sivos a Dei regno exclusos tradit, inquiens: Nunc vero A cranda sint, jam correcta sint crimina; ubi sermonem et secundæ et tertiæ et quartæ nuptiæ, ut de pluribus taceam, reperiuntur; et non ignoramus, quod tale conjugium ejiciet nos de regno Dei. Sed si legantur cætera; statim apparebit, Origenem regni Dei nomine intelligere perfectionem illam et coronam, quæ propria est virginum et continentium, qui unum conjugium servarunt; nam sequitur: Puto enim monogamum et virginem et eum qui in castimonia perseverat, esse de Ecclesia Dei; eum vero, qui sit bigamus, licet bonam habeat conversationem, et cæteris virtutibus polleat, tamen non esse de Ecclesia, et de eo numero, qui non habet rugam aut maculam aut aliquid istiusmodi, sed esse de secundo gradu et de his, qui invocant nomen Domini, et qui salvantur quidem in nomine Jesu Christi, nequaquam tamen coronantur ab eo, etc. Hinc ho- B mil. 19 in Jerem. non æterno addicendum tradit supplicio bigamum, sed salutis alicujus participem, non tamen tantæ, quantam qui continens vixerit, assequetur. Vide etiam hom. 27 in Joannem. Inter P. P. catholicos Tertullianum tandem non appellavimus, qui in libro de Monogamia bigamiam aperte damnat nam, ut observavit S. Hieron. [cx1] in cap. 1 Epist. ad Titum, eum librum Tertullianus scripsit, cum esset hæreticus Montanista, cujus sectæ hic inter cæteros error fuit, eodem Hieronymo teste, ut secunda matrimonia ab Ecclesiæ communione prohibenda putarentur. Præterquam quod Tertulliano hæretico Tertullianus catholicus opponendus est, qui in lib. n ad Uxorem, ipsi, si continere post suum obitum non posset, ut secundas nuptias adi- C ret, auctor fuit; dummodo illas cum catholico, non cum pagano iniret. Non nullos movere possunt, que tradit Ratramnus lib. IV contra Græcos cap.2, tom. 1 Spicilegii Acheriani pag. 109 et 111, cum ex Socrate refert, Constantinopolitanos..... in recipiendo vel rejiciendo binubos non idem sentire, sed esse divisos; quibusdam sentientibus eorum receptionem, quibusdam dissentientibus ratam esse. Verum qui a Socrate lib. v, cap. 22, secundis nuptiis inimici memorantur, non sunt catholici, sed hæretici Novatiani, qui binubos non recipiebant. Itaque ex catholicis adversum secundas nuptias quatuor illi Patres tantum, quos memoravimus, acerbius aliquanto locuti inveniuntur, de quorum tamen sententia non nihil postea dicturi sumus: cæteri vero Patres cum catholica Ecclesia secundas quidem nuptias non bene acceperunt, iidemque quibuscumque possent argumentis, ab illis avocare conati sunt Christianos, ut S. Zeno studuit; non tamen eas per se inlicitas ac inhonestas judicarunt umquam; imo vero Montanistas primum, dein Novatianos, qui eas condemnabant, tamquam hæreticos habuerunt et proscrip serunt. Plures vero Patres, perinde ac S. Zeno, durius multo agendum putarunt cum iis, qui tertias et eo plures nuptias sequerentur. S. Zeno quidem num. 6, cum ait: Sed sic ego in rebus demoror prope sanis (nimirum in secundis nuptiis) quasi quæ vere exse D adversus tertias ac plures nuptias aggreditur, quas crimina vere exsecranda appellatas vides. Non multo absimiliter S. Basilius epistola prima canonica ad Amphilochium, can. 4, quidquid nuptiarum post bigamiam contrahitur, non conjugium, sed castigatam fornicationem vocat; et can. 50 hasce multiplices nuptias Ecclesiæ inquinamenta nominat. S. Gregorius Nazianzenus orat. 37 in illud Evangelii Cum consum masset Jesus hos sermones, expendens hæc Apostoli verba ad Ephes. 