Oldalképek
PDF
ePub

solus Petrus accepit (89): (90) nec annulum, quo A legitur fons 10 esse signatus (91): (92) nec ali

VARIORUM NOTÆ.

(89) Quas solus Petrus accepit. Ecclesiæ scilicet nomine, cujus personam gerebat. Du FIN.

de

B

C

eum

culas, ineptas, ut omnem fidem superet. Interdum absolutionem interpretatur, interdum Spiritum sanctuin; tandem et Confirmationem. Quam inique ita comparatum est, hi qui sunt indoctissimi, semper ut sint audacissimi! Nam quis alioqui crederet, virum gravem, tantæque in Ecclesia dignitatis, suæ existimationi tam male consulturum fuisse? Balduino autem, viro doctissimo, libens assentior, totam hanc de dotibus, seu ornamentis Ecclesi doctrinam Optati et frigidam esse et obscuram. Frigida utique, quae fundamentis tam infirmis tota nitatur: ideo autem obscura, tum quod hic imperfecta, tum quod a nullo quod sciam veterum, ut ab ipso tradita sit, a quo lucem minus perfectis et dilucidis Optati locis mutuari possimus. Eidem Balduino assentior, posset Ecclesia, tradere voluisse. Eas autem notas quasdam quasi notas, et insignia quibus dignosci quinque numero statuit, quarum tres, fons, annulus, angelus, ad baptismum pertinent. Fontis et annuli fundamentum ponit in Cantic. iv, 12; Angeli vero (de quo plura postea dicturi sumus) in Angelo piscine Betzaidae. Nam et Angelum aquis sacri lavacri intervenire credebant, et illam piscinam baptismi figuram fuisse, ut postea pluribus docebimus. Idem tamen Optatus lib. n, has dotes ab ipsis Ecclesiæ membris et visceribus, quæ vocat, distinguit, quæ in sacramentis et nominibus, sive Personis Trinitatis, vera nempe Trinitatis agnitione, non in ornamentis, sciscit ipse consistere. Distinguit igitur has dotes a sacramentis; quarum tamen ad baptismum pleræque pertinent. Porro si notas et indicia constituere voluit, quibus ornata dignosceretur Ecclesia, quid attinuit Angeli meminisse, quam ut peragentis salutaris aquæ mysteriis præsentem interesse concedamus, nemo tamen ita præsentem dixerit, ut videri possit? Hæc eo dico pluribus', ne quis in his subtilibus argutiis, quas ianto noster hic conatu, frustra se torqueat, quasi magna ex iis mysteria eruiturus; excussa enim, leviora quam subtiliora comperiuntur. Ut vel eo nomine graviores alios et doctiores, ab iis abstinuisse putem. M. CASAUB.

(90) Annulum. Quid per annulum intelligant auctores illius antiquitatis, non satis constat. Tertullianus, de Pudicitia, non pro baptismo, sed pro absolutione usurpare videtur, annulum denuo signaculum lavacri nam de peccatore in Ecclesiam redeunte loquitur qui non esset rebaptizandus, nisi velit absolutione gratiam baptismi et unionem cum Christo recuperari. Auctor ctiam noster cum dicit annulo fontem signari, videtur aliquid aliud designare quam baptismum, eadem significatione a Clemente libro secundo Constitutionum capite quarto usurpatur, ei antiquo amictu, annulo, et calceis redditis. ALBASP. , Ibid. Nec annulum quo legitur fons, etc. Hic sibi crucem figit Albaspinæus quid veteres per annulum intellexerint, vehementer anxius. Et quamvis expedire se non possit, locos tamen aliquot Tertulliani, quibus annuli mentionem facit, quasi Optato non parum lucis allaturos, tum hic profert, tum ad lib. n ubi de annulo iterum quærit pari anxietate, pari felicitate. Toto enim cœlo utrobique errat quid per annulum intelligant auctores illius antiquitatis, inquit, non satis constat. Tertull. de Pudic. non pro baptismo, etc. Illud primum vellem explicasset, quem annulum veterum intelligat, de quo non satis constet, qui sint illi veterum de uno eodemque annulo loci, qui difficultatem pariunt. Tertullianus de annulo loquitur, et Optatus de annulo. Sed Optatus, dum de dotibus Ecclesiæ disputat, et de annulo qui Cantic. iv, 12, etsi non legitur, ab Optató tamen intelligitur, quia fons signatus ibi legitur, eum annulum inter dotes Ecclesiæ refert Optatus et enumerat. Qua id ratione, aut quid per fontem signatum, cujus annulo loquitur, intellexerit, ipse non explicat. Cæterum, cum duplicis annuli fuerit, olim inter veteres baptismi ritus usus (ut a doctis observatum est): alterius quo fontes seu baptisteria certis temporibus obsignare mos erat; alterius autem quo baptizandi, fidei suæ professionem, quæ postea in publicas tabulas referretur, obsignabant; verisimile est Optatum per fontem signatum ad veterem illum signandi baptisterii morem alludere; et quam facit annuli mentionem, ad eumdem illum morem referendam. Haud quidquam tamen affirmare audeo. Quod autem lib. de Pudic. meminit annuli Tertullianus, factum occasione parabolæ prodigi, quæ xv Luce narratur, quam cum ita interpretarentur Catholici, ut ex illa vere pœnitentibus veniæ apud Deum, pristinæque locum gratiæ promitterent, ipse qui contrariam sententiam tuebatur, illorum interpretationem sugillat et rejicit. Eodem loco et stolæ meminit, et vituli saginati, quæ ad eandem pertinent parabolam, eorumque receptas ab aliis interpretationes exagitat, aliasque ipse comminiscitur et adducit. Non igitur de eodem annulo loquuntur Tertullianus et Optatus, D ut mirum non sit, si nec eadem dicant. Utraque tamen quam illius quoque annulis affert Tertullianus interpretatio, ad solemnes illos baptismi ritus pertinere videtur. In priori enim, quam rejicit Tertullianus interpretatione, signaculum lavacri annulus exponitur; in posteriori autem, quo pactionem fidei interrogati obsignabant, a Tertulliano describitur. Hic Albasp. legat cui tanti erit noscere, quanta ille peritia, quanto judicio, in veterum lectione versatus fuerit. Quasi de eodem Tertullianus et Optatus annulo loquerentur, eos inducit. Diversas ejusdem parabolæ interpretationes in Tertulliano confundit. In priori interpretatione quæ stolæ seu vestis prioris affertur expositio, eam annulo tribuit. Quia neutram annuli, quæ in duplici illa parabola interpretatione, rationem, non modo assecutus est, sed ne suspicari quidem potuit, ipse alias comminiscitur, falsas, ridi

