Oldalképek
PDF
ePub

hensus, cujus fel et jecur tulit Tobias, ad tutelam A quæ in omni Catholica per totum orbem terrarum, fœminæ Saræ, et ad illuminationem Tobiæ non videntis ejusdem piscis a visceribus Asmodæus b (18) darmon a Sara puella fugatus est (que intelligitur Ecclesia) et cæcitas a Tobia exclusa est (Tob. vI). (19) Hic est piscis, qui in baptismate per invocationem fontalibus undis inseritur, ut quæ aqua fuerat, a pisce etiam piscina vocitetur. Cujus piscis nomen secundum appellationem Græcam, in uno nomine per singulas litteras turbam sanctorum nominum continet (20), 'Ixere quod est Latinum, JESUS CHRISTUS, DEI FILIUS, SALVATOR. Hanc vos piscinam,

a Deest in mss. S. T. et P. S. b In ms. S. G. Nasmodeus.

In ms. S. G. credentibus.

ad vitam generis humani, salutaribus undis exuberat; transduxistis ad voluntatem vestram, et solvistis singulare baptisma, ex quo baptismate hominibus c muri facti sunt ad tutelam : et fecistis quasi (21) alteros muros, nullum bonum & ædificium facientes : non potuistis construere, nisi dirueretis. Et e quale potest esse ædificium, quod (22) de ruina construitur? Hanc rem per Esaiam prophetam Deus dolet et flet, cum dicit, filiam sui generis esse contrilam (Is. 22): (23) genus Dei est non habere genus, qui ex se est, et manet in æternum f. (24) Similis

LECTIONES VARIANTES.

d In mss. S. T. et P. S. nullum novum. In ms. S. G.

multum bonum. Ex utroque restituimus, nullum bonum. e In ms. S. G. Sed.

In mss. S. T. et P. S. in æternitatem. In quibusdam editis male in æternitate.

VARIORUM NOTÆ.

videretur illud, quod patriarcharum sit in ea men- B ipsa tam sit conveniens toto Optato nullum reperiri

tio, etiam patriarchæ nomen, sive patriarcharum, integræ sectioni, sive capiti adhæsit. Non igitur aliud hoc loco sive Optatus, sive Optati lector (qui in ora fortasse libri sui notaverat, quod postea in ipsum contextum receptum est) vult, opinor, quam illum Tobiæ titulum, seu sectionem indicare, qua narratio illa piscis in Tigride flumine_prehensi continetur, quod nos hodie diceremus, Tobiæ sexto capite. Quod sequitur: Ejusdem piscis visceribus, etc. illud ejusdem, non est cum superioribus connectendum, quasi novum quid de eodem pisce hoc posteriore membro narraretur; cum enim eadem prorsus quæ antea repetat, manifestam tautologiam commisisset; sed ejusdem valet unius ac ejusdem repetit autem paulum immutatis verbis, ut in rei admirand meditatione lectorem moretur aliquamdiu ac detineat: quare placet, ut hinc quoque nova periodus, scripto post videntis pleno puncto, incipiat. M. CASAUB.

(18) Asmodæus. Hoc nomen est dæmonis illius qui interfercerat septem priores maritos Sare. In Hebræo Sebast. Munsteri c. vi, v. 14: Audivi etiam quod Asmodeus princeps dæmonum interfecerit eos; quæpropter ego timeo valde ne forte et me occidat Asmodeus. Du PIN.

(19) Hic piscis, qui in baptismate per invocationem, etc. Fr. Balduini editio 2, per invocationem : sed Barthium cur non audiamus? emendantem per intinctionem ex lib. v. INCERT.

(20) Turbam sanctorum nominum continet. Quia scilicet singuli caracteres vocis hujus Ixere, sunt initiales litterae nominum Christi Ἰησοῦς Χριστὸς, Θεοῦ Υἱος, Σωτήρ. Eodem alludit Tertullianus initio libri de baptismo: Sed nos pisciculi secundum ixtɔ̃v nostrum Jesum Christum in aqua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendó salvi sumus. Sic etiam mysterium istud explicat Augustinus 1. xxvi de Civitate Dei c. 23: Horum autem græcorum quinque verborum Ingous Xploròs. Oεou Yiòs, Ewrop, quod est latine, Je- D SUS CHRISTUS, DEI FILIUS, SALVATOR, si primas litteras jungas, eritibus, id est piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus, eo quod in hujus mortalitatis abysso, velut in aquarum profonditate vivus, hoc est, sine peccato esse potuerit: ita placuit Africanis in verbo isto ludere. Du PIN.

(21) Alteros muros. Christiani sunt templa Dei; vos facitis alia templa. ALBASP.

(22) De ruina construitur. Tertull.: Quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio ædificio venit, sed de veritatis distinctione nostra suffodiunt ut suos ædificent. ALBASP.

