Oldalképek
PDF

noti fuere. In monasterio nnmjue S. Remigii Re- A nensis, quod inter ipsos nonnulli sermones de Psal

mensis, ut testatur Ruinart in actis S. Arcadii Mariyris, habetur codex manuscriptus, quem sæculo nono huic Monasterio Hincmnarus Remorum Pontifex comcessit, in quo continentur Tractatus S. Zenonis Veronensis Episcopi in duos libros divisi, iidem omnino qui in Bibliotheca Patrum editi sunt. Quod testantur, et monachi S. Mauri in Parisiensi editione operum S. Ililarii anni 1695 in admonitione ante Psalmum cxxVI. Servatur etiam in hoc Archivio reverendissimorum canonicorum hujus Cathedralis supradictus manuscriptus codex pergamineus, in quo extant tractatus S. Zenonis Veronensis episcopi , et ipsi in duos libros digesti, iidemque serinones sunt, qui in Bibliotheca Patrum leguntur, alio tamen ordine : quo ordine se illos digess sse dicunt Bagatta et Pereitus in eadem præfatione. In fine vero hujus Pistoriensis manuscripti duo sunt inserti sermones, unus S. Gatidentii Brixiensis episcopi , qui in manuscripto Wemonensi non reperitur, alter S. Wigilii episcopi, de sanctis martyribus Sisinno, Alexandro et Martyrio. Tituli hujus manuscripti Pistoriensis non conveniunt cum iis, qui in sermonibus prælo cusis leguntur inscripti : et ex quibusdam conjicitur S. Zenonis sermones in Officio divino consuevisse legere Veromenses. Widelicet ex sermone de Genesi , qui inter typis editos primas obtinet, -in manuscripto ordine septimus est, et ita inscribitur : Tractatus Genesis. In seragesima. Lect. 1, secundam require in antea in folio quinto : quod et in aliis observare est, ut in sermone de Genesi , qui est secundus in iis, qui editi fuerunt in lucem, in manuscripto ordine 27, et concluditur ex more : Tu autem, Domine, miserere nobis ; et sermone de Job , qui in manuscripto ponitur 15 initio legitur: Tractatus de Job. Lectio B. Zenonis hujus ' sedis episcopi. Ita antiquitus legi solebant in Ecclesiis litteræ Polycarpi et quorumdam qui fuerunt apotolorum discipuli : liber Hermetis et aliorum. Secundo etiam libro manuscripto in plurium sermonum fine sic legitur : Explicit de humilitate tructatus S. Zenonis feliciter : sicque in aliis. Non itaque soli Guarino horum sermonium editio tribuenda est, cum , et Weronæ publice in choro legi consueverint, et ab aliis auctoribus laudentur , et in aliis bibliothecis reperiantur. De illis enim et Petrus de Natalibus in suo Sanctorum Catalogo (Lib. 1, cap. 43) meminit, pluresque recenset : et Paulus episcopus Semproniensis, aliique recentiores. Verum de his hactenus dicta sint satis. Nunc eorum sententiam Dl). qui Divium Zenonem horum serimonum auctorem negant , aiuentius expendamus.

CAPUT III.

Siarti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

Ex diversis auctoribus, qui pene ducentis annis a S. Zenone floruerunt, eos collectos esse sermones qui S. præsuli tribuuntur , ex eo conjicit Sixtus Se

