patrem Joseph de priore marito Mathan, qui fuit pater Jacob, avus Joseph, secundum Matthæum; et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cujus erat adoptivus Joseph, non tacuit Africanus. Quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram; sed tamen per adoptionem potuisse contingere ut unus homo duos haberet patres, dubitare non poteram.

3. In duodecimo et tertio decimo, de filio Noe secundo qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tanquam non in filio suo Chanaan, sicut Scriptura demonstrat, sed in seipso fuerit a patre maledictus (Lib. 12, c. 23; et lib.13, c. 10). In quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tanquam sentiant, et ideo tolerent vanos adoratores suos (Cap. 12): quamvis verba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata, modo locutionis qui vocatur græce metaphora; sicut de mari scriptum est quod fremat in utero matris suæ, volens progredi (Job. 38, 8, sec. LXX), cum utique non habeat voluntatem. In undetrigesimo, Absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quæ in promptu locata sunt (Cap. 4): sed probabilior in aliis postea scriptis nostris reddita ratio est, cur ea dixerit etiam Apostolus inhonesta (I Cor. x, 23), propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis (Rom. vii, 23), quæ de peccato accidit, non de prima nostræ institutione naturæ. Hoc opus sic incipit : Faustus quidam fuit.

CAPUT VIII.

Contra Felicem manichæum, libri duo. Contramanichæum quemdam nomine Felicem, præsente populo, in ecclesia biduo disputavi. Hipponem quippe venerat, eumdem seminaturus errorem; unus enim erat ex doctoribus eorum, quamvis ineruditus liberalibus litteris, sed tamen versutior Fortunato. Gesta sunt ecclesiastica, sed inter meos libros computantur. Duo ergo libri sunt, in quorum secundo disputatum est de libero voluntatis arbitrio, sive ad ma

Edd., mortuos adoptabat. Verius Mss., mortuis.

[blocks in formation]

Contra Secundinum manichæum, liber unus. Secundinus quidam, non ex eis quos Manichæi electos, sed ex eis quos auditores vocant, quem ne facie quidem noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice objurgans quod oppugnarem litteris illam hære sim, et admonens ne facerem, atque ad eam potius sectandam exhortans, cum ejus defensione, et fidei catholicæ reprehensione. Huic respondi; sed quia in ejusdem opusculi capite non posui quis cui scriberet, non in epistolis meis, sed in libris habetur. Illic ab exordio conscripta est etiam ejus epistola. Hujus autem voluminis mei titulus est, Contra Secundinum manichæum : quod, mea sententia, omnibus quæ adversus illam pestem scribere potui, facile præpono. Hic liber sic incipit: Tua in me benevolentia. CAPUT XI.

1

[Non exstat.]

Contra Hilarum, liber unus. Inter hæc Hilarus quidam vir tribunitius, laicus catholicus, nescio unde adversus Dei ministros, ut fieri assolet, irritatus, morem qui tunc esse apud Carthaginem cœperat ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro, sive ante oblationem, sive cum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat, asserens fieri non oportere. Huic respondi, jubentibus fratribus et vocatur liber ipse, Contra Hilarum. Hic liber sic incipit: Qui dicunt mentionem Veteris Testamenti. CAPUT XII.

Quæstiones Evangeliorum, libri duo.

Sunt quædam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio secundum Matthæum, et aliæ similiter secundum Lucam; in unum librum illæ, in alterumistæ redactæ sunt. Titulus operis hujus est : Quæstiones Evangeliorum. Sed quare illa sola de supradictis evangelicis Libris exposita fuerint, quæ his libris meis continentur, et quæ ista sint, prologus meus, adjunctis atque annumeratis eisdem quæstionibus, ita ut

In Edd. scribitur, Hilarius, et Hilarium. In Mss. vero, Hilarus, et Hilarum, ut imprimi curavimus.

quisque legere quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat. In primo ergo libro (Quæst. 27), in eo quod positum est, Dominum seorsum duobus discipulis suam retulisse passionem (Matth. xx, 17), mendositas codicis nos fefellit: nam duodecim scriptum est; non, duobus. In secundo libro volens exponere quomodo duos patres potuerit habere Joseph, cujus conjux dicta est virgo Maria; illud quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret (Deut. xxv, 5), ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur, nomen dsfuncti Lex eum jubebat accipere (Quæst. 5): non est verum. Nomen enim defuncti quod dictum est, ad hoc Lex valere præcepit, ut ejus filius diceretur; non ut hoc quod ille vocaretur (a). Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.

CAPUT XIII.

Annotationes in Job, liber unus.