(23) Genus Dei est non habere genus. Elegantissimi acuminis est, quod acutius dictum, quodque cum re

arbitror. BARTH.

(24) Similis est et aqua quam legimus. Optato propositum hic est, ut Esaia Prophetæ verba de Deo super contritione filiæ sui generis conquerente (post ea integrum locum prolixe citat) ad aquam pertinere, persuadeat. Quod ut assequatur, ex ipsis Prophetæ verbis (cum Optato loquor, nam Hebræa quomodo habeant, aut hic aut alibi, non monendus est nobis lector) hoc ducit argumentum : Propheta inducit Deum super filia sui generis conquerentem. Dei autem genus est, non habere genus. Consequens erat ut idem hoc et aqua convenire probaret. Quod sane ab Optato non prætermissum est, neque omnino potuit. Quali tamen argumento usus fuerit, vix ac ne vix quidem ex hac editione subolfacias. Balduinus enim (si tamen Balduinus) malos chirurgos hic imitatus, cum locum pessime affectum sanare non posset, cutem tamen ita induxit, ut leviter inspectantibus, nulla de interno vulnere suspicio oriretur. Priores autem editiones ita repræsentant : Similis est et aqua quam non legimus in cujus aquæ injuria, etc. ex quibus facile est restituere, quod et requirit sententia, et ab Optato scriptum fuisse res ipsa clamat similis aqua, cujus non legimus genus ; in cujus aquæ incuria, etc. Affinitas to genus cum ultimis præcedentis vocis syllabis, causa, ut solet, ejus omittendi fuit; quo semel omisso, ut aliqua tamen sententia, aut, si non sententia, saltem latinitas exprimeretur, pro cujus, factum quam; postea cum illud non sententiæ obesse videretur, et qualiscumque sententia, quam nulla placeret, etiam et illud de sede sua deturbatum et expulsum est. Ad rem ipsam quod attinet, nescio an sit alicujus momenti dicere, aquam ἀρχὴν τῶν πάντων apud Diogenem Laert. a Thalete philosopho constitui, aut Plutarchum de Iside et Osiride commemorare, etiam Homerum ita credidisse, et utrumque affirmare ex Ægypfiorum philosophia hausisse. De Thalete testatur etiam Ambrosins, ad ridiculum illud aquam a quo omnia, ut videtur, alludens initio hexaem. Qui cum ex aqua nomen acceperit, non putavit tamen dicendum, quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dixit. Illud nostra magis refert, et Optati, fuisse olim, qui tale quid quale videtur hic Optatus innuere, ex creationis historia colligerent; aquas nempe, quod earum creationis Scripturæ disertis, ut illi colligebant, verbis, non meminissent, ante omnia; imo æternas, Deo coæternas fuisse. De primo vetus auctor, qui Junilii nomine circumfertur, in Genesim Parisiensis edit. 1556, fol. 41: Neque enim aquas ad omnia (lege ante omnia) factas credere fas est. Quod etsi hic Scriptura palam non dicit, creatas scilicet aquas esse, cum ei cætera creata sunt ;

53 est et aqua, quam non legimus factama (25). In A mo poterit consolari me in contritione filiæ generis mei cujus aquæ injuria, indicat Deus lacrymas suas quas vos fecistis; quas testatur nulla posse consolatione siccari, cum ad vos per Esaiam prophetam loquitur, dicens: Missum me facile, amare plorabo : ne

(Is. XXII, 4). Hoc loco defenditur innocentia nostra, dum Deus cum dolore iracundiam vobis indicat suam; dum et causam prodit, et rationem ostendit b. (26) Denique non in tota Sion c, sed in una ejus valle

LECTIONES VARIANTES.

a Hanc vocem supplevimus ex ms. S. G. quæ deest in mss. S. T. et P. S.

b In ms. S. T. causas prodit et traditiones ostendit.
In ms. S. T. et in cditis, non ait in Sion: minus bene.

VARIORUM NOTÆ.