(91) Nec annulum, quo legitur fons esse signatus. Per fontem intelligere videtur fidem; per annulum, symbolum, aut baptisma, quod, ut ait Tertull. I. de Poenitentia, obsignatio est fidei. Hinc apud Veteres baptismus sæpe signaculum dicitur. Opt. ipse 1. 1: Nam et fontem constat unam esse de dotibus; unde Hæretici non possunt vel ipsi bibere, vel alios polare, quia soli sigillum integrum (id est symbolum Catholicum) non habentes, ad fontem verum aperire non possunt. Et infra in hoc libro: Bene subduxisti iis' annulum, quibus aperire non licet ad fontem : hoc est bene hæreticis abstulisti potestatem signandi sacro baptismate. Du PIN.

(92) Nec aliquem illorum esse. Nec aliquis illorum sit, postularet recta latinitas. Optatus fortasse rescripserat esset pro sit, solita enallage; unde postea, mutato casu Too aliquis, factus est infinitivus. Aut si aliquem retinemus, tum scripserit Optatus esse necesse, quorum alterum propter affinitatem scripturæ sit omissum prono sane lapsu et in manuscriptis passim obvio, ut postea quoque observabimus. Quid, quod compendia ejusmodi sive syllabarum, sive etiam vocum integrarum veteres scribæ quæsiverunt, ut nec esset pro necesse esset? Quod et typographos aliquando retinuisse observare memini. Ego lamen in ea potius sum sententia, ab ipso Optato esse, hoc quidquid est: neque abhorret ab illo ævo. Illud maxime me movet, quod similes solœcismi (sive avazólova mavis appellare) præcedente particula ut occurrunt, apud hunc nostrum non uno loco. M. CASAUB.

quem a illorum esse, ad quem (93) hortus ille per- A in vos dixisse sententiam, cum schismaticis hæretineat, in quo Deus arbusculas plantat. De quibus hæreticis, quamvis ad præsentem non pertineat causam, quod diu locutus es, et suffecerat et abundabat. Sed miror, quid tibi visum est, etiam vos ipsos eis adjungere, quos esse schismaticos constat, (94) dum Ecclesiæ dotes et hæreticis, ipsis, et vobis schismaticis denegasti. Dixisti enim inter cætera, schismaticos (95) a vite, velut sarmenta esse concisos: destinatos b pœnis, tanquam ligna arida, gehennæ ignibus reservari. Sed video te adhuc ignorare schisma apud Carthaginem a vestris principibus factum. Quære harum originem rerum, et invenies te hanc LECTIONES

a In ms. S. G. nec apud aliquem, haud recte. b In ms. S. G. destinatis.

In ms. S. G. non habet.

ticos sociasti. Non enim (96) Cecilianus exivit a Majorino (97) (98) avo tuo (99): sed (1) Majorinus a Cæciliano (2) nec Cæcilianus recessit (3) a Cathedra Petri (4) vel Cypriani (5) sed Majorinus, (6) cujus tu Cathedram sedes, quæ ante 11 ipsum Majorinum (7) originem non habebat (8). Et cum hæc ita gesta esse manifestissime constet d, et vos hæredes esse traditorum et schismaticorum evidenter appareat satis le miror, frater Parmeniane, cum schismaticus sis, schismaticos hareticis jungere voluisse. Aut si sic tibi videtur, et ita placet (9) cuVARIANTES.

