Oldalképek
PDF
ePub

641

primendis, vel antiquis resumendis erroribus adhibi- A patum ab anno 356 ad annum 380 producunt. Quidla, accurata observatione recensenda videntur, ut collatis S. Zenonis sententiis evidentius inspici possit, num contra Arium, an contra antiquiores hæreticos verba fecerit S. Præsul.

quid autem id est, procul dubio inter annum 356 et 380 circiter Zenonis Episcopi ætas statuenda est. De hoc ætatis systemate inferius.

§ XI.

[ocr errors]

Errorum hactenus recensitorum ætas ad
Gallienum usque.

Prætermissis hæreticis illis minus circa errores suos inter se consentientibus Ebionis, Artema, Paulique Samosateni ætas firmanda est; tum si qui ¡psorum errores Artemam inter et Samosatenum professi sunt, inquirendi. S. namque Alexander Patriarcha tres hos hæreticos ante Gallienum, vel sub Gallieni tempora eumdem errorem divulgasse, eosdemque Ario, et Arianis in Filii divinitate convellenda

Cœpit itaque Arius, teste S. Athanasio (Orat. pr. contra Arian.), contra S. Alexandri catholicam doctrinam insanire. Non semper Deus erat Pater, non eliam semper Filius: nam cum omnia sint ex nihilo, Dei Filius ex nihilo emersit. Et cum omnia sint condita, ipse quoque conditum quiddam, et opus haberi debet. Et cum omnia prius non essent, sed postea extiterint, fuit profecto cum Verbum non erat. Et quia non erat antequam fieret, principium existendi habuit. Tum enim extitit cum Deus eum conditum voluit. Inferius vero. Etiam id quoque addunt: Eum non natura B præcessisse testatur, ut vidimus. Brevis hæc chroin Patre existere, nec esse proprium ejus substantiæ Verbum, nec propriam sapientiam, in qua mundum istum creavit, sed in Patre esse aliud proprium, et peculiare Verbum, aliamque item propriam sapientiam in qua sapientia istud Verbum fecit. Atque adeo ipsum Dominum Christum respectu rationalium, quæ verbis utantur, Verbum esse nuncupatum. Arii errores enumerare pergit Athanasius. Rursus idem ait: Deum non nos propter illum, sed illum propter nos condidisse. Erat enim, inquit, solus Deus, nec erat Verbum cum eo. Deinde cum vellet nos procreare, tunc quoque istum procreavit, quem, postquam genitus est, appellavit Verbum. Non enim est Patris proprius, et naturalis foetus Verbum, sed et ipsum gratia extitit. Quin et hoc quoque jactant : Christum non esse naturalem, et C veram Dei polentiam, sed sicut erucæ bruchi appellantur potentiæ Omnipotentis Dei, ita ipsum quoque uppellari Omnipotentiam Patris. Etiam illud inter cœtera adjunxit, Filium non exacte cognoscere · Patrem, sed ne suam quidem ipsius substantiam plene cognitam habere.

Tota tandem Catholicos inter et Arianos contestatio ad unam Filii cum Patre consubstantialitatem vel asserendam vel negandam redacta est. Hujus rei ad comprobandam fidem, formulam a Valente Vasacio, aliisque gregalibus in Ariminensi Synodo exhibitam satis erit afferre: Credimus in unum, et solum, et verum Deum Patrem Omnipotentem, Conditorem Opificemque omnium : et in Unigenitum Filium Dei ante omnia sæcula, et initia, et ante omne tempus, quod in D intellectum cadere potest existentem

el ante omnem

comprehensibilem substantiam natum impatibiliter ex Deo, solum ex solo Patre, Deum de Deo, similem Patri suo, qui ipsum genuit, cujus, secundum scriras, generationem nemo novit, nisi solus qui eum genuit Pater. Vocabulum porro substantiæ, quia simplicius a Patribus positum est, et a populis ignoratur, et scandalum affert, eo quod in Scripturis non contineatur, placuit ut de medio tolleretur, el nullam posthac de Deo substantiæ mentionem esse faciendam (Refert S. Athan. de Syn. Ar. et Seleu.).

