Oldalképek
PDF

delicium , ut ferebatur, Veronæ commissum. At il- A tibus, confabulationibusque, ac ludis abhorreret;

lum reprehendit Ambrosius, quod sine consilio alterius fratris (semet modesle innuens) judicium agerel. Licet enim ratione patrati stupri Indicia ipsius Syagrii jurisdictionis subderetur; attamen cum extera esset, ut ipsius vitam ac mores agnosceret, consilium Syagrio expetendum fuit ab ipso potissimum Ambrosio, cui nota erat Indicia. Nulla alia ratio reprehensionis hujus adduci potest. Nam si Veronensis fuisset virgo, ut falso putabatur stuprata, et ipsi Syagrio nota , cur ab aliis notitia de illa exquirenda erat? De bac notitia agere S. Ambrosiuim ex ipsius epistolæ verbis manifestum est, cum hanc notitiam Syagrio praebeat, benedictionem et sanctificationem Zenonis pro Indicia allegans, ejus

atque ut Deo vacaret etiam in agro suæ consortium affinitatis refugisset, et forte Maximi licentiam, quod innuere videtur Ambrosius, addens, aliaque proli dolor ! Quare Maximus odio in Indiciam flagraiis, conflavit calumniam, cujus fautores habuit eos, qui virginis Indiciæ continentia, ac saecularium consuetudinum fuga offensi erant. Nam et hic vidimus dudum , et illic esse comperimus, qui compositam hanc querantur calumniam, quos aiunt, et offensos favisse Maximo, quod ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet, atque ambiat. Ita Ambrosius. Nulla hic de re familiari mentio fit; quapropter si Ambrosii verba proprio inspiciamus aspectu, hæc facti hujus veritas apertissime ex ipsis verbis emer

que innocuos mores textibus comprobans, at non B git. Indicia, quæ Romæ, et alibi multo tempore

Veronensibus, sed exteris, ut eodem 11 capite pluribus ostendi ( lib. i de Serm. S. Zen.). Non ergo Veronensis lndicia fuit. Ipsum vero D. Ambrosii textum afferunt eximii Ballerinii, quo evidentius constare dicunt, Indiciam Veronensem fuisse. Quid si eae iis ipsis, quæ in Ambrosii epistola narrantur, lndiciam virginem Veronensem fuisse luculentius confirmemus? Etenim Maacimus sororis vir postquam lite adversus Indiciam mota de quibusdam bonis.. judicia attentasset. . cum vehementer angeretur . . quod Virgo in agro affinitatis suæ refugisset consortium, muro interjecto (in eadem utique domo) discretas ædes uxoris suæ ac virginis, divisamque germanitatis inter sorores societatem . . esse jusserat . . quod argumentum est evi- C dens, mediæ domus partem ad Indiciam spectasse; si enim ex alia urbe Veronam advenisset, Maximus pro hostili, et averso in illam animo, eam domo, et urbe pellere, ac in suam patriam remittere potuisset. Ita ex ipso D. Ambrosii textu præclari viri argumentantur. Si vero eumdem textum ad examen revocemus, non de quibusdam bonis Maximum judicio cum Indicia contendisse, neque eadem fuisse domum, interjecto muro ab eodem Maximo Indiciæ cognato divisam facile comperiemus. Integrum D. Ambrosii textum afferamus. Te miror Frater (ita Ambrosius Syagrio) qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris, cum ille se inimicum, et adversarium litigato

rem proposito jam jurgio negare non potuerit adversus D

sacram virginem judicia attentavisse, muroque interjecto discretas ædes uxoris suæ, et virginis divisam germanitatis inter sorores societatem, aliaque proh dolor! et quod Virgo in agro affinitatis suæ refugisset consortium. lnimicitiam Maximi probat ex jurgio, proposito jam jurgio, et divisa, muroque interjecto, societate inter sorores, et cohabitatione discretas aedes. Si de bonis civili judicio actum esset, inimicitiam propler intentatam litem probare non potuisset Ambrosius. Jus etenim suum civili actione prosequi infensum animum, seu odium minime arguit. At ex eo inimicum demonstrat Maximum, quod cum Iudicia virgo propositi tenax a sæcularibus conven