mis, e S. Ililarii commentariis, ne verbo quidem immutato, transcripti sint. Tum etiam quod sermo in illud Attende tibi, et sermo de Livore et Iiividia D. Basilii sint. 0b diversitatem quoque styli in reliquis sermonibus diversos suspicatur auctores : præcipue ex sermone de Continentia ul)i Auctor affirmat se a Christi ortu abfuisse annis quadringentis et amplius. Dicendum itaque pr;i dictos sermones, qui ad expositionem sacræ Scripturæ pertinent, parum accurate recensitos reperiri apud Sixtum Senensem , qui aliorum forte opera in eorum collectione usus est. Nam quinque tantum leguntur apud Sixtum Senensem , qui in Genesim sunt conscripti , quibus et sermoiies de Abraham, de somnio Jacob, B de Juda, et Thamar annumerantur. Werum in mandatis prælo sunt novem : nimirum in Genesim quatuor , de Abraham tros , unus de somnio Jacob , et de Juda unus. In Exodum Sixtus quinque numerat, cum in dicta editione quindecim reperiantur. In Psalmos apud Sixtum septem sunt, in editis prælo noveim. Illud etiam observandum est cum Peretio et Bagatia, Sixtum in eo errasse, quod dixerit sermonem in Psalmum Lxxix, et sern:onem in Psalmum c apud S. Ililarium reperiri, quod falsum est. Neque tractatus, seu sermo in Psalmum xlix qui est inter opera S. Zenonis , in operibus S. Ililarii legitur. Quinque vero sermones, et apud S. Zenonem , et apud S. Hilarium reperiuntur, nempe in Psalmum cxxvi , dempto prooemio : in Psalmum cxxvui , C cxxviii , cxxix, cxxx. Nec sermo primus in Psalmum xxx de humilitate inter sermones S. Ililarii habetur, ut notant etiam PP. Congregationis S. Mauri in præfata editione operum S. IHilarii anno 1093. In Isaiam quatuor Sixtus numerat , in excusis septem sunt, si eis adnumerentur sermo de M irtyrio Isaiæ. Tres de Daniele ponit Sixlus, novem sunt in dicta editione. His itaque observatis fatendum est praedictos quinque sermones de Psalmis apud S. Ililarium legi, eorumque S. Hilarium aiiclorem esse probant prædicti PP. Congregationis S. Mauri. Fatendum etiam i;iter opera S. Basilii non solum esse duos sermones a Sixto notatos, nempe sermonem in illud Attende tibi, et sermonem de Livore et lnvillia : sed et serD monem de Evangelio secundum Lucam de duplici temtationum specie, et sermonem de Jejunio. At his non obslanlibus male infert Sixtus Seiieiisis sermones , qui S. Zeuonis nomine circumferuntur, collectionem esse ex diversis Auctoribus, qui ducentis pene annis fuerunt Zenone posteriores. Sermones namque , de quibus agitur, centum et quatuor numerantur: qui vero apud S. Hilarium et Basilium habentur , novem sunt. Cur ergo reliqui nonaginta quinque S. Zenoni tribuendi non sint ? Quid enim magis obvium in ope. ribus antiquorum PP., quam inter unius S. Patris scripta aliorum Patrum, et auctorum etiam hæreticorum elucubrationes reperiri ? IIoc manifesto patet in libris Tertulliani, Origenis, SS. (.ypriani, Ambro

sii, Ilieronymi, Joannis Chrysostomi, ut apud Bellar- A monstrat Idolorum templa tunc fuisse pauentia, et vic

minum et alios, qui de scriptoribus ecclesiasticis tractant. Si autem propter illos tantum novem sermones, qui apud alios reperiuntur, de sermonibus D. Zenonis esset dubitandum : dubitandum utique esset de operibus plurium SS. PP. de quibus nemo dubitat. lllud quoque considerandum videtur, quod si opera S. Zenonis ex variis auctoribus collecta fuissent, sicut illi novem sermones inter aliorum opera reperti sunt, ita caeleri apud alios legerentur aucto

res. Nee enim est cur credamus illorum omnium ,

Auctorum , e quibus prædicti sermones descripti putantur, penitus nomina et opera excidisse. Si ergo illi novem tantum apud Ililarium et Basilium hal)entur, reliqui D. Zenonis opus dicendi sunt : neque teimere fingeudi sunt auctores ignoti, cum tot vetera monumenta habeamus nomine S. Zenonis inscripta, de quibus supra egimus cap. 2 : quæ si vidisset Sixtus Senensis, non ita facile S. Zenonis opus collectionem esse sermonum ex diversis auctoribus affirmaSSet,

CAPUT IV.