[blocks in formation]

(93) Hortus. Ecclesia, ni fallor. ALBASP. (94) Dum Ecclesiæ dotes. Cum hæreticis schismaticos adjungas, dotes Ecclesie vobis denegatis, quos constat esse schismaticos. ALBASP.

(95) A vite. Non videtur his assentiri Optatus.

ALBASP.

(96) Cæcilianus. Successit Mensurio, et sub eo, et propter eum ortum est schisma. ALBASP.

(97) Exivit a Majorino. Cæcilianus primum erat ordinatus Episcopus, Majorinus contra eum ordinatus ab ejus communione descivit. Du PIN.

Ibid. Exivit. Cæcilianus legitima et ordinaria via fuit ordinatus post Mensurium, post cujus ordinationem factione illius mulieris fuit ordinatus Majorinus; quare Majorinus exivit, et secessit a Cæciliano; non autem Cæcilianus a Majorino: is enim exire censetur qui schisma facit, et qui, alio sedente, locum et C sedem occupare nititur. ALBASP.

:

(98) Avo luo. Hæc pugnare videntur contra ea quæ diximus in tertia observatione de Donato Casensi, cui nullus locus relinquitur in sede Carthaginensi, si pro avo Majorinum habuit Parmenianus: nam constat eum, extincto magno Donato, Carthagine ordinatum fuisse cæterum Episcoporum successiones, et ordinationes non aliter exponuntur ab antiquis, quam mortalium generationes et affinitates; neque aliter de iis loquuntur, quam si de aliqua familia et domo loquerentur. Episcopus enim qui ordinabatur in sedem defuncti, filius et proles illius in cujus locum sufficiebatur, vocabatur: series ordinationum, hisce cognationis verbis numerabatur. ALBASP.

(99) Majorino avo tuo. Successore scilicet Donati, qui post Majorinum Carthaginensem Cathedram invaserat. August. in Lib. Retract. п, c. 17: In tribus libris, inquit, contra Epistolam Parmeniani, Donatistarum Carthaginensis Episcopi successorisque Donati. Idem August. lib. I contra Ep. Parm., Majorinum, Donatum et Parmenianum veluti tres, sine intermedio successores enumerat. Quod autem quidam inferunt ex Sermone S. Augustini, de Pace et Charitate, ante collationem habito, Caium et Lucium Episcopos fuisse Carthaginis inter Donatum et Parmeniapum, futile est. En verba Augustini : Non dimitto Donatum, non dimitto nescio quem Caium, Lucium e! Parmenianum, mille nomina, mille scissuras. Inde enim inferri tantum potest Caium et Lucium fuisse e primoribus Episcopis Donatistarum : at Carthaginensi Donatistarum Ecclesiæ præfectos fuisse, hinc non bene colligitur. Du PIN.

(1) Majorinus. Domesticus Lucillæ Hispanæ, qui erat lector sub Cæciliano, et qui fuit ordinatus contra Cæcilianum, et altare contra altare erexit in civitate Carthaginensi. ALBASP.

D

e

(2) Nec Cæcilianus recessit a C. P. Scire te velim, Lector, multa hinc et similibus aliis ex locis ad causam religionis trahere Albaspinæum, passimque ex Barronio Perronioque Cardd. interserere, quæ nos de industria missa facimus omnia. Fecimus autem, tum quia prolixioris erant operæ et a proposito nostro alienæ; tum quia nihil ab eo novum videbamus afferri quod non jam ad nauseam usque ultro citroque tortum ac retortum fuerit, sitque hodie, scriptis ejus argumenti plurimis tritissimum ac decantatissimum. M. CASAUB.

(3) A Cathedra Petri. Una est tantum Cathedra in Ecclesia quam Petrus accepit a Christo, quamque singulis Episcopis communicavit, et singulis etiam nunc diebus communicat per Pontifices qui cum co censentur, et sunt una eademque caro et persona. Hæc est antiquorum doctrina merito igitur vocat Cathedram Carthaginensem, Cathedram Petri, quia Petrus eam genuit, ut loquitur Tertullianus. ALBASP.

:

(4) Vel Cypriani. Cypriani mentionem facit, quia nullus hanc Cathedran majori cum gloria, aut sanctitatis fama occupaverat; vel etiam quia de ejus sede. et Cathedra non ambigebant Donatistæ. ALBASP.