fuit, ut ex hujus epistolæ textu, ac ex iis, quæ alias expendimus, constat, Veronam se conferens, ut apud sororem habitaret, contiguam domui Maximi, ipso consentienle domum conduxit aperto muro, ut, accessum ad sororem habens, posset tam libere secum habitare, nolens in domo cognati aliorum consuetudine distrahi, quare nec ruri cum Maximo essc voluit. Continentia Indiciæ virginis offensus Mlaximus primo jurgatus, ut videtur, propter liberum Indiciæ accessum e sua in domum uxoris, tum actione judiciali intentata , cui occasionem consensus præstitus de aperiendo muro a Maximo dare potuit , muro obstruxit aditum , uxoremque prohibuit, ne ad sororem Indiciam accederet, aegro id forte ferente animo ipsa uxore sua. Demum in Indiciam stupri calumniam conflavit. Hæc ex iis, quæ apud Ambrosium leguntur, obvio emergunt sensu. Cæterum litem de quibusdam bonis, ac unam esse domum a Maximo divisam dicere divinare est. Si enim reponas, nulla opus fuisse lite ad obstruendum muro aditum, si duæ fuissent domus cum Maximus proprio arbitrio id facere poluisset. At quid si forte attentavit facere , et ex suorum, et Indiciæ familiarium resistentia, qua jurgium ab Ambrosio coinmemoratum ortum fuisse videtur, ad judicia confugere necesse fuerit? Si vero haec non probentur, minus ea probanda esse dicendum, quæ nullo textus adstipulante suffragio excogitata promuntur. Litem jurgio exortam proposito jani jurgio, et proliibitum tantum lndiciæ accessum interjecto muro ad uxorem dicere, nulla de re familiari mentione facta, non civile, sed quod crimen concerneret, judicium in . dicat. Potuit namque Maximus, qui stupri facinus Indiciæ impegit, et furti timorem insinuare judici, ut obstruendi aditum, post præstitum consensum facultas concederetur. Quid vero scirpuun in nodo quærimus? Fuerit Weronensis Indicia. Quid inde ? Num ex eo Zenon qui ei benedixit, eamque sanctificavit episcopus fuit ? Nil minus. Benedictio, et sanctificatio a Zenone Indiciæ impertita, non fuit solemnis ejusdem virginis consecratio, quod ut evidenter appareat, observanda Ambrosii verba sunt : Puellam Zenonis Sanctæ medictione post tot annos... in periculum reatus deducendam arbitrarere. Nota verbum illud Puellam. Puellæ non consecrabantur, sed adullæ, et ætate grandiores, et quadraginta annorum probata Virginitate ex constitutione S. Leonis Magni. Vide Christianum Lupum in librum Tertulliani de Præscriptionibus in Scholio ad caput tertium, verbo: si virgo, quæst. 6. quæstione etiam secunda ex epistola 2 Innocentii primi ad S. Wictricium Itothomagensem Archiepiscopum cap. 12 et 15, Virgiues distinguit, aliasque velari meruerunt, et alias, quæ necdum sacro velamine tectæ, tamen in proposito virginali semper se permanere promiserunt. Et h;e puellæ erant, quæ provectiorem ætatem non attigerant, ut in eadem epistola cap. 1 et 2 : Puella, quæ necdum veluta est, sed proposuit sic manere. Cum itaque puella esset ludicia, quando a Zenone benedicta fuit, ex hac benedictione, quæ a solemni consecratione ab Episcopo facienda distinguitur, deduci minime potest, eumdem Zenonem ab Ambrosio nominatum, fuisse Episcopum. Quin etiam si pro solemni consecratione acciperetur hæc Zenonis benedictio, neque ex eo inferri posset, Zenonem episcopum fuisse. Nam etsi in Ecclesia Latina ordinaria potestate solus episcopus potuerit sacras consecrare virgines, attamen et presbyter ex delegalione episcopi consecrare poterat. Patet ex concilio Carthaginensi tertio, capite 36, circa annuum Christi 398 celebrato (nempe paulo postquam S. Zenonem obiisse volunt Domini Ballerinii) : Presbyter inconsulto episcopo Virgines non consecret ; Chrisma vero numquam conficiat. Vide iterum eumdem Lupum quæstione quinta. Conjectura igitur de Zenonis, qui Indicia: benedixit, episcopatu evanescit, cum neque illum Episcopum Ambrosius nominet, neque ex benedictione Indiciæ ejus Episcopatus inferri possit : quare omnis suspicio ablaua est, Zenonem hunc fuisse eumdem ac S. Weronæ Præsulem, ut sine ulla ratione asseruere Dupinus et Tillemontius, qui penitus divinando Zenonem Weronensem episcopum tempore Gallieni non extitisse ausi sunt affirmare.