C

da. Etsi enim cum Deus genus non habere dicitur, æternus intelligitur; satis tamen ad institutam comparationem, si aquas quocumque modo genus non habere probet Optatus, quod vel ita potest intelligi, ut quemadmodum Melchisedech Christi typus fuisse a multis creditur, non quod revera ἀπάτωρ et ἀμήτωρ fuerit, ut antea dicebamus, sed quod ejus progenies non enarrata sit; ita et aquæ ideo genus non habere dicantur, quod earum creationis exerte et nominatim Scriptura non meminerit : vel ita ut ideo genus non habere dicantur, quod primæ illius materia ex nihilo create, ex qua cætera quæcumque formata sunt, pars fuerint; ut modo ex Tertulliano et altero Optati loco disserebamus; quæcumque autem ex nihilo creata sunt, genus non habere, recte dici pos sunt. Etiam illud monebo lectorem elegantiarum Latini sermonis non incuriosum, quod Optatus proximis verbis aquæ repetat, cum pronomen sufficere potuerit (quæ Hieronymo alicubi, sed immerito Rufinum incessendi materia fuit): id Optatum more suo facere, et habere sui moris auctorem, et assertorem locupletissimum, eloquentie, et omnis humanioris litteraturæ, inter Latinos facile principem M. T. Ciceronem. Ita paulo ante: Solvistis singulare baptisma, ex quo baptismate, etc. lib. 1: Quem precibus rogastis ut reverti possetis : quas preces, etc. et eodem lib.: Pestilentia enim morbis exstinctos homines ad inferos mittit. Qui inferi portas suas habere noscuntur, contra quas portas, etc. Quomodo ita sæpe loquitur, ut potius affectasse, quam imitatus esse videri possit. Atque hoc ut hic monerem, eo libentius a me factum, quod cum hoc ipso loco aliquid supplere necessarium fuerit, mininium tamen esse quod deerat, ex ipsa verborum serie et proprietate locutionis, quam amat Optatus, lector intelligeret; atque ex illo quoque conjecturæ nostræ aliquod pondus accederet. Sed nec illud dissimulabo, in prima omnium editionc Cochlaana, hunc locum ita scribi, similis est et aqua, quam modo legimus, etc., quod erunt fortasse qui malint retinere, ut nempe to legimus, non ad creationis historiam, sed ad Prophete verba modo citata pertineat. Utcumque leges, idem tamen erit sensus. Sed mihi durius hoc videtur, ut Optatus dés et absolute, Deo æterno et ingenito, aquas comparave rit. M. Casaub. Restitutus est hic locus ex MS.

unde contra sentientibus os obturari possit: Palam
tamen significat, cum has a Deo illustratas atque ad
jussum ejus ordinatas insinuat, sicut et psalmus dicit
aperte, etc. Idem videtur Optatus dicere lib. v1 : 0
aqua quæ dulcis a Deo creata es, super quam ante ip-
sius natalem mundi sanctus Spiritus ferebatur, etc. Sed
fortasse non aliud eo loco voluit Optatus, quam quod
Tertullianus de baptismo lib. I, ubi inter cætera,
que in laudes aquarum comminiscitur, etiam inde
celebrat, quod to chaos illius unde mundi digestus
postea, pars illæ fuerint, nec pars tantum, sed præ- В
stantissima pars et sola consummata et perfecta :
terram enim et cœlum, et reliqua adhuc oninia infor-
mia et inculta fuisse; aquis autem nihil defuisse, quo
magis ornarentur aut perficerentur; sed in primo
creationis statu permansisse. Ita intelligo Optatum,
cum ait aquas ante ipsius natalem mundi exstitisse, ut
mundus hic proprie zópos sit, sive mundus digestus
et ornatus, quod Tertullianus mundi suggestum ap-
pellat. Ante hunc mundi suggestum, neque mundus,
neque xócuos proprie sed merum cahos, rudis, in-
digestaque moles, ut Poeta loquitur. Aquæ igitur
ante mundum; nec tamen increatæ. Aliquanto plus
difficultatis in hoc altero Optati loco, quod cum com-
parationem Dei et aquæ, ad genus quidem quod atti-
net, subtiliter instituit, æternitatis Dei dum meminit,
æternam quoque sive coæternam aquanı ab eo con-
stitui, propositæ comparationis ratio requirere videa-
tur. Nam et illud ex ipsa Mosis historia quondam
fuisse qui colligerent, satis innuit Augustinus; cujus
verba quod nostram correctionem maxime confirment,
subjiciam, Confess. lib. xu, c. 22: Unde si aliquid
Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse,
nec sana fides nec certus ambigit intellectus; nec ideo
ulla sobria doctrina dicere audebit, istas aquas coæter-
nas Deo, quia in lib. Geneseos commemoratas quidem
audivimus, ubi autem factæ sunt non invenimus: cur
non informem quoque illam materiam, etc. Hoc idem
Eucherius Lugdunensis episcopus (fidem sequor an-
tiquissimæ, ac omnium primæ editionis ) difficill.
quæst. in Genesim q. 3, sed verbis tam expressis
et appositis, ut clariorem aliunde lucem huic Optati
loco iœnerari minime necesse sit. Ita igitur ille, an-
tiquissimæ illius editionis f. 25: Aquas ubi legimus, tò
legimus, ut et proximum lectionis diligenter observari
velim, a Deo factas? Etsi factas eas in exordio creatu-
rarum non evidenter divinæ lectionis textus expressit,
a Deo tamen factæ sunt, etc. Quid si igitur et Opta- ́
tus scripserit (quod tamen eo plane redibit) quam non
legimus a Deo factam ? laud dubium autem postrema D
Optati verba, quæcumque fuerint, quod horridior
eorum sententia videretur, ab aliquo erasa el ex-
puncta esse. Quod sæpe in Veterum scriptis accidit.
Sed cum hanc rem non hic ex proposito tractel Op-
tatus, condonandum ipse est, si douleúwv SπobéσEL,
minus caute locutus sit; quemadmodum et multa
alia, vel in optimis Scriptoribus, haud ferenda tamen
alioquin, interdum toleramus et excusamus. Nam
recte ipsum sensisse, cum nemo eo nomine hetero-
doxias illi dicam impegerit, notatis tamen illis, et in
sensum hæreticorum ab Augustino de hæresibus
c. 75, et aliis relatis qui hoc idem aquas nempe a
Deo non esse creatas, sed ipsi Deo coæternas esse, asse-
rebant, quis omnino potest dubitare? Sed neque om-
nia in his comparationibus nimiş morose sunt exigen-

