Oldalképek
PDF
ePub

sexto, qui in prælo commissis est sextus de Pascha. A littera Z, verbo S. Zeno, ad verbum refert judicium

Incipit Præfatio Paschalis. Et vigesimo sexto in prælo commissis septimo de Pascha. Incipit præfatio. Et quadragesimo quarto in prælo commissis octavo, Præfatio Paschalis. Cum vero ex antiqua Liturgia Gallicana apud Martene (Tom. v, pag. 86 edit. Paris., An. 1717) constet, solere ante lectiones Prophetarum, et Apostolorum legi præfationem ad cohortandam plebem, ut debita religione sacris interesset; has forsitan præfationes in eum vel similem usum composuit, vel dictavit S. Zeno, idque verisi. mile esse colligi ex eo potest, quia in his parvis sermonibus de Mysteriis agitur quæ eo die celebrantur. Nam, et in excusis quidam sermones breves inscribuntar: Invitatio fontis, vel Invitatio ad fontem, quibus Catechumenos baptizandos alloquitur. Alii quoque incepti sermones esse possunt, quos non scripserit D. Zeno, sed dum verba faceret, eos exceperint ipsius discipuli, neque postea absolverint, imperfectosque reliquerint. Quapropter aliqui sermones eadem habent, quæ alii, quia, ut puto, plures erant, qui sermones exciperent, et sensum retinentes alii verbis aliis exponerent.

1 CAPUT IX.

Sixti Senensis : de suo hæc addit: Cæterum cum tomo secundo Bibliotheca SS. PP. editionis secundæ extent eodem titulo S. Zenonis Veronensis episcopi, et martyris, el doctoris eximii de pluribus Scripturæ locis, et rerum Divinarum argumentis. Veronæ quoque editi fuere anno 1588, quibus potius affirmare videtur sermones esse S. Zenonis, quam negare. De Bellarmino jam vidimus (Cap. 8) quid in illis sermonibus reprehendat, et cum ad Baronii censuram lectorem remittat, pro S. Zenone sentire videtur. Miræus, in Auctario de Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 25, hæc habet : S. Zeno Veronensis episcopus sub Gallieno Imperatore Martyrium fecit; ejusque meminit Gregorius Magnus, lib. m, cap. 19, in Dialogis. Sub ejus nomine B editi sunt sermones varii primum Venetiis 1508, et postea emendatius 1586 Verona. Horum non paucos ex Basilio, Hilario, et aliis posterioribus Auctoribus transcriptos esse notant Sixtus Senensis, Molanus, Bellarminus et alii. Præter hos, et Baronius in notis ad Martyrologium consuli poterit. Non omnes igitur sermones D. Zenoni præripit Miræus, sed eos tantum qui apud alios reperiuntur, præsertim cum adstipuletur Baronio, qui demptis quibusdam, reliquorum sermonum S. Zenonem fatetur auctorem. Fallitur etiam Labbeus in numero sermonum, quos nonaginta recenset. Sunt autem quatuor et centum. Quæ contra affert de sermonibus S. Basilii et Hilarii, de his supra (Cap. 3, cap. 6, cap. 7). Item de styli diversitate. De sermonibus contra Arianos nihil addendum his, quæ supra diximus. Suam tamen sententiam de sermonibus S. Zenonis non videtur tulisse Labbeus: Initio enin Baronium consulendum monet; tum Joannis Marie judicium refert in expurgatorio indice, ejus hæc verba sunt: Joannes vero Maria in expurgatorio indice nihil videtur velle affirmare. Cæterum, inquit, his pro assertione sermonum S. Zenonis obstantibus non magnis conjecturis, nonnullos non esse illius existimal Baronius, præsertim quibus Ariana hæresis confulatur. Multas rationes et optimas conjecturas ad id probandum se habere profitetur. Mibi tamen Baronio assentiri videtur Joannes Maria, cum aperte dicat conjecturas contra sermones S. Zenonis non esse magni ponderis. His pro assertione sermonum S. Zenonis obstantibus non magnis conjecturis. Quod de

Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur. Philippus Labbe de S. Zenone agens aliena opera et parum sincera in hac concinnanda dissertatione usus est. Quæ enim contra S. Zenonis sermones congerit non omnia cum relatis conveniunt auctoribus. Falso tribui S. Zenoni sermones de quibus agimus, C primum asserit, suæque astipulari sententiæ plures putat, eosque recenset. Ita sentiunt, inquit, ex Catholicis Auctoribus Sixtus Senensis, Baronius, Molanus, Possevinus, Bellarminus, Miræus, eorumque simii Cocus, Rivetus, similesque novatores critici; ut oleum operamque apud idoneos Judices perdidisse videatur Raphael Bagatta et Baptista Perettus, qui adversus Sixti Senensis doctissimam censuram, eos saltem omnes, Zenoni Veronensi episcopo sub Gallieno martyrium passo vindicare voluerunt. At fallitur dum pro se adducit Baronium, ut ipse Tillemontius observat (Tom. iv, not. 6, de persecut. Valer.) Baronius namque quosdam tantum sermones ex iis, quorum Auctor dicitur, S. Zeno, eidem adscribendos negat; reliquos D. Zenonis proprios agnoscit, et quorumdam loca in An- D múm ad Perettum el Bagattam spectat, utrumque

nalibus habet, ut supra notatum est. (Cap. 5). Neque Bagattam et Perettum oleum et operam perdidisse putat, qui eos suis in annotationibus (Prid Id. April.) ad Martyrologium Romanum commendat. Plura autem eodem argumento erudite notata habes in præfatione Operum S. Zenonis (hæc Bagattæ et Peretti est), quæ jussu et diligentia Illustrissimi, et Reverendissimi Augustini Valerii cardinalis amplissimi episcopi Veronensis nuper sunt edita. Probamus quidem ea ut multo studio egregie curatum opus. Licet in aliquibus, ut diximus, in his quæ ad veritatem quorumdam sermonum spectant, non æque eidem assentiamur. Molanum non vidi. Possevinus, tomo tertio Apparatus sacri,

omnés sermones nomine S. Zenonis inscriptos eidem tribuisse videtur affirmare Labbeus. Ut oleum operamque apud idoneos judices perdidisse videatur Ra phael Bagatta, et Baptista Perettus, qui adversus Sixti Senensis doctissimam censuram eos, saltem omnes, Zenoni Veronensi episcopo sub Gallieno martyrium passo vindicare voluerunt. Ut constet quid Bagatta et Perettus circa eosdem sermones affirmare voluerint, eorum verba ex præfatione superius allegata exscribemus. Quod autem tres sive quatuor sermones in his reperiantur, quos S. Zenoni aliqui putant adscribi non posse; nempe, qui inscribitur de præcepto, Attende tibi; Sermo de Evangelio secundum Lücam de triplici tenta

tionum specie. Sermo de livore et invidia, et sermo de A cima Aprilis de Martyrio S. Zenonis agens palino

diam canit. Ex quo autem, ut accepimus, non accipit Veronensis Ecclesia duos Zenones, a priori vostra sententia haud inviti recedimus. Hoc animadvertit Tillemontius, non tamen animadvertit Ughellus, nec Papebrochius, qui Baronium citant pro assertione duorum Zenonum. Sola namque S. Ambrosii allata epistola duos admittere Zenones, vel priorem tempore Gallieni, de medio tollere, ut Dupinius et alii contra historiam et traditionem Veronensis Ecclesiæ contendunt, arduum sane est. Baronius enim, qui S. Ambrosii epistolam viderat, ejusque auctoritate litem componi de sermonibus S. Zenonis posse putarat, cum audivit Veronensem Ecclesiam unum tantum recipere Zenonem, ab opinione duorum Ze