llac ætate S. Zenonem Veronensi Ecclesiæ præfuisse contendunt Domini Ballerinii, qui illius episco

nica disquisitio ad Epocham D. Zenonis firmandam
plurimum conducere dicenda est, cum ipsius senten-
tiis hos errores impetitos videamus. Ebion itaque
primo cadente sæculo circa annum Christi 82 a Til-
lemontio locatur (t. 11, not, pr. de Nazz. et Ebion. et in
Ch. an. 82. Sp. ad an. 74). Baronius vero ipsum ad
annum C. 74 refert. Suos Ebion errores non solum
in Asia sparsit, sed et Romæ. Ebionis errores Arte-
mas instauravit, non autem ipse primus, sed Theo-
dotus, seu Theodotion Bizzantinus, cui se cum ad-
junxisset Artemas, hæresim celebriorem reddidit,
damnatique sunt a Victore summo Pontifice circa
annum Christi 196. Theodotionem ante annum C.,
219 diem suum obiisse conjicit Tillemontius. Arte-
mas forte Theodotioni superstes, ut hæresis auctor
agnitus fuisse videtur. Hunc errorem licet a S. Pon-
tifice Victore damnatum, non subito extinctum fuisse
dicendum est: nam et in Tertulliano notatur. Et
Pater Deus est et Judex Deus est, non tamen ideo
Puter et Judex semper, quia Deus semper, nam nec
Pater potuit esse ante Filium, nec Judex ante delic-
tum. Fuit autem tempus cum et delictum, et Filius
non fuit, quod Judicem, et qui Patrem Dominum [a-
ceret. Hic circa annum C. 216 scribebat? Beryllus
quoque Bostrensis in Arabia Episcopus, circa Christi
annum 229 de eodem errore insimulatus fuit. Ausus
asserere (ut Eusebius narrat Hist. l. vi, c. 33), Do-
minum ac servatorem nostrum antequam inter homines
versaretur, non substitisse in propriæ personæ diffe-
rentia, nec propriam, sed paternam duntaxat divinita-
tem in se residentem habere: cumque ea de re plurimi
Episcopi quæstiones ac disputationes adversus illum
habuissent, rogatus una cum reliquis Origenes, pri-
mum quidem cum illo familiariter collocutus est, ut
quænam esset hominis sententia exploraret. Postquam
vero liquido cognovit quid diceret, errorem ejus cour-
guit, allatisque rationibus ac demonstrationibus con-
victum hominem quasi manu apprehendens ad veritatis
viam perduxit. Idem Origenes, qui ante annum C.
256 adhuc in vivis erat, hunc errorem redarguit.
Intelligat enim ille qui dicere audet : fuit aliquando
cum non esset filius. Ex quibus verbis optime infe-
runt doctissimi Ballerinii: Hinc quidem probatur, alios

quosdam hunc errorem id temporis docuisse quem Ori- A antequam nasceretur, seu alteram eo recidentem.

genes reprehenderet. Ad Gallieni tempora propius accessit, qui anno C. 266 obiisse dicitur, S. Dionysius Alexandrinus Patriarcha, hic ut iidem eruditissimi Ballerinii notant in epistola ad Euphranorem, cujus fragmentum suppeditat Athanasii epistola, de sententia Dionysii, no. 4, Sabellianos impugnans. Etenim ait, cum sit res facta non crat ante quam fieret: At ea de causa ad Dionysium Romanum ille delatus, et ab eodem reprehensus apologia se se purgavit, in quam multa conjecit, quibus eum errorem rejicit, quem subinde Ariani excepere: unde cum hi ejus auctoritatem pro se allegarent, Athanasius loco memorato, num. 9, prædecessoris sui sententiam optime vindicat, auctoritatemque ex inimicorum manibus noviter eripit, Eo

Fuit aliquando cum non esset, quibus Divino Filio æternitatem Ariani negabant, coeternitas, vocem sæpius inculcat, tract. 11, lib. 1, una originali coaternitate tract. vi, lib. 11, num. 4, cum quo originalis perpetuique regni una possessio: coæternitatis omnipotentiæque una substantia, una æqualitas, una virtus majestatis augustæ. Huc etiam illa pertinent tract. LV, ubi Filium paternæ antiquitatis solum conscium, id est coæternum Patri fatetur; et ut alia dimittamus tract. vi, exploratissime eam hæresim notat quæ modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum, fuisseque tempus quando non fuit. Hæc præcipue verba Baronium moverunt,

dem tempore Paulus Samosatenus errores quos ab В cum Arianam hæresim directe feriant : nemo énim Ebione et Artema hauserat, in lucem ausus est propalare, contra quem, ut vidimus, idem S. Dionysius scripsit.