§ II. Antiquus ordo Episcoporum Veronensium minime probat S. Zenonem quarto sæculo vixisse : quinimmo ipsum tertio sæculo vixisse confirmat.

Wetustum satis Rhythmum afferunt antiquorum rerum peritissimi Ballerinii , quo ætatem S. Zenonis quarto sæculo determinari-putant. (Diss. 1 c. 5. § 5.) Rhythmum accipe, studiose Lector.

Primum Weronæ prædicavit Euprepius episcopus, Secundus Dimidrianus, Tertius Simiplicius, Quartus Proclus Confessor, Pastor égregius, Quintus fuit Saturninus, et Sextus Liicilius, Septimus fuit Gricinus doctor et episcopus, Octavus Pastor el confessor Zeiio martyr Inclytus.

Ilactenus Ballerinii ; at hæc etiam subjungenda qiiæ immediate sequuntur ;

PAtRol. Xl.

moriæ judicio probatum, ejusque sanctificatam benc- A

Qui Veromam prædicaiido reduxit ad Baptis

- - - - - - [iuium. A malo spiritu sanavit Galli filiam, Boves cum ..... vergentem rcduxit a pclago.

Gallieni in hoc penultimo versu legendum notaut Ballerinii ex ms. Lobiensi ipsa Ralherii episcopi Weronensis manu exarato. In hoc autem non Galli, ut Mabillonius ediderat , nec Gallieni Cæsaris, ut nos e duobus posterioris ævi mss. (nempe e ms. Zenoniano ac Pompeiano) loco laudato (Dissert. 5, cap. primo § 54) scripsimus , sed Gallieni filia palam legitur. Hunc Rhythmum e Diptychis Ecclesiæ Weronensis erutum arbitrantur, maximoque in pretio habendum censent ; monent insuper : Neque vero, si quae falsa posterioribus catalogis insecta sunt, objiciantur, ut ea, iis ordinis etiam Episcoporum elevetur ; nam sola Episcoporum nomina in ordinem distributa sumi potuerunt Diptychis, in quibus nihil præter eorum momina legebantur, ut proinde haec series satis tuta et vera habenda sit; ad historica autem facta, vel chronicas etiam notas quod pertinet, cum hæc aliunde sumi debuerint, pro monumentorum, e quibus ea petita fuerunt ratione vel vera, vel fabulosa Episcoporum ordini potuerunt interseri, et sæpe ex opinione vulgi fabulis leviter assentientis intrusa sunt nonnulla, quæ ab eruditis falsissima demonstrantur. Quod monitum præcipue volumus, ne quis omnibus præter Episcoporum ordinem Anonymi Pipiniani dictis fidem accommodandam existimet, cum ea quæ de Gallieni Cæsaris filia inseruit, falsa sint, ut sequenti paragrapho ostendemus. Volunt itaque in allato Rhythmo ordinem tantum attendi, ac seriem Episcoporum Veronensium, falsa esse, quæ de filia Gallieni dicuntur, autumantes. Rhythmi hujus antiquitatem maxime suspiciendam et ego duxi de uno Zenone Veronensi episcopo agens ; certamque primorum octo episcoporum Vcronensium seriem ipsius Rhythmi auctoritate contra Papebrochium asserui. Immerito tamen clarissimum hunc Virum erroris in eo me redarguisse ingenue fateri exigit veritas. Hoc manifestum fiet ex his quæ modo disserenda suscipio. Tria de hoc Rhythmo ponunt doctissimi Ballerinii. Primo, aiunt ipsum e Diptychis Ecclesiæ Weronensis fuisse concinnatum : Secundo, seriem et ordinem octo primorum Episcoporum sincerum in ipso contineri : Tertio, ea quæ de Gallieni Imperatoris filia in eodem leguntur esse falsa. Singula perpendamus. E Diptychis Ecclesiæ Weronensis acceptum fuisse hunc Rhythmum, nullo nec vetusto, nec recentiori monumento probatur ; Ecclesiæ namque Veronensis Diptycha nulla extant : ea tantum conjectura allducitur, quod cujusque Civitatis Episcopos in diptychis ex ordine scribere , et inter Missarum solemnia ad secundum Jlemento omnes etiam Sanctos recitare, er antiqua disciplina mos fuerit, tum in 0riente, tum in Occidente. Utrum hoc ita sit, in dubium revocare non est opus; indicasse modo sufficiat quam levi ratione aflirmetur hujusce Ithythmum e Diptychis Ecclesiæ Veronensis originem trahere. Si civiim hæc Diptycha 23