(5) A Cathedra Petri vel Cypriani. Eadem argumenta legere est apud Cyprianum in Lib. de Unilate Ecclesiæ, et ep. XLII, Cathedra seu Sedes episcopalis est auctoritas suprema regendæ plebis vi sacerdotii, quod unum est, cujus in solidum a singulis pars tenetur. Qui episcopum suum legitime constitutum et ordinatum non audit, sed ab eo recedit, et vel se, vel alium pro episcopo habet; recedere merito dicitur a Cathedra episcopi sui et a Cathedra Petri, hoc est ab apostolica sede, cum qua episcopus ille commuuione junctus est. Du PIN.

(6) Cujus tu Cathedram. Carthaginis erat episcopus schismaticus. ALBASP.

Ibid. Cujus tu Cathedram sedes. Sedere pro insidere huic auctori familiare est, ut suadere usurpat Vicentius. Verum hoc nostri verbum est sacerdotale: Cypriani cujus tu Cathedram sedes. BARTH.

(7) Originem. Cathedra Parmeniani originem non habebat, quia succedebat Majorino, qui Majorinus nemini successerat; nam Cæcilianus Mensurii locum et sedem babebat; et ita Majorini cathedra nullam originem habebat: et erat adultera, falsa, nova sine patre, et per schisma genita et introducta. ALBASP.

(8) Originem non habebat. Majorinus nulli succedebat. Cæcilianus Mensurii sedem et cathedram habebat post ipsius mortem in ejus locum legitime suffectus fuerat. At Majorinus nullum habebat prædecessorem. Du PIN.

(9) Contra illa. Quædam desiderari videntur in hac sententia; sed sensus est: Si tibi placet schis

mula illa (10) qux a te paulo ante sunt dicta. A
Dixisti enim fieri non posse, ut falso b baptismate
inquinatus abluat, immundus emundet, supplantator
erigat, perditus liberet, reus veniam tribuat, dam-
natus absolvat. Bene hæc omniac potuerunt d (11) ad
solos hæreticos pertinere, qui e falsaverunt symbo-
lum dum alter dixerit duos Deos (12), cum Deus
unus sit; alter Patrem vult in persona Filii co-
gnoscih; alter carnem subducens (13) Filio Dei, per
quam Deo reconciliatus est mundus; et cæteri hu-
jusmodi, qui (14) a sacramentis catholicis alieni esse
noscuntur. Quare poeniteat te talibus hominibus
etiam schismaticos adjunxisse in te enim conver-
tisti (15) sententiæ gladium, dum estimas, quia al-
teros appetebas : et non attendisti inter schismaticos
et hæreticos, quam sit magna distantia. Inde est, quod B
ignoras, et quæ sit sancta Ecclesia: et sic omnia
miscuisti.

LECTIONES

a Mendosissime in editis habebatur contra illa, nec melius in mss. S. T. et P. S. cum illa. Hanc restitutionem debemus ms. San-Germanensi.

b In editis et in mss. S. T. et P. S. in falso.

c Deest in ms. S. G.

d Ita in omnibus mss. Male in editis polerunt.

XI. Notæ Ecclesiæ catholicæ et schismātis. — (16) Catholicam facit simplex et verus intellectus in legei, singulare ac verissimum (17) sacramentum, et (18) unitas animorum. Schisma vero, (19) sparso coagulo pacis, dissipatis sensibus generatur, livore nutritur, æmulatione et litibus roboratur, ut deserta matre catholica, impii filii dum foras exeunt, et se separant (ut vos fecistis) a radice matris Ecclesiæ, invidiæ falcibus amputati, errando rebelles abscedunt: 12 nec possunt novum aliquid, aut aliud agere, nisi quod jamdudum (20) apud suam didicerunt matrem (21).

XII. Iterum de hæreticorum et schismaticorum discrimine. Hæretici vero, veritatis exules, sani et (22) verissimi i symboli desertores, de sinu sanctæ Ecclesiæ impiis sensibus depravati, contempto quod (23) bene fuerant geniti, ut ignorantes et rudes deciperent, (24) de se nasci voluerunt. Et qui VARIANTES.

g In mss. S. T. et P. S. in personam.
h In ms. S. G. cognoscere.

i In editis, intelligere: atque in mss. S. T. et P. S. sed magis arridet in lege, quod habetur in ms. S. G. ut scilicet notæ Ecclesiæ catholicæ sint, sincera fides, quæ in genuina singularis ac verissimi sacramenti, hoc est, symboli, inj In ms. S. G. veri.

e Ita in ms. S. G. In ms. S. T. P. S. et in editis, quia telligentia posita est, et unitas animorum. non omnino.

f In ms. S. G. dixit.

VARIORUM

maticos hæreticis adjungere, miror te aliquid contra hæreticos dixisse; quia de schismaticis idem dicendum est, et de Donatistis qui sunt schismatici. ALBASP.

