Oldalképek
PDF

martyribus (sic reddendum, non autem de templis A irrito conatu laboraturus semper sit, non minus qui

martyrum, ut in interpretatione Parisiensi ob defectum virgulæ editionis Gallicæ legitur, quod in rem præsentem quid sit, nemo divinet) et catechumenis mentionem facit (ac si catechumeni non ultra iv etiam sæculum processerint). Ex his omnibus patet has conciones, toti antiquitati ignotas, indigestam esse collectionem concionum eae pluribus auctoribus variorum temporum et regionum desumptarum ab aliquo imperito librario factam. Hic autem in subjectis adnotationibus addit, conciones non nullas, quæ prolixæ sunt, ex auctoribus Græcis desumptas, alias vero brevissimas ex auctoribus Latinis et homiliarum frugmentis. P. Coutantius, monachus Benediclinus, editor Hilarii operum celebris, in Admonitione, quam praemisit quinque tractatibus Hilarianis inter Zenonis opera editis pag. 465 tom. 1 edit. Weron., antiquam haud esse non inficiatur collectionem tractatuum qui Zenoni tribuuntur, at Hilarii tamen aevô pbstéóôremi

Zenoni eripere conetur omnes tractatus, quam qui eidem omnes velit adserere. Interim vero ex tot criticorum censuris injecta dubitatio plures movit, ut cum veros tractatus a spuriis internoscere non liceat, de singulis ambigant. Cur autem genuini Zenonis fetus a supposititiis dijudicari nec potiierint, nec possint, editorum (ut in præfatione monuimus) vitio factum est, qui supposititios Zenonianis subjectos in fine codicum, haud separatim dedere , imo nec in manuscriptorum fine positos monuerunt quidem (quæ monitio ad omnem litem dirimendam eruditis satis fuissei), sed eos cum genuinis permistos, nullaque distinctos notatione exhibuere, ac uti Zenonianos promiscue venditarunt; iique cum Zenonem auctorem

B habere nequeant, omnes quoque Zenonianos in du

affirmat, autsaltem, si quis, inquit, contenäeriliam ejus.

Zenonis esse, qui Gallieno imperante vixerit, certe concedat necesse est, eam postmodum abehis' dpi^dvt $ai;& tam, cum non Hilarii modo, sed et Basilii tfaétàìibtis aliquot constare prudens quisque non negaturus sit. Agnovit Tillemoniius Protestantium doctissimos maximi fecisse hosce tractatus ob auctoris pietatem et elegantiam, iisdemque aperta inesse antiquitatis indicia; at ob sermones, qui Hilarium Basiliumque certos habent auctores, de auctore cæterorum pariter ambigit, nec quidquam esse ait, quod ullum tractatum Zenoni Weronensi explorate vindicandum persuadeat. Sic ille in Persecutione sub Waleriano, art. 7, tom. iv, pag. 16, in adnotationibus porro, pag. 587, adnot. 6, allatis fuse Baronii, Bellarmini, Labbei, Sixtique sententiis, miratur in editione Veronensi ducentos nullo codice suffragante emendatnm pro quadringentos, Baroniique argumentum ex publicis ethnicorum sacrificiis pro hac correctione slatuenda allaluim luculenter refellit. At concludit hos sermones collectionem esse ex diversis auctoribus iv etv sæculi, ex quibus aliqui Zenonis esse possunt, quos tamen internoscere et designare non licet. [xxxvii] Tandem postremus omnium Jo. Albertus Fabricius tom. iii Bibl. Latinæ, lib. iv, c. 5, p. 420, etsi pugnantes criticorum sententias paucis subindi

cet, et in Sixti Senensis seutentiam inclinet, nimirum D

hos sermones majori ex parte collectos esse ex variis auctoribus; affirmare tamen non dubitat: Sane quosdam illius Zenonis esse valde videtur eredibile. Itaque inter tot et tam severas de Zenonianis tractalibus percelebrium criticorum censuras, præter extremas utrimque et compugnantes illas, quæ Zenoni sermones omnes, vel nullos tribuendos contemdunt, æquior multo et probabilior illa videtur eorum, qui ita eos tractatus collectionem esse censent ex variis auctoribus compactam, ut ne tamen idcirco Zenonem quorumdam saltem auctorem esse inficientur. Id judicium sane quantum ad veritatem accesse. rit, ex dicendis hac in dissertatione patebit ; adeo ut