extarent, tum ex eorum cum Rhythmo collatione A Ast ego id quod senlio aperte dieam. Neque episest Maximinus. Idem in Martyrologio Ordinis Præ- D Infantium, Petri , Pauli, Joannis, Jacobi , Andreæ,

dignosci posset, num ab iisdem Diptychis acceptus esset ; cum vero non extent, arbitrio suo quisque potest unde hic Rhythmus sit, habitus excogitare. Non fuisse vero acceptum, non levi argumento csse potest Monumenlorum antiquorum Ecclesiae Veronensis et Rhythmi hujus dissonantia : in hoc etenim Rhythmo Secundus Veronæ Episcopus Dimidrianus, Tertius Simplicius, ac Septimus Gricimus dicitur. At in tabula lapidea, quæ prope januam Ecclesiæ S. Proculi aspicitur, hæc series primorum episcoporum legitur : Hac æde vetustissima plurium Virorum Divorum Sacrario Euprepii, Petri Apostoli discipuli, hujus urbis episcopi I, Gricini II, Agapii III, Pr0culi IV, Martyrumque Cosmæ , et Damiani, etc. Fuit quidem hic lapis anno 1502 eadem in Ecclesia locatus, sed illi omnia vetustiora montimenta cons0nant. Consonat vetusta membrana (SS. Episcop. Veron. Antiqua Mon. per Bagattam et Perettum collecta Ven. an. 1576) : Ilæc sunt corpora Sanctorum sepulta in Ecclesia S. Proculi , et primo in Altari inferiori ejusdem jacet corpus S Proculi episcopi Veronensis, et fuit quartus episcopus..... 1n alio altari ad dextrum latus præfati altaris jacet Corpus S. Agabii episcopi, et fuit tertius Veronensis. In alio altari ad sinistrum latus præfati altaris jacent corpora SS. Euprepii et Gricini : qui quidem Euprepius fuit primus episcopus Veronensis, missus et consecratus a Beato Petro Apostolo, et similiter Gricinus secundus episcopus Veronensis. Consonat et inscriptio in Altari S. Agalio erecto : Agabio qui in Pontificatu tertio successit. Consonat inscriptio in Altari SS. Euprepii et Gricini sito in Ecclesia S. Proculi : Euprepio Veromae a Christi anno 72 Præsuli primo, et Gricimo laborum socio et comiti locus restitutus. Duo itaque diversi Episcoporum Weronensium ordines reperiuntur ; quis ergo e Diptychis mauare dicendus est ? Qui in Rhythmo legitur, au qui in veteribus monuimentis ? An censendus est Anonymus Pipinianus, ut I)omini Ballerinii Rhythmi auctorem nominant e diptychis eruisse, qui diptycha forte vidit iiumquam ? An vero Ecclesiæ, ubi eadem monumenta publice sunt exposita, in quibus donec mos viguit legendi ex Diptychis nomina inscripta , quotidie legebantur ? Antiquitate præstet Ithythmus cæteris monumentis vetustior , itaque et verior ? Quid si et in eo manifestus deprehendatur error, licel el aliis monumentis communis ? Rhythmum errores continere putant iidem Ballerinii : Ne quis omnibus praeter Episcoporum ordinem Anonymi Pipiniani dictis fidem accommodandam existimet, cum ea quæ de Gallieni Cæsaris filia inseruit falsa sint. Recentiora monumeuta quis credat tune adinventa, cum in lapidibus et in membranis inscriberentur ? Nonne omni jure censere debemus ex aliis antiquioribus fuisse desumpta ? Ludibrio quidem cunctis esset, qui sine ullo vetustatis adminimiculo tamquam vetusta exhiberet , qu;e ipse proprio marte adinvenit.

