Oldalképek
PDF
ePub

Ibidem. Inde novello, novellique cum die, etc. Novellus dies ei est, qui jam renatus per lavacrum salutare novam vitam inchoare facit; novellusque ipse quasi planta novella. Cyril. Hierosol. Catech. 1: Пpò τούτου κατηχούμενος ἧς, νῦν δὲ πιστὸς κληθήσῃ μεταφυ τεύῃ λοιπὸν εἰς τὰς ἐλαίας τὰς νοητάς : Ante cutechumenus eras, nunc vero fidelis vocaberis, transplantaris rursus in spiritales olens, etc. Et ideo dicti vɛoputor, D. Paulo in epist. 1 ad Timoth. cap. m, num 6, et ipse Noster infra septies alloquitur Neophytos post baptisma, quasi novellos surculos in Ecclesia plantatos.

cognominé morarentur, alioquin éxcitandi decore A nominis, et honestate studiorum, quibus honorificum titulum, et a suo nomine elargitus est: ut procul dubio dupondium de drachmis vilissimi pretii ab eo intellectum credamus, quo sensu inter alios et Seneca, epist. xvII, dupondio saturum eum esse voluit, quem inimus et vilissimus cibus expleverit. Contra pro duobus et tribus aureis accipitur in aliis glossis apud Salmasium in Lampridium, quem consule. Alias eliam libris accommodatum, et quidem aureis, ut adstipulatorem do Gronovium, de Sestert. lib. 1, c. 7. Noster in majori momento de sacramento Baptismi disit, quod Trinitatis divinæ virtute attracta, quantivis pretii, et dignationis pondus tinctus meruerit. Cæterum Casaubonus loco citato in Lampridium 150, monuit legendum tripondes sunt omnes, non homines, et sententia ita requirit.

Ibidem. Qui mensæ deserviunt, etc. Ista ad quid dicta sint, non capio, per me abesse possunt.

IN TRACT. XLV LIB. II, DE DIE DOMINICO PASCHAT. 1. Pag. 269. In ms. est sine titulo, et inscribitur serm. xxx, lib. 1.

Ibidem. Sæculorum hæres, etc. Diem sæculorum hæredem dixit, quia a sæculis indesinenter renascatur usque, et hinc communem sæculorum conditionem jactet. Consonanter itaque in tragoedia, e malis effugium desperans Neoptolemus apud Sophoclem Philoctete 1322 et sibi adfutura profatur : ὡς ἂν αὐτὸς ἥλιος

Ταύτῃ μὲν αἴρῃ, τῇ δὲ δ ̓ ἂν δύνῃ πάλιν.

Donec iste sol hic oritur, atque illic vicissim occidit. Ibidem. Paterno cursu, etc. Quia dies solis filius. Pindarus Olymp. B. antristroph. 2. żрépa maida Αλίου vocavit.

Ibidem. Meta rotatus in se. Ms. in sese.

B

Ibidem. Proferens sibi de fine principium, etc. Hoc est, quod paulo post dicit, proferens natalitia infinita, natales infinitos de occasu, quod sermone seq. idem sui successor, idemque decessor; et quod serm. 5: C Parit sibi de fine principium, quod septimo: Quod præterit sequitur; quod futurum est antecedit; et aliis alibi dicendi elegantibus formulis, ut ex exemplo, quantum penu apud eum fuerit, arguere sit. Apud Athanæum, lib. x, cap. 19, ænigma tale :

Εἰσὶ κασίγνηται διτταὶ, ὧν ἡ μία τίκτει

Τὴν ἑτέραν. αὐτὴ δὲ τεκοῦσα πάλιν γ' ὑπὸ ταύτης τεκνοῦται. Sorores duæ sunt, quarum altera parit alteram, et eam quæ peperit, rursum parit altera. Diem et noctem intelligit.

Pag. 270. Sed dives in frumenti varias moles spicam feliciter contundens palma, etc. Hline sine meliore ductu non me expedio. Forsan legi possit. Qua dives in frumenti varius moles culmos spicam feliciter contundit palma, id est triturat; aut forsan aliquid deest. In ms., Spicam feliciter contundens palmam, quam prosequetur congrue, etc.

Ibidem. Gutturi longe moliti, id est æternæ morti sunta Deo, quod opus tenebrarum, etc. In ms., Gutturi longe inoliti, id est æternæ morti sunt ideo, quod opus tenebrarum.

IN TRACT. XLVI LIB. II, DE PASCHA II. Pag. 272. Instabili cursu, multiformi gratia redimitur, temporum solemni vestigio dies salutaris advenit etc. Lege in disjunctim, stabili cursu, ut respondeat solemni vestigio, hoc est rato et fixo, multiformi gratia redimitus, etc. Quæ lectio e serm. 8 (nunc tract. seq.) confirmatur et ita in ms.

Ibidem. Anni parens, annique progenies antecedit, etc. Distingue et interpunge, progenies, antecedit, sequiturque, etc. Dicitur autem anni parens, quia veteris anni ecclesiastici initium a Pascha sumebatur, et Pascha dicebatur annus novus, ut præter Nostri hujus auctoritatem docet Josephus Scaliger, 1. 1 de emendatione temporum fol. 6. Cur autem dicatur anni progenies, notum fuerit, qui legerit Cleobuli Enigma de amo apud Laertium.

D

IN TRACT. XLVIII, LIB. II, DE PASCHA ÌV.