jejunio, qui inter S. Basilii homilias græce scripti reperiuntur, quamvis argumenta non desint, quibus probare liceret, eos quoque sermones ad S. Zenonem nostrum pertinere, cum etiam plurimos summo studio et gravissimis laboribus in Græcia multo ante S. Basilium prædicando ad Christum converteret, tamen ea in re contentiosi esse nolumus. Ad id vero quod Auctor Bibliothecæ Sanctæ scribit, nempe septem sermones in Psalmos, quos enumeravit, esse descriptos ex S. Ililarii commentariis, dicimus illum quoad numerum errasse. Sermones enim in Psalmum LXXIX, et in Psalmum c, in commentariis S. Hilarii non reperiuntur. Quoad reliquos quinque, cum duo sermones de Psalmo cxxx, in his sermonibus legantur, secundus vero sit certis quibusdam vocabulis, et iisdem fere sententiis similis priori, B nonum recessit. Verba autem S. Ambrosii, hæc sunt qui quidem prior in commentariis S. Hilarii non reperitur, eum etiam, secundum scilicet, dicimus a S. Zenone more suo fuisse aliqua ratione repetitum, et propterea ad illum pertinere; sed in commentariis S. Hilarii ab aliquo fuisse insertum, quemadmodum videmus inter Opera Hieronymi, Augustini, et aliquorum SS. PP. conciones et libellos non ignobilium auctorum irrepsisse. An vero reliqui quatuor eadem ratione fuerint in iisdem commentariis inserti, aliorum sit judicium. Si ergo aliorum judicio stare non renuunt, et de his de quibus dubitatur sermonibus nolunt esse contentiosi non ea igitur Bagatte et Peretti mens est, ut probent omnes sermones S. Zenoni esse tribuendos.

CAPUT X.

De Dupinio el Combefisio.

(Lib. vi, cap. 46) : Tu autem (ad Siagrium episcopum Veronensem scribit) sine alicujus fratris consilio hoc judicium tibi solus judicandum putaris, in quo tamen ante judicium præjudicium feceris, ut puellam Zenonis S. Memoriæ judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione, post tot annos sine auctore criminationis, s'ne accusatore, sine professore delationis in periculum reatus deducendam arbitrarere. Nihil aliud de Zenone subditur in tota hac Epistola, neque in sequenti ad eumdem Siagrium Veronensem episcopum. Quibus in verbis, ut patet, S. Ambrosius Zenonem episcopum non dicit, ut Tillemontius affirmat, quamvis ex probata, ac benedictione sanctificata Indicia (si benedictio pro solemni consecratione intelligaC tur, quod aliorum judicio relinquo) Episcopum fuisse Zenonem conjicere liceat. At illud certum est, a S. Ambrosio hunc Zenonem, nec Verönensem dici, neque Siagrii decessorem. Itaque ex iisdem S. Ambrosii verbis error manifestus apparet Ughelli (Tom. v Ital. Sacr. de Epist. Veron.), Papebrochii (In Actis SS. Aprilis duod. die, cap. 1, n. 2), Labbei, Combefisii, qui Siagrium successorem Zenonis ponunt auctoritate S. Ambrosii male percepta, ut in verbis supra relatis constat. Nam ex eadem Epistola, si bene inspiciatur, contrarium potius videtur intelligendum. Tunc enim ille Zeno, quem S. Ambrosius nominat, Veronensis Episcopus putari posset, si Indicia virgo a Zenone probata, et benedictione sanctificata fuisset Veronensis ejusdem Zenonis subdita. Indiciam vero non fuisse Veronensem apertissimis conjecturis evincitur ex eadem epistola D. Ambrosii. Primo namique S. Ambrosius Siagrium arguit, quod sine præcedenti inquisitione Indiciam virginem inspectioni subjecerit. Tu autem sine alterius fratris consilio hoc judicium tibi solus judicandum putaris. Si Veronensis fuisset Indicia, consilio minime indiguisset, cum sibi nota foret tamquam subdita: si ergo ita eum reprehendit, hoc facit eo quod Indicia non erat subdita episcopo Veronensi; quod magis constat ex illis verbis: Tibi soli judicandam putaris. Non enim hoc potest intelligi de asciscendis sibi in judicio Sacerdotibus Veronensibus, qui judicandi potestatem non habebant, quæ penes Siagrium tota erat in diœcesi Veronensi, scd

Dupinus more suo temere admodum de D. Zenone in hac sermonum controversia judicat. At nihil habet quod ab aliis non mutuetur. Nam quod circa errores Arii sermone quinto de nativitate a Baronio accepit, jam supra capite septimo evidenter apparet ipsius Baronii testimonio, etiam ante S. Zenonem, eoque magis ante Arium, errores ipsius Arii fuisse damnatos. Sermones qui apud SS. Basilium et Ililarium reperiuntur, ut ipse Dupinius ex Sixto Senensi et Bellarmino notat, reliquis sermonibus S. Zenonis nihil obesse diximus capite tertio. Errorem annorum in sermone de continentia cum Baronio corrigendum agnovimus capite quarto. Ita de Combefisio dicendum, D cum et ipse nihil afferat, de quo supra actum non sit. Videndum remanet an alter S. Zeno vere extiterit, cujus opus Sermones, de quibus controversia est esse possint.