coporum Weronensium seriem, quæ in l{hythmo, neque eam quæ in veteribus monumentis legitur e Diptychis Weronensis Ecclesiæ desumptam puto : quod hac ratione adducor, ut credam, nam et in Rhythmo, et in monumentis Weronensibus manifestus circa episcoporup tempora reperitur error. In utrisque etenim S. Proculus quartus Weronensis episcopus dicitur, et in utrisque ante Gallienum imperatorem vixisse, cum utrobique quartus episcopus nuncupetur, et octavus S. Zeno, quem Gallieni temporibus Episcopatum Veronensem gessisse apertissime aflirmant : A malo spiritu samavit Gallieni filiam. Hæc Rhythmus. Anno 256 S. Proculum vixisse in Psalmista antiquo Ecclesiæ SS. Apostolorum notatur : R Anno Domini 256 vivebat S. Proculus quartus episcopus Veronensis, frater S. Tuscæ Virginis, magistræ S. Teuteriæ Virginis; el in Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis Weronensis die 25 Martii sic legitur : Eadem die S. Proculi Veronensis Episcopi, qui tempore Maximini sequebatur beatissimos Martyres Firmum, et Rusticum, cupiens una cum ipsis martyrio coronari, sed tamen a satellitibus expulsus in pace quievit. Idem in aliis mss. inspicitur. Tempus vero quo S. Proculus Veronensi præerat Ecclesiæ ex certis monumeutis habetur, ut clarissimi Ballerinii demonstrant dicta Dissert. prima cap. 5, § 5 : S. Proculus [ita iidem Auctores] quarto sæculo ineunte in vivis erat , cum Maximiano Imperatore Veronam ducti fuere SS. Firmus, et Rusticus, qui subinde martyrio coronati sunt, C ut palam fit eae antiquis ipsorum acuis a Marchione Maffeio editis in calce diplomaticæ historiæ, p. 505. In nonnullis quidem actorum ms. pro Maximiano Maaciminus legitur, ad cujus proinde Imperium Proculi aetatem provehemdam arbitrati sunt ; at cum ex actis pateat Imperatorem id temporis Mediolani fuisse, Maaciminus autem ea in urbe numquam fuerit, quippe qui viae Italiam ingressus in Aquileiæ obsidione mortem oppetiit , ut recte probavit noster P. Petrus Paduanus eae Ordine Conventualium apud Ughellum tom. v. 1taliæ sacræ pag. 685, cumque pluribus exemplis liqueat, hæc duo nomina Maximiani et Maximini in codicibus promiscue scribi, facileque comfundi , potior immo , et genuina apparet aliorum codicum Maximianum scribentium lectio, quæ quidem in Antiquis mss. quæ videD runt et allegarunt Bollandi Socii ad diem 24 Martii in S. Proculi inventa est; ac jure proptereà S. Proculus et SS. Firmus, et Rusticus in antiquis Martyrologiis omnibus, nec non in Romano referunt ad Diocletiani, Maa:imiamique persecutionem, quæ desævire cœpit an 505. Quartus itaque Veronensis Episcopus quarto ineunte sæculo floruit. Optime quidem circa S. Proculi ætatem ; at inferri minime potest : Quartus itaque Veronensis episcopus, quarto ineunte sæculo floruit. Nam ralio cur quarto loco sit constitutus S. Proculus in serie Weronensium episcoporum ea est, quo omnia monumenta Ecclesiae Veronensis et ipse Rhythmus ipsum Maximiini tempore floruisse referunt , ct ante