Pag. 274. Morte sua vivens, etc. Quia occidere et redire potest, ut diceret Catullus.

Ibidem. Sine pausa crescit in senium, et tamen a cunis genitalibus non recedit, etc. Tempora dicuntur scnescere; cum tamen de die in diem renoventur. Sine pausa dicit, quia latenter fugit tempus, et volat. Ovid. xv Metamorph. vers. 183:

Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur,
Et nova sunt semper: nam quod fuit ante, relictum est,
Fitque quod haud fuerat; momentaque cuncta novantur.

IN TRACT. L LIB. II, DE PASCHA VI.

Pag. 277. Catechumenis lucis viam competentibus, etc., simul petentibus. In ms. distinguitur: Catechumenis lucis viam, competentibus remissam omnium peccatorum, quod amplector, et placet. Infra, serm. VIII. (nunc supra tract. XLVI): Hoc nostris quoque hodie competentibus præstaturus, etc.

IN TRACT. LII LIB. II, DE PASCHA VII.

Pag. 279. Sacer inflexus dies, etc. Paschatis.

Ibidem. Verum currat, an recurrat, ambiguum est, cujus præteritum restat, ut redeat, etc. Cieero de Senectute 192, in contrarium ait: Horæ quidem cedunt, et dies, et menses, et anni, nec præteritum tempus umquam revertitur. Oportet igitur credere Zenonem intelligere de nomine, ac si diceret solemnitatem Pascha sic restare, ut redeat rursus, licet anterioribus annis exacta. Sic Tibullus diem natalitium Messalæ anniversarium hunc diem dixit, quasi illum ipsum veræ nativitatis, lib. 1 eleg. 7.

Ibidem. Mira prorsus ratio, innumerabilium sæculorum diversa mensura conterendo innovat spatia; et Tamen ejus semper orbita est una, etc. Aristoteles, Physic. lib. vi, cap. 41, sect. 4, docet : Oɔ̃ts yivsobai, οὔτε φθείρεσθαι οιόντε ἀεὶ τὸ αὐτὸ, καὶ ἕν :... Nec fieri, nec interire quidquam, quod sit semper unum, el idem, uti est in motu coeli. Vult admirabile esse, sæculorum multiplici recurs conteri, et consumi tempora, et tamen eorum orbitam stare semper eamdem. Diversa pro multiformi, quod sermone superiori dixerat una, eademque, nec ipsa, sed ipsa: Innovat porro spatia, hoc est tempora; nam tempus dictum spatium mundani motus, ut Plato atque Zeno Citiæus sensere, ut est in Laertio et Alcinoo.

IN TRACT. LIV LIB. 11, DE EXODO I.

Pag. 281. Moyses et Aaron per id, etc. Lego : Moyses et Aaron per id, quo erant, sacerdotium, perque suum numerum, etc.

IN TRACT. LV LIB. II, DE EXODO II.

Pag. 282. Iste est, qui ejus fructu lactatur, etc. Malim lætatur: infra, de quo latari Pascha est Domini. Perperam, qui corrigere se putarunt litare. Tertullianus, de Corona cap. 3: Eadem immunitate a die Pasche in Pentecostem usque gaudemus. Celerin. inter epist. Cypr. num. 20 Pro cujus factis ego in lætitia Pascha flens die ac nocte. Ibidem. In gregibusque pecuinis, agnum bifaria natura commissum, qui inveniri non potest, etc. Captat argumentum ex absurdo, quasi ad Pascha Judvorum adhiberi debuerit agnohædus, quomodo dicitur hircocervus, quod non est. Græca Exodi cap. xn, mum. 5, habent : λαβέτωσαν ἕκαστος πρόβατον κατ'

quod contigit in excidio templi narratum Josepho Tepi aλwσews, lib. vII, a cap. 22. Sed aliter Auctor ipse infra, serm. v (nunc supra tract. Liv), de igne æterno per Christi sententiam Judæis infligendo intelligere profitetur, dum ait: Quod duplicem nubis, el ignis imaginem gerit, judicia duo designat, unum aquæ, quod gestum est, ignis alterum, quod futu

rum.

IN TRACT. LVII LIB. II, DE EXODO IV.

oixias, sumat unusquisque ovem per domum; mox A arsurum, etc. Putabam ista referri ad incendium, num. 5 : Πρόβατον τέλειον ἄρσεν, ἐνιαύσιον, ἀπὸ τῶν ἀρνῶν, καὶ τῶν ἐρίφων λήψετε ; ovem perfeciam, masculum, anniculum ab agnis et hædis accipietis. Interpres nimis laxe vertit pecus. Melius Cyprianus, lib Testim., cap. 15: Accipiant sibi singuli ovem sine vitio perfectam, masculam, anniculum ab agnis et hædis accipietis. Vulgata tollal agnum, mox num. 5: Tolletis et hædum, ut amphiboliam tollat; ovis enim non potest esse communis mater agnis et hædis. Theodoretus quæst. 24, in Exodum: Keλevel τοίνυν αὐτοῖς λαβεῖν οὐ μόνον ἐκ τῶν προβάτων ἄρνας ἐνιαυσίους, ἀλλὰ καὶ ἐκ τῶν αἰγῶν ἐρίφους; Mandat igitur illis, ut accipiant non tantum ex ovibus agnos anniculos, sed etiam ex capris hædos. Poterant igitur promiscue adhibere aut agnum, aut hædum, ut si unius copia non suppeteret, alius non excluderetur : quod et Italus interpres expressit dicens, prenda un agnello, od un capretto, et hic est in gregibus pecuinis agnus bifaria natura: sed non bene exprimitur hedus, dum dicitur agnus alterius naturæ, quod dictum non tantum obscurum est, sed etiam improprium. Bifariam adjective dicit pro duplici, quoinodo et Appuleius in libro de Philosophia rationali.