5: Sucramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia, ait: Hac oratione secundas nuptias mihi deprecari videtur. Si enim duo Christi sunt, duo quoque viri; si autem unus Christus unum Ecclesiæ caput, una etiam caro sit, secunda autem respuatur. Quod si secundum prohibet, de tertia quid dicendum est? Primum lex est, secundum venia et indulgentia, tertium iniquitas : qui autem hunc nume um excedit, porcinus plane est. Viden' secundas quidem nuptias primo reprehendi, at venia et indulgentia dignas censeri, tertias autem iniquitati verti, et de reliquis pejus multo judicari? ex quo Nazianzeni testimonio nihil dubitamus, quin eam sententiam mutuatus sit Leo Sapiens in lege, quæ inscribitur Femina C. de secundis nuptiis: Primæ nuptiæ lex, secunda indulgentia, tertiæ porcina illegalitas, quartæ belluina vita. Neque hic prætereundus Heraldus Turonensis Archiepiscopus, qui inter capitula ex antiquis scriptoribus excerpta an. 858 hoc recenset cap. 3: Nullus laicorum plusquam duas uxores habeat : quod vero extra est, ad adulterium pertinet. Ipse S. Ambrosius, qui pro secundis nuptiis contra Novatianos calculum posuit, plures nuptias reprobare videtur lib. de Viduis, cap. 11, num. 68 Neque enim prohibemus secundas nuptias, sed non suademus..... plus dico, non prohibemus secundas nuptias, sed non probamus sæpe repetitas. Videmus quidem aliud esse non probari, aliud reprobari, quorum alterum rei est non prorsus bonæ, alterum plane male; sed hoc satis ostendit, quo animo in Ecclesia nuptiæ tertiæ et repetite ferrentur, quas neque illi, qui has licitas defendebant temperare sibi possent, quin sibi minus probatas prædica rent. Hinc autem gradus patet ad Patrum mentem adsequendam, cum illas adulterio, vel fornicationi deputarunt. Hoc nomine non eas per se malas esse volebant intelligi [cx11] unde non absolute adulterii, aut fornic. accusarunt; sed immoderatam in ipsis quamdam libidinem sibi videbantur deprehendere, quæ etsi dum in nuptiis consisteret, verum adulterium aut fornicatio dici non poterat; tamen ob indomitum voluptatis affectum simile quidpiam præferre videbatur, ut adulterium, sed decorum, cum Athenagora, fornicatio, sed castigata, cum Basilio, et honesta, cum Operis Imperfecti auctore posset appellari, ut ne tamen idcirco seu bigamia, seu repetitæ nuptiæ vere ab iis Patribus damnatæ credantur. Qui enim, si malas ac damnatas putassen!, decoras, casti gatas, el honestas potuissent affirmare? Argumentum C ac tandem eadem ratione bigamia fornicatio appellatur, qua quispiam ex unis nuptiis in plures dilabitur. Viden' latum fornicationis sensum, quen hac in re Patres præcepere, cum secundas aut plures nuptias fornicationem aut adulterium appellarunt: ut ne eas tamquam per se malas et illicitas condemnarent, sicuti neque eas damnavit Apostolus, licet fornicationis nomine illas donasse tradatur. Sed ut ad S. Zenonem, a quo paululum divertimus, revertamur, cum is repetitas supra bigamiam nuptias inter crimina vere exsecranda recensuit, omnium acerbissime locutus videbitur, ut ægerrime interpretari possimus. Sed crimina exsecranda eas perinde appellavit, ut iniquitatem illas dixit Greg. Nazian zenus; qui tamen quo minus eas damnaverit, [cxm] palam fit ex orat. 39, quæ in sancta Lumina inscribitur, ubi illas contra Novatianos aperte defendit. Hieronymum similiter si quis legat de secundis nuptiis disserentem in epist. 79 num. 11, ad Salvinam, ubi eas appellat digamiæ præcepta non bona, et justificationes pessimas, bigamiam verum crimen ab illo habitam judicabit. At nonne aperte eam se non condemnare subdidit in Apologetico librorum contra Jovinianum, seu in epist. 