C

bitationem conjecere. Hoc vitium nos ut declinaremus, praecideremusque eodem tempore præjudicium gra3vissimnm, Zenonianos codices octo, quotquot tum : in fiàia tú iii G&llia reperire potuimus, vix consulturi adivimus, óccurrit statim, non quinque illos sölum tractatts. qui Hilario, et quatuor qui Basilio viëdicam*€r€dtritór, $ed et duos præterea alios inter hilarii et Basilii ièdios in fine omnium codicum constanter legi subjectos cæteris, quos Zenonianos indubie credimus. Quod etsi satis esse potest ad additionem posteriori manu factam manuscriptorum peritis persuadendam, cum frequens aliis quoque in codicibus acciderit, ut si quæ folia post descriptum aliquem auctorem vacarent, alienis opusculis replerentur : tamen me quid dubitationis hac de additione in Zenonianis mss. superesset, codex Remensis antiquissimus eam alio posteriori characlere descriptam exhibuit, ut ex characlerum specimine in praefatione inserto, qui Basiliani tractatus initium præfert, cuique perspicuum fiet. In Vaticano porro et Urbinate mss. post memoratorum additionem tractatuum alius sermo legitur S. Gaudentii Brixiani, qui proinde in Venela Zenonis editione inter Zenonianos insertus reperitur, aliaque subinde aliorum auctorum opus. cula in utrisque sub finem addita inveniuntur, ut in præfatione monuimus, ubi additionem aliam alterius tractatus, vel hymni de signo Crucis tribus in codicibus inventam pariter innuimus : adeo certum est Zenonianos codices ab additionibus ejusmodi immunes non fuisse. lllos autem variorum auctorum tractatus in fine codicum omnium additos, qui numero undecim sunt, in Appendicem rejeciimus, eorumque auctores in præfatione, quam ibidem præmittemus, designabuntur, ac luculentissime statuentur. Itaque nunc, cum de genuinis Zenonis tractatibus sermo sit, diflicultas de his xi quos ab illo vel ex ipsorum indicio codicum ultro ablegamus, nulla amplius est. De reliquis tantum controversia superesse potest. Ilos autem ut Zenonianos plane esse statuamus et convincamus , cum ad tria capita redeant, quaecumque adversus illos objecta sunt, et objici possunt, scilicet num unius omnes auctoris sint; cui ætati, vel sæculo congruant: ac tandem num auctor hujus, quodcumsis : tria hæc tribus distinctis capitibus plenissime statuenda aggredimur : primo omnes tractatus xciii qui præter undecim in Appendicem rejectos sunt reliqui, unius esse scriptoris; dein hunc ex iisdem tractatibus demonstrari scriptorem sæculi iv; demum hunc scriptorem saeculi quarii eorum omnium tractatuum auctorem non alium esse, quam sanctum Zenonem episcopum Veronenseim. Hæc tria si evidenter docuerimus rejectis, quaecumque [xxxvui] adversus singula capita a Criticis objecta sunt, ad vindicanda S. Zenonis scripta nihil, ut videtur, desiderari amplius pote-it; simulque dirempta erit illa, quæ de S. Zenonis ætate veruitur quæstio, quaeque fere dirempta ex contrario vulgarique sensu Weronensis Ecclesiæ, uti

que fuerit, saeculi, sit S. Zeno episcopus Weronen- A mis tractatibus immediate præfiguntur, repetita legi

tur, non in ms. solum I{emensi, sed in aliis similiter; nec ea amplius occurrit in undecim tractatibus sequentibus (sic enim inscribuntur : Interpretatio Psalmi cxxvi, de Psalmo cxxvii, et similiter reliqui), quod satis indicio est, hos ejusdem auctoris ab amanuensibus non fuisse agnitos, uti cogniti fuerunt praecedentes, qui proinde a primo librario relative illa formula notati et in titulis, et in titulorum tabu'a fuerant. Quid quod sermo xxx lib. ii, quem omnium postremum esse ante addititios nunc nuper notavimus, in Remensi manuscripto, præler memoratam tituli formam de Genesi cujus supra, hac alia plane simili clauditur, Erplicit de Genesi cujus supra (supra autem aliis tractatibus haec eadem clausula signato

fertur, traditioiii innixo, maximum in hanc rem præ- B aliquotiens ipso auctoris nomine subjicitur, ut ex adcognoscere licet. Itaqne cum hos omnes tam divor- A attingant, quod in Ililarii commentario legitur; haud

judicium apud eruditos creaverat.