De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

Quod autein ad Sermonem attinet de Continentia, ubi Auctor de prima epistola D. Pauli ad Corinthios testimonium affert, his verbis : Tempus coarctatum est, superest, ut qui habent utores sic sint quasi non habentes, præterit enim figura hujus mundi , subdit:

timas solitas immolari aliud prorsus ab Ambrosii temporibus illud fuisse sæculum auctor aperte significat ; cum constet jam olim non tantum a Constantino, ut ait Eusebius in Vita ipsius, lib. ii, cap. 42, 43, et a Constantio ut Ammonius, lib. xix, et alii testantur victimas fuisse vetitas et templa jussa claudi. Sed eo tempore nec IRomanos obtinere potuisse vel aram unam erigere Victoriæ, ut pluribus ad Valentimiamum scribit Ambrosius, et adversus Symmachum disputat. Sic igitur cum ex his, quæ dicta sunt, nulla ratione ea lectio subsistere possit ammorum quadringentorum , nec minus trecentorum superadditis illis quinquaginta septem , qui præcesserunt illius Pauli epistolæ scriptionem, jure meritoque in recentiori editione restitutus est numerus am

B norum ducentorum. Nam numerando ducentos annos ,

et amplius (quod habet vetus lectio) ab anno Domini ducentesimo quinquagesimo septimo, quo (ut diximus) ea ad Corinthios epistola scripta est, ad Gallieni tempora , qui imperare cœpit anno Domini ducentesimo quinquagesimo quinto , sub quo Zeno ponitur passus , deducitur numerus restitutns. Rursum vero dum in ser— mome secundo de avaritia auctor ait in nummis excudi solere signum idololatriæ, eademque Idola, quæ coluntur in templo, clare demonstrat Auctorem longe ante Christianorum imperatorum tempora claruisse. Nan a Constantino Magno jussum esse, ut nummus Crucis signo imprimeretur, testatur Sozomenus lib. 1, cap. 8. Scd multo apertius numismata ipsius, et successorum Augustorum, quæ extant, id demonstrant. Adhuc insuper cum

« Al cum ante annos ferme quadringentos, vel eo am- C auctor in sermone de Spirit. ædific. Domus Dei plene

plius Apostolicum hoc operetur edictum » (Non enim a Christi ortu, ut est apud Sixtum Senensem, sed a scripta Epistola prima ad Corinthios quadringentos annos, et amplius excurrisse dicit Auctor), certum videtur, ut Sixtus observat, hunc Sermonem temporibus Gallieni, sub quo Martyrium subiisse traditur S. Zeno, convenire non posse. At hanc difficultatem sustulit Eminentissimus Baronius in notis ad Martyrologium Romanum duodecima Aprilis, cujus verba hic referre non pigeat. Quod vero ad S. Zenonem martyrem spectat, errare certe illi nobis videntur qui unum asserentes Zenonem eum Ambrosii temporibus virisse volunt , eaque potissimum innixi ratione, quod auctor in oratione de pudicitia (alias de continentia) numeret ab Apostoli Pauli ad Corinthios primam scribentis Epistolam tempore annos (ut ait) ferme quadringentos, et eo amplius. Certe si quis numeret annos quadringentos ab anno Domini quinquagesimo septimo, quo illam esse a Paulo scriptam Epistolam in annalibus demonstravimus, oportuit auctorem eorum scripsisse anno Domini quadringentesimo quinquagesimo septimo ; post obitum vero Ambrosii, qui (ut habet Marcellinus in Chronico) obiit anno Domini trecenlesimo nonagesimo septimo , amnis seaeaginta. Quamobrem cum illa numeri mota nec ( ut vo!unt) Ambrosii temporibus aptari possit, mendosum esse neminem puto jure posse negare. Sed his accedit quod dum auctor in eodem sermone invehitur vehemen}

ter in fæminas, quæ gentilibus nubunt, dum aperiissime

demonstrat eo tempore nullum Templum, aut perrarum fuisse erectum, quod posset componi cum ædibus Idolorum: prorsus significat, se ante Constantini tempora claruisse , cujus opera certum est, tam in Occidente (præsertim Romæ) quam in 0riente, ut Hierosolymis , Anthiochiæ et Comstantinopoli, aliisque in locis augustissimas erectas esse Basilicas. Ilas Emiiuentissimi Batonii observationes leviter admodum infringere audet Combefisius in judicio auctorum quos recenset in primo tomo suæ Bibliothecæ concionatoriæ de S. Zenone agens; nihil aliud contra eas afferens quam haec verba : Ut non sit necesse ad ea recurrere, quæ Baronius, ut illam movi Martyrologii sub Gallieno Zenonis epocham tueatur. Quod si saltem vel summis labiis eas

D altigisset, nullo pacto dixissel Baronium ad tuendam

Martyrologii novi epocham incassum laborasse. Quasi novum Martyrologium conficiis egeat rationibus suam ad tuendam auctoritatem.