CAPUT XI.

Unus est S. Zeno Veronæ Episcopus.

Duos fuisse Zenones et ipse Baronius credidit, ut videre est in adnotationibus ad Martyrologium Romanum tertia Maii, ubi agens de S. Juvenale Narniense Episcopo, Veronensem Ecclesiam in exemplum adducit, quæ duos Zenones habuerit, ut et in Narniensi Cathedra duos Juvenales sedisse probabile reddat. In notis autem ejusdem Martyrologii duode

neque qui eam benedictione Deo sacraverat Zeno a S. Ambrosio laudatus Veronensis putandus est: eique S. Zenonis Episcopi Veronensis sermones adscribendi non sunt.

Quare Godefridus in Vita S. Ambrosii, lib. 1x, cap. 8, hanc Indiciam nulla ratione adductus vel auctoritate Veronensem dixit. Cautius Tillemontius egit, qui eam Veronensem asserere non est ausus. Carthaginensem forte potius dicendam puto. Nam cum Ambrosii testimonio eam Romæ domi suæ fuisse constet, et Paulinus Ambrosii Vitæ scriptor alias duas virgines simul cum sorore ejusdem Ambrosii virginitatem coluisse dicat, quas inter Indiciam fuisse optime conjicit Baronius in Vita Ambrosii. Aliæ item Virgines se illi junxerunt, inter quas fuit Indicia. Harum vero alteram, dum Paulinus scriberet, Carthagine confectam ætate degere ipsemet testatur: eam Carthaginensem putare minime quidem a veritate alienum videri potest. Haec sunt Paulini verba. Postea vero cum adolevisset, et esset (Ambrosius) in urbe Roma constitutus cum matre vidua, et sorore, quæ Virginitatem jam fuerat professa comite alia Virgine, cujus Virginis soror Candida, et ipsa ejusdem professionis, quæ nunc Carthagine degit jam anus.Fateor tamen ex verbis allatis, non satis constare an Candida, vel cjus soror, Carthagine fuisse dicatur: at cum sorores eas fuisse affirmet Paulinus, communem amborum patriam putare tutius videtur. Neque ab hac me removet opinione, quod Indicia sororem matrimonio junctam Veronæ habuerit, cum et tertiam sororem habere potuerit, et inter exteros non raro matrimonia jungantur: neque illud quod Ambrosius addit, scilicet Indiciam Romæ ipso absente domi suæ fuisse. Habitasse eam Romæ in domo nostra nobis absentibus. Absentiam namque suam indicasse Ambrosium ea ratione putandum est, ne videatur Indicia propter Ambrosii præsentiam virtutem, castitatemque coluisse non vero credendum est dum adhuc adolescens Romæ fuit Ambrosius in ejus domo, eo etiam præsente non habitasse: cum Paulini testimonio constet alias virgines eo tempore cum Marcellina Ambrosii sorore fuisse.