Gallieni tempora , quare et annum. exprimunt et ipsum imperatorem: Anno Domini 256 vivebat S. Proculns; ita in allato Psalmista antiquo, et in Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis : Eodem die S. Proculi Veronensis episcopi qui tempore Maximini sequebatur beatissimos Martyres, etc. Quapropter hoc errore factum est, ut qui ordinem primorum Veronensium Episcoporum conseribi curarunt, S. Proculum quartum episcopum constituerint, ut Maximini temporibus concordaret. Itaque evidenter dignoscitur, non ex veteribus dipthychis, sed ex variis monumentis ordinem ipsum concinuatum fuisse. Conantur quidem Domini Ballerinii errorem hunc excludere ab eodem Rhythmo genuinam restituentes lectionem ex Lobiensi ms. carmini illi a malo Spiritu sanavit Gallieni filiam, in quo versu pro Gallieni Mabillonius legerat Galli, hac ratione scilicet, quod in eodem carmine non legatur Gallieni Cæsaris, ut in aliis mss., sed Gallieni tantum, qua observatione opimantur nomine Gallieni non imperatorem, sed alium Gallienum quarto saeculo viventem significari, cujus filiam ab obsessione dæmonis liberarit S. Zeno. Ex ea [restituta lectione ] illa difficultas simul adimitur , quam unam in Anonymo Pipiniano inesse putabamus, quasi Gallieni imperatoris fabulam ebibisset. Ilinc etiam confirmari posse videtur , quod Dissert. 1 , cap. 5, § 4, suspicati sumus eum cujus filiam S. Zeno sanavit a dæmone, fuisse vere Gallienum aliquem, qui per nonnullos in imperatorem migravit. Ut genuinam atque cæteris præferendam ego quoque habeo lectionem antiquioris ms. Lobiensis ea potissimum ratione, quod versus a malo spiritu sanavit Gallieni filiam eodein numero constet, ac cæteri alii , ut inspicienti patet; si vero vel Galli legatur , vel Gallieni Caesaris eodem numero non constat. At ex eo tantum, quod Gallieni legatur sine additamento Cæsaris, a!ter Gallienus ab Imperatore diversiis comminiscendus sit, minime assentior, cum passium Gallientis legatur sine addito Cæsaris vel imperatoris, neque alius a Gallieno Imperatore diversus possit intelligi. In promptu habemus exemplum in allato textu martyrologii Ecclesiæ Weronensis : Eodem die S. Proculi Veronensis Episcopi, qui tempore Maaimini sequebaiur beatissimos Martyres, ete., neque ad nomen Maximini additur Cæsaris. Alius igitur exquirendus

A tur, quod passim in aliis ms. , et editis observare quisque potest. Nullum itaque est argumentum, eo quod in hoc Ithythmo Gallieni nomen sine adjecto Caesaris inspiciatur, neque potest qui Gallienum hunc non esse Caesarem inficiari. Quare superfluum est, alium Gallienum quarto saeculo fingere, cum in hoc l{hythmo dignitatis vocabulum Gallieni nomini non additum fuisse constet , ut idem in hoc versu numorus, ac in cæteris versibus servaretur : alia etenim ms. in quibus Cæsaris nomen adjectum est, ftliythmi numerum sustulerunt : A malo spiritu sanavit Gallieni filiam. Ita Lobiense ms., et optime. A malo spiritu sanavit Gallieni Cæsaris filiam. Ita in ms. Ariminensi, in quo non idem servatur numerus. Auctorem vero ltliylhmi carminum numerum præ oculis habuisse, B coustat ex præcedenti versu : Qui Veronam prædicando reducit ad baptismum, a malo spiritu sanavit Gallieni filiam. In primo etenim versu non baptismum, sed baptismium scripsit, non alia sane de causa, nisi ut idem uumerus constaret in versibus. Et in hoc itaque Rhythmo Gallieni nomen de Gallieno Cæsare accipiendum est. Quare fit ut eodem errore laboret hic Rhythmus, qui in aliis veleribus mss. reperitur, scilicet S. Proculum sub Imperatore Maximino Weronæ fuisse episcopum , qui revera floruil sub Maximiano : ideoque hoc errore ducti velerum monumeutorum auctores, quarto loco inler Weronenses præsules S. Proculum recensuere. lpsum tamen S. Zenone posteriorem fuisse ex ipso lùhythmo cæterisque monumentis ostenditur, eo quod S. Zenonem C Gallieni tempore et lûhytbmus, et mss. collocent. Jure igitur ac merito Ughellus Pelri Paduani auctoritate, quem ipsi Domini Ballerinii commendant, S. Proculum posteriorem facit Zenoni. Verum enimvero etiamsi Episcoporum Veronensium seriem a vetustissimis Ecclesiæ ipsius dipllychis desumptam esse constaret, non ex eo quis posset asserere in iisdem inalteratum Episcoporum Ordinem contineri ; id ipsamet evincunt, quæ Domini l}allerinii adducunt exempla ; nempe Missalis Mozza1abici, cujus textum ad hujus veritalis evidentiam hic exscribimus, ex tituto qui inscribitur : Omuium Offerentium, ubi sic legitur : Facientes commemorationem beatissimorum Apostolorum , et Martyrum, Gloriosæ Sanctæ Mariæ Virginis, Zachariæ, Joannis,