Ebionis itaque hæresim primo adhuc labente sæculo exortam circa secundi sæculi finem, ac tertii initium ab Artemone instauratam, toto sæculo tertio usque ab Gallieni tempora, et post Gallienum quoque serpuisse adhuc in Ecclesia comperimus, non Alexandriæ tantummodo, sed et in Italia et Romæ vulgatam eam adoptavit Arius tanto Ecclesiæ Catholicæ detrimento, ut elapsis tot sæculis adhuc perniciem suam novis in Arianis diffundat.

§ XII. D. Zenonis textus adducuntur, qui contra Arii errores facere putantur.

lis prænotatis, quæ ad rem præsentem facere videbantur, nunc propius ad quæstionis nodum accedamus oportet, D. Zenonis textus, qui contra Arium laudantur, expendentes. Hos D. Ballerinii allegaut, quos iisdem ipsorum verbis hic exscribimus: ‹ Harum locutionum (ita Ballerinii) vocumque præcipuarum vis ut manifestior fiat, quid Ariani ex una parte senserint, quid ex alia Auctor contra scripserat, certis quibusdam capitibus exponere perutile fuerit, unde vel illi, qui non plane eruditi in hisce materiis sunt, Auctorem contra Arianos ex proposito disserentem agnoscant. Hi hæretici ex Athanasio in lib. de Decretis Nicœnis, num. 18, pag. 215, de Filio Dei loquentes hujusmodi formulis utebantur. Ex non existentibus non erat antequam genitus est. Fuit aliquando cum non essel. Quibus significaret Divinum Verbum, ex non existentibus, id est ex nihilo ut cæteræ creaturæ conditum, non fuisse antequam genitus est, unde et fuit aliquando cum non esset. His ut contrairet noster Autor cum Catholicis primum docuit, tract. 3, lib. 11, Deum Patrem, alium se, id est Filium Deum, genuisse ex se, ex innascibili sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, quæ habet habentem Filium paria procreavit. Et tract. 11, lib. 11, Totum se, inquit Páter, reciprocavit in Filium, quibus Divinum Verbum non ex nihilo, seu ex non exlantibus, sed ex ipsa Patris substantia genitum aperte prodidit. Dein ut exploderet alteram formulam, non erat

ante Arium similiaļdocuit, nemo ante hoc tempus adeo expresse hæresim hujusmodi notavit, et refellit, nec notare, et refellere quidem potuit. Hæc DD. Ballerinii. Antequam vero de his aliisque D. Zenonis allatis textibus agamus, præmittendum est.

[ocr errors]

§ XIII.
Mysterii SS. Trinitatis notitiam ab ipso
Ecclesiæ initio, præcipue vero tertio Ecclesiæ sæculo
floruisse.

Commendatissimus Petavius, Athanasii atque Basilii testimoniis adductis, evidenter ostendit: Primis illis Ecclesiæ sæculis complures extitisse Sanctos, et eruditos Patres, qui sinceram, et legitimam Trinitatis doctrinam, et ipsi tenerent, et tum docendo iis quibusC cum degebant, tum scribendo posteritati traderent. Idem præstat et Thomasinus; ex iisdem nos aliquas SS. Patrum sententias ad hujus paragraphi adornandum titulum seligemus, præcipue quæ tertii sæculi Patres protulere. Omissis itaque iis, quæ in libro qui Pastor inscribitur leguntur, et quæ in S. Clementis Romani, Iguatii martyris, Aristidis Atheniensis, Polycarpi martyris, qui primo sæculo recensentur monumentis: nec non Justini Philosophi, et martyris Irenæi, Athenagoræ, Theophili Antiochensis sententiis, qui secundo, easque apud ipsum Petavium videre est; illorum SS. Patrum monumenta, qui labente secundo vel tertio currente sæculo, de sanctissimæ Trinitatis mysterio meminere, expressiora desumendo proferemus in medium, cum ea hujus tractationis ætatem propius attingant.