CAPUT I.

usuv, EssE AUCTOReM TRACTATUUM xciil QtiOs Ab uNdeciw Addititiis sepARAwjmus , Multis stATtfitum. § í-Proponuntur argumenta ex codicibus petita.

Tractatus xciii, qui in duos libros omnibus in codicibus distributi, unus post alium describuntur , unius auctoris esse, plura in iisdem codicibus indicia snadent. Exstant nimirum tituli quibusque tractatibus præfixi cum quibusdam clausulis, et tabulæ etiam singulorum tractatuum in antiquissimo ms. Remensi, ex quibus id palam conficitur. In titulis enim et tabulis, in quibus singulorum tractatuum tituli recitantur, quinque postremi tractatus libri secundi, qui alditilios proxime antecedunt, alternatim inscribuntur sic : Tractatus cujus supra. En ipsa tabulæ verlja. xxvi. Item Tractatus Paschæ cujus supra , nunc est tracL liv lib. ii. xxviu. Tractatus Danielis in Pascha, nunc tract. LXIX. xxviii. Invitatio fontis cujus supra, nunc tract. XXXI. xxix. Tractatus Paschalis, nunc tract. xlii. xxx. De Genesi cujus supra, nunc tract. xx. Formula cujus supra aperte indicat non hos solum, sed intermedios quoque tractatus, nulla licet ejusmodi formula signatos, ejusdem auctoris esse , cujus supra, id est cujus vel initio librorum, vel in clausulis, de quibus mox dicemus, expressa mentio facta est, ac proinde omnes unicum eumdemque auctorem Ihabere. Mirum fortassis erit, quid hæc formula istis postremis solum apposita sit, et in nullo ex præcedentibus lxxxviii occurrat. At id a primo amanuensi non casu, sed consulto factum videtur, cum finis esset tractatuum ejusdem auctoris. Ne scilicet dubitare in eo quispiam aliquando posset, ejusdem ne omnes essent auctoris, an vero quidam, uti solet, ex aliis auctoribus additi essent; hos postremos ea formula, quæ dubium omne præcideret, notandos censuit. Porro hæc eadem formula in ipsis titulis, qui postre

notationibus in tractatus singulos suo loco monebimus), quæ glausula eumdem auctorem mirifice confir- Íìbus non [xxxix] apparet ; concludun

â ii Pinii Psalmus cxxviii, Finit Psalmus cxxix, Finit Psáììùs cxxx, feliriter, quarum clausularum nullas in præcedaitibus notatas reperire licebit. 0bservandum tandem est aliquid præcipuum in Pompeiano codice, quippe in titulo tractatus xxx, qui est postremus libri mi, ante additiones, liae singulari et insueta alias formula utitur : S. Zeno Veronensis de Genesi; qua monere librarius voluisse videtur, omnes tractatus huc usque descriptos ad eumdem auctorem initio nominatum pertinere. Equidem inter undecim sequentes tractatus, quos trium esse auctorum in prae

C fatione ad Appendicem videbimus, nimirum duos Pota

mii, quinque ex Hilario, ex Basilio quatuor, omnes cujusque auctoris simul descriptos, non autem alios aliis insertos manuscripti præferunt : quod si in ipsis additionibus constanter servatum est, cæteros quoque duobus libris distinctos unique auctori tributos, eamdem in rationem continue scriptos multo est probabilius.