CAPUT V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio. Acriori sane calamo contra Baronium utitur Tillemontius ( Nota 6, iv tom. de persecut. Valeriani), quasi labore inutili levia congesserit, ut assereret S. Zenonem auctorem sermonum de quibus agitur. Certe quidem, et ipse Baronius fatetur eos inter sermones, qui vulgo Divo Zenoni tribuuntur, quosdam esse, quorum ipsemel D, præsul non est auctor, præ

cipne ubi contra Arianos agitur, le quibus infra
tractabimus (cap. 7). At ut vidimus, non est cur ex
paucis aliorum sermonibus inter sermones D. Zeno-
mis admixtis, sermones reliquos S. Zenoni minime
tribuamus. Fallitur itaque Tillemontius, primo dnm
asserit Baronium suis in annalibus nullam mentio-
nem de S. Zenone, neque de ejus sermonibus fecisse:
nam ante primum Christi annum recenset quemdam
sermonem D. Zenonis de Nativitale, quem dicit sex-
um, cum idem in editione Parisiensi in bibliotheca
PP. anni 1624 sit secundus, ubi quæ de obstetrice
incredula dicuntur ex apocryphis sumpta esse notat.
De hac tamen obstetrice in prædicta editione nihil
legitur. In hoc vero ms. Pistoriensi, quæ de obste-
trice notat Baronius reperiuntur. Antiquiori forsitam
ct correctiori autographo Perettus et Bagaita in
edendis operibus S. Zenonis usi sunt. Item ad annum
Christi 47, Baronius ex sermone S. Zenonis de ti-
more confirmat S. Theclam bestiis simul et igne fuisse
damnatam. Et anno 589, miraculum narrat , quod
um contigit, cum Athesi fluvio inundante, et ad fe-
„estras ecclesiæ S. Zenonis martyris atque Pontificis
excrescente stantes pro foribus apertis aquæ eccle-
siam, non introierunt. Quod Baronius de S. Zenone
in annalibus ex professo non egerit, non ea est ratio,
quod nil solidi de eo exploratum habuerit, ut Tille-
montius putat, sed quod sui non erat instituti priva-
tarum ecclesiarum res prosequi, ut idem Baronius
ad annum Christi 75 testatur.
Fallitur etiam Tillemontius, dum dicit antiquitus
solis Clericis permissum esse videre sacrificium
Missæ, non autem reliquis Christianis. Quid enim
hoc absurdius excidisse poluit homini in Ecclesia-
stica historia versato : cum luce meridiana sit cla-
rius quod excommunicati, catechumeni et pœni-
tentes Missæ sacrificio interesse unice velareniur.
Nam quod addit de velamine expanso, quod laicis
impediebatur sacrificium Missæ videre, id non Ec-
clesiæ Occidentali, ut ipse falso autumat, sed Orien-
tali solemne fuit. In Ecclesia namque Occidentali,
et praecipue Romæ, nullis velaminibus adhibitis sa-
cra celebrabantur, contra morem Valenlinianorum,
quorum sacra in abdito fiebant. Ita Baronius ad
annum Chrisli 145 : • Hinc quoque accidisse puta-
mus, ut Romæ ubi Walentinus %, versatus est, ne-

quaquam ipsa sacra (ut mos est in Oriente) velis D

inter agendum obductis operirentur, sed patentibus omnibus, non tantum diei luce, sed luminibus incensis fierent ubique clara atque conspicua. Siquidem nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi: ac proinde ne pansis velis occultata sacrificia, sacris jllorum viderentur esse similia, omnia aperta, omnibusque patentia consulto Romana Ecclesia sua mysteria esse voluit. » Ilaec adhibet commenta Tillemontius, ut unam ex animadversionibus, et aplissimam quidem Baronii eludat, qua errorem circa annorum numerum irrepsisse demonstrat. Ex eo namque quod auctor sermonis de Continentia in fœminas invehatur, quæ gentilibus nuberent, dicalque,