Hippolyti Martyris qui floruit circa C. annum 222, de sanctissima Trinitate sententias profert Petavius Multo luculentiora perfectæ ac veræ divinitatis in Filio ejusque persona a Patre distincta Hippolytus idem testimonia dedit in Opusculis contra Beronem et Helicem, apud Anathasium, in quibus duplicem in Christo naturam accurate discernit, et divinam eamdem plane esse demonstrat, quæ est in Patre, Verbum enim Dei nulla re mutatum esse, dicit eo ipso quod carnem induit, nec in nullo prorsus in quo idem est cum Patre, factum esse idem cum carne propter exinanitionem; sed cujusmodi erat absque carne, ita mansisse extra omnem circumscriptionem. Rursus

Deum illum Infinitum simul et incircumscriptum A hominem esse ait, et intelligi utriusque substantiam perfecte perfectam habentem. Quod potest esse clurius summæ absolutæque Divinitatis in Christo præconium? Nam et infinitum Deum hunc esse prædicát, et immensum, et immutabilem, et idem omnino cum Patre, quod ad naturam attinet, cum sit ejus Filius, ideoque re ipsa distinctus. Denique, ‹ divinitas (inquit ex Anastasii versione) ut erat ante incarnationem, est et post incarnationem secundum naturam infinitam incomprehensibilis, impassibilis, incomparabilis (immo inalterabilis), inconvertibilis, per se potens, et ut totum dicamus subsistens, substantialis sola infinitæ virtutis Bonum. Potuitne vel hoc sæculo quisquam disertius, expressius, significantius divinitatem Filii, ac Personarum discrimen exponere, quam vel scriptor B ille fecit antiquus, antequam Nicænus Consessus liquidam ea de re scientiam explicasset?

Clementis Alexandrini de Trinitate Sententias, quas sine erroris suspicione scriptas fatetur Petavius ad librum primum de Trinitate videndas remittit. Nos ex Thomasino afferemus, qui Clementem ab omni erroris suspicione demonstrat alienuin. Vide (Thomasini verba sunt) (. th. Dogm., tr. 2, cap. 44, num. 1) ut ejus æternitatem ante tempora astrual. Nullus (hæc vero Clementis) certe hominum vel deorum fuit ante hunc mundum, non autern sumus ante mundi constitutionem, qui eo quod esse oporteret in ipso Deo sumus geniti. Dei Verbi sumus nos figmenta ratione prædita, per quem antiqui sumus, quoniam in principio erat Verbum: sed quoniam C Verbum quidem erat ab alto petita origine, divinum universorum principium, et fuit, et est. Quia autem nunc nomen accepit olim sanctificatum, potestate dignum, Christus, novum mihi vocatum est canticum. Ilic ergo Verbum Christus, et ut nos olim essemus, erat enim in Deo, et ut bene videmus, causa fuit. Nunc autem apparuit hominibus hic ipse Verbum, qui solus est ambo Deus, et homo. Vide ut mox Christum dicat ante carnem assumptam fuisse illum ipsum Deum, qui est, seu qui est ipsum esse, et in eo qui est, hoc est in Patre fuisse. ‹ Apparuit autem nuper qui prius erat Servator: apparuit qui est in eo qui est: ó év tổ övtɩ öv, quoniam Verbum, quod erat apud Deum doctor apparuit, per quod omnia sunt fabricata et infra. ‹ Verbum Dominum, qui revera est Deus manifestissimus, qui est universorum Domino exæquatus, quoniam erat ejus Filius, et Verbum erat in Deo Apertissime Deum esse Verbum docet, et Patri coæqualem quo Filium.