§ II. — Urgetur argumentum ex stylo. Proferuntur exempla ex iis præsertim tractatibus, quos Coutantius adjudicat Hilario. Ilunc Auctor alicubi imitutus ostenditur. Insignium scriptorum exempla, qui alios imitati, totidem quandoque verba caescripsere. Ilæc omnia ex styli similitudine, quæ inter hos universos intercedit, plane confirmantur. Qui enim ad varios asserendos auctores styli discrimen objecere, ii recte quidem, et jure hoc argumentum intenderunt, quamdiu Appendicis quoque tractatus uni auctori adscribendi putabantur, quorum undecim tractatuum genus scribendi non tam alienum multo est a stylo cæterorum xciii, quam varium in ipsis quoque inter se esse facile deprehenditur, Enimvero hi non unius, sed trium auctorum sunt fetus, quorum alter Ililarius plano facilique stylo delectabatur; Rufinus vero, qui interpres quatuor Basilii homiliarum a nobis probabitur, diligentiori liberiorique calamo usus est : Polamius tandem duorum tractatuum auctor stylo plane inculto, obscuro difficilique laborat, qualem in epistola ab Acherio edita, et in Appendice recudenda sorum scriptorum tractatus uni auctori tribuere et asserere ex editorum forma quidam conarentur; jusia de slyli discrimine objectio ingesta est, quam mirainur quosdam fecisse minimi , aut levissimis de causis eludendam putasse. At si undecim memorati tractatus secernantur, ut nos hac in editione jam fecimus ; quid objiciendum supersit de stylo cæterorum, plane nihil est, Si quis sane in iis volvendis ac revolvendis se se aliquandiu exerceat, ut Auctoris ingenium scriptionisque genus incipiat degustare atque distinguere : is profecto nihil inveniet, quod sive in sententiarum, sive iii verborum, aut syntaxeos ratione unum eumdemque auclorem ubique non referat.

[graphic]

Proferamus ex. gr. tractatus duos, olim in psalm.

c el cxxx, nunc autem tract. 21 lib. ii et tract. 7 H

lil). i, quos P. Coutantius in Admonitione ad Hilarii Commentarium in psalmos, num. 23, liic Pictaviensi episcopo vindicandos suspicatus est, propterea quod easdem quandoque, ac totidem non numquam verbis expressas Hilarii seutentias continent, quæ in ejus Commentario in eosdem psalmos leguntur ; ex quo dijudicare, inquit, licet, quules ille, id est Hilarius, ad plebem. suam tractatus dixerit, qualesve postmodum iu conumenlurium redegerit. Cum nimirum in Weronensi editione duo tractatus recenserentur in psalmum cxxx, , quorum alterum iisdem verbis, ac in Commentario llilarii continetur , expressum , in nostrorumque c0dicum fine una cum aliis IJilarianis descriptum, suo auctori redditum in Appendicem rejecimus, alterum, quoque similia continenlem eidem auctori vindicandum Coutantius existimavit, id conjiciens, hunc prius scriptum ab Hilario, ut eo sermonis in morem ad Fratres uieretur, alterum vero esse hunc eumdem, sed auctiorem factum ab eodem Hilario, cum varios tractatus ad populum habitos super psalmos, in commentarii [xl] corpus digessit. ld ipsum ergo alii tractatui in psalmum c accidisse, opinio ejus est. At quod pertinet ad sententiam verborumve similitudinem, quæ inter Hilarii commentarium et nostri Auctoris tractatus in psalm. c et cxxx intercedit, capite sequenti ostendemus luculenter, nostrum Auctorem vixisse aliquanto post Hilarium sæculo iv ; quod cum Cuutantius me cogitaverit quidem, ex eo praejudicio, quod de Zenonis antiquitate ferebatur, jam prævidere et suspicari non potuit , eumdem nostrum auctorem præ oculis habere potuisse flilarii commentarium in Psalmos, ex eoque non nihil profecisse, ut non sententias solum aliquas , sed eadem quandoque verba in suis tractatibus expresserit. Enim vero non in laudatis solum tractalibus 7 lib. 1 et 21 lib ii Auctor Ililarium in eam rationcm imitatus invenitur, sed duobus etiam in aliis, nimirum tract. 8 lib. i, cui titulus de Timore, et tract. 17 lib. n, qui de Jona inscribitur (ut in adnotationibus utrique tractatui subjectis, ubi llilarii verba descripsimus, palam fiet), quos sane uractatus Hilarianos esse nemo umquam opinatus est; cumque commentarium in 1'salnios non referant, sed aliquid ex Psalmis obiter