48, pag. 228 et 229 editionis Veronensis? Nonne in cap. 1 Epist. ad Titum cam Tertulliani hæresim notavit, quod digamiam condemnandam putaverit? Quin in epistola 123 ad Ageruchiam nonne se eo consilio in bigamos tam multa dixisse insinuat, ut continentiam suaderet, non quod plures nuptias malas opinaretur? Idem vero consilium S. Zenoni fuisse, licet expressis verbis non prodat, colligi facile ex dictis ejus potest, cum postquam num. 7 adversus nuptias cum infidelibus initas acrius disputasset, ut ab iis Christianas mulieres deterreret, tandem sub finem ita ad continentiam easdem hortatur, ut si minus continere possint, quin nubant, et pluries etiam nubant, nubant Christiano, non infideli: Itaque deinceps fuge, virgo, fuge, vidua, nuptias tales, id est cum infideli; si continens esse non poteris, saltem noli tuas nuptias fenerare, id est multiplicare supra binas ; ne in illä resurrectionis die inter plurimos maritos non possis, cujus fueris uxor, agnoscere. Hæc contra plures nuptias, nulla tamen criminis nota. Sequitur autem hanc unam nuptiis pluribus, si contrahendæ sint, regulam præcipiens, ut ab infidelium conjugio caveant. Noli esse sacrilega, noli proditrix legis. Profano cur nubas, cum possis nubere Christiano? Hoc itaque unum inlicitum Zeno putavit, hoc maxime cavendum præmonuit. Quid, quod si consideremus, quæ in plures nuptias, num. 6, disseruit, nihil occurret, unde veri nominis crimen arguatur. In primis advertendum est Zenonem non mulieres juniores alloqui, quibus sicuti ob incontinentiæ periculum ipse Paulus secundas nuptias permisit, ita etiam tertiæ el plures etiam æquius sunt permittenda, si quidem vigente adhuc ætate binis, vel pluribus maritis orbentur, et idem incontinentiæ periculum subeant (quo quidem nomine S. Hieronymus in cap. 1 Epist. ad Titum : eas excusat, et quandoque majori laude dignas pos- A eas experiretur, maluerit e contrario uri quam nuse inveniri probat, quam quæ unis nuptiis ad senectutem usque potitæ sunt); sed anus alloquitur noster S. Autistes, quæ sæpe videntur novæ nuptæ, in quibus incontinentiæ periculum considerari non solet, sed merus libidinis amor, qui dubio procul damnandus est, et ob ipsum ejusmodi nuptiæ vere exsecranda crimina dici quodam modo potuere. Cætera porro, quæ addit, causæ congruæ et probabilis limites non egrediuntur, quibus honestas quædam civilis, non autem divina lex ab illis violata convincatur. Unum sub finem considerandum maxime est, quod insignem ad Patres vindicandos aditum nobis aperuit. Postquam enim S. Episcopus contra repetitas hujusmodi nuptias disputavit, affectu quodam inopinato percitus, num. 6, in hæc erumpit: Quid agam, B quo me vertam, nescio : non enim video, quid in exhortationibus Divini ac veri cullus Gentibus prædicem. Felicitatemne virginitatis? ac habent suas virgines: elsi non felices, habent tamen. Sin vero ad viduitatis sudo. rem gloriosum palmamque provocavero; nobis fortassis insultent, quia nostræ sacræ virgines viduæque magno pro immortalitalis præmio, suæ autem gratis laborent. Verum hoc est solum nos in quo vincimus, quia pro sua sanctitate Christianæ plus nubunt. Hæc autem nobis indicare videntur causam, cur Sancti Patres tanto studio per ea tempora adversus bigamiam et plures nuptias declamaverint; et cur, ut his obicem ponerent, pluribus canonibus laborarint, quibus bigamis (1) et sacerdotio interdixere, et