[ocr errors]

(25) Similis est et aqua, quam non legimus factam. Non legitur in Genesi, aqua condita sicut cætera, sed ab initio creationis dicitur: et Spiritus Dei ferebatur super aquas. du pin.

(26) Denique, non ait in Sion. Prolixum Esaia Prophetæ locum contra Donatistas prolaturus Optatus, ne nihil dicere videretur, probato primum per filiam · sui generis, aquam a Deo intelligi, pergit porro et ostendit illum Sion, qui ut subjectum proponitur huic prophetiæ, non de corporali (ut loquitur ipse) monte, peculiari illa Sion, quæ fuerat; sed de spiritali, quae tunc erat Sion, tota nimirum atque universali Ecclesia accipiendum esse. Versio qua usus est Optatus ex Græcis expressa erat, qui quod in Hebr. onus vallis visionis, reddiderunt τὸ ὅραμα τῆς φάραγγος Σιών Visio vallis Sionis. Cæterum celebrata subaudi ista vel judicia ut mox, ubi nulla lis audita est, nec ab aliquo celebratum judicium, etc. atque iterum lib. vi: nullum judicium celebratum est, sed sententiæ operatus est effectus. Nisi fortasse pro sunt scripserat Optatus sen

sunt celebrata: non in illo monte Sion, quem in Sy- A in Esaia Propheta: Ex Sion prodiet lex, et verbum ria Palæstina a muris Hierusalem parvus disterminat rivus; in cujus vertice est non magna planities; in quo a fuerant synagogæ b, ubi Judæorum populus conveniens, legem per Moysem datam, discere potuisset ; sed ubi nulla lis audita est, nec 54 ab aliquo celebratum judicium, nec aliqua est illic ab ullo judice lata sententia; quia locus erat doctrinæ, non controversiæ post doctrinam. Si quid agendum erat, intra muros Hierusalem agebatur. Inde scriptum est LECTIONES

a In mss. S. T. et P. S. necnon in editis, in qua. b In iisdem mss. et in editis, fuerant septem synagogæ. Secuti sumus codicem S. G.

Domini de Hierusalem ( Is. 11, 3). Non ergo in illo monte Sion Esaias aspicit vallem; sed in monte sancto, qui est Ecclesia, qui (27) per omnem orbem Romanum, caput tulit sub toto cœlo. In quo monte, a Deo Patre Filius Dei regem se constitutum esse (28) gratulatur, in psalmo 1 (29), dicens : Quoniam regem constituit me super Sion montem sanctum suum (Ps. 11, 6): utique super Ecclesiam, cujus rex et sponsus et caput est. Non in illo monte, ubi nullæ VARIANTES.

In ms. S. T. disceret potius. d In ms. S. G. testatur.

VARIORUM NOTÆ.

tentia: quod cum primum compendiosa scriptura con- B baros esse nulla, neque pudicitiam, aut virginitatem tractum esset, postea mutatum est in sunt. Nam etiam infra hoc ipso libro actionem celebrare, ne de solo judicio dici putes. M. CASAUB.

(27) Per omnem orbem Romanum caput tulit. Per omnem orbem Romanum, quid hic Optatus intelligit, tum proxima sub toto cœlo, et quæ post pauca sequuntur, quæ est in toto terrarum orbe, satis indicant. Örbem igitur Romanum dicit, quem nos universum ut apud Lampridium, in Alexandro Severo cum consulti vates respondissent :