prohabiliter haberi queunt tractatus ejusmodi, quales ab Ililario ad populum primo habitos, dein vero in Coinmentarium relatos Coutantius suspicatus est. Similiter quidem quatuor alios nostri Auctoris tractatus observavimus, nimirum tractatus 3, 12 et 16 lib. 1, ac tract. 2 lib. ii, in quibus aliquot ex Lactantio sententias, totidemque alicubi verba expressit, ut ne tamen hos ab ipso Lactantio scriplos quispiam dixerit, imo ne somniarit quidem. Quod si ex hoc satis perspicitur Auctoris indoles imitationem id generis haud quaquam refugientis; quis de simili imitatione ex Hilarii commentario amplius ambigat ? Ne vero de uno eodemque omnium auctore dubitetur amplius,slylus idem in omnibus locuples testimonium praestat; de qua re hujus capitis maxime propria nunc fusius dicendum est. P. Coutantius Hilarium vindicaturus, quem ex Origene non nulla derivasse in Commentarium Psalnuorum notum est, hac excusatione utitur ps. clxvii Adimonitionis in idem Commenlarium num. 13: Aliud enim est imitari, aliud interpretari, aut exscribere : nec interpretis officio fungitur, qui alia addit, resecat alia, et cætera proprium in stylum convertit. Notat præterea Hieronymum hac ipsa ratione eumdem ab ea censura purgasse, quod scilicet Origenis libros ita exposuerit, ut in stylo proprio placens, pater verbi sit potius, quam interpres. Id ipsum prorsus fecisse Auctor noster deprehenditur, cum ex Hilario, vel Lactantio quædam protulit. Aliis additis, resecatis aliis, quædam solum et pauca proprium in styluin convertit, ut in stylo proprio placens, pater verbi sit potius , quam servilis exscriptor. Quod de additis et resecatis diximus, ex collatione et . adnotationibus nostris satis patebit. Stylum autem, qui lectis hinc Ililarii Commentario (de hoc enim uno movetur diflicultas), hinc Auctoris nostri tractatibus, non statim distinguat, is omni Latinæ locutionis pal lo prorsus caret. flilarii stylus planiis, facilis, et fere concisus; nostri autem sublimis quandoque, quaudoque floridus ct numeris certis cadens, ac aflcgoricis dictionibus libenter indulgens, potissimum autem syntaxi quadam singulari præditiis, quam non in Hilario solum, sed ne in alio quidem scriptore latino hactenus deprehendimus. Ad verborum sententiarumque exprimendarum flores, allegorias, ubertatemque dicendi multo fecundiorem, quod pertinet, nulla melior via ad id cognoscendum patet, quam utriusque lucubrationum collatio, de qua in adnotationibus ipso Auctoris textui subjectis satis indicasse nobis videmur. De syntaxi vero aliquot membra hic ápponemus, quæ præcipuam Auctoris syntaxim aliis in tractatibus frequentem exliibent. Tract. 7, de flumilitate, lib. 1, qui olim erat sermo in psal. cxxx, iium. M : De quibus Scriptura divina quid pronuntiet, audiamus, cujus ista sunt verba. Num. 2: Ut possimus merito mereri, Scriptura quod dicit : pro quod Scriptura dicit. Rursum: Dominus ipse vos pro promisso quid hortetur accipite. Et item paulo post: De quibus Joannes discipulis quid prædicet, omnibus est in usu. lila

vero praecipue consideranda num. 5: Intonat lingua, A multa ad verbum transtulisse notavit torphyrius

caret quae numquam veneno serpentis: ubi quæ relativum post verbum , quod regit, ponitur, sicut alibi frequens post aliam vocem collocatur. Sic tract. 3, mum. 2: Utræque cujus exaggerare opulentiam velocitate mira contendunt, pro cujus opulentiam utræque contendunt,etc. [xli] Sic tract.4, num 6: Quavis versutia qui fallitur numquam. Tract. 5, num. 4: 0bservantiæ qua perfectione Dei cultus debeat custodiri. Tract. 12, num. 6 : Mortemque ipsam , perennis cui beatitudo succedat. Tract. 7 lib um, num. 4 : Nec tamen desiit esse, ante quod fuerat: cui simile illud tract. 16 lib. 1, num. 4: 0dit jam sine causa, ante quod amaverat. Tract. 62 lib. ii: Propter vos qui est occisus. Reliqua mittimus. Vide porro eodem tract. 7 lib. 1, de quo nunc loquimur, rarissimam syntaxim sub finem, quam in adnolationibus plane Zenonianam ostendemus. Similia aliquot deprehendes tract. 21 lib. ii, de Psalmo centesimo, uti illud statim post initium : Jgitur in praesenti psalmo propheta cum dicat, ac praesertim in tract. 8 lib. i, de Timore, et tract. 17 lib. ii, de Jona, ubi idem syntaxeos genus, idem Auctoris ingenium ubique visitur. Quod si huic tam præcipuæ syntaxi addas cæteras locutionuin, allegoriarum, sententiarumque proprietates ab Ililarianis plane dissimiles, nonne statim alium ab Hilariano istorum tractatuum stylum auctoremque cognosces, eumdemque