eos pœnitentiæ (2) subjecere, et, quod ex Hieron. (3) discimus, pro- C hibuere Ecclesiastica stipe, quae in Christianorum subsidium [CXIV] distribuebatur; vetitumque præterea fuerit, ne ipsorum conviviis (4) adessent presbyteri, et ne sacra oblatio, benedictio, et corona seu velamen, quibus univirarum nuptiæ (5) sanctificabantur, iisdem adhiberetur. Apud Gentes nimirum ita sancte conjugalis tori castitas observabatur, ut post primi viri mortem alii nequaquam nubere mulieres religioni haberent. Exemplum hujusce rei luculentum est in Penelope, quæ ad sccundas nuptias a multis sollicitata, strenue restitit, cum et mariti fidem et populi famam vereretur, ut ex ipsius verbis liquet apud Homerum Odyss. xvi. Quam in sententiam Dido, apud Virgilium, Æneid. iv, ut significaret se non nupturam amplius post primi conjugis D obitum, multa adversum se primo imprecatur, vers. 27 : Ante, pudor, quam te violem, aut tua jura resolvam. Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores (1) Sic etiam apud Gentiles sacerdotes bigami esse non poterant. Servius in IV Eneidos; Tertullianus, de Monogamia cap. 17. (2) Concil. Neocas. can. 3; Basilius ep. 2 canonic. ad Amphilochium, can. 4. (3) Lib. adversus Jovinianum num. 14, pag. 263 bere, ut ex historicis a Servio allegatis Tertullianus Si autem novum elegerit maritus torum, Id ipsum penes Romanos antiquos viguisse refert Va- Habent locum maledicti crebræ nuptiæ. et versu 482: Mulier quæ multis nubet, multis non placet. Quæ toties nubit, non nubit, adultera lege est; Et similiter Quinctilianus, declamat. 306, plures tom. edit. Ver. et epist. 123, ad Ageruchiam, vigeret opinio; SS. Patribus, qui justitiam [cxv] multo A pus S. Monica infideli marito nupsit, ex quo Augustiethnicis perfectiorem ex Christiana lege excolendam intelligebant, turpe nimium videbatur, si penes suos secunda ac repetita conjugia ethnicis ipsis male visa dominarentur, ac proinde priinis quatuor illis præ sertim Ecclesie sæculis, quibus Christiani cum ethnicis erant permisti, multo vehementius ejusmodi connubia ab iisdem avertere et sermonibus et scriptis et canonicis etiam pœnis conati sunt, ne (quod magno Gentibus fuisset scandalo) plurium nuptiarum intemperantiam, seu, uti vocabant, adulteria probare ac fovere viderentur. Itaque quæ in coercendis repetitis Christianorum nuptiis S. Zenonis aliorumque Patrum mens fuerit, jam tandem liquere arbitramur : et quam in sententiam adulterii, fornicationis, aut criminis nominibus apud Gentes usitatis uleren- B tur, hinc magis magisque cognoscimus. Sed de secundis nuptiis nimis fortasse multa. C Quæ porro eodem tractatu 6 lib. 1, num. 7, S. Zeno de matrimonio cum infidelibus conjungendo vehementius urget, apologia non indigent; nam non solum fuit constans Patrum sententia, ejusmodi connubia post baptisma cogi non posse, cum in his peccandi periculum, quod potissimum a S. Zenone effertur, plerumque immineat; sed ea ob periculum ejusmodi vel in ipsa veteri lege interdicta leguntur Deut. vii, 3: Neque sociabis cum eis conjugia. Filium tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo, quia seducet filium tuum, ne sequatur me. Idem habetur Exodi XXIV, 16. Quin non nulli censuere nuptias ejusmodi absolute ab Apostolo esse interdictas, tum cum, I Cor. vii, 39, ait: Cui vult nubat, tantum in Domino, id est, ut plerique explicant, cum Christiano tantum, in quam rem legendus Hieronymus lib. 1 in Jovinianum, num. 10, tum etiamı cum, II Cor. vi, 