Te manet imperium cæli, terræque marisque. Imperium Romanum inde ipsi portendi intellexerunt; et quem ibi Lampridius ipse Romani imperii Princi pem, mox vocat Principem humani generis. Neque tamen inde quis colligat ad omnes omnino nationes jam tum Evangelium penetrasse, aut id Optatum affirmare de sua ætate, quod aliquanto posterior Augustinus præcise negat de sua, epist. LXXX, qua de supremo mundi die egregie disputat; non magis quam ex illis Apostoli, καθὼς καὶ ἐν παντὶ τῷ κόσμῳ d Coloss. 1, 6 et 23, τοῦ κηρυχθέντος ἐν πάσῃ τῇ κτίσει, Tỷ ÚnÒ TÒV OùρKVÒV, aliisque similibus locis, jam tum Evangelium sive per ipsos (quod nonnullos credidisse testis est Augustinus) Apostolos, sive per alios, per totum terrarum orbem, prædicatum fuisse. Nam neque Romanos, si præcise loquendum, orbis ne tum quidem noti, totius dominos fuisse, nemo nescit. Vide vel Tertullianum adversus Judæos, cap. 7. Alibi autem, orbis Romanus non est ut hic, universus orbis, sed qui proprie Barbariæ opponitur, ut docet o paxapiens ad Lampridium pag. 386. Ita noster post unam aut alteram paginam, inventa de Libano, id est, de Imperio Romano: ubi et sacerdotia sunt et pudicitia, et virginitas quæ barbaris gentibus non sunt : et si essent, lula esse non possent. Planum est imperium Romanum et barbaras gentes, sive Barbariam, hic opponi, et his duobus membris totum orbem compreheadi. At illud non æque planum, quod vel accipi vel excusari sensu possit, quod Optatus his verbis Ecclesiam Catholicam, sui parum memor, si ita capimus, orbe Romano, barbaris exclusis, includat. Nam sane fuisse, qui promissiones illas propagandi per gentes Evangelii, ad orbem Romanum restringerent, vel ex istis confutantis Augustini verbis satis constet: interiores autem, de barbaris Afris loquitur, qui sub nulla sunt potestate Romana, prorsus nec religione Christiana in suorum aliquibus detinentur. Neque ullo modo certe dici potest, istos ad promissionem Dei non pertinere. Non enim Romanas, sed omnes gentes Dominus semini Abrahæ, media quoque juratione promisit. Ex qua promissione, etc. Quæ si fuit Optati quoque sententia, quoties totum terrarum orbem nominat, Romanum dumtaxat eum intelligere, non vicissim, dicen dum erit. Ita tamen eum sensisse haud facile admiserim, quidquid de uno aut altero ejus loco statuatur. Deinde quod addit Optatus, sacerdotia apud bar

C

D

:

quomodo illud accipiendum est? Nam de omnibus universim barbaris esse falsum, tam certum, quam quod certissimum. Qui enim Brachmanes, Gymno sophiste, Druides, aliique antiquis memorati quam barbararum gentium qualescumque sacerdotes! ut de pudicitia et virginitate nihil dicam, quod pari facilitate revinci potest. Posteriores Optato scriptores Afri, cum barbaros nominant, Vandalos plerique intelligunt, qui per illa tempora in Africam irruperunt, atque omnia crudelissima vastatione miscuerunt. Querunturque adeo passim illius historia scriptores, nullam eos sive rerum sive personarum rationem habuisse virgines sacras, et quosque continentes ubique dissipatos ab iis, Possidon. in vita August cap. 28, mulieres autem ac virgines contra jura naturæ prostitutas ac nudatas, Victor Uticensis, de persecutione Vandalica. Sed neque illorum meminisse potuit Optatus, tot annis prior; et illi utcumque in Africa fortasse victorum licentia, contra Afros impotenter et flagitiose abusi sunt, eos tamen alioquin, pudicitiæ non minus, imo vero multo melius, quam Romanos legibus suis consuluisse, prolixe docet Salvianus de Gubern. Dei lib. vu, qui toto illo libro insignem eorum castitatem ac pudicitiam mire prædicat, et pudicos barbaros appellat. Superest igitur, ut gentes barbaras non nomine dumtaxat tales Romanis oppositas, sed revera ac plane barbaras ac feras gentes, ad instar pecudum potius quam hominum, nullo aut jure aut republica viventes, intelligamus, quales vulgo Sauvagios vocamus. Quas fortasse et Augustinus intelligit epistola jam supra laudata, sunt enim apud nos, hoc est, in Africa, barbaræ innumerabiles gentes, in quibus nondum esse prædicatum Evangelium, ex his qui ducuntur inde captivi, etc. M. CASAUB.

(28) Gratulatur in psalmo secundo, etc. In prioribus editionibus non secundo, sed primo; et valde vereor ne illa psalmorum tributio, qua hodie utimur, doc. tissimo Balduino fraudi fuerit, ut mutandum putaret: atqui olim psalmus primus et secundus unus idemque psalmus apud multos. Apud illos nimirum, qui act. xш, 33, non ut hodie psalmo secundo, sed ui olim testibus flieronymo et Hilario et aliis antiquis exstabat, psalmo primo, vel au simpliciter, legebant. Vide Erasmum et acta, et Genebr. in psalm. Gratu tari autem, ut alicubi Ambros., David se dici filium, ipse Dominus gratulabatur. Inde et gratulatio pro gratia lib. v, ut pro humanitate exhibita gratulatio eis referatur. Cæterum, haud dubium quin alii quoque numerorum errores in indicandis Scripturæ locis irrepserint. Sed nos satis habuimus, si lectorem ubi aliquid difficultatis erat, moneremus, et Balduinianam editionem bona fide repræsentaremus. M. CASAUB.