. sane, ac est stylus et auctor tractatuum reliquorum, in quibus eadem indoles, locutio, et syntaxis perpetuo elucescit?

Hinc jam evanescit profecto audax illa Dupinii C

opinatio, qui conciones in psalmos xlix, lxxix et c, Hilarii esse posse affirmavit, quia hujus Patris commentaria in hos psalmos perierunt. Nam præter quam quod primi duo tractatus, olim in ps. xlix et i.xxix, nunc autem 15 lib. 1, et 27 lib. ii, in mss. omnibus non inscribunlur de psalmo, cui inscriptioni Dupinii argumenium innititur; etiamsi darenus, S. Ililarium in omnes psalmbs Commentaria scripsisse, qu;e injuria lewmporum interciderint, ut satis probabilibus conjecturis Coutantius statuit : adhuc tamen omnes tractalus inemorati aliam elocutionis ralionem aliamque syntaxim adeo explorate exhibent, ut quantum ab Ililariana absint, si quis non agnoscat , utriusque aiictoris opera plane non legerit. Sed hic fortasse quispiam non de sententiarum imitatione apud alios auctores frequenti, sed de transcriptione eorumdem verborum, quæ ex ililario excerpta ahcubi noscuntur, difficultatem movebit, si 1;on ut unum omnium ejusmodi tractatuum auctorem statuat llilarium (ubi enim stylus nimis aperte discrepat, quævis imitatio verborumque descriptio ad mnum auctorem asserendum frustra confertur), saltem quod nostro id Auctore minus dignum ac decorum existimet. At qui in antiquorum lectione versati sunt, id minhme novum, nec a gravium quoque scripiorum consuetudine alienum cognoscent. Dinos« hum inter Grxcos ex oratione Demosthenis contra Cononem in priorem suam adversus Cleomedontem

apud Eusebium lib. x, cap. 5, de Praeparatione Evangelica. Mittimus plura e Græcis, lacitis eorum nominibus, traducta, suisque operibus totidem verbis inserta a Tertulliano, Ilieronymo, Ambrosio, et aliis Latinis, quæ in accuratis horum editionibus designantur. Ut autem dicamus de Latinis, qui ex aliis item Latinis auctoribus similiter profecerunt, antiquus auctor librorum de Sacramentis ex Ambrosii libro de Mysteriis non tam sententias, sed plerumque etiam verba delibavit, ut Benedictinus editor in præmissa Admonitione observavit. Sanctum quoque Maximium Taurinensem, cum laudati Aml)rosii opera sedulo evolveret, magna fragmenta ex iisdem , ac potissimum ex Commeiitario in Lucam excerpia, suis

B sermonibus inseruisse, idem Benedictinus Ambrosii

editor in Admonitione ad sermones huic Patri adscriptos animadvertit. Quid plura ? S. Cyprianus licet disertus et doctus, nonne in opusculis, quae contra Gentes lucubravit, ex Minucii Felicis libello quædam ad verbum exscripsit, uti propositis utrorumque sententiis ob oculos ponitur tom. 11 Apparatus ad Bibliothecam maximam Patrum a pag. 34 ad pag. 57. Quis itaque miretur amplius, si noster elegantissimus auctor pauca quædam aliquando sumpsit ex Ililario, ex illo, inquam, magno ac celebri episcopo, qui , ut Ilieronymi verbis utamur ex epist. 34 ad Marcellam, temporibus suis disertissimus, et confessionis merito et vitæ industria et eloquentiæ claritate, ubicumque Romanum nomen est, prædicabatur?