A tunc temporis ldolorum templa fuisse patentia, ac
victimas immolari solitas, manifesto concludit, hoc
tempus minime convenire posse quadringentis annis
in eodem sermone expressis. Quomodo namque
clarius demonstrari poterat error, quam ex eodem
sermonis contextu ? Ut vero evidentius pateat Tille-
montium nugari potius quam Baronium reprehen-
dere , ejusdem sermonis verba proferamus : Quid
quod illius Sacrificium ( viri gentilis) publicum est,
tuum (uxoris Christianæ) secretum. lllius a quolibet
libere tractari potest ; tuum etiam a Christianis minime
consecrari, sine sacrilegio videri potest. Hæc quidem
verba non de cultus differentia (ut Tillemontius
putat), sed de cultus exercendi liberiale esse intelli-
genda ex ipso contextu patet. Divus enim Zeuo hic
B agit de impedimento, quod uxori provenit ex connu-
bio cum gentili circa exercitium et libertatem Reli-
gionis quare prius agit si eodem die conlingat, et in
Ecclesia, et in Fano festa celebrari. lta ante prædicta
verba : Proponamus itaque ut sæpe contingit in unum
sibimet convenire diem, quo tibi Ecclesia, illi adeumda
sint templa. Tum addit aliud impedimentum quod
cultus gentilium libere et pul)lice exercealur : Chris-
tianorum vero secreto, et contra jussum Imperato-
rum, ideoque dicit neque permissum Christianis
sine sacrilegio videre consecrari sacrificium, sine
sacrilegio, inquam, quia hi, qui sacris Christianorum
intererant, licet Christiani, tamen ut sacrilegi et
Deorum contemptores, plectebantur. Tuum etiam a
Christianis minime consecrari sine sacrilegio videri
C potest. Cur ergo Tillemomtius hæc verba depravat,
et sacrilegium in Christianis fingit, si dum Missæ
intersunt videant consecrare ? Certe si auctor ser.
monis de continentia vixisset quadringentos et am-
plius annos post scriptam primam ad Corinthios,
quæ juxta Baronium, ut vidimus (Cap. 4), quinqua-
gesimo septimo Chrisli anno scripta fuit, vixisset
utique tempore Marciani aut Leonis imperatorum ,
sedente in Romana cathedra S. Leone papa, ' anno
quadringentesimo quinquagesimo septimo ; quo tem-
pore certe non dixisset ldolis pnblice sacrificia fieri :
Christianos vero occulte sacra peragere ; cum multo
ante Constantini Magni tempora ipse Tillemontius
(Tom. iv Hist. Imp. art. 54 ) narret templa idolo-
riim clausa, publicumque christianæ religionis cul-
tum propagatum. Mirum tamen quanta ipse audacia
dieat facile dilui posse per Baronium adducta ! Unam
tantum Baronii notationem, et adeo leviter ipse car-
pit, de reliquis vero, quæ supra ipsius Baronii verbis
retulimus, ne verbum quidem : nempe quod in ser-
mone de avaritia Auctor sermonum dicat, solere in
nummis excudi idola, quæ colebantur in Templo ,
et in sermone de spirituali ædificatione domus Dei
idem Auctor affirmet, eo tempore nullum Christia-
norum templum, aut perrarum fuisse erecfum, quod
posset cum Idolornm ædibus comparari. Quid ad
hæc objicit Tillemontius, ut facile adeo Baronium
redargual ?
Alia sunt vetustatis indicia in præfatione operum