Ab libro Pædagogi primo vide ut tres divinas Hypostases conjungat, a reliquis sejungat omnibus, ei subjungat totam naturam intellectualem, Ecclesiam. 0 miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam universorum Verbum, et Spiritus sanctus unus, et ipse est ubique. Una autem sola Mater est Virgo: mihi autem placet eam vocare Ecclesiam. Plura apud eumdem Thomasinum vide.

D

Clementi Alexandrino Origenem subjiciemus discipulum Magistro ex eodem Thomasino; de quo lamen contraria nobis forte alleganda erunt inferius, cum a se ipso sæpe diversus, quandoque sibi contrarius Origenes inveniatur, ut vere de illo dixerit S. Hieronymus: Interdum magnus dormitat Homerus. Origenis testimonia, quæ subdimus ex S. Athanasio Thomasinus desumpsit. Si est, inquit Origenes, ulla imago invisibilis Dei, ipsa quoque imago invisibilis fuerit; immo hoc quoque ausim addere, quod cum sit ille similitudo Patris fieri non posse, ut fuerit quando non fuerit. Quando enim Deus, qui secundum Joannem Evangelistam lux dicitur, splendore caruit suæ Majestatis? ut quis audeat Filio principium adscribere quasi antea nondum existenti ? Quando autem non erat ineffabilis illa, innominabilis, inenarrabilisque Patris substantiæ imago, forma, ratio, quæ Patrem cognoscit? Cogitet secum quicumque audebit dicere; Erat quando non erat Filius se hoc ipsum dicere. Erat quando sapientia non erat, quando ratio non erat, quando vita non erat. Et statim ibidem. Idem Origenes alibi dicit: Sed fas non est, neque periculo vacuum est ob infirmitatem nostram, quantum in nobis est, spoliare Patrem Unigenito suo, secum semper existente Verbo; spoliare item eum sapientia in qua lætabatur; inde enim colligeretur eum non semper lætatum fuisse : Ecce nos demonstramus istius modi sententiam a Patribus ad Patres quasi per manus traditum esse. Vos autem novi Judæi, et Discipuli Caiphæ, quos verborum vestrorum Patres ac Majores demonstratis, cum ne unum quidem ex prudentibus, aut doctis in auctorent citare possitis.

Theognostum addimus ex Athanasio: Cum eum cum Origene simul nominatum vides in bibliotheca Photii. Discite (ita Athanasius) igitur nunc, Christo rebelles Ariani, Theognostum virum disertum non abhorruisse a vocabulo substantiæ, scribens enim de fide hipolyposeon ita locutus est: Non forinsecus aut ex rebus extraneis Filii substantia constat, neque ex non entibus producitur, sed ex Patris substantia ita progenitus est, ut a luce jubar, ut ex aqua vápor. Neque enim id ipsum est quod aqua, neque jubar id ipsum quod sol, sed non alienum tamen rerum ut profluentem eum esse dicas Patris substantiæ, idque ita ut interim substantia illa Patris divisionem non patiatur. Quemadmodum enim sol non diminuitur suis ex se profluentibus radiis ; ita nec substantia Patris diminutionem sustinet, imaginem sui Filium progignens. i

(

Ultimo Neocæsariensem Gregorium adducimus, qui sua in Fidei confessione sic habet: Unus Deus Pater Verbi viventis, Sapientiæ subsistentis, et virtutis suæ et figuræ sempiternæ : perfectus perfecti Genitor: Pater Filii Unigeniti, Unus Dominus, solus ex solo, Deus de Deo et Filius verus veri Patris. Mox, et unus, inquit, Spiritus Sanctus ex Deo substantiam habens, etc. Imago Filii, perfecti perfecta, vità viventium causa, Fons sanctus, sanctitas sanctificationis præstatrix. › Postremo ita concludit, Trinitas perfecta. »

648

Haec satis esse videntur ad sanctissimæ Trinitatis A nito Unigenitus, de solo solus, de toto lotus, de vero

et Incarnationis fidem notam et manifestam tertio præsertim Ecclesiæ sæculo demonstrandum, Plura qui cupit apud Petavium et Thomasinum inveniet. Illud tamen modo liceat observare, quanti hæc SS. Patrum, quos laudavimus, facienda sint monumenta, ad Arii Arianorumque profligandos errores. Num itaque Hippolytus Martyr, Clemens Alexandrinus, Origenes, Theognostus, Gregorius Neocæsariensis, Ario et Arianis posteriores sunt reputandi? Cur itaque Ario posterior Noster Zeno?