[ocr errors]

Alia hic ol)jectio diluenda est, quæ cum varietatem quamdam imirifican in hisce xciii tractatibus exaggeret, varios auctores arguere videtur. Quibusdam nimirum criticis visum est, hisce tractatibiis niliil esse inaequalius. Alii longi, alii breves, plures repetiti, alii clari, obscuri alii; et Dupinius longiores e Græcis traductos, breves autem ex Latinis auctoribus et homiliarum, fragmentis, compactos judicavit. At de brevitate aliorum, vel longitudine si quis urgeat, numquid id diversos auctores statuit ? Nonne S. Leo , qui sermones satis prolixos plures scripsit, breves etiam, et auctori nostro fere pares habet? vide serm. 5, 6, 7 et 12. Nonne breves item leguntur in

D Augustino, qui cæteroqui longos plerosque lucubra

vit? Dicet fortasse quispiam, adeo breves, uti quidam ex nostris sunt, nullo alio exemplo uspiam reperiri. Quid ergo? Hoc si quid probat, non probat stilum illos nostri auctoris non esse, sed nulli etiam antiquo scriptori vindicandos probat; quo nihil dici potest absurdius. Quis crederet, S. Joannem aposto. lum jam senem, ipso senio impeditum, conciones habuisse tam breves, ut diceret solum, Filioli, diligite alterutrum, idemque sæpius repetivisse, nisi id S. Hieronymus ex antiquorum traditione litteris mandasset? Quidni alii aliqua de causa impediti, quominus longius concionarentur, breves sermones ad populum habere potuerunt? qui si miuus collecti ineam habuit causam, quod illi nihil tale scripserint,
noster vero auctor scripserit quoque hos, quos sane
rebus gravissimis refertos et præcipuo studio elabo-
ratos videmus, ejusque in schedis reperti ab antiquo
collectore digni sunt habiti, quos una cum aliis re-
ferrel in codicem, posteritatique ob scriptoris præ-
sertim, quæ obtinebat, existimationem mandaret.
Cur autem Auctor brevitatem tam raram hisce in
tractatibus secutus sit, in Admonitione ad tractatum
xxx lib. ii, fusius dicemus, ubi in hanc rem conje-
cimus plura, quibus hos præsertim tractatus præter

veniuntur , uti tractatus nostri scriptoris, id forte A gitur. Id autem totum ex argumenti, non ex Auctoris

cæleros Zenonis esse ex ms. Remensis adnotationi-

bus demonstrabitur. Nunc id unum in nostrum pro-
ipositum adjiciemus, quod cum res ipsæ, quæ isti li-
cet breves tractatus continent, antiquum Scriptorem
præferant, nihil plane est, cur eos a cæterorum auc-
tore eripiamus, cum stylum eumdem apertissime ex-
hibeant. -
Quidam fragmenta sermonum sunt, non autem
sermones : fatemur ultro, et in adnotationibus obser-
vatum est. Quid porro? Aliumne igitur auctorem
habent? Quid quæso argumenti istud est? Inter S.
Petri Chrysologi opera aliquot sermones mutili in-
veniuntur, quos tamen alteri auctori idcirco addi-
cendos suspicatus est nemo. De repetitionibus autem,
quæ in pluribus id generis tractatibus observantur,
quid addamus? Plura similium repetitionum exem-
pla in aliis quoque Patribus suppelunt, quæ tamen
nemo ad varios auctores statuendos traduxit. S. Am-