Ibid. Contra illa quæ a le paulo ante sunt dicta. Contra bic idem est, ac si dixisset, e diverso, rursus, sive, tum vero: repetendo verbum miror, a principio. Cum tamen postea sequatur, in te convertisti sententiæ gladium, dum æstimas, quia alteros appetebas: non male restituas contra illa quæ ante paulo dicta sunt, dixisti. Error ab eo fonte, quo multi passim : inde nempe quod alteram dixisti proxime sequatur. Quamquam nec illo dixisti opus erit, si sunt vel faciunt intelligas. Sed hoc leve. Monendum tamen fuit, ne quis cum Albaspinao putet aliquid hic deesse. M. CASAUB.

(10) Cumula illa. Post hanc restitutionem, nihil in hoc loco, qui Expositores mirum in modum torserat, difficultatis superest. Vide quid e principiis tuis adversus te sequatur; si inter hæreticos et schismaticos nullum discrimen est. Du PIN.

(11) Ad solos hæreticos. Non vult dicere hæreticos non posse baptizare, sed eos duntaxat hæreticos, qui non tingebant in nomine Patris, Filii, et Spiritus sancti, quique de tribus personis male sentie

bant. ALBASP.

(12) Alter dixerit duos deos. Cerdon, Marcion. DU PIN. (13) Alter carnem subducens. Valentinus et alii Doceta. Du PIN.

(14) A sacramentis Catholicis. A symbolo et rebus fidei. ALBASP.

(15) Sententiæ. Probasti te non posse conferre baptismum, quia schismaticos cum hæreticis miscuisti, qui de Trinitate male sentiunt. ALBASP.

(16) Catholicam facit simplex et verus intellectus, intelligere. Ut aliquis sit sensus, vel expungendum est illud intelligere, quod sane melius absit, aut conjungendum cum præcedenti, facit: facit intelligere, id est, declarat, indicat. Sæpe enim redundat illud intelligere, ut intelligeris ignorare, pro ignoras, post pauca, et lib. 11, semel iterumque animadvertas ita PATROL. XI.

C

D

NOTÆ.

usurpari, ut sententiæ nihil intersit, si tollatur. Intellectus autem et intelligentia pro sensu aut inler pretatione, ut vulgo loquimur; apud Ecclesiasticos scriptores translatitiuni. Mox autem, quem offendet, indicativus abscedunt, pro subjunctivo (quod erat legitimum) legat ille et deserta, non ut hic ut des. Aliter tamen ego sentio. M. CASAUB.

(17) Sacramentum. Unum symbolum; unam fidei regulam. ALBASP.

(18) Unitas animorum. Communio interna animarum idem sensus, eadem voluntas. ALBASP.

(19) Schisma, sparso coagulo pacis, generatur. Elegantissime coagulum pro copula posuit Varro in satyrarum fragmentis, de vino:

Hoc continet coagulum convivia.

Et Publius Syrus in Mimis:

Amicitiæ coagulum unicum est fides. INCERT. Ibid. Sparso coagulo pacis. Elegantissime coagu lum pro copula dixit. Publius Minus :

Amicitiæ coagulum unicum est tides.

Varro de vino :

Hoc continet coagulum convivia. Vide plura infra horum comment. Copula perfidiac apud Virgilium fine lib. 1. BARTH.

(20) Apud suam didicerunt matrem. Apud veram Ecclesiam, a qua cum recesserint, non possunt aliter de fide sentire, neque aliter sacramenta celebrare quam mater Ecclesia. ALBASP,

(21) Apud suam didicerunt matrem. Ecclesiam scilicet que prius eorum erat mater. Du PIN.

(22) Symboli desertores. Regulam fidei evertentes et deserentes, ut ait Tertullianus de Præscriptionibus. ALBASP.

(23) Quod bene fuerant geniti. Fuerant geniti in Ecclesia. ALBASP.

(24) De se nasci voluerunt. Novum caput, ut ait Joannes Jerosolymitanus ad Epiphanium erexerunt, et novam constituerunt Ecclesiam, et Cathedram a nullo prognatam et descendentem; hoc est de se nasci; sive originem illam quam habebant relique

29

manifestum est? vos enim foras existis. Quantum in nobis est b, (33) volebamus, ut soli damnarentur hæretici quantum in te est, etiam vos ipsos, cum eis una sententia ferire voluisti.

jamdudum (25) vitalibus pasti fuerant cibis, corruptela A et vobis negare voluisse, quos schismaticos esse male digestionis, (26) in perniciem miserorum, disputationibus impiis venena mortifera vomuerunt. Vides ergo, frater Parmeniane, hæreticos (27) a domo veritatis satis extorres, solos habere (28) varia et falsa baptismata: quibus inquinatus non possit abluere, immundus emundare, supplantator erigere, perditus liberare, reus veniam tribuere, damnatus absolvere. Bene clausisti hortum hæreticis: bene revocasti (29) claves ad Petrum: bene abstulisti (30) colendi potestatem, ne arbusculas colerent ii, quos ab hortulo et a paradiso Dei constat alienos (51) bene subduxisti annulum iis, quibus aperire non licet ad fontem (32). Vobis vero schismaticis, quamvis in catholica non sitis, hæc negari non possunt, quia nobiscum vera et com- B cam persecutionis est divagata d (35) tempestas (56): munia sacramenta traxistis. Quare cum hæc omnia hæreticis bene negentur, quid tibi visum est, hæc

a In ms. S. G. et varia, forte vana.