S. Zenonis non ita prætereunda, ut Tillemonlius A Isaiam e græco in latinum sermonem uggressus......

præterit, quæ hic ad lectoris commodum ex præfatione eadem exscribimus. Antiquissimi Auctoris esse indicium, cum sæpe ad Judæos sermonem habuerit : Catechumenos in sacrum Fontem invitaverit : reprehenderit Græcos tunc ad fidem Christi conversos, quod vana sua sapientia etiam in Ecclesia Dei vana quædam de Deo introducerent, ut sermone primo de Psalmo cxxx (hic sermo apud Ililarium non reperitur), idem ostenditur, cum in sermone de spirituali ædificatione Domus Dei Auctor demonstrat, tum non fuisse jam Templa Christianis constructa, sed movum populum et minimum numero extitisse. Ad Neophytos porro sermone iv cum de iis mentionem facit, qui universam rem familiarem pauperibus erogarent, quippe Dei templum essent, cum templum idololatriæ antea extitissent. ipsum præterea licet perspicere ad Neophytos sermone v cum eos hortatur, ut idololatriam fugiant, et ne captent amplius auguria. Quid ? Nonne id clare patet eae sermone primo de Pascha, et sermone de patientia ? quorum altero interpretatur autumnum sui temporis martyres significare ; patientiam in altero coronam martyrum appellat quotidianam ? Beata Thecla S. Pauli apostoli discipula, et prima illius sexus martyr in sermone de timore in exemplum timoris Domini adducitur. Quosdam meminit in sermone de resurrectione in idololatria suo tempore obiisse : et Christianos quosdam arguit corporum resurrectionem non credentes. Ab eo præterea descripta est S. Arcadii vita suo tempore, ut Petrus Equilinus testatur, martyrio in Mauritania coronati. His profecto et hujusmodi aliis quam plurimis antiquissimus horum sermomum auctor demonstratur.

CAPUT VI.

De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recen. tioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

Styli diversitas in sermonibus S. Zenonis, his exceptis, qui apud alios reperiuntur, tanta utique non est, ut in ipsis proprius ejusdem S. episcopi character dignosci non possit. Quamvis tamen diverso siylo iidem sermones conscripti essent, pro certo tenendum est quod ex una styli diversitate Auctor nequeat diversus inferri. Ea enim exceptione utuntur ut plurimum heterodoxi, ut sinceris SS. PP. operibus detrahant. Liceat hic afferre judicium evangelistæ Marcellini Pistoriensis e D. Francisci Familia, quam vocant de Observantia, viri doctrina quidem, potissimum vero sanctitate, atque apostolico zelo in concionibiis habendis clarissimi, de quo Possevinus meminit in apparatu : qui non modo tractatum de conversione peccatoris ad Deum, et lectiones in Tobiam a Possevino notatas edidit, sed et annotationes in librum Judicum, et lectiones in Cantica Canticorum , ubi de Commentariis S. Basilii in Isaiam prophetam contra Erasmum agens ita de styli diversitate disseruit vulgari quidem sermone, quem nos latine reddimus (Lect. 21). Ipse (de Erasmo loquitur ) versionem commentariornm S. Basilii in

dicit stylum ipsorum Basilii non esse , sed alicujus eodem nomine nuncupati vel alterius, qui nomine S. Basilii edidit. Nam phrasis ac verborum textura ab ea, qua Basilius est usus admodum cum sit diversa, fieri non potest, ut commentaria illa a tam diserto theologo sint conscripta. Ita fit ut purum nasutus lector illis commentariis amplius non fidat, nec iis utatur eaque parvi pendat ; quod autem de Basilio affirmo, idem de Augustino diversis in locis, de Hieronymo, et aliis dicendum est..... styli diversitas diversum non innuit auctorem : cum idem auctor aliis in libris alio utatur stylo, ut liquide constat eae Augustino, qui alio in libris de Civitate Dei, alio in Psalmis est usus. Quod ipse Erasmus minime inficiabitur, in uno eodemque libro

B diversos modos adhiberi, ut idem Augustinus in ipso

[ocr errors]

I)