(29) Psalmo primo. Olim psalmus primus et secundus unus idemque apud multos qui legebant act. xIII, 35, non ut hodie in psalmo secundo, sed ut olim, testibus Hieronymo, Hilario, et aliis, in psalmo primo.

DU PIN.

vulnerati tui, non vulnerati gladio; et mortui in le, non mortui in bello: in errore sunt a minimo usque ad maximum: errantes in montibus omnes principes tui, in fugam conversi sunt: et qui capti sunt, graviter alligati, et fortiores tui longe fugati sunt. Missum me facite, amare plorabo: nemo me poterit consolari in contritione filiæ generis mei; et ascendent Elamitæ cum pharetris (Elamita (32) Latina lingua dicuntur chori castrorum (33) ); el secutus est dicens: Penetralia vestra deferentur à ad publicum, et secreta domus Israel nudabuntur. Hoc in Africa factum est, et totum học quare factum est indicavit Deus, dum vobis imputat dicens: Quoniam convertistis aquam antiquæ piscinæ ad civitatem vestram, et dejecistis muros HieB rusalem, ut faceretis alteram munitionem, et constituistis aquam inter duas munitiones, et ad piscinam antiquam attendere noluistis, nec ad eum, qui ab initio crea· vit illam (18. XXII, 1 et seq.).

d

sunt portæ quas diligat Deus; sed in monte Eccle- A vacanea : unaquæque civitas repleta est vociferantium : siæ, qui spiritaliter appellatur. Cujus Ecclesiæ portas introeunt innocentes, justi, misericordes, conti. nentes, et virgines: quas portas commemorat Spiritus sanctus per David in psalmo LXXXVI, dum dicit : Fundamenta ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion. Non illius corporalis montis, ubi jam nullæ sunt portæ ; et post victorias Vespasiani imperatoris vix antiquarum exstant vestigia ruinarum. Est ergo spiritalis Sion Ecclesia, in qua a Deo Patre rex constitutus est Christus; quæ est in toto orbe terrarum, in quo est una Ecelesia catholica. Nam Sion Ecclesiam esse et alio loco sanctissimus David Propheta testatur, dicens: Lauda Deum tuum, Sion, qui confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te (Ps. CXLVII, 1 et 2). (30) Per singulas provincias totius orbis, valles singulas intelligimus montis et dum non in toto monte videt Esaias, sed in una valle, hoc est, sola Africa: in qua sola cum sufficerent templa Dei quæ 55 fuerant, alia facere voluerunt principes vestri in qua sola (31) dejecti sunt muri, et ut fierent muri, aqua sanctæ piscinæ b transversa est, et novitas contra antiquitatem a vobis instituta est, et aqua humana contra divinam ordinata est. Hoc totum Deus in vallem montis Sion, et interrogat et increpat, dicens: Ut quid hoc factum est vobis? ideo, quoniam ascendistis in templa super

[blocks in formation]

-

III. Donati superbia. Jam vides, frater Parmeniane, ad vos redundare omnia, a quorum principibus harum rerum omnium seminata est causa. Deinde ad Donatum Carthaginensem, (34) cujus veneficio f (55) videtur unitatis negotium esse commotum. In quo ostendam operarios ejus non pro voluntate nostra, nec sua malitia aliquid fecisse, sed provocantibus atque impellentibus causis et personis ", VARIANTES.

[blocks in formation]

VARIORUM NOTÆ.

(30) Per singulas provincias, etc. Singulas provincias totius orbis, per valles singulas intelligimus montis, voluit Optatus procul dubio, et scripserat fortasse, nisi pro, per, malit aliquis præterea reponere. Pergit enim in explicatione aut applicatione potius verborum Prophetæ, quæ mox descripturus est et ad Donatistas pertinere contendit, M. CASAUB.

(31) Dejecti muri ut fierent muri. Dejecti fideles et rebaptizati ut fideles fierent: ut fierent Christiani, facti sunt non Christiani. ALBASP.