XIII. Auctores Donatistarum traditores fuisse.— Sed jam, ut ad propositum singularum rerum ordinem redeamus, primo loco audi, qui fuerint traditores, et plenius auctores schismatis disce. In Africa duo mala el pessima admissa esse constat, (34) unum in traditione, alterum in schismate: sed utraque mala, et uno tempore, et iisdem auctoribus videntur esse commissa. Debes ergo, frater Parmeniane, discere, quod intelligeris ignorare. Nam ferme ante annos sexaginta, et 13 quod excurrit, per totam Afri

quae alios fecerit martyres (37), alios confessores (58), nonnullos funestam (39) prostravit in mor

LECTIONES VARIANTES.

b Ita in mss. S. T. et S. G. In editis habetur quantum in vobis est, et junguntur ista cum præcedentibus, foras existis; sed emendationem nostram confirmat orationis pars

VARIORUM

runt, et novam Ecclesiam posuerunt. ALBASP.-Imitatur Optatus dictum Tiberii de Curtio Rufo, obscuris parentibus orto, qui Præturam adeptus est suffragio Principis, dedecus natalium ejus hisce verbis velantis: Curtius Rufus videtur mihi ex se natus. Vide Tacitum, Annal. lib. xi, c. 21. CLERICUS.

(25) Et qui jamdudum in talibus pasti fuerant cibis. Repone, jamdudum vitalibus pasti fuerant cibis. Sane cum Barthio non ausim in me recipere legendum jamdudum in salubribus. Atque ita quemadmodum ego restituendum monui, didici postea, inspecto Fr. Balduino, extare in meliori exemplari scripto.INCert.

Ibid. Et qui jamdudum vitalibus, etc. Cum cibos quales fuerint antea non meminerit, ausim in me recipere legendum jamdudum in salubribus pro in talibus, perniciem vero reponendum, vel puer viderit. BARTH.

(26) In pernicie miserorum, Perperam, et perniciem reponendum vel puer videat. INCERT.

C

Ibid. In pernicie miserorum disputationibus impiis, etc. Perperam, inquiunt nota L, et perniciem reponendum vel puer videat. Ita sane postularet usus; sed aliter amant hi scriptores, et nihil omnino corrigendum. Ita Salvianus alicubi in usu misericordiæ collocare. Naster, lib. v : Videte quod in salute humani generis sit pollicitus Christus. Idem mox: Cum multos tingeret in pœnitentia ac remissa peccatorum, etc. Talia multa reperias. Pariter dictum est a Victore Uticensi: Sævire in ecclesiis et basilicis, etc. Projicere in partibus maritimis, etc. Conjicere in vinculis, etc. Relegare in Eremi partibus, etc. In longinquis et extremis regionibus detrudere, etc. Apud Luciferum Calarit. Mittere in camino ignis. Sed in illo minus mi- D rum, qui totus ubique Bapbapita. M. CASAUB.

(27) A domo veritatis satis extorres. Satis valet nimis, Arnobius, lib. v. Quid nefarium videbatur satis patrem cum filia quominus uxoria conjugatione misceri. Sic sepius D. Augustinus, Hieronymus, Rufinus, et alii. Incert.

(28) Varia el falsa. Quia falsa de Trinitate sentientes, ut ait supra, symboli desertores habebantur. ALBASP.

(29) Claves ad Petrum. Hoc est unam esse Cathedram, et eam agnosci per communionem cum summo pontifice. ALBASP.

(50) Colendi potestatem. Fideles nutriendi in fide per sacrificia ei sacramenta. ALBASP.

altera, quantum in te est.

Ita in ms. S. G. In aliis, volebam. Idem sensus. d In ms. S. G. diu ac tuta, errore scilicet amanuensis.

NOTÆ.

(31) Bene subduxisti annulum iis. Pro licet ad, erit fortassis cui arridebit, licebat. Temere noster, lib. II, Sigillum integrum non habentes, ad fontem verum aperire non possunt, et sciendum mire uti hujusmodi particulis Optatum. Quod tamen genus locutionis, quamvis sic repetitum nostro, ego æmulari nolim: cum magis Hebræis quam Latinis nostris vernaculum sit. Annulum autem vide et pag. 10, v. 7, intelligit, quo patres et matres-familias, que sarta et tecia volebant, consignabant. De quo ritu veterum Plautus, Cicero, Martialis et alii. Vide inter alios Lipsium ad Taciti annalem 11. Quibus adde locum quem opportune suggessit Barthius, ex medii ævi auctore Venantio Fortunato, lib. xi, de vita Beati Martini :

Totum auctor redimens thesauro corporis orbem,
Cum gemma una fuit, quæ cuncta in vasa valeret.
INCERT.