14, præcepit: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas lucis ad tenebras ? quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, etc., quam sane sententiam prospexit S. Zeno, ut adnotatione 25 animadvertimus. Hoc etiam spectans S. Cyprianus in libro de Lapsis, inter crimina, ob qua Deus indignatus, ut Ecclesia persecutione afficeretur, permisit, hoc commemoravit, observante Augustino in libro de Fide et operibus cap. 19, quod Christiani cum infidelibus matrimonium inirent, idque affimabat nihil aliud esse, quam prostituere gentilibus membra Christi. Adde quod Concilia ejusmodi nuptias interdixerant etiam ante Zenonis ætatem, ut Eliberitanum can. 15 et 17, Laodicenum can. 10 et 13, et Arelatense 1, can. 11. Solum in Africa, et forte etiam alibi, ex quadam non episcoporum quidem, sed populi sive simplicitate, sive ignorantia, sive alia quacumque de causa multo post S. Cyprianum sensim invaluit opiDio, hæc conjugia licere, adeo ut vel non putarentur esse peccata, vel ut dubia res derelicta esset, ut loco allegato Augustinus testatur; et per hocce temPATROL. XI. D num ipsum concepit. At nuptiis istiusmodi nihilominus restitit idem S. Doctor, libro 1 de Adulterinis conjugiis, cap. 21, tametsi eas divino jure prohibitas non auderet definire cap. 25, et mox Carthaginensis Synodus an. 397, can. 12, quo ad clericorum filios et filias easdem prohibuit, idque ratum habitum est pluribus aliis in synodis et præsertim in Chalcedonensi can. 13, ac tandem universim dirimens impedimentum inde fuit matrimonio oppositum, cujus initia explorate statuere non licet. Hisce quidem in regionibus sub nostri Auctoris ætatem id matrimonii genus episcopis adeo displicuit, ut S. Ambrosius a S. Vigilio Tridentino rogatus, ut pro suæ Ecclesia regimine, quæ necessaria vel milia viderentur, commoneret, rescripserit ep. 19, id præter cætera maxime cavendum, ne Christiani cum infidelibus conjugio copularentur. Itaque cum S. Zeno in hæc vehementer pro concione disseruit, et pericula quidem, quibus obnoxia sunt ob oculos posuit, id effccit, quod cæteros catholicos antistites fecisse deprehendimus. [CXVI] CAPUT VIII. SINGULARE S. ZENOMS TESTIMONIUM DE QUIBUSDAM ENERGUMENIS EXPENSUM. Quanta libertate usi sint edutores Veronenses in tract. 16 lib. 1, num. 3, de Resurrectione, alia dementes, addentes alia, alia transponentes et efferentes, ut placuit; suo loco diligenter adnotavimus. Offendit autem ipsos, ut videtur, vel alios posse offen. dere credidere, quod hoc loco S. Zeno singulari plane sententia tradit, spiritus, qui energumenorum corpora obsident, non esse semper veros dæmones, sed animas non numquam esse hominum, quos, inquit, in idololatria commorantes nuper vel maxime vi aliqua obiisse meminerimus. Id autem editores movisse inde patet, quod hoc testimonium ita emolliendum putarint, ut rem a dæmonibus fictam ingererent, detractis, vel mutatis, iis quibus S. Zeno id factum a dæmonibus minime fictum indicavit. Quid autem offensionis hæc contineant, ignoramus. Non crediderimus veritos illos esse, ne si quædam malorum animæ, energumenorum corpora invadere proderentur,eas inferni pœnis ante extremi judicii diem haud puniriquispiam putaret: nam eadem esset de dæmonibus difficultas, qui uri se quidem confessi traduntur a Lactantio, lib. 11, cap. 15, et lib. v, cap. 21, nec non a Firmico de Errore profanæ religionis pag. 100, at orationis incendiis, ut ait Minucius in Octavio cap. 27, et sine ignibus uri, ut Hilarius affirmat in libro contra Constantium num. 8, ut ne