Psalmorum tractatu ; quoniam, ut ipse Erasmus affirmat alio initio, alio in fine ratione usus est. Aliam rationem dico, non quod hic brevior, illic longior tantummodo sit ; sed quia hic, et illic diversis modis utatur. Aliud siquidem est summatim sententias afferre tanquam notationes, aliud ad modum homiliæ fusius declarare.... Quapropter cum Psalmorum initio Augustinus notalionum (ut ita dicam) stylo scribat, in fine vero (quod Erasmus fatetur) longius, ut in homiliis fit, protrahat sermonem ; nonne itaque dicendus ipse Augustinus eodem in libro diversus ? Quid vero in re tam manifesta est immorandum ? An non Magni Basilii praecepto in proæmio de vera et pia fide doctori secundum temporis, loci auditorumque quibuscum loquitur, vel quibus scribit rationem stylus variandus est ? Nonne ipsius Basilii hæc sunt verba ? Quemadmodum enim non eadem instrumenta in manus sumet, et qui prælium est initurus, et qui colere agrum velit ; alia siquidem supellex instrumentorum iis congruit, qui in pacis quiete res sibi ad victum necessarias parant : alii armorum apparatus iis, qui in bello se adversus hostiles copias instruunt : similiter quoque nequaquam eodem dicendi genere utatur, et qui in sacra doctrina cohortatur, et qui in disputatione sibi repugnantes redarguit. Siquidem aliud est genus dicendi, quo utimur in refellendo, aliud, quo in cohortando ..... Infert itaque (non enim hic brevitatis causa totum est exscribendum) debere stylum sicuti expediens videtur accommodari. Quæ cum ita sint parum, quin imo nihil Erasmi probat argumentum, cum dicere solet : Hoc non redolet stylo hujus vel illius: igitur tantum abest ut partum ipsius agnoscamus. Haec de styli diversitate quoad sermones D. Zenonis dicta sufficiant, cum, ut initio diximus, in omnibus ipsius sermonibus, demptis iis, quos excepimus, suo utatur proprio stylo ac plurasi S. Zeno, ut inspicienti patet. CAPUT VII. Sermones S. Zenonis , ubi contra Arii errores agit , temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

IBaronius notat (In notis ad Mart. prid. id. Aprilis ) sermonem quintum libri tertii, qui in impressis in ilicta editione Parisiensi primus est, inter sermone$ de Nativitate Christi, et in eo dicit Arii haorosim egregie dilui, et elevari. • Ubi agit de Hæreticis illis, qui dicerent Dei Filium esse Deum, sed non patri coæternum, et tempus fuisse, quando non fuit. Ejusmodi portentosas voces atque sententias, numquam antea auditas, quam post Arii emergentem hæresim, nemo est qui nesciat, qui illorum temporum res gestas calleat. • Ita ipse Baronius, ex quo necesse in. ferri videtur sermonem prædictum S. Zenonis uemporibus minime convenire. Attamen ut ingenue dicam quod sentio, memoria Baronium hic arbitror excidisse. Quod ut agnoscamus notandum est, D. Zenonem de Ario, neque in novissimo laudato sermone, neque alibi meminisse. De errore autem Arii haec habet: Alia modestius, sed mordacius nocens dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex parte nobilitatis perpetuitate progenitum fuisse, fuisseque tempus quando non fuit. Hunc errorem ante Arium inauditum dicit Baronius. At eumdem errorem ipsemet Baroi;ius multo ante Arium, et ante D. Zenonem suis in annalibus agnovit : nempe anno Christi 229, quando Beryllus quidam episcopus Bostrensis in Arabia ausus quidem temere asserere Salvatorem et Dominum nostrum Jesum Christum propria substantiæ incircumscriptione non ante fuisse quam in humanam carnem migraret, neque propriam habuisse ex se divinitatem, sed solam Patris in eo extitisse. Ita Eusebius, lib. vi, cap. 26, apud Baronium supradicto anno. De hoc Beryllo meminit S. Ilieronymus, et de ejus haeresi libro de Scriptoribus Ecclesiasticis ; et Augustinus