(32) Bene subduxisti annulum iis, quibus aperire non licet ad fontem. Alluditur ad verba Cantici Cantic. cap. iv, v. 12. Hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus. Non habent hæretici annulum quo sigillum veræ fidei aperire possint, ac apertum iterum signare. Du PIN.

(35) Volebam ut solis damnarentur hæretici. Ex integrieri exemplari ms. restituit in altera editione Fr. Balduinus, una sententia ferire voluisti. Optime.Incert.

(54) Unum in traditione. Persecutione Maxentii, multi in Africa codices sacros tradiderant, inter quos Mensurius, Felix, Cæcilianus a Donatistis falso et immerito accusabantur. ALBASP.

(35) Tempestas. Persecutio quæ Martyres facit, et Confessores, ut ait Tertullianus.

ALBASP.

(55) Ante annos sexaginta, et quod excurrit, per totam Africam persecutionis est divagata tempestas. De Diocletiani persecutione loquitur, quæ incœpit mense Februario anni 303, et desiit in Occidente anno 305, unde colliges Optatum hæc scribere circa annum 570. DU PIN.

(37) Quæ alios fecerit martyres. Eos scilicet qui mortem oppetiere. Du PIN.

(58) Alios confessores. Qui scilicet constanter confessi sunt, nec criminis idololatriæ quidquam in se admiserunt, sed non propterea occisi. Du PIN.

(39) Prostravit in morte. Nonnulli tormentis superati Christum negarunt. ALBASP.

tema (40), latentes dimisit illæsos (41). Quid comme- A gnitate suffulti b? (42) quid ministros plurimos? quid morem laicos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant di- (43) diaconos 14 in tertio (44)? quid presbyteros

LECTIONES VARIANTES.

a Ita in ms. S. G. In aliis, funesta prostravit in morte.

b Deest in ms. S. G.

VARIORUM NOTÆ.

(40) Nonnullos funestam prostravit in mortem. Qui tormentis superati vel Christum negarunt, vel thus idolis adoleverunt, vel instrumenta divinæ legis tradiderunt ii vere mortui, et funesta morte prostrati dici possunt. Du PIN.

(41) Latentes dimisit illæsos. Qui scilicet, fuga, vel latebris periculum declinarunt. Du PIN.

C

illos nominare. Idem fortasse cæterorum quoque meminerunt interdum non nego; omittunt tamen sæpius, cum episcopos, presbyteros et diaconos nominant. Immo vero ita hos nominant, ac recensent Dionys. de Hier. eccl. cap. 5, Hieron. in Es. c. 19, ut alios non tam præterire, quam non agnoscere videantur. Quibus ut respondeat magni vir nominis, in controv. torqueatur ipse magis, an eos torqueat incertum. Ac Dionysium quidem, non ordines ecclesiasticos, sed hierarchias; Hieronymum autem nec ipsum clericorum, sed Christianorum ordines prædicto loco recensere et proposito suo, ea enumeratione inservire, comminiscitur. Sed ut de re ipsa nihil dicam, neque cum Thoma Aquinate et Petro Lombardo, qui contrarium plane tuentur, eum committam; et Aquinas quidem hoc ipso Dionysio fretus, supplem. quæst. 37, ad 2, etc., præter Dionysium et Hieronymum, sic loquuntur et alii, quibus responsio illa viri docti aptari minime potest. Inter alios etiam noster, lib. n, circa finem cum sint, inquit, in Ecclesia quatuor genera capitum ; episcoporum, presbyterorum, diaconorum et fidelium, etc. Interim tamen quod probat Bellarminus, commune cum episcopis et presbyteris, diaconis quoque regimen Ecclesiae fuisse; eosque ut præpositos in honore habitos, cum reliqui clerici tantum ministrarent; vel inde perspicias, quanto majoris olim dignitatis et auctoritatis ordo fuerit, quam postea fuit, neque absque ratioue factum esse, ut cum cæterorum nulla omnino ratio haberetur; aut generali ministrorum appellatione, ut jam diximus, concluderentur : soli diaconi quasi ejusdem dignitatis participes, cum sacerdotibus sive episcopis et presbyteris conjungerentur. Ad ea quæ Bellarminus affert, addo insignem Eusebii, aut potius Constantini locum in epist. ad Eusebium vitæ 1.11, ubi repiotaμévois èmioXÓποις οι πρεσβυτέροις diaconos, ut ejusdem sortis ac conditionis adjunctos et annumeratos videas. Etiam Augustinus, ad Valerium, epist. CXLVII, de merito agens et præcellentia sacerdotalis muneris, episcopis et presbyteris, etiam diaconos tanquam ejusdem, aut non dissimilis conditionis adjungit; et Hieronymus ubi eos presbyteris sacerdotio minores contendit, lucris tamen et dignitate, Romæ saltem majores, indignatur ille quidem, sed agnoscit tamen. Hinc etiam illud colligas, quod toties canonibus ac censuris contra illos opus fuerit, quæ superbientes, ac supra presbyteros sese efferentes, ipsis etiam episcopis interdum contumeliosos et injurios, (ut de quodam Cyprianus) in ordinem cogerent, ac fastum eorum reprimerent. Sed de his vereor ne nimis multa. Quæ tamen etsi prima fronte exigua videantur, observata, magni usus esse in antiquorum lectione comperientur. Pudet dicere, quam foede labantur interdum viri maximi, harum vel minimarum rerum ignoratione: hunc ipsum Optati locum nuper in admiranda doctrinae scripto incomparabili ita versum, ut nihil ipso indignius, et ab Optati mente magis alienum excogitari possit. MER. CASAUB.