tamen proprio etiam supplicio careant, quod adjurationibus adauctum prodidit S. Cyprianus de Idolorum vanitate pag. 451. Igitur si quædam impiorum animæ, Deo permittente, quædam corpora invadunt, poterunt ibi, uti dæmones, pœnas propriis reatibus congruentes similiter pati, nihilominus atque in inferno aliquandiu non degant. Numquid editores illi timuerunt, ne Zenonis ea crederetur sententia, quam inter Tertulliani hæreses S. Augustinus re 5 censet in libro de Hæresibus cap. 86: Dicit sane A tans, disserens que de operibus quibusdam, quæ sub me etiam ipse animas hominum pessimas post mortem in animarum nomine circa sepulcra gerebantur, contendit, pag. 66 tom. viu Biblioth. P. P., edit. Lugdunensis, ea, quæ id gererent, esse mala dæmonia humanas animas repræsentantia; quod S. Zenonis suspicionem confirmat. CAPUT IX. QUID AUCTOR SENSERIT DE NOVISSIMO JUDICIO. De judicio novissimo Zeno non bene sensisse ex tract. 21 lib. 11, in psalmum centesimum, videri potest, quippe qui ibidem tum fideles tum infideles abeo judicio liberos facit. Recitatis enim ex Evangelio Joannis III, 18, Christi verbis: Qui credit in me, non judicabitur: qui autem non credit, jam judicatus est; hæc subdit: Hæc dicendo eximit judicio fideles, non admisit ad judicium infideles; quod deinceps luculentius confirmat, primo de fidelibus: Quid enim necesse est judicare credentem? Judicium enim ex ambiguis rebus exsistit: adempta ambiguitate, judicii non desideratur examen. Tum de infidelibus : Ex quo nec infideles necesse est judicare; quia jam sua sunt incredulitate damnati, id quod comprobat ex illo psal. 1: Non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Et deinceps plura disserit, quibus judicium iis solum manere insinuat, qui inter infideles vel impios et fideles seu sanctos medii sunt, quorum obliquæ ancipitisque vitæ necessario sunt discutienda secreta. Sed hæc ne quem offendant, animadvertendum primo est, plures antiquos similia tradidisse. Neque cos memorabimus, quos simplicitatis accusat Origenes tom. I pag. 42, eo quod ex verbis psal. 1: Non resurgent impii in judicium, negarunt malos resurrectionis compotes futuros, aut Dei judicio dignandos. Patres Ecclesiæ doctissimos appellamus, quos ca simplicitate succensendos non credimus, quique vel ante Zenonem vixere, vel ei suppares ætate fuerunt, vel etiam postea similia docuere. Primo memorandus venit Lactantius, qui lib. v Institut. cap. 20, postquam omnes in fine mundi resurrecturos affirmavi, de quibus judicium magnum idem ipse rex ac Deus faciet, num. 5 addit: Nec tamen universi tunc a Deo judicabuntur.............. nam qui Deum non agnoverunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, jam judicati damnatique sunt, sanctis Litleris contestantibus non resurrecturos esse impios in judicium. S Hilarius in psal. 1, eadem ferme ac Zeno habet, adeo ut hunc ex eodem pleraque id generis in suum tractatum transtulisse in adnotationibus monuerimus. Sanctus item Ambrosius in eumdem psalmum, ad ea verba: Quoniam non resurgent impii in judicio, similiter ait num. 51: Non enim dixit, Non resurgent, sed ait, Resurgunt quidem, sed non in judicio. Qui autem resurgit, est utique et manel, sed quia non credidit in Christum, jam judicatus est, et ideo non venit in judicium, quem peracti jam manet pœna judicii..... De eo autem, quod ait: Non resurgunt impii in judicio, secundum Evangelium absoluta sententia, quia non omnes judicabuntur; et allato textu Pauli: Omnes autem oportet nos stare ante tri |