B

Ibidem. Hic est agnus, fratres, de quo lætari, Pascha est Domini, etc. In ms. est lætare, sed diphtongi in eo numquam habent locum. Judæi agni veri occisione Pascha celebrant; Christiani in agno typico congaudentes, et redemptionis suæ memoriam recolentes. Origenes in Joannem, tom x, 160, Pascha verum vocat, quod Πνεύματι, καὶ ἀληθείᾳ ἐνεργούς μενον, ὑπὸ τῶν πνεύματι, καὶ ἀληθείᾳ προσκυνούντων Tov Osov, spiritu et veritate perficitur ab his, qui spiritu et veritate Deum adorant. At quæ non suggerunt veri Paschatis lætitia celebrandi nostri disertissimi Auctoris in sermonibus de Pascha florentissimæ allocutiones, in quibus et adeptæ redemptionis fructum exponit, affectus excitat, ut muneris pretium noscamus, et dum noscere facit, nos consecutæ salutis C gaudio perfundit?

Pag. 283. Hic maturus, quia post ipsum est nullus, etc. In textu Græco est, vrtov, possit interpre tari perfectus, maturus, nec renuerim. Sed heic non recensentur qualitates agni, sed Christi, neque enim agnus qua agnus primitivus debet esse, neque sempiternus potest, neque immaculatus a peccato, cum peccatum in bruto non cadat, nec cætera, quae adjungit, solius Christi propria, unde putem legendum, hic unicus, quod verbum sequentibus consonat, quia post ipsum est nullus, et tendunt ad ea unigenitus et primogenitus, quibus Christus a Joanne, cap. 1, num. 14, et cap. ш, num. 16, et ab Apostolo, ad Colossen. cap. 1, num. 18, decoratur, que lectio, hic unicus, tanto magis confirmatur, quia de ango perfecto infra, postremo loco loquitur.

Ibidem. Deum reddidit hominem quem litavit, etc. Sueton, Othon. cap. 8. Nam et victimas Divi patri casas litavit, eodem sensu.

IN TRACT. LV LIB. III, DE EXODO III.

Pag. 284. Servisti diu, non sorte peregrini, sed merito. Quid? Peregrinis datum ut indigenis serviant? immo æstimari ab incolis debent, et defendi. Plato, de legib. lib. v : Ἔρημος γὰρ ἂν ὁ ξένος ἑταίρων τε καὶ ξυγγενῶν, ἐλεεινότερος ἀνθρώποις, καὶ Θεοῖς. Nam cum peregrinus amicis cognatisque careat, majorem et apud Deos, et apud homines meretur misericordiam. Hebræi præcipue, qui ex Josephi merito poterant et regis Ægyptii clientelam sperare, et protegi in loco quem per Josephum habuerant, subditi, non servi. Sed rara est inter diversas gentes amica conversatio; nam ut hi illis, sic his illi in morum diversitate retinent affectuum discrepantiam, ut pronum sit incolis ut potentioribus illos opprimere. Adde Herodotum, Euterpe cap. 160.

Ibidem. Ignis columna per noctem, ut admoneret

Ibidem. In ortu captivitatis jugo depressus, etc. Infra, serm. v (nunc tract. Liv): Sicu! lectio divina testatur, in Ægypto a Pharaone populoque ejus Israel Dei populus captivatus ingenti jugo acerrime premebatur. Vult Judæorum populum in Ægypto pridem non invidiose habitumi, qua cohabitatione diuturna, qua grata Josephi menioria; mox suspicione prosperitatis seu invidia motos Egyptios destinasse deprimere, quod decretum ortum captivitatis populi Israelis vocat Zeno, et inde captivatum populum

Pag. 285. Inde maris magno clausus obice premebatur, etc. Illud premebatur in superiori periodo adhibitum, commode possit deleri, ne ingrata fiat illius verbi repetitio, et sensus alioquin stabit subintellecto codem àñò xocoɔ̃. Quid si substituas terrebatur? hoc malim, neque ullo commodiore verbo putem.

Ibidem. Medio pulverulentus, etc. Hoc est siccus, humore aquarum expers.

Ibidem. Quia circa se, etc. Lego cum circa se. Ibidem. Triumphum suum, etc. Hostem triumphatum per metonymiam.

IN TRACT. LVIII LIB. II, DE EXODO V.
Ibidem. In ms. additur ad Judæos.

Pag. 286. In Egypto servisti diu, non necessitate, sed merito, etc. Non quod tamquam exterus exosus esses, non forte peregrini, ut loquitur supra, aut pessumdederas, ultionem promeritus es. In Egypto quod religione dissimilis; sed quod religionem tuam autem idololatria peccasse indicium sumo ex Theodoreti quæst. 40 in Exodum.

Ibidem. Veloces pedes tuos ad effundendum sanguinem, dextera lævaque in se refugiens unda testatur, etc. Ne credas imputari, quod tot hostes ceciderint, atque eorum sanguinem effuderint in adeptione terræ promissæ, nam Dei præcepto fecerunt. Sed intelligit de sanguine Christi, quem effusuri erant tantæ injustitiæ rabie concitati.