§ XIV. D. Zenonis sententiæ, quibus Arianis contraire ipse S. Pater creditur, considerantur.

Ad sententias D. Zenonis examinandas procedendum modo. Prima ex Tractatu, seu Sermone tertio B secundi libri allegatur. Deum Patrem, Alium se, et Filium Deum, genuisse ex se ex innascibili illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum, omnibus quæ habet habentem Filium paria procreavit. Totum hunc sermonem, quia brevis est hic exscribemus : non enim omnes, qui hæc nostra legent, sermonum S. Zenonis copiam habebunt. Principium, fratres dilectissimi, Dominus noster incunclanter est Christus, quem ante omnia sæcula Paler in profundo suæ mentis arcano insuspicabili ac soli sibi nola conscientia Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur. Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque sapientia sapientiam, omnipotentia omnipotentiam propagat. De Deo nascitur Deus; de ingenito unigenitus, de perfecto perfectus. Totum Patris habens, nihil derogans Patri. Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur in Patre æqualis in omnibus, quia Pater in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, quæ habet habentem Filium paria procreavit, qui est Deus Benedictus in sæcula sæculorum.

Hoc in sermone contra nullum errorem invehit S. Zeno, sed Filii divinitatem populo explicat. Quomodo igitur vel leviter suspicari potest, ipsum Arianis contradicere? Hic (Arianis) ut contrairel noster auctor, cum Catholicis primum docuit, etc. Nonne conformiter loquitur, et D. Hippolyto, qui verbum dicit idem cum Patre. S. vero Zeno dicit, quod Pater in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili scilicet sua illa substantia? Et D. Clementi Alexandrino, qui ait: Universorum Principium et fuit et est (Verbum). D. Zeno initio sermonis : Principium, Fratres dilectissimi, Dominus noster incontanter est Christus. Item S. Clemens de Filio. Erat enim in Deo, qui est in eo qui est el, Verbum in Deo. S. Zeno pariter: De Deo nascitur Deus, qui erat antequam nasceretur in Patre æqualis in omnibus. Thaumaturgus tandem Gregorius, qui Gallieni tempore obiit, de Patre et Filio sic loquitur: Perfectus Perfecti Genitor, Pater Filii Unigeniti, Unus Dominus, solus ex solo, Deus de Deo. Cui non tantum eodem sensu, sed iisdem ferme verbis concinit S. Zeno: De Deo nascitur Deus, de inge

C

D

verus, de perfecto perfectus. Cum ergo neque Martyr Hippolytus, nec Alexandrinus Clemens, nec Thaumaturgus Gregorius tot annos Ario antiquiores contra Arianos egerint; neque S. Zeno contra eosdem egisse dicendus est.

Si vero dandum est aliquid, S. Zenonem videlicet in laudato sermone errorem aliquem confutasse, certe nonnisi iis in verbis: Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur in Patre æqualis in omnibus. Quibus non alius carpitur error, nisi Ebionis, Artemæ, ac Pauli Samosateni tanto ante Arium asserentes, Christum Dominum ante Mariam non fuisse. Non enim probanda videtur tertia nativitas Verbi, licet per similitudinem, quam doctissimi Ballerinii comminiscuntur. Cum D. Zeno duas tantum Christi nativitates apertissime agnoscat de hoc tamen inferius. Eumdem errorem arguit, et Origenes : Cum sit ille similitudo Patris, fieri non posse ut fuerit quando non fuerit. Cogitet secum quicumque audebit dicere: Erat quando non erat. Nulla itaque ratio ex verbis hujus Tractatus D. Zenonis erui potest, qua ipsum Arii vel Arianorum errores oppugnasse probetur.