de aliis episcopis. Nam pluribus in locis degit Indi- A Indiciæ mores. Si vero Indicia Veronensis non erat, cia, ut inferius videbimus. Si autem sibi subditam judicasset Siagrius, quem alium in judicando collegam ei fuisset opus adhibere? Num de imperitia notare Siagrium Ambrosius voluit, quasi assessore indigeret? Doctissimus fuit Siagrius, ut Ughellus testatur. Dicendum est itaque quod licet Veronæ commissum stuprum diceretur, tamen virgo, ut putabatur stuprata, Veronensis non erat, et ea de causa ipsius episcopum esse consulendum, ut de Indicia ejusque moribus haberetur notitia. Ex quo etiam conjicitur, neque Mediolanensem fuisse Indiciam, cum ipse S. Ambrosius ab aliis notitiam de ea quæsierit. Præsertim cum hoc judicium nostrum cum fratribus et consacerdotibus nostris participatum processerit. Episcopos autem fuisse eos, a quibus consilium exquisie- B rit, ipsemet dicit in fine epistolæ. Die ipso, qui dictus erat cognitioni, subtraxerunt se episcoporum conventui. Quod autem subdit de benedictione et probatione Zenonis, si Verouæ probata et sanctificata fuisset Indicia, certe hoc non reticuisset Ambrosius; quare videtur hanc Siagrio præbuisse externam notitiam ad culpatæ Virginis defensionem. Hoc vero tantum dicit Indiciam Veronæ fuisse tempore suspecti partus, et opinati stupri. Hic vero cum editus partus, et expositus, vel necatus (dum invidiæ magis quam probationi consulitur) dissipatus sit per aures universorum, stran gulata est libertas calumniarum. Si peperit nempe Veronæ fuit. Visebatur frequenter a virginibus et mulieribus, in honore semper erat. Visebatur a sacerdotibus propter pudicitiæ reverentiam, et gravitatis speculum. C Quomodo ergo potuit occulere crimen, quod se vel specie sui proderet? Quomodo texit uterum? Quomodo parturiens vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor. Cum vero altius repetit de conversatione Indiciæ, non Veronenses adhibet testes Ambrosius, sed sororem suam, ibidem affirmans Indiciam Romæ habitasse. Habitasse eam Roma in domo nostra nobis absentibus, nulli eam se virorum familiaritati dedisse. Aliam adhibet testem, quam filiam vocat, forte quia Mediolanensis erat, ideoque sibi subdita. Paternam quoque filiam nostram interrogavi. Diu autem Romæ fuisse putandum est, parvi enim temporis mora ad vitæ mores discernendos satis esse non poterat. Et hanc Romæ moram ante Episcopatum S. Ambrosii fecisse conjicitur ex eo quod ipse dicat nobis absentibus. Si D enim sui Episcopatus tempore Romæ fuisset Indicia, superfluum videretur ipsum suam hanc absentiam indicasse. Ut vero totam Indicia vitam haberet inspectam, ab ejus nutrice testimonium quærit. Nutricem quoque liberæ conditionis interrogavimus, cui el status haud quaquam degeneri servitio obnoxius libertatem vera fatendi daret, et fides, atque ætas ad veritatem adstipularetur, et officium nutricis ad cognitionem secreti. Cum itaque S. Ambrosius non Veronensibus testibus vitæ, et conversationis Indicia probet innocentiam, utique dicendum est, eam Veronensem non fuisse. Perperam enim exteros testes induxisset Ambrosius, quibus noti esse non poterant

Graviori etiam errore labuntur Dupinius et Tille. montius, qui penitus divinando Zenonem tempore Gallieni extitisse negant. Id namque certum redditur ex Veronensi historia et traditione non modo, sed ex veteri ms. quod refert Mabillonius suis in Analectis, in quo S. Zeno episcopus Veronensis ponitur octavo loco, quod et omnes affirmant. Octavus autem episcopus Veronensis temporibus S. Ambrosii aptari minime potest; Ughellus enim, qui secundum Zenonem inter Veronenses episcopos numerat, decimo octavo loco illum locat, nulla tamen auctoritate subnixus, nisi Ambrosii, ex qua hoc affirmari non posse demonstravimus; et Baronii, qui a sua sententia descivit. Erravit namque Papebrochius, qui successionem undecim primorum episcoporum Veronensium incertam existimavit, cum ea ex ms. Mabillonii certa

probetur. Unus itaque est S. Zeno, octavus Vero- A adductus Dupinius fuerit rationibus ostendemus) (Vide

nensis episcopus, qui circa Gallieni tempora illam regebat Ecclesiam.

CAPUT XII.

Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

Cum itaque tot sæculis, ut supra demonstratum est (cap. 2), laudatos sermones S. Zenonis nomine inscriptos, eidem D. præsuli Exteri, et Veronenses adscripserint, non video cur sint aliis recentioribus, quorum ignorantur nomina tribuendi, demptis his quos supra recensuimus: (cap. 3) potissimum vero, cum ea, quæ temporibus D. Zenonis minime congruere videbantur, sublata fuerint, neque styli diversitas obstet. (Cap. 4, 5 et 7.) His ergo sermonibus S. Zenonis nomen inscribendum, eosdemque pro D. Zenonis genuino partu habendos esse quis neget? Miror equidem tam facile a Dupinio Joannem Nesteutam, seu Jejunatorem fuisse scriptores inter Ecclesiasticos recensitum, ipsique aliqua attributa opera veteribus prorsus incognita (quam levibus vero

[ocr errors]

in fine notationes in Dupinium); Tillemontium quoque miror aliosque potissimum heterodoxos S. Chrysostomo homilias detrahere, ut huic Joanni adscribant, quem ipsi levis tincturæ hominem fatentur. S. Zenoni autem se tam præbeant infensos, ut ea solum referant quæ ad suos illi sermones detrahendos facere videantur. Tam vero multa prætereant, ut supra vidimus de Dupinio et Tillemontio tractantes, quæ ipsum S. Zenonem horum sermonum auctorem demonstrant. Ab iis itaque tamquam ab iniquis judicibus malisque rerum æstimatoribus caveamus, qui sententiam suam vel non inspecta vel occultata veritate temere proferunt, tantaque fiducia, quasi e tripode oracula et responsa divinitus darent. Potiori B itaque veritatis jure eorum cavillationes negligamus. Quo namque pacto fides illis habenda est, qui negant subdole veritatem, eamque impudentissime aspernantur? Missos itaque faciamus eos, qui nobis contraria senserunt, et S. Zenonem auctorem fuisse sermonum, de quibus egimus, fateamur.

LIBER II.

DE MARTYRIO SANCTI ZENONIS,
EPISCOPI VERONENSIS,

CAPUT PRIMUM.

Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus

Veronensis Ecclesiæ monumentis.

Exstat Veronæ, in monasterio S. Zenonis, in veteri ms. rythmica quædam de civitate Veronensi narraio, cujus partem tam præviam operibus S. Zenonis Veronæ in lucem editis, quam in bibliotheca PP. videre quisque potest, et in ea S. Zeno martyris titulo decoratur. Octavus Pastor Confessor Zeno, Martyr inclytus. Hanc narrationem clarissimus vir Ludovicus Antonius Muratori suo in celeberrimo Opere de Scriptoribus rerum (Tom. 1, p. 2) Italie elucubratam putat anno 790, integramque refert ex Mabillonio (Tom. Vili Analect., edit. Paris., an. 1675, p. 375), qui illam ex Laubiensi autographo exscripsit, eamque dicit a Ratherio Veronensi episcopo, ibi fuisse appositam, imperante Pipino, Caroli Magni Filio anno, ut Muratorius putat, 970. Philippus quoque Ferrarius Ordinis Servorum in suo Catalogo Sanctorum Italia duodecima Aprilis ex officio antiquo S. Zenonis partem Hymni refert, in quo etiam S. Zeno Martyr dicitur.

Martyr Excelsi fuit, et sacerdos
Gentes effrenas penetrans marinas.
Iude Veronam Deus hunc ad urbem
Mittere curat.

Qua Deo multum populum lucratus
Instruit verbis, solidavit actis.

Pro Deo tandem patiendo mortem
Vivit in ævum.

Integer exstat inter opera D. Zenonis Veronæ im-
pressa cujus initium præsulis Sancti. Hæc quoque
Ferrarius ad vitam S. Zenonis adnotat. Etsi quo
PATROL. XI.