IN TRACT. LIX LIB. II, DE EXODO VI.

Ibidem. Commodius puto misero in statu suo manenti, quam beato in ultimas miserias devoluto, etc. Euripid. Belleroph. apud Stobæum serm. xcVII : Ὁ δ ̓ οὐδὲν οὐδεὶς διὰ τέλους δὲ δυστυχῶν, τοσῷδε νική. τοῦ γὰρ εὐ τητώμενος οὐκ οἶδεν αἰεὶ δυστυχῶν, κακὰς τ' ἔχων. οὕτως ἄριστον μὴ πεπειρᾶσθαι καλῶν· ἐκεῖνο γὰρ μεμνήμεθ', Οἷος ἦν ποτε καγώ..... ἴσ ̓ εὐτύχουν ποτέ. Ex versione Ugonis Grotii, At ultimæ qui ætatis assidue est miser. Hoc vincit alios, se quod orbatum bonis non sentit usque assuetus infortunio. Meliora numquam scisse tanto est tutius. Nam semper illud hærei. Ah jusmodi sententiæ versus in eodem, Troadibus, vers. qualis fui quantusque fatis usus olim_prosperis ! Hu634. Et Iphigenia in Taur., vers. 1021.

Pag. 287. Erythræum quoque in geminas ripas medium scissum mare, dactisque dextra; lævaque aggeribus, in aciem stipatis undarum salvo liquore, arefactam profundi in semet contra se obnixam, stupidam pependisse naturam, etc. Erroribus refertissima ista esse nemo non viderit, quos sanare sine libris me posse non profiteor. Audendum tamen fuit, negotio ex integro ingeniis melioribus relicto. Sic autem lego: Erythræum quoque in geminas ripas medium scissum mare, ductisque dextera lævaque aggeribus, in aciem stipatis undis, sudo liquore arefacta profundi semita, contra se obnixam stupidam pependisse naturam.

585

Ibidem. Quæ utique non cœlestis populi meritum, etc. A dat et rapiat. Ovid. Metamorph. lib. ix, num. 172 : In ms. Legitur meritis.

IN TRACT. LXI, LIB. II, DE EXODO VIII. Pag. 289. Agnus salutaris, qui designatur ex ovibus et hædis, inter pecora non potest inveniri, etc. Non possum præterire Auctoris opinionem, qui visus est putasse, in Paschate Hebraico adhibendum animal, quod ovis et hædi participaret naturam, in quo (Vide adnotationem nostram 4, in Tract. 61) errasse notavi supra in serm. 2, de Exodo, pag. 282, nam quod ibi non credatur jocus, sed opinionis constantia, faciunt non tantum quæ heic dicuntur, sed que ait infra serm. XI (nunc tract. LXV): Agnus requirendus est tibi ex agnis et hædis discordi natura, quem in gregibus pecuinis ipsi tui non invenere majores.

Pag. 290. In planctum et luctum profecerunt, etc. Adde ex ms., Illi profecerunt.

Ibidem. Sed bramosum latronis cruenti convivium, elc. Legendum bromosum a Græco ßpópe, strepo, fremo, ex eo Bacchus Bromius dictus. Etymologici B Auctor : Βρόμιος παρὰ τὸν βρόμον, καὶ γὰρ τῆς Σεμέλης κεραυνωθείσης, etc.

IN TRACT. LXVI, LIB. II, DE EXODO XII.

Pag. 295. Sacerdotes jam non habent, qui eorum pro salute sacrificent, etc. Lege cæteris consonanter: Sacerdotes jam non habent, quis eorum pro salute sacrificet ?

Ibidem. Ut vilem libidinem magis ac magis augeant, vilioribus se lavacris omni momento baptizant, etc. Hunc morem etiam Assyriis fuisse testatur Strabo, lib. xvi: Tò outpòv év éÕEL Èσtiv; quod potest drahi ad munditiem; Ovid. Amor. lib. v, Eleg. vii, etiam ad delicias, et incenpostrema, sed iva libidinis fuere qui traherent. Artemidorus lib. 11, cap. 66, vocavit óðòv èπi τpoprv, viam ad cibum, quod, ut ille inferebat, non prius ederint quam laverint, tum accepto cibo, sed et ante cœnam. Sed in Suida legitur ini puny, viam ad delicias, quod rectum esse etiam Rigaltius putavit. Alter scriptor apud eumdem Suidam in λουτρά, ait, μεθ ̓ ἡδονῆς πρὸς ¿pékelάv te, etc., adhibita lavacra. Hieronymus Salvinam monet cavere, ne balnearum calor novum adolescentiæ calorem incenderet. Certe lavacro etiam lassitudini mederi docet Athenæus, libro 1, capitul. 19.

IN TRACT. LXX, LIB. II, DE DANIELE II.

Pag. 298. Martyrii quodam modo pars est fr. dil. martyres non horruisse supplicium, etc. Tertull., Scorpiac. cap. 8, de istis ipsis tribus pueris: 0 martyrium, et sine passione perfectum, satis passi, satis exusti sunt, quos propterea Deus texit, ne potestatem ejus mentiti viderentur.

Ibidem. Etenim multiformis crudelitas, legendum ex ms. Multiformis crudelitatis, lugubris contemplatio. Ibidem. Quique illi fuerit cruciatus, sua complicat vota; legendum nimirum fuerit, hoc est tanto ardentius appetebant certamen, quanto atrocius videbatur, cui illis occurrendum erat. Puto typographicum fuisse sphalma pro fuerint, quod scripserit, fuerit.