dicatorum: Pridie idus Aprilis : Eodem die S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionum Veronensem urbem mirabiliter rexit, ac tempore Gallieni Martyrio coronatus est. GAllieni scribitur sine addito Caesanis: quin et Usuardus in Martyrologio pridie idus Aprilis : Eodem die S. Zenonis Episcopi.... ac lempore Gallieni martyrio coronatus est. Et in Martyrologio Romano jussu Gregorii xui anno 1584 editi, duodecima Aprilis : Veronæ passio S. Zenonis Episcopi, qui inter procellas persecutionis eam Ecclesiam mira constantia gubernavit, et Gallieni tempore Marturio coronatus est. Ubi GAllieNi nomen aspicitur absque eo, quod vel Cæsar, vel Impcrator nuncupc

- Philippi, Thomæ, Bartholomæi, Matthæi, Jacobi, Simonis, et Judæ, Matthiæ, Marci, et Lucæ. Nota illa verba : Joannis, Infantium, si tempus mortis attenditur multo tempore post interfectum fuisse Joannem Baptistam, quo fuerint Innocentes occisi. Si vero nativitatis, incertum. Nota etiam quoad ordinem apostolorum, Paulum ultimum apostolorum secundo loco post l'etrum uominari , non ratione temporis, vel ordinis, sed quia Itomanæ Ecclesiæ mos semper fuit, ut observat Le Brun , numquam sejungendi Apostolos Petrum et Paulum. Neque in reliquis ille ordo servatur, qui in Evangelio Lucæ digestus habetur, qui et Matthæi x, 1, et Marci iii zarabicum sic habet : Item, et pro spiritibus pausamtium, Hilarii, Athanasii, Martini, Ambrosii, Augustinui, Fulgentii, Leandri, Isidori, David, Juliuni, item Juliani. Ililarius, Athanasius, Martinus, Ambrosius, Augustinus liic recensentur, qui diversarum Ecclesiarum episcopales sedes obtinuere, et in Oriente, et in Occidente, nec ullus Ilispanicarum Ecclesiarum fuit Episcopus. Quapropter nulla ratio ordinis hic habita videbitur, sed tantum devotionis causa fuisse in diplhychis relatos Sanctos hos præsules dicendum est. Sequuntur postea in eodem Mozzarabico Leander et Isidorus, episcopi IIispalenses ; Isidorus Leandro successit, at Leander episcopatum suscepit anno 584, juxta Chronologiam Cenni nostri : fuit ne ipse primus Ilispalensis episcopus? Neque unus ipsius decessorum nominatur. Sabinus certe qui quarto ineunte sæculo Concilio Eliberitano subscripsit, fuit episcopus Hispalensis, qui minime in his dipthychis recensetur ; neque ullus alius, qui ante Leandrum post Sabinum Hispalensem Ecclesiam tenuerit : nam et ante Leandrum in Calhedram Hispalensem sedit Sallustius, qui circa annum 519 cum Joanne Illicitano ab Hormisda Summo Pontifice Wicarius Apostolicus fuit constitutus. Nullus itaque hic attenditur episcoporum ordo. Post Isidorum ponitur David. Iste concilio Toletano quarto subscripsit per Marcum Presbyterum Wicarium suum, cui concilio S. Isidorus præsedit, fuit autem Auriensis episcopus. Neque hic igitur series Hispalensium episcoporum respicitur,

M6, diversus legitiir. Post Apostolorum nomina Moz- A conspicitur. In primo Memento : Sed et beatorum