libro de Definitioiiibus orthodoxæ fidei, cap. 3. Hanc C

autem eamdem esse ac Arii hæresim ex Athanasio patet, qui his verbis Arii sententiam refert (De Syn. in Dec. contra hæresim Arianam) : Non fuisse Filium antequam gigneretur imdeque ratiocinari vellent, eum ne ante carmis quidem naturam eaetitisse. Quod illem est ac illud quod apud S. Zenonem legimus : Fuisseque tempus quando non fuit. Neque dicas hanc Berylli hæresim, quæ vix exorta slatim interiit, minimo innotuisse, cum ipse Beryllus ab Origene ad catholicam sententiam redactus sit in Synodo contra eum habita in Arabia. Nam S. Zeno vel Syria oriundus, vel ad eam appulsus, in eaque prædicans (ut habetur ex veteri ms. initio operum S. Zenonis in dicta editione Parisiensi typis mandato : Non queo tanta hujus S. opera narrare, quæ veniendo a Syria usque in Italiam mirabilia per ipsum Deus ostendit, Orientis res compertas habuit. In Occidente vero hanc hæresim fuisse vulgatam, ex eo constat quod Dionysius papa, qui anno Christi 261, Petri Calhedram regebat, dum S. Zeno adhuc viveret, in causa Dionysii Alexandrini, qui Romano Pontifici delatus, quasi divisionem in divinis Personis videretur admittere; non modo Dionysium Alexandrinum a fal- is criminationibus purgatum absolvit, et Sabellianam hæresim damnavit coacto Romæ concilio, sed editis commentariis contrariam etiam Arii sententiam tanto ante Arium confutavit tcste Athanasio (de Sententia Dionysii contra Arianos): Porro ex Dionysii lio

D.

A mani episcopi voluminibus contra eos qui Filium Dei opus, aut creaturam asseverant scriptis clare ostendi. tur, hæresim Christo rebellium Arianorum non tunc jam primum, sed olim ab omnibus damnatam fuisse. Ita Athanasius apud Baronium, annoChristi 263. Cum itaque, et S. Zenonis tempore Arii error prodierit, quid mirum si ipse suis in sermonibus contra eum egerit ? Non itaque a S. Zenonis ætate sermones in quibus Arii refelluntur errores discrepant, neque alterum Zenonem recentiorem ipsorum auctorem fingere necesse est. De duobus tamen Zenonibus infra capite undecimo.

CAPUT VIII.

De Eminentissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis. B

Bellarminus (De Script. Eccles., an. 260) æquissimum tulit de sermonibus S. Zenonis judicium, aperte cum dicat sermones in illud Autende tibi, et in Evangelium Lucæ, et de jejunio, et de livore, et invidia S. Basilii esse. Sermones item de Psalmis, si non omnes, majori tamen ex parte apud S. Hilarium reperiri. In aliis Zenonem brevem et obscurum optime notat ; et in quibusdam etiam eadem sæpissime repetentem. Nihil de correctione annorum in sermone de Continentia notat, utpote qui sapientissimas Baronii notationes expenderat, cujus judicio defert. Nihil quoque de errore Arii. Neque Sixli Senensis secutus morem, infert ex iis quæ in iisdem sermonibus animadvertit, D. Zenoni omnes esse penitus eripiendos. Ingenue fatetur quod suum facessat animum nempe de Sermouibus S. Zenonis, nullam apud veteres extare mentionem. At ipse non vidit quæ supra (Cap. 2) retulimus, quibus aperte cognoscitur non fuisse veteribus ignotos S. Zenonis sermones. Quod autem Eusebius et Ilieronymus de iilis non meminerint, non inde colligitur eos D. Zenoni tribuendos uon esse : quia, et Hieronymus, et Eusuebius, ut idem Bellarminus observal de Athena. gora, alios aiictores præteriere. Quod autem S. Hieromymus hunc scriptorem omiserit, non esse adeo mirum, cum satis constet Catalogum S. Hieronymi ea, historia Eusebii esse desumptum, quoad illos scriptores qui Eusebium præcesserunt. Ita Bellarminus. De industria forte S. Zenonem Eusebius præteriit, me Arii errores tanto ante reprehensos in 0peribus ejusdem indicaret. S. Hieronymus quoque , et Bellarminus anno 260, quo S. Zeno Martyrium subisse dicitur, nihil agunt de Aurelio socio et contubernali S. Pontii, de quo Oudinus in supplemento de Scriptoribus Ecclesiasticis. Itaque nec mirum esse debet a D. Hieronymo et Eusebio S. Zenonem omissum. lllud autem quod Bellarminus observat, sermones scilicet quosdam S. Zenonis ita breves fuisse, ut sermones dici non mereantur ultro fateamur necesse est. At hi sermones breviores pra:fationis titulo inscribuntur in hoc ms. Pistoriensi, ut sermone sexto, qui in prælo commissis est quintus de Pascha, hoc titulo inscribitur : Incipit prwfulio. Et scrmone decimo

« ElőzőTovább »