IN TRACT. LXXIV, LIB. II, DE DANIELE VI. Pag. 301. In is. præter primum omnes inscribuntur de tribus pueris.

Pag. 302. Lambunt rosidos flammæ blandientes. Infra serm. vii, nunc tract. LXXVI, Excipiuntur non flamma, sed rore Dei.

IN TRACT. LXXV, LIB. II, DE DANIELE VII. Ibidem. Anhelantibus flammis, camino rugiente non læduntur, etc. Anhelantibus, inhiantibus, appetentibus. Cicero in Catilinam primæ initio, Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem. Ammianus Marcellinus lib. xxvi, fol. 449: Velut imperatoris cognatus altius anhelabat : altiora, quæ animo suo conceperat, ut consequeretur, annitebatur. Ignis hujusmodi appetitu videtur ferri, ut circumjacentia abroPATROL. XI.

C

D

Sorbent avidæ præcordia flammæ.

Affinia in parte sunt, quæ habet Salomon in Proverb. cap. xxx, num. 16, de igne, qui numquam dicit: Sufficit. Camino, addit, rugiente, hoc est crepitante flamma. Virgil., Georgic. lib. 1, 85.

Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis.

IN TRACT. LXXVI, LIB. II, DE DANIELE VIII.

Pag. 303. Supplicio suffragante gloriosi, etc. Quod illud ipsum, quod pati debuerant supplicium, refrigerium eis factum sit.

Ibidem. Caminum jussit incendi, etc., fornacem.
Virgil., lib. 1 Æneid., 579 ;

Ingentemque insuper Ætnam,
Impositam ruptis flammam expirare caminis.
Ad quæ Servius: Caminis fornacibus Græce dixit.
Isidorus, lib. XIX, cap. 6: Caminus est fornax, et est
Græcum derivatum άrò τou xάúpatos, id est a calore.
Ibidem. Estuantibus globis, etc. Virgil., Georgic.
1, 472:

Vidimus undantem ruptis fornacibus Ætnam,

Flammarumque globos, liquefactaque volvere saxa. Pindarus Pythior., Od.1,Stroph. 2, dixerat,ex Ætnæ cavernis eructari πυρὸς ἀγνότατας (γ. ύγροτάτος) παγάς TOTALOUS TE, Ignis liquidissimos fontes fluviosque.

Ibidem. Rubescit quoque ipsum alienis ignibus cœlum, etc. Varro lib. vi de Ling. lat.. 78: Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo, quod ab igne solis tum aureo aer aurescit. Aer enim, et cœlum eodem sunt significatu. Plin. lib. u, cap. 38: Namque, et hoc cælum appellavere majores, quod alio nomine aera : aer enim ob raritatem facile quasvis recipit impressiones In sole lumen habet exactum in luna dilutiorem in stellis dubium in nubilo interdiu perturbatum: noctu prorsus caret: in iride picturatos refert orbes. Sic et in magno incendio videtur et ipse accendi, et contrahere ab igne ruborem, cum potius ipsa flamma diffundat in aerem vim suam, et

colorem, sicuti vis, et potestas solis in aere qualitates variat, ut docet Cleomed. 1. 11 Iudexñs Ocwpías.

IN TRACT. LXXVII, LIB. II, DE DANIELE IX.

Pag. 304. Nec tres pueri quo ardere putabantur incendio de suis incensoribus liberati. Alia distinctio est in ins. Quo ardere putabantur incendio, de suis incensoribus, etc.

Ibidem. Sed de Domino nostro, quem (proh nefas!) venerantur, etc. Cum hujus argumentum ignotum mihi sit, quorsum hæc verba retulerit divinari non possum. Plures quidem Zenonis tempore hæreticos fuisse constat, sed de quibus voluerit, brevitas sermonis scire non permittit.

Ibidem. Nullis argumentis armatus, etc. Philosophicis nempe et demonstrativis, que a Christiano exsulare debent, quoniam cum fides sit firma opinio, ut ait Cicero, partit. Orator. 21, nulla eget demonstratione. Cyrillus: To RioτEL TарadexтÒV àпоXYπραγμόνητον εἶναι χρή. Τὸ γὰρ βασανιζόμενον, πῶς ἔτι TERIOTEVTAL. Quod fide suscipitur, non debet curiose examinari; nam quod rationibus inquiritur, quomodo adhuc creditur? De hoc latius supra.

N. B. Notis abhinc usque ad col. 600 sequentibus, quæ textui in duobus præcedentibus Patrologiæ tomis edito respondent, horum tomorum paginationem parenthesibus inclusam præposuimus. Eo cui libuerit se lector conferal.

IN TRACT. DE LAZARO IN APPENDICEM REJECTUM.

Pag. 313. (Tom. VIII nostræ editionis Patrologiæ, col. 1411). In concavo vertiginis sinu, etc. Legendum censeo voraginis.

Ibidem (Ibid.). Deo hic familiaris. In_ms. sic legitur: Deo hic familiaris, ut fertur, teste Evangelio cum apud Joannem quadragenariæ, etc.