C

genere Martyrii S. Zeno occubuerit ignoratur, illum tamen Martyrem esse dubitari non debet; cum eum S. Gregorius Papa libro tertio, capite decimo nono Dialogorum, Martyrem vocet; et Ecclesia Veronensis illum semper uti Martyrem coluerit. Accedit, quod majus est, auctoritas Martyrologii Romani, ut plures scriptores omittamus de S. Zenone martyre verba facientes, in quibus Paulus Diaconus, libro xvII de Gestis Romanorum in Mauritio. Martyrem quoque fuisse S. Zenonem ex lectionibus, quæ in ejusdem officio antiquitus legebantur, Perettus et Bagatta testantur in compendio Vitæ S. Zenonis, quod in bibliotheca PP. ad opera ejusdem habetur appositum idemque confirmat Joseph Dondori Ordinis Cappucinorum, (Pietà di Pistoia, p.2, Vita di S. Zeno) qui eas lectiones vidit tam in lectionario Ecclesiæ Pistoriensis (quod jam periit) quam Veronensis. Hujus Viri diligentiæ multa nostræ Civitatis antiqua monumenta debemus, quæ solerti cura quæsita publici juris fecit. Observat D etiam eximius hic Auctor tria Festa de S. Zenone Veronæ celebrari. Solemnius Festum Ordinationis VI Id. Decembris, quo nullam de Martyrio S. Zenonis Veronæ mentionem fieridicit. Mar:yrii prid. Id. Aprilis. Translationis 12 Kal. Junii. Quod Festum unice celebratur: Festum vero Ordinationis et Martyrii Pistorii quoque colitur. Constat itaque antiquitus Veronæ S. Zenonem habitum fuisse martyrem. Perpetuaque atque continua traditione hoc titulo decoratum testatur etiam card. Valerius episcopus Veronensis in Epistola nuncupatoria Operum S. Zenonis ad Sixtum V. P. M. Ea vero quæ contra hanc

20

Veronensium traditionem objiciuntur diluemus infe- A sancti hujus Præsulis recolitur. Cum vero antiquum rius, cap. 6.

CAPUT II.

Monumenta Ecclesiæ Pistoriensis S. Zenonem
Martyrem demonstrant.

C

Cathedralis Ecclesia Pistoriensis, quæ prius S. Martinum episcopum titularem venerabatur, qua de causa S. Zenonem patronum, mutato titulo, colendum susceperit, conjici potius potest quam demonstrari. Exstat apud Joseph Dondori (Pietà di Pistoia p. 1, della Chiesa Cattedrale) quædam notitia, qua innuitur post miraculum Athesis, qui suis aquis ad valvas Ecclesiæ S. Zenonis Verona substitit, neque intus effluxit, cœpisse Pistorienses hunc S. præsulem venerari et procedente tempore in patronum electo ecclesiam Cathedralem ipsius nominis titulo decorasse. B Perantiquam vero fuisse hanc tituli mutationem in Ecclesia Pistoriensi ex Martyrologio et Kalendario dignoscitur, quæ in vetusto codice ms. Archivii capituli ejusdem Cathedralis habentur simul cum libro canonicæ vitæ jussa Ludovici Pii imperatoris edito in conventu episcoporum Aquisgrani habito anno 816, ut initio ejusdem libri legitur (Baronius tamen hunc conventum ponit anno 817). Hoc in Calendario de S. Zenone martyre fit mentio tamquam hujus ecclesiæ Patrono, ut inferius videbimus. Quemadmodum, et in alio ms. quod inscribitur Ordo de Divinis Officiis secundum Pistoriensis Ecclesiæ consuetudinem, cujus vetustatem licet conjicere ex titulo de reconciliatione pœnitentium ab Episcopo publice facienda feria quinta in Coena Domini; in eo autem vi id. Decembris, hæc de Festo S. Zenonis leguntur. In Festo S. Zenonis Patroni nostri nostra Ecclesia devotius et accuratius quam in aliis Festivitatibus solemnizat. Pistoriensem vero Ecclesiam S. Zenonem tamquam martyrem antiquis temporibus veneratam esse ex iisdem mss. constat. Nam in prædicto Kalendario ms. 11 Kal. Maii, quo die S. Zenonis natalitia celebrabantur, haec habentur : Deposilio S. Zenonis Patroni nostri Veronensis martyris. Sexto tamen Idus Decembris sic habetur in eodem Kalendario. Natale S. Zenonis Patroni nostri. In alio ms. cujus supra mentionem fecimus, quod inscriptum est: Ordo de Divinis Officiis secundum Pistoriensis Ecclesiæ consuetudinem. Sexto Idus Decembris ad Laudes, et in Vesperis adnotatur Hymnus Præsulis Sancti, cujus supra partem retulimus (cap. 1), in quo martyrium S. Zenonis commemoratur. Totum vero officium est de confessore pontifice. At in Festo mensis Aprilis antiphone ad Laudes de Martyribus tempore Paschali notantur, scilicet Sancti tui, Domine. Ad Benedictus antiphona Acceptum, quæ est propria S. Zenonis, vel Lux perpetua, quæ est de Martyribus. Ad Primam antiphona In cœlestibus regnis, quæ pariter est de communi Martyrum tempore paschali. In Vesperis antiphona Sancti tui, Domine, de communi Martyrum tempore paschali. In aliis Antiphonis et Responsoriis quæ ex historia S. Zenonis desumuntur, neque integræ ponuntur, forsitan martyrium