Liber cujus est titulus, Annotationes in Job, utrum meus habendus sit, an potius eorum qui eas, sicut potuerunt vel voluerunt, redegerunt in unum corpus descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim. Suaves enim paucissimis intelligentibus sunt, qui tamen necesse est offendantur multa non intelligentes; quia nec ipsa verba quæ exponuntur, ita descripta sunt in multis locis, ut appareat quid exponatur. Deinde brevitatem sententiarum tanta secuta est obscuritas, ut eam lector vix ferre possit, quem necesse est plurima non intellecta transire. Postremo tam mendosum comperi opus ipsum in codicibus nostris ut emendare non possem, nec editum a me dici vellem, nisi quia scio fratres id habere, quorum studio non potuit denegari. Hic liber sic incipit: Et opera magna erant ei super ter

ram.

CAPUT XIV.

De Catechizandis rudibus, liber unus.

Est etiam liber noster de Catechizandis rudibus hoc ipso titulo prænotatus. In quo libro ubi dixi: Nec angelus qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei, et diabolus factus est, aliquid nocuit Deo, sed sibi: novit enim Deus ordinare deserentes se animas (Cap. 18, n. 30); convenientius diceretur, Se spiritus, quoniam de Angelis agebatur. Hic liber sic incipit: Petisti a me, frater Deogratias. CAPUT XV.

De Trinitate, libri quindecim.

1. Libros de Trinitate, quæ Deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. Sed cum eorum duodecimum nondum perfecissem, et eos diutius tenerem quam possent sustinere qui vehementer illos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati quam deberent ac possent, quando eos edere voluissem. Quod posteaquam comperi, quia et alia corum apud

(a) «Nam cum Booz duxisset Ruth ut semen excitaret pro« pinquo suo, qui de illa natus est, ex nomine quidem de« functi constitutus est, quia filius ejus est dictus; atque ita « factum est ut nomen defuncti non deleretur ex Israel: non « tamen ejus nomine appellatus est. » Plura in hanc rem S. August., lib. 5 Quæst. super Deuter., quæst. 46.

nos exemplaria remanserant, statueram eos jam ipse non edere, sed sic habere ut in alio aliquo opusculo meo quid mihi de his evenerit dicerem : urgentibus tamen fratribus, quibus resistere non valui, emendavi eos quantum emendandos putavi, et complevi, et edidi adjungens eis a capite epistolam, quam scripsi ad venerabilem Aurelium episcopum Carthaginensis Ecclesiæ; quo tanquam prologo exposui et quid accidisset, et quid facere mea cogitatione voluissem, et quid fratrum charitate compellente fecissem.

2. In quorum libro undecimo cum de corpore visibili agerem, dixi, Quocirca id amare, alienari est (Cap. 5, n. 9). Quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse qui hoc amat. Nam non est alienari, in laudem Creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque vere beatus sit. Itemque in eodem, ubi dixi, Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi; sed phantasiam talem facillime intueur, dum alicui formæ volatili, qualem vidi, adjungo alios duos pedes, quales itidem vidi (Cap. 10, n. 17), hæc dicens non potui recolere volatilia quadrupedia quæ Lex commemorat (Levit. x1, 20). Neque enim computat in pedibus duo posteriora crura quibus locustæ saliunt, quas dicit mundas, et ideo discernit ab immundis talibus volatilibus, quæ non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabæi. Omnia quippe hujusmodi volatilia quadrupedia vocantur in Lege.

3. In duodecimo (Cap. x, n. 15), velut expositio verborum Apostoli, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi satisfacit; nec sic puto intelligendum quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat (I Cor. VI, 18), tanquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea quæ per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quæ concubitu perpetratur illicito, de qua locutum, cum hoc dicere; Apostolum apparet. Hoc opus, excepta epistola quæ post modum ad ejus caput adjuncta est, sic incipit: Lecturus hæc quæ de Trinitate disserimus.

CAPUT XVI.

De Consensu Evangelistarum, libri quatuor. Per eosdem annos quibus paulatim libros de Trinitate dictabam, scripsi et alios labore continuo, interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quatuor de Consensu Evangelistarum, propter eos qui tanquam dissentientibus calumniantur : quorum primus liber adversus illos conscriptus est, qui tanquam maxime sapientem Christum vel honorant vel honorare se fingunt; et ideo nolunt Evangelio credere ; quia non ab ipso illa conscripta sunt, sed ab ejus discipulis, quos existimant ei divinitatem, qua crederetur Deus, errore tribuisse. In quo libro quod dixi, Ex Abraham cæpisse gentem Hebræorum (Cap. 14, n. 21); est quidem et hoc credibile, ut Hebræi, velut Abrahæi, dicti esse videantur: sed ex illo verius intelliguntur appellati, qui vocabatur Heber, tanquam

« ElőzőTovább »