Ibidem (Ibid.). Cum quadragenariæ voluntatis gestu 19

carnis detrimenta pensasset, etc. Quid sit gestus qua- A dragenarie voluntatis, ego non assequor, forsan nec alius. Suboluit legi posse quadragenariæ vitæ gestu, nam Lazarum juvenem infra vocat, quod quadragenariæ atque consistenti ætati indigitamentuin incongruum non est. Gerere autem vitam est carnis pondus portare, cui particulis minimis consistenti, atque illis quotidie decedentibus, alienæ extrinsecus in earum locum accedunt, ut ait Alphenus in 1. 76, de judiciis, quod est carnis detrimenta pensare.

Ibidem (Ibid.). Nam sub occasu jam propero, etc. Seneca, Hercul. fur., vers. 178,

Vita citato.

Properat cursu

Ante illum Anacreon, ode quæ incipit : 'Eni pvpoivaus τερείναις,

Τροχὸς ἁρματος γὰρ οἷα

Βιοτός τρέχει κυλιθείς. Rola ceu voluta currus, Cita namque currit ætas.

Ibidem (Ibid.). Quod terrenis artubus debebatur, etc. Homini ex humo imo potius humo quam homini. Ibidem (Ibid.). Ut nobis ipsis juxta librum Genesis, etc. Ui cominuniter et nobis juxta Scripturas, lutus et causam dedit, et materiam, qua efficeremur.

Ibidem (Ibid.). Optimus luti liquor, etc. Optimus meo judicio superfluit; luti liquorem dixit, id est lutum ductilem, qualem requirit plastices.

Ibidem (Ibid.). Longe alibi Christo censore, etc. Potius censente, dum nollet mortuum Lazarum mortis esse mancipium, quem esset ad vitam revocaturus, atque ita legendum censeo.

Ibidem (Ibid., col. 1412). Dum desinit esse quod erat, forma vel fabula, etc. Habebat formam hominis, at sine spiritu non erat homo, sed forma, sed fabula, ludibrium humanitatis et fastus humani.

Ibidem (Ibid.). Graves tenebrarum globos, etc. Tenebras spissas et crassas.

Ibidem (Ibid.). Succidita incrementi, et decrementi vicissitudine renascentes, etc. Tertull. de Pallio, c. 2, Dies et nox invicem vertunt. Ultima autem dies dicitur non reditura. Propertius, lib. 1, Eleg. xv : Quia Nobis, quum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda;

ut canit Catullus non poetice, sed vere carmine v, num. 5.

Pag. 314 (Ibid.). Pendulo mandibularum rictu, etc. Rictus est non tantum os et orificium, sed labia, quæ maxillas tegunt; ideo rictus mandibularum, labia vult intelligi. Pomponius Prestibula apud Nonium: Quis hic est, quamobrem heic prostat rictum, et labia quum considero. Lucillius, Satyr. lib. II, apud eumdem. Malas tollimus nos, atque utimur rictu. Ovid., Metamorph. lib. XIV.

Aspiciam fluidos humano sanguine rictus. Distinctio autem, quam facit Theodorus Gaza in Aristotele, inter mandibulas et maxillas improbatur Julio Caesario Scaligero in listoriam Animal., lib. 1, sect. 95. Hippocrates in prognostic. Oavutades dé χείλεα ἀπολυόμενα, καὶ ψυχρά, καὶ ἔκλευκα γινόμενα : Lethale quoque labraresoluta, prudentia, frig da ei exalbida. Quandoque auctor affectatione peccat, cui accedente prava scriptura, fiat obscurus necesse est.

Ibidem (Ibid.). Elisis in ore dentibus, etc. Si scriptura mendo caret, vix credibile quatriduano mortis decubitu dentes excidisse. Si legainus interclusis dentibus, aptius videri possit.

Ibidem (Ibid.). De terrena labe confectus, etc., de terrena illuvie, sordibus; ideo eleganter subnectit, putris gleba marcesceret.

Ibidem (Ibid.). Nervorum traduces, etc. Quia nervi inter se sunt conjugati, ac veluti per traduces uni alteri juncti, initio ducto a cerebro, vel medulla spinali, ut intra Hippocratem et Galenum decernitur, quorum opinionem video præferri Aristotelis, qui à

[blocks in formation]

Ibidem (Ibid.). Per solum cadaveris, etc. Respicit Bad superiora, hoc est ipsi humo magis quam homini. Vult enim hominem humum, terram, solum, lutum.

[ocr errors]

D

Ibidem (Ibid.). Heu! quando non poterat, etc. Hoc est, mirumine fuerat? quomodo non poterat? Quando pro quomodo.

Ibidem (Ibid.). Heu quando non poterat cadaver quatuor diebus et quatuor noctibus per totum oris, fellis et phlegmatis, flumina sentinarum corruptis artubus fœtentia pulmonis spiramenta conflare? etc. Moschio Medicus apud Plutarchum Symposiac. tertio, capite postremo dicebat : Την σήψιν, τήξιν, καὶ ῥύσιν σαρκὸς, εἰς ὑγρὸν φθορᾶς μεταβαλλούσης; putrefactonem esse colliquatio nem et fluxum quemdam carnis corruptæ et in humo rem mutatæ, quod Plutarchus etiam ex se repetit in commentario, quem inscripsit, Περὶ τοῦ πότερον ὕδωρ ἤ πῦρ χρησιμώτερον, ideo recte dixit fama. Senti nas autem, unde corruptorum humorum adversatorum flumina derivantur. Sicut enim fellis vesicula attrahit choleram amaram, et eamdem excludit, quæ in mortuo : sic et phlegma, quod excrementum fricorruptioni magis obnoxia in vivente, quanto magis gidum et humidum facilius corrumpitur in corrupto, nimirum ubi deest salillum illud anime Plautinum. De ore autem, quid dixit? An quia ex ejus faucibus exhalent odores tetri?