Ad secundum tractatum quod spectat, ex eo. illa verba adducunt Domini Ballerinii: Totum se (Pater) reciprocavit in Filium: quibus, (ut ipsi inferunt) Divinum Verbum non ex nihilo, seu ex non extantibus, sed ex ipsa Patris substantia genitum aperte prodidit. Utique fatendum est, non modo ex hujus sermonis verbis Filium consubstantialem esse Patri, sed ex pluribus aliis D. Zenonis sententiis apertissime illud inferri. At quid inde ad Arianos? Cum plurimi SS. Patres, Ario anteriores, et primo, et secundo, et tertio Ecclesiæ sæculo scribentes id aperte docuerint. Theognostus quidem ante Arium apertius quam D. Zeno Athanasio teste idem asseruit. Non ex non extantibus, sed ex Patris substantia productum esse Filium.

Hoc in secundo sermone adnotantibus iisdem Dominis Balleriniis S. Zeno contra Hermogenem aliosque hæreticos agit, qui materiam Deo coæternam et increatam posuere; seu potius ( ut iidem arbitrantur) S. Zenonem appellare hoc loco Poetas, et Philosophos Gentium, qui eumdem errorem jamdiu docuerunt. Mibi tamen Sabellii hæresis S. Zenonis coæva bic suggillari videtur. Sabellius etenim Hermogenis de ingenita materia errorem amplexus est. Conjecturæ huic favet, quod in hoc eodem sermone S. Zeno distinctionem divinarum Personarum egregie exprimit. Hic est Deus noster qui se digessit in Deum. Hic Pater qui, suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibi derogaret. Denique alter in altero exultat cum Spiritus Sancti plenitudine una originali coæternitate retinens. Eadem aptissima similitudine explicat, ut in eodem sermone videre potes. Omnia autem hæc optime faciunt contra Sabellium. S. vero Zenonem iis in disserendis imitatum fuisse Lactantium dicere arbitrium est. Probandum prius Zenonem Lactantio posteriorem. Si vero S. Zeno

ante Lactantium scripserit, ut Deo adjuvante osten- A neratio Christi ex Patre ex æternitate non potest indemus, Lactantius Zenonis imitator dicendus telligentia comprehendi. Vides contentionis cardinem erit.

Ea quoque eruditissimorum Adnotatorum nota admittenda non est. Ad illa etenim S. Zenonis verba : Hic Pater, qui suo manente integro statu totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret, sanctum Zenonem Arianos carpere volum. Ne quis fortasse ex generatione Filii immutatam Patris substantiam putaret. Ariani enim Catholicis eamdem Patris et Filii substantiam confitentibus exprobrabant, hac ratione Filium particulam esse divinæ substantiæ, quæ per generationem a Patre separata fuerit. At eamdem sententiam antiquissimus Justinus Martyr apertius expressit in dialogo cum Triphone : Virtutem illam esse Dei, ac Deum a Propheta nuncupari, non ita ut B solis lux solo vocabulo numeretur, sed numero alterum quiddam : non tamen recisione tanquam Patris substania secetur, uti cætera divisa, atque secta non sunt eadem atque erant ante sectionem; exemplumque affert: Ignis a quo multi accenduntur ignes, sine ulla ejus immutatione, a quo plures accensi sunt. Quid contra Arianos expressius? Tertullianus etiam contra Praxeam de tribus Personis agens ait: Quomodo autem numerum sine divisione patiuntur procedentes retractatus demonstrabunt. Adde quæ § 13, ex Athanasio de Theognosto retulimus. Nec substantia Patris diminutionem substinet imaginem sui Filium progignens. Erit itaque Justinus, Tertullianus, Theognostus Ario posterior? Apagesis. Neque Zeno igitur. Ex iis vero evidenter agnoscitur, divisionem divinæ C substantiæ ex distinctione Personarum Sanctissimæ Trinitatis illatam, non esse argumentum a solis Arianis Catholicis objectum; sed Judæis, Patripas sianis, Sabellianis, ac Samosatensibus, seu Paulianistis commune.

esse æternitatem Filii in errore Ebionis, Artemæ et Pauli Samosateni, qui idem sentiebant. Sex quoque episcopi in epistola ad eumdem Samosatenum, coæternitatis voce licet non utantur, adest tamen sensus idem in verbis: Hunc Filium qui semper cum Patre est, credimus implevisse voluntatem Patris in creatione Universi (extat apud Labbe cum præc. T. 1 Conc. p. 845). Si recolas ea, quæ § 15 habentur, intelliges profecto notitiam coæternitatis Filii cum Patre adeo vetustam esse, ut ab ipso initio Ecclesiæ inter Christianos manifesta fuerit: Qui namque unum Deum in tres distinctas Personas profitetur, et coæternum Filium cum Patre confiteatur oportet. § XV. Tractatus septimus lib. secundi, in quo S. Zeno præcipue in hæreticos agit, speciali consideratione perpenditur.