Apostolorum, et Martyrum tuorum Petri, et Pauli, Andreæ, Jacobi, Joannis, Thoma', Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis , et Thadæi, Xisli, Laurentii, Hippolyti, Vincentii, Cornelii, Cypriani, Clementis, Chrysogoni, Joannis , et Pauli , Cosmæ, et Damiani, Apollinaris, Vitalis, Nazarii, et Celsi, Protasii, et Gervasii, Victoris, Naboris, Felicis, et Calimeri. Post Consecrationem vero : Nobis quoque... societatem domare digneris cum tuis Sanctis, Apostolis, et Martyribus Joanne, Jacobo, Stephano, Andrea, Barnaba, Petro, Marcellino, Agnete, Caecilia, Felicitate, Perpetua, Anastasia, Agatha, Euphemia, Lucia, Justina, Sabina, Thecla, Pelagia, atque Üatharina, etc. Vides hic S. Ilippolytum , qui sub Alexandro impeB ratore circa annum 229 Martyr obiit, post S. Xistum Pontificem, et Martyrem , et S. Laurentium Martyrem nominari, qui Gallieni tempore circa annum 260 pro Fide mortem oppetiere. Vincentius, qui sub Diocleliano, Cornelio, Gallo. imperante, et Cypriano, Gallieni a:vo martyrio coronatis anteponitur. Clemens, qui sub Trajano initio secundi sæculi, Cornelio et Cypriano postponitur. Joannes et Paulus, imperante Juliano Apostata, Martyrio affecti, Cosmæ et Damiano sub Diocletiano imperatore martyribus anteferuntur. Tandem me diutius in hac re, quæ de se patet, ostendeuda Lectorem detineam, post Consecrationem in eodem Ecclesiæ Ambrosianæ Missali Thecla D. Pauli discipula posl alias S. martyres noihinatur, quæ secundo, tertio ac quarto sae

quinimmo interrumpitur. Cum post David Aurien- C culo martyres obiere.

sem episcopum Julianus Hispalensis nominetur , qui circa annum 681 Ilispalensem regebat Ecclesiam, omissis aliis, qui Isidorum inter et Julianum eamdem gubernaverunt. Juliano Hispalensi , Julianus aluor Toletanus sufficitur. Hæc circa Mozzarabicum Missale observasse sit satis, ex iis namque evidenter apparet nullum in iis recensendis Episcoporum nominibus ordinem fuisse servatum. Quod vero ad Romanum Ordinem , quem in proegomenis ad Anastasium Tract. 5, pag. 51 ex ms. Capituli veronensis celeberrimus Franciscus Blanellinius protulit, ita in eo legitur : Exaudi Christe..... „ostro illi a Deo electo Pontifici vita III. Sancte Firme. Respondetur. Tu illum adjuta. Sancte Procul.

Idem in Canone Romani Missalis observabit diligens Lector ipse per sese. Quapropter procul dubio constat ordinem in hujusmodi diplycliis miuime attendi, neque attendi posse, cum in describendis Sanctorum nominibus vel tempus observetur, quo in Cafione, aut in Litaniis positi sunt, ut constat ex additione nuper facta a S. P. Benedicto XIV, qui S. Joseph post Joannem Baptistam in Litaniis adnumeravit, vel alia Sancti prærogativa. Qua de re Martyres ante pontifices, et hi ante confessores, et Virgines tempore licet recentiores locantur. Accedil etiam in hujusmodi diptychis sanctos Episcopos a reliquis separatim describi solitos, nec non hæreticos, vel schismaticos Episcopos vetiium fuisse in iis

Resp. Tu illum adjuva. Sancte Zeno. Tu illum adju- D accenseri. Qu;e itaque ratio ex hujusmodi diptychis

„a. Exaudi, Christe, Domino nostro illi : Augusto Seremissimo imperatori nostro a Deo coronato ; magno et pacifico, vita et victoria 111, Sancte Paule. Resp. Tu illum adjuva. Exaudi Christe, Dominæ Nostræ imperatrici salus, et vita. Sancta Maria. Resp. Tu illam adjuva. Et profecto ante S. Zenonem S. Proculus invocatur : at ea ratione superius adducta, quod scilicet omnia antiqua Weronensia monumenta sub imperio Maximini per errorem S. Proculum posueYunt, quod et in aliis monumentis a Dominis Balleriniis allatis notandum. Neque in Ecclesia Ambrosiana in Canone Missæ tam ante quam post consecrationem ordo servari

emergit ad Sancti alicujus constituendam Epocham, potissime vero S. Zenonis, cum nullo modo probetur octo primorum episcoporum Veronensium seriem e diptychis ejusdem Ecclesiæ desumptam, neque ulla hujusmodi diptycha amplius reperiantur. Compertum itaque cum sit, per errorem S. Proculum quarto loco inter Weronenses Episcopos recensitum fuisse, neque ulla suppetat ratio, qua probetur Ithythmum Anonymi Pipiniani e diptychis Ecclesiæ Veronensis concinnatum fuisse : Ordoque Episcoporum licet ex iisdem diptychis desumptus, tempus et seriem Episcoporum minime ordinatam exhibere, corruit argumentum a Dominis Balleriniis deductum.

« ElőzőTovább »