Ibidem (Ibid.). Cum ipsa etiam rosa pudoris et venustatis fragranti folio, etc. Rosa elogia habentur in Anacreonte et in Achille Tatio, quæ invidiam cunctis floribus faciant. Sed nova florum in hoc sæculo reperta controversiam de priscorum sententia merito movere possunt.

Ibidem (Ibid.). De rosario falce pollicis vellicata, etc. Ipsam manum metaphorice falcem pollicis vocavit : nam pollice et indice junctis vellitur. Martial., lib. x, Epigramm. 93:

Ut rosa delectat, metitur quæ pollice primo. Ibidem (Ibid.), Marcenti morte tristis albescal, etc. Non rose tantum, sed quodcumque in speciem pulchrum est, facile evanescit. In Epigram. Platonis apud Laertium, de malo :

Σκέψαι τὴν ὥρην ὡς ὀλιγοχρόνιος. Appuleius in Apologia vertit,

Quam pereat brevi tempore forma, vide. Catullus carmine nuptiali, seu LXII, aptissime alque elegantissime:

Ut flos in septis secretus nascitur hortis
Ignotus pecori, nullo contusus aratro,

Quem mulcent auræ, firmat sol, educat imber,
Multi illum pueri, multæ optavere puellæ;
Idem cum tenui carptus defloruit ungui
Nulli illum pueri, nullæ optavere puellæ.
Videre comparanti licebit apertam allusionem TẨY
falce pollicis vellicata marcenti morte albescat rois :
Cum tenui carptus defloruit ungui.

Ibidem (Ibid.). Ita ut colore floris careat, in ms. additur: Ita ut et colore floris careat, et odore.

590

etc. Heic silere cogor, atque etiam a conjecturis abstinere adeo cæcutio, ut nihil videam, et in ms. ista corruptissima sunt,

Ibidem (Ibid.). Aqua ipsa si de flumine rapta sit, A rante connixu per cerulas venas membra tabuerant, etc. Quomodo fiat, ipse Auctor dicit, quod limum contrahat: si quidem aqua, et aer media sunt elementa, et mistionem patiuntur, ut tradit Aristoteles lib. de Generatione et Corruptione, cap. 3, versus finem; hujus putrefactionis rationem reddit ille ipse Meteorol. lib. IV, cap. 1 : quod in se majore major sit caliditas propria, atque frigiditas, quam ut potentiæ, quæ in circumfuso aere sunt, evincant. Unde etiam fit, ut mare in partes quidem distractum celeriter putreat, sed integrum, et totum haud quaquam, et reliquiæ aquæ pari modo.

Ibidem (Ibid.). Limum liquor abducit. Ms. obducit.

Ibidem (Ibid.). In ms. sic legitur: Nemo ergo mirari debet, si hominem, quem spiritus sapientiæ sale conditum redolenti aura servaverat, et ex cœli suavitate anima vivacitate nectarea ct balsami generositate melliflua corpus rexeral, ne faceret divortio recedentis spi. ritus lutea malis, pigra glebositas caduca, etc.

Ibidem. (Ibid.). Et balsami generositate melliflua rexerat, ne fieret divortio recedentis spiritus lutea moles, etc. Rosa,inquit, avulsa a rosario torpescit : aqua a suo corpore sejuncta putrescit. Quid mirum si homo amisso spiritu foeteat? In quo demonstrando, ubi totus est, procul dubio credendus non scripsisse, ne fieret divortio recedentis, etc., ne destrueret adsumptum; sed pro ne scripsisse cum, aut quid simile, quod librario pro scriptura breviata facile fuit corrumpere: tum illa nectarea, et melliflua humilia nimis sunt, et forsan aliud scripserat convenientius buic eleganti sermoni.

Ibidem (Ibid.). Caduca linea defunctorum, etc. Hæc possent omitti, et credo ab alio inconsideranter intrusa, deturpant enim potius quam adornent orationem.

B

Ibidem (Ibid.). Immani objectus ex pondere lapsis perenni valva gravis libra detruserat, etc. Legi posse credo, immani obtectus pondere lapidis perenni valvæ gravis libra detruserat. Perennem valvam dixit, quod numquam ei esset reseranda : valvam maluit pro valvis: gravem autem libram, quam poetæ inexorabilem Parcam, ἄτροπον, ἐπὶ τὰ παρελθόντα πάντα ἄτρεπτά

Te, ut ait auctor libr. de Mundo, c. 7; Appuleius vertit: Atropos præteriti temporis fatum, quod ne Deus quidem faciet infectum : sed verba Græca non expressit, quæ sonant: Quoniam ea, quæ præterierunt verti et reparari nequeunt. Si lapsis, ut in vulgatis præmalimus, dicemus dictum antique pro lapidis, cui auctoritatem dant ex Ennio, lib. xv Amalium:

Occumbunt multi letho, ferroque lapique.

Ibidem (Ibid.). Lacrymarum ubertatibus ebriatæ, ctc. Translatitie dictum, ut si cibo et potu essent abstinentes et siccæ, lacrymarum ubertate udæ essent, et madida.