Superius alios D. Żenonis Tractatus seu Sermones consideravimus, in eis vero contra hæreticos aperte non disserit; at in hoc contra hæreticos manifesto disputare se dicit. Quibus omnibus exempla vel ratio, quam prosecuturi sumus, argumentationis totius uno ictu omnes nervos abscindit. Initio itaque contra tres præcipue sectas Christi Divinitati infensas tractare proponit, ita enim exorditor : Licet Sectæ sint plures, quæ injuriam Christi fabulari nitantur, tamen tres sunt quodam modo principales, e quibus duæ ejus quam cupiunt depravatam simulant se esse cultrices. Una denique asserit, J. C. ab utero Virginis Maria sumpsisse principium, Deumque exinde ob justitium factum esse non natum. Alia modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum, fuisseque tempus quando non fuit. Tertia Judæa est vere cœca, quæ cum in lege (ut dicere solet) sua legat ubique duas Patris et Filii designari Personas, tamen nunc usque contendit, Deum Filium non habere. Quæ sint hæ sectæ a D. Zenone designatar, videndum modo est.

Clarissimi Ballerinii Photinianos D. Zenonem indicasse in prima recensitarum seclarum adnotant. Photinianos autem, quos alii Zenonianæ ætatis Patres passim refellunt nostrum Auctorem voluisse perstrin

Idem dicendum est de coæternitatis voce sæpius a divo Zenone inculcata Tract. n, lib. п, Tract. vi, lib. 11, num. 4, ut exploderet alteram formulam: « Non erat antequam nosceretur; seu alteram eo recidentem: Fuit aliquando cum non esset. His nempe formulis non solos Arianos Filio æternitatem negasse constat, sed præ aliis, et Ebionem, et Artemam, et Paulum Samosatenum; quare S. Dionysius Alexandrinus, et ipse eamdem coæternitatis vocem sæpius inculcat contra ipsum Samosatenum : Unus D gere, facile intelliges. Cum vero Photinus non eumest ergo Christus, qui est in Patre coæternum Verbum, una ejus Persona, Deus invisibilis, et visibilis factus. Deus enim apparuit in Carne natus ex Muliere, qui erat ex Deo Patre genitus ex utero ante Luciferum, tamquam ex corde Verbum ex Patre editum, et simplex, atque expers partium Verbum Caro factum est secundum Scripturas, non divisum in carnem, et Verbum, quasi in homine habitet Verbum, hæc enim fuga generationis est (in Ep. ad Paulum Samosalenum). Samosatenus ipse S. Dionysio objicit (Qu. 5): Quomodo igitur qui crescebat et confortabatur hunc dicis ante sæcula esse, et simul cum Patre ingenito non habentem initium, et coæternum ? Cui Dionysius: GePATROL. XI.

dem errorem hic a S. Zenone indicatum docuerit, ipsum hic non perstringi dicendum est. Una denique asserit J. C. ab utero Virginis Mariæ sumpsisse principium, Deumque ex inde ob justitiam factum esse, non natum. Ita S. Zeno. Photinus vero: Non ab utero Virginis Mariæ, sed tunc Christum esse cœpisse, cum Spiritus Sanctus visus est super illum.

Cum vero Photinianos potius insectatus S. Zeno dicendus sit, eam rationem afferunt: Quatenus vero idem ob justitiam Deus factus traditur, fuit quidem hic Nestorii celebris error, at qui jamdiu ante a Paulo Samosateno et Photino prædicatus fuerat, hoc tamen discrimine, quod Nestorius, notante Garnerio dissert.

21

« ElőzőTovább »