(52) Elamitæ lingua latina, etc. Frustra se quisquam torqueat, ut choros castrorum, vel aliquid affine ex Elamita extundat et eliciat. Minori opera ausim elicere aquam ex pomice. Quid autem illud fuerit, quod eos deceperit, qui primi ita sunt interpretati, si nobis hariolari fas est, ego, sed tanquam divinus, ita censeo. Cantico Cantic. c. vII, vers. 1, ita legitur, quid D videbis in Sunamite nisi choros castrorum? in margine notata est diversa lectio Sulamite, quæ Græcorum et verior scriptura est, ut quæ ex prototypo sit expressa. Cum igitur ista verba choros castrorum, peregrinæ, quæ immediate præcedebat, vocis interprelationem esse putasset Opiatus (nisi quis Optato æquior, glossema malit esse), postea memoria propter affinitatem vocum lapsus, quod de voce Sulamite legeral, aut legisse se falso putabat, chorus castrorum nempe significare, id ad Elamitam majori errore transtulit. Ita ego conjicio; paratus amplecti, si quis quod magis certum sit, aliquid afferat. M. CA

SAUB.

(33) Elamitæ Latina lingua dicuntur chori castrorum. Videtur alludere ad hæc verba Cant. Cantic. c. VII, v. 1, in Hebr. c. vi, v. ult. Quid videbis in Sula

mite nisi choros castrorum? Attamen non existimo cum Casaubono, Optatum Sulamitem pro Elamita accepisse sed potius derivasse Elamitarum nomen a vocibus Hebræison Meholath Mahanaim. Forte etiam derivavit Elamitarum nomeu ab alia voce Hebræa Aialim, quæ exercitus seu copias significat. Daniel x1, v. 10 et alibi. DU PIN.

(34) Cujus veneficio. Cujus audacia et impudential Macarius impulsus est ad unitatem faciendam. AL

BASP.

Ibid. Cujus veneficio videtur unitatis negotium, clc. Forte veneficium pro beneficio: obiter vir doctus in notis, quod quomodo hic accommodari possit utinam adjecisset. An beneficium to pέov erit, quod tam in malam quam bonam partem accipiatur, ut affinia meritum et mereri passim ? an εἐρωνικῶς aut εὐθήρως pro maleficio? An ideo quod sequitur, dum magnum se videri contendit, quasi dicat, dum sibi placet, et ambitioni suæ servit, et velificatur Donatus? Si nihil horum placet, superest (quantum ego quidem video) ut veneficio retineamus, et veneficium bic positum sit, pro maledicentia ac impotenti procacitate. Nam et nos vulgo virus linguæ dicimus, et in Scriptura sacra venenum labiorum, passivum est. Donati autem maledicentiæ imputandum esse hoc unitatis negotium, hinc incipit, ac multis deinceps prosequitur Optatus. Quamvis et veneficium dos pro scelere, ab Optato dici potuerit, quemadmodum venelicus et papuaxes haud raro pro scelesto et sacro. M. CASAUB.

(35) Veneficio. Malis scilicet artibus, superbia et livore. Du PIN.

(Cant. iv, 8), id est, de imperio Romano : ubi et (42) sacerdotia sancta (43) sunt, et pudicitia, et virginitas, quæ in barbaris gentibus non sunt; (44) et si essent, luta esse non possent. Merito Paulus docet, orandum esse pro regibus et potestatibus: etiam si talis imperator esset, qui gentiliter viveret: quanto quod Christianus, quanto quod Deum timens, quanto quod religiosus, quanto quod misericors, ut ipsa res probat. Miserat enim ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur iratus est? cur quod missum fuerat, repudiavit? Et cum illi qui missi fuerant, dicerent, se ire per provincias singulas, et volentibus accipere se daturos: ille dixit, ubique se litteras

quas Donatus Carthaginis levitate sua constituit, dum A rum, cum dicit: Veni, sponsa mea, inventa de Libano magnum se videri contendit. Quem enim latet præter te, (36) quia peregrinus es, et potuerunt tibi falsa narrari? aut quis negare potest, rem, cui tota Carthago principaliter testis est, (37) imperatorem Constantem, Paulum et Macarium primitus non ad faciendam unitatem misisse, sed cum eleemosynis : quibus sublevata a per Ecclesias singulas posset respirare, vestiri, pasci, gaudere paupertas? Qui cum ad Donatum, (38) patrem tuum, venirent, et quare venerant indicarent, ille solito furore succensus, in hæc verba prorupit : (39) Quid est imperatori cum Ecclesia? et de fonte levitatis suæ, multa maledicta effudit non minus quam in Gregorium aliquando, ad quem sic scribere minime dubitavit : Gregori, macula senatus, et dedecus præfectorum, et cætera talia; B præmisisse, ne id quod allatum fuerat, pauperibus cui Donato præfatus 56 patientia episcopali rescripsit. Harum epistolarum exemplaria multorum ore ubique cantantur. Jam tunc meditabatur, contra præcepta apostoli Pauli, potestatibus et regibus injuriam facere, pro quibus, si Apostolum audiret, quotidie rogare debuerat. Sic enim docet beatus Apostolus Paulus: Rogate pro regibus et polestatibus, ut quietam el tranquillam vitam cum ipsis agamus (1 Tim. 11, 2). (40) Non enim respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia in republica (41) est, id est, in imperio Romano: quod Libanum appellat Christus in Canticis Cantico

a Hoc verbum addidimus ex ms. S. G. b In ms. S. G. quanto magis quod.