brosium aliquotiens eadem ingerere, jamdiu obser- C

varuni editores Benedictini pag. 1045 tom. ii, quod
ei, inquiunt, subinde usuvenire animadvertimus; et
pag. 1048, totidem pene verbis eadem alicubi repetita
commemorant. S. Leo magnus nonne integra quædam
capita iisdem verbis ex uno in aliud opusculum non
numquam transcripsit ? Epistola celebris ad Flavia-
num, cap. 3 et 4, plures sententias continet, quas ex
variis seriiionibus de Nativitate Christi desumptas ad
verbum postremus editor ad marginem notavit. In
epist. 97, ad monachos Palæstinae, septem capitula
habentur, quae totidem verbis, paucis exceptis, le-
guntur in epistola 154, ad Leonem Augustum, et in
utrisque liis epistolis longus invenitur locus ex serm.
61, de Passione Doinini, qui duo integra capita com-
plectitur. Tandem, quod mirum maxime accidet, duæ
epistolæ ad Pulcheriam, epist. 27 et 30, pleraque re-
petita continent, quemadmodum et duæ ad Theodo-
sium Aug., ep. 59 et 40, licet eisdem personis et exi-
guo quidem intervallo traditæ fuerint. Quod si hasce
ob repetitiones alium ab Ambrosio, Leone,vel aliis id
generis, quos [xliii] brevitatis gratia praetermittimus,
repetitarum lucubrationum Auctorem nemo opinatus
est; nemo item urgeat repetitionem et similitudi-
nem aliquorum ex brevibus nostri Auctoris tractati-
bus, de qua videsis, quæ in Admonitione ad tract.
30 lib. ii, pag. 238, praetcrea observamus.
Venimus jam ad discrimen illud, quod ex aliorum
perspicuitate tractatuum , aliorum obscuritate colli-

discrimine proficiscitur. Aliud est de virtutibus et
vitiis, aliisque morum, vel sacræ historiæ argumen-
tis agere, ubi fusior dicendi campus patet, et uberior
calamo licentia conceditur: aliud autem tractare de
mysteriis, quæ non simplici locutione, sed per alle-
gorias et Scripturarum figuras exponere breviter pla-
cuit. In primi generis tractatibus aperlior est Aucto-
ris sermo; in secundo autem genere, quod Pascha-
lium festorum lectiones functionesque, nec non
Auctoris ingenium postulasse videnlur, ne auditores
eadem mysteria omnibus jam nota, si plano modo
traderentur, fastidirent, ad eorum animos continen-
dos et oblectandos, ea mysteria figuris et allegoriis
exprimenda Auctor judicavit; ex quibus aliqua sub-

B inde obscuritas obtruditur. Ilinc sane in rebus ipsis,

non in verbis nec in stylo, qui ubique est æqualis,
obscuritas inest; ex styli autem, ut sæpe diximus,
non ex rerum discrimine varieias colligitur. Tandem
ex his obscurioribus, seu, ut proprius loquamur, al-
legoricis tractatibus plerique ex illis sunt, quos aeque
ac alii ex nitidioribus atque accuratioribus, tamquam
ejusdem auctoris, in hac Weronensi Ecclesia inter
sacra officia ante nonum sæculum lectos in praefa.
tione animadvertimus.

Unica jam objectio restat ex rebus, quae in hisce
tractatibus continentur, petita, ex quibus aliquæ cum
nec uni sæculo, ita nec uni scriptori videntur posse
congruere. Sed hanc objectionem latissime patenlem
dirimere sequentis erit capitis, in quo horum omnium
tractatuum auctorem, quem hactenus asseruimus
unicum, quarti sæculi fuisse ostendemus; ibi enim
quæcumque aliud tempus prospicere non nullis visa
sunt, quatenus in idem sæculum commode cadant,
statuendum erit.

CAPUT II.

DEMONSTRATUR AUCTOReM scRiPsissE QUARTO SaeCUl0,
EideMQUE 0MNiA CONGRUERE, QUÆ IN OMNIBUS TRAC-
tAtIBUS CONTINENTUR.

§ I. — Expenditur insignis locus, ubi quadringenti
ferme anni ab Auctore recensentur. Arbitraria edito-
rum Veronensium emendatio notatur. Cardinalis Ba-
ronii objeciio aliis exemplis diluitur : ac S. Phi-
lastrii testimonium arbitrarie item emendatum in
editione Fabricii, eae fide codicum restituendum
ostenditur. Alia quædam ejusdem loci verba consi-
derantur.

Cum de auctoris ætate non aliunde cognosci, quam
ex aliquot ipsorum tractatuum testimoniis possit, nec
ea nisi singillatim afferri, et considerari queant; ve-
remur, ne, dum ex aliquo tractatu argumenta elicien-
tur, quæ quartum sæculum aperte prodant, si ex his
subinde omnium tractatuum auctorem eidem sæculo
affigendum arguamus, illationem leclores non legiti-
mam regerant. Hos itaque statim hoc initio praemo-
iiitos volumus, meminerint primo, nos jam superiori
capite demonstrasse unum esse omnium tractatuum
auctorem, ita ut quidquid de unius tractatus auctore

« ElőzőTovább »