Ibidem (Ibid.). Et hebræas voces, etc. Locutione, et sermone hebraico, qui illis naturalis et consuetus fuerat. In ms., et hebræas græcessando voces, quod non intelligo.

Ibidem (Ibid.). Mistas Salvatoris in laudibus expiabant, etc. Semper Zeno Hebræis infestus, numquam non omittit eos vellicandi occasionem : ideo credi posset voluisse hebræas voces Christo alias exosas, expiatas ipsius laudibus. Quid si legas pro expiabant, complicabant, quod non fuerit ab auctoris genio alienum ? Quamcumque autem ex his sententiam sequaris, consulo deles præpositionem in, hoc modo: mistas Salvatoris laudibus; in ms. distinguitur : hebræas voces fractis in unum singultibus mistas Salvato

Ibidem (Ibid., col. 1413). Inde est, quod per distantiam rerum, etc. Quid si legatur per discordiam rerum? Non possunt enim distare, quæ in unum compacta sunt de quorum resolutione infra elegan- Cris in laudibus expiabant.

tissime.

Ibidem (Ibid.). Qui corporis floriarum, etc. Verbum novum modo incorruptum.

Ibidem; (Ibid.). Liventi gena, etc. Liventi facie lurorem præferente, lurida. Silius Italic. lib. xu, vers. 559:

Has passim nigrum pandens mors lurida rictum.

Euripid. Elect. 319. Αἷμα δ' ἔτι πατρὸς κατὰ στέγας μέλαν σέσηπεν, Sanguis vero patris adhuc in tectis ater putrescit. Virg., Eneid. lib. m, 622, Et sanguine vescitur atro, ut ex hoc loco, et Euripidis liqueat, Servii interpretationem non esse ibidem admittendam.

Ibidem (Ibid.). Et pro voce cadaveris nigri fellis teter mortui fœtor hauritur, etc. Distinguo: Et provoce cadaveris, nigri fellis teter fœtor hauritur : abjecto verbo mortui, quod sensu, et constructione superfluit. Vult, quod sentitur ex cadavere esse tetrum

odorem, Vocem quani reddit cadaver, esse foetorem ex felle nigro, hoc est mortuo et corrupto.

Pag. 515 (Ibid.). Qui quatuor istis partibus loca dederat, etc. Id est, qui istis qualitatibus temperabat, at locum non dederat, sed in loco coercebat atque frenabat.

Ibid. (1b.). Dominante flagrò, etc. Præeunte ratione quam flagrum metaphorice dicit, quia motus moderari debet et coercere, ad instar auriga, uti vocavit Pythagor. in fine aurei Carminis, et Plato in Phadro. Auriga autem proprium est flagrum. Euripid. Rheso 766 : Πλήκτρα τ' ἐκ ἐπὶ ζυγοῖς ἵππων, etc. et scutice non jugis equorum applicatæ erant. Suidas : Κέντρα καὶ τὰ τῶν ἵππων πλήκτρα, Euripid. Iphig. in Aul. 220. Caeterum rationem θεῖον ἡγεμόνα τοῦ βίου Vocavit etiam Plutarchus in Carm. de Auditione divinum vitæ ductorem.

Ibidem (Ibid.). Hunc ergo Lazarum, cui liventi er

D

Pag. 316. (Ibid., col. 1414). Flevisse narratur, Ms. Flevisse narratur. Age, age, Photami, servus Dei vivi, si aliquid prævales, de lacrymis Domini vel pauca narrato. Flebat Deus mortalium lacrymis ex

citatus.

Ibidem (Ibid.). Diabolus per malitiam suam fecit invenire nocentes. Hen tenuis aura de cœlo, corpus, quod rexeras succiduis artubus deserebas, sed non te Pater non Filius aliquando despexit pro sua lacrymas, etc. Illa omissa in edito sunt. morte factus est Christus ipse mortalis. Harum ad

Ibidem (Ibid.). Sed quod sororum fletibus temperaret: quod infra dicit, fletus fletibus recontrabat, hoc est sono unisono. Arist., Quintil. libro 1 Hepi tās μουσικῆς : Ομόφωνοι φθόγγοι, οι τινες δύναμιν μὲν ἀλλοίαν φωνῆς, τάσιν δὲ ἴσην ἐπέχουσι : Unison soni sunt, qui potestatem quidem vocis aliam, tensionem vero æqualem obtinent. Blud autem recontrabat, qualecumque sit, potius reformarem in econtrabat, fac

tum ex econtra.

Ibidem (Ibid., col. 1415). Et ad documenta virtutum ipse, etc. Distinguo, et ad documenta virtutum, ipse, qui fuerat. Ut discerent Christi virtutem. Aliter hic locus legitur in ms.: Et ad documenta virtutum ipse se mortuus, et adhuc pedibus vinctus, ut Christus jusserat, suis manibus resolvebat. Quæ rogo vos, etc.

Pag. 317 (Ib.). Acies dirigitur in parentes, etc. Parentes, et propinquos conjunxit Cicero vi, in Verrem. Olim parentes pater, mater, et qui parentum loco. Caius in L. appellat, de verborum significatione: mox posteriori ætate dicti omnes qui aliquo modo conjuncti essent. Julius Capitolin. Gordiano III, cap. 23: Ducit uxorem filiam Misithei, quem causa eloquentiæ dignum parentela sua putavit. Flavius Vopiscus Aureliano, cap. 31: Achilleo cuidam parenti Zenobia parantes imperium. Idem Tacito cap. 10:

« ElőzőTovább »