LECTIONES

alicubi dispensaretur. (45) O consulere miseris! o providere d pauperibus! o peccatoribus subvenire! clamat Deus dicens: Ego sum qui feci pauperem et divitem non quia non potuit et pauperibus dare, sed si ambobus daret, peccator qua sibi succurreret, invenire non posset. Denique sic scriptum est: Quemadmodum aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. 1, 33). Certe jam apud Deum sunt ambo, et qui dare voluit, et qui obstitit, ne daretur. Quid si jam dicat Deus Donato: Episcope, quid vis fuisse Constantem? si innocentem, quare ab innoVARIANTES.

In ms. S. G. Dominum.

d In mss. S. T. et P. S. o providere fuerat.

VARIORUM NOTÆ.

(36) Quia peregrinus es. Quia non es natus Cartha- C gini, cui præes. ALBASP.

(37) Imperatorem Constantem. Concilium Carthagineuse primum hoc non sub Constante, sed sub Constantino factum narrat : Qui imperavit religiosissimo Constantino imperatori votum gereret unitatis, et mitteret ministros sancti operis famulos Dei Paulum el Macarium. ALBASP.

(38) Patrem tuum. Qui te in illa cathedra generavit, cui successisti: omnes episcopi dicuntur filii eorum quibus succedunt, aut à quibus ordinantur. AL

BASP.

(39) Quid est imperatori cum Ecclesia? A Donatistis primum provocatum est ad Constantinum, quem cum suis rebus minus favere deprehendissent, his et similibus utebantur. ALBASP.

(40) Non enim respublica est in Ecclesia. Hanc sententiam mirifice extollunt homines illi qui rebus student novis putantque hujus sententiæ sensum esse imperatores non Ecclesiæ, sed Ecclesiam eis subditam esse, aut sine Ecclesia Rempublicam esse; Ecclesiam vero sine Republica esse non posse. Et tamen si quis animum ad hunc locum advertat, longe aliter eum explicabit. Optatus enim voluit dicere imperatoribus Romanis non esse maledicendum, sed pro eis orandum secundum Apostolum, quia quietam magis vitam Christiani cum eis agerent quam cum aliis nationibus, apud quas, quod essent barbaræ, non licebat Christianos tam quiete vivere: igitur Respublica non est in Ecclesia, est Ecclesiam non facere bella, non leges figere, non populos sub legibus coercere, non res civiles exercere, et similia: Ecclesiam autem esse in Republica, Christianos sub legibus imperatorum vivere, protegi, quietam vitam sub eis et ex corum protectione duccre, et similia. ALBASP.

D

(41) Non enim Respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia in Republica. Imperium Romanum erat ante Ecclesiam constitutam, Ecclesia in ipso constituta est et ædificata, non autem imperium in Ecclesia. Du Pin.

(42) Sacerdotia. Ambiguum an de Christianorum aut Gentilium sacerdotiis loquatur, ad illorum ego referendum censeo; nam in nonnullis codicibus ita legitur, sacerdotia sancta; sensus igitur est, sub imperatoribus Romanis tutius quam apud barbaras gentes sacerdotia Christianorum exerceri, apud quas virginitas et pudicitia christianarum virginum numquam est satis tuta, sed apud Romanos est tuta quamvis non sint Christiani, quia eorum leges ad innocentiam perducebant. ALBASP.

(43) Sancia. Id est, sacra et veneranda ubi et sacerdotia, et pudicitia, et virginitas in honore sunt : quod generatim intelligendum de sacerdotiis, pudicitia et virginitate, tam Gentilium quam Christianorum. Du PIN.

(44) Et si essent, lola esse non possent. Rectius fortassis, tuta esse non possent. INCERT. Ila restitutum. (45) O consulere miseris! o providere, etc. Si abesset illud fuerat, nihil mutarem. Sed ut nunc habent verba, potius quam quidquam eliminetur, restituerim: hoc consulere miseris! hoc pro, etc. Ho, pro o sæpe scriptum scimus, etiam alicubi hic excusum, nisi fallor, unde facile potuit accidere, ut ho pro hoc scriberetur, ac tandem omissa aspiratione fieret o pro hoc. Mox apud Deum, non de beatorum sedibus dixit, quasi et ille schismaticos, quales Donatus ille, reciperent, sed de altero mundo seu sæculo, q. d. uterque jam decessit, et vita functus est; paulo post, puto scribendum, qualis futurus est, qui de levitate et furore laboravit tantis (id est tot, ut passim sed fort. dantes ) pauperibus impedire. M. CASAUB.

« ElőzőTovább »