(42) Quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio, etc. Novum hoc atque insolens est, ac nostra inprimis observatione dignum, quod Optatus hic etiam diaconos sacro sacerdotio comprehendit. Sane sacerdotis communem presbyteris et episcopis apud veteres appellationem, et sacerdotes pro episcopis; sa- B cerdotium autem pro episcopatu, ab illis haud raro dici, non potest ignorare, qui veteres scriptores, vel a primo, quod aiunt, limine salutavit: unde Augustino concilium 70, sacerdotum dictum alicubi: et apud Viet. Utic. de persecut. Vand. concilium tantorum sacerdotum, in edicto Hunnerici lib. m. In quo sane vel uno Victore singulis prope paginis turpiter impingat, qui sacerdotem pro episcopo, et sacerdotium pro episcopatu ab illo dici non animadvertat. Contra autem episcopus pro presbytero, ab antiquis aliquando positum esse, quamquam id rarius a doctis observatum est. Hinc ad discrimen vetu, illa loquendi formula manavit, ut primi ordinis sacerdos, pro episcopo dicatur aliquando; secundi autem ordinis sive gradus, sacerdos idem sit, qui vulgo presbyter. De qua loquendi formula multa doctissimus Săvaro ad Sidonium Apoll. non uno loco. Sed mirum, cum vir ille eruditissimus, hoc, inter alia, Optati testimonio suam sententiam, de duplici sacerdotio confirmet, et ejas verba laudet, quod de tertio quoque sacerdotii gradu, hic ibidem Optatus, illum tacere ac quasi consulto præterire, ne sententiæ quam volebat incommodaret. Sed contra antiquos canones, qui exerte diaconos ad ministerium non ad sacerdotium ordinari; nec plures quam duos illos presbyteratus et episcopatus, sacerdotii ordines esse sanciunt, usumque loquendi a veteribus receptum; non est quod unus aut alter locus, qualis hic Optati est, ubi sacerdotii latior acceptio, molestiam nobis facessant. At in jure canonico non rarum, ut sacerdotii appellatio, ad omnes in sacris (ut vulgo distinguunt) erdinibus constitutos extendatur, qua ratione etiam subdiaconos includit. Ita dist. 31, can. 44: Aliter se Orientalium traditio habet ecclesiarum, aliter hujus S. R. Ecclesiæ. Nam earum sacerdotes, diaconi et subdiaconi matrimonio copulantur, istius autem Ecclesiæ vel Occidentalium, nullus sacerdotum a subdiacono uɛque ad episcopum, licentiam habet conjugium sortiendi. Vide et can. omnium sacerdotum, etc., et, erubescant D impii, etc. Quin et omnes omnino clericos ea interdum appellatione comprehensos, reperias. Ita Victor Utic. lib. in: Si collatio desiderabatur, quare rapina rerum alienarum, non tantum sacerdotum, verum etiam laicorum? sacerdotes laicis opponit, clericos intelligens. Sed longe aliter hic Optatus qui cæteros om-nium ordinum quos omnes ministros appellat, a sacerdotio disertis verbis excludit: nec minus exerte diaconorum ordinem tanquam tertium sacerdotii gradum constituit. Dico igitur ad dignitatem diaconorum pertinere, et eo referri debere quod veteres plerique, Cyprianus, Augustinus, et alii, cum ordines ecclesiasticos recensent, vel solos episcopos, presbyteros et diaconos meminisse, cæteros omnino præterire; vel ut hic Optatus, cæteris, tanquam minorum gentium ordinibus, generali ministrorum, ministeriorum, vel únрeтov voce comprehensis, solos

Ibid. Ministri. Minores Clerici. ALBASP.

(45) Diaconos in tertio. Communionis Ecclesiastic primum locum occupant episcopi, secundum presbyteri, tertium denique diaconi. ALBASP.

(44) In tertio sacerdotio constitutos. Sacerdotii nomen hic usurpat generatim Optatus, pro jure ac potestate exercendi alicujus muneris ecclesiastici, quo sensu diaconi tertium in sacerdotio ordinem obtinere merito dici possunt. Du PIN.

« ElőzőTovább »