officium non viderim, hoc affirmare non ausim. Extat in eodem Archivio aliud ms. de Divinis Officiis Ecclesix Pistoriensis recentius eo de quo superius. In hoc enim disponitur ordo Officii pro Festo S. Francisci; in illo autem Sanctorum antiquiorum Officia tantum ordinantur, et mea quidem sententia ad decimum sæculum conscriptum est. Hoc itaque recentius ms. Officium solummodo notat pro Festivitate S. Zenonis mense Decembri. De martyrio tantum ad Vesperas et Laudes meminit; ubi indicat Hymnum Præsulis Sancti, in quo S. Zenonis Martyrium commemoratur (vid. in cap. 1): reliquum vero Officium, et Missa de confessore pontifice est. Hoc namque Festo Ordinatio S. Zenonis celebratur. In alio ms. in eodem Archivio pariter asservato, cujus titulus est Liber Hymnorum et Kalend. Ecclesiæ Pistoriensis, hæc habentur: Sexto Idus Decembris S. Zenonis episcopi. Mense vero aprilis nihil de S. Zenone. In supradicto Martyrologio ms. ejusdem Archivii, quod ut ex Sanctis recensitis conjicitur ad decimum sæculum conscriptum est, sexto Idus decembris ita legitur: Eodem die Natali S. Zenonis episcopi et confessoris. Duodecimo vero Kal. Maii nihil habetur in textu de Festo S. Zenonis. In margine tamen diverso atramento et longe recentiori charactere : Item eodem die Depositio S. Zenonis Episcopi, et.... Patroni nostri ubi post verbum et interponitur citra quædam significans Confessoris. At rasa videtur littera ubi cifra est, et ut puto M., quæ Martyris dicebat, quia locus angustus totum verbum Confessoris scribi minime patiebatur. Cifram appositam dixerim ab aliquo qui S. Zenonem confessorem putabat.

Idem observare licet in alio Martyrologio ms. sæculo decimo, quod Pistorii extat in publica Bibliotheca almæ domus Sapientiæ, in quo sic legitur: Pridie Idus Aprilis... et Confessoris Eodem die S. Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionis Veronensem.............................................. Valeriani, et Urbem mirabiliter rexit, et tempore Gallieni imperatorum, et turba pa...ganorum ad fidem convertit: tamen `ejus depositio celebratur Pistorii xn Kal. Maii. El ejus solemnis Festivitas vi Id. Decembris, ut ibi dicitur. Verba et Confessoris adjecta sunt diverso charactere et atramento, sicuti et illa Valeriani et. Post nomen D Gallieni rasum est aliquid tanto spatio, quantum apte capit hæc verba, martyrio coronatus est, quorum loco hæc eodem diverso charactere sunt scripta Imperatorum, et turba pa... reliqua vero eodem charactere in margine. Quod autem rasa sint verba martyrio coronatus est, tum ex spatio abraso, tum ex eo quod verbum confessoris superadditum sit, evidenter patet.

Hic vero error irrepsit, quia solemnior festivitas S. Zenonis vi Idus Decembris Veronæ agebatur, et Pistorii nunc quoque agitur; qui dies Ordinationis est, et Officium legitur de confessore pontifice præsertim Veronæ, ubi, ut observat Dondori (Loc. cit. cap. 1), de martyrio S. Zenonis nulla fit mentio.

« ElőzőTovább »