Oldalképek
PDF
ePub

libitu thus accendisse sive in suo, sive in alieno, A factum testatur; qualia autem ista sacrificia delineat cujus apertissimum argumentum in lib. x Cod. Theodos. de Paganis, etc. Sive L. 16, tit. x, in qua et vapore fumasse legitur, quod est synonymum illorum fumantia undique fana. Horatius lib. in, od. 18: Vetus ara multo

Fumat odore.

Arnob. lib. vII: Quid interest, unde fumus altaribus conficiatur in sanctis, vel ex visci, quo genere nubes suffitionis exæstuent. Dolet ergo Zeno, qui Christo nomen dederant, permittere ut in suis prædiis non solum templa perstarent, sed in illis impia sacra peragerentur, cum demolitione eorum impedire possent damnatam superstitionem; immo de eorum possessione, et dominio gloriari, quum jus templorum, ut tueantur ab occupantibus, coram judice vindicent.

B

Pag. 121. Sed et illi qui per sepulcra discurrunt, qui fæterosis prandiis cadeveribus sacrificant, etc. Mos fuit antiquis, certo die quotannis plerumque anniversario, quæ vexúσia, й πepideιπ dixere, ad monumenta cœnas celebrare. Docent inscriptiones apud Gruterum, fol. 257, num. 5, e marmore Ravennati : Sub hac conditione, ut quotannis rosas ad monumentum ejus deferant, et ibi epulantur, et altera apud Sponium 292, e marmore Neapolitano, in quo fit mentio juris monumenti cum cœnaculo. Videtur idem factitatum a christianis contagione Ethnicarum superstitionum, quas et in aliis plurimis ritibus retinuerant, cum vigentem vulgarem consuetudinem non fuerit tam promptum uno ictu resecare. Minus in culpa, dum Christi martyres, et pro in eum constanti fide mortem passos, ὡς θείους, καὶ Θεοφιλεῖς avopas non ut homines mortuos venerarentur. Sed non destitisse etiam in affinium memoriam, nescio quas agapas, et convivia in cœmeteriis indicere, binc liquet, quod hanc superstitionem exstirpare tentet adhuc Zeno, et quod Cyprianus, epist. LXVIII in Martiali quodam, qui se profitebatur Christianum, reprehendat, Gentilium turpia, et lutulenta convivia, et C collegia diu frequentasse, filios in eodem collegio apud profana sepulcra deposuisse, ibique consepelivisse. Quis dubitat sic sepultis sub tractas Ethnicorum cæremonias? Impium quippe visum fidelibus mortuis infidelium more deputata convivia, a quibus et vivi cavere debuissent veri Christiani. Obiter adverto, Prudentium hymno in exsequiis defunctorum, diu post Zenonis tempora, adserere a Christianis monumenta corollis, floribus et liquaminibus sparsa quod negat Theodoritus lib. vi eράñevt. 599, qui circa ejus ætatem fuit. An ille ut poeta locutus? An severior apud Orientales disciplina? Quod ad verbum fæterosis, quod putidum videtur nimis, in sermone de Jona infra legitur: Non aris fœtentibus funestos excitant ignes, et in tertia invitatione ad fontem (nunc tract. 30) foetidas cunas dixit, quod et heic reposucrim, quamvis illud prius verbum rursus legatur in vulgatis invitatione quarta ad fontem (nunc tr. 31). Tertullianus Apologetico, cap. 14, Tabidosa animalia dixit, pari inquinamento.

[ocr errors]

solitos

Ibidem. Subito sibi martyres pepererunt, etc., per agros, et per vias tamquam memoriæ martyrum altaria construere, in quibus tamen nullum eorum corpus, ac ne quidem ullæ partes reperirentur, notum est e Canon. 83 Ecclesia Africanæ, qui somnia et mentitas revelationes vocat eorum, qui hæc passim instituebant tamquam pia, et honori martyrum conformia : idcirco Zeno damnat, cui amore luxuriandi atque bibendi in infamibus locis lagenis, et calicibus subito sibi martyres pepererunt, cum Christianum nomen professi, ritus ethnicos retinerent, quorum erat proprium in hujusmodi solemnitatibus poculis se proluere, cantionibus etiam ridiculis, et obscœnis oblectari, ut notum ex oratione Libanii ab Allatio edita. Veri Christiani luxum, et hanc edendi intemperantiam repudiabant, sacrificia pro martyribus offerebant, ut Cyprianus epist. xxxiv suo sæculo

nobis Theodoritus, in fine lib. vin @εpañεvτixйs: hoc latino sensu, martyrum solemnitates peraguntur, et pro illa veteri pompa, turpique rerum, et verborum obscœnitate, modeste celebrantur festivitates, non ebrietatem, et jocos, risusque exhibentes, sed divina Cantica sacrorumque sermonum auditionem, et preces laudabilibus lacrymis ornatas.

Fag. 122. Qui Ægyptia corde candidis faciunt, elc. Locus contaminatus: legerem, qui Egyptiaco die candidis faciunt. Ægyptiacus dies frequens occurrit in Kalendario Romano veteri Heruvart; 'infaustum fuisse alii notarunt, ad cujus omen averruncandum candidis fecisse hinc suadeor. Horatius Epodo:

Quique vos bubus veneratur albis.

Arnob. lib. 11, 91: In Albano antiquitus monte nullos alios licebat, quam nivei tauros immolare candoris. Illud porro facere est sacrificiorum proprium. Cato, de Re rust., cap. 139, Uti tibi jus si el porco piaculo facere. Columell. lib. 11, cap. 22, Nisi prius catulo feceris. Sic Graci. Theocrit., Idill. 28, versus finem "рEO TÓρTIV Eрote: faciam vitula amoris. In Antisiodorensi concilio, Canon 1, prohibetur, ne calendis januariis bucula, aut ceruolo fiat, ut legit Fronto Ducæus, quem ad illud concilium vide. Bucula aut ceruolo facere, est bucula seu ceruolo sacrificare.

Pag. 123. Salutemque pecudum, violenter scissis, elc, Lege ex mss. Salutemque suam pecudum violenter scissis in ventribus quærunt.

Ibidem. Ut obumbrent furta turpissimæ utilitatis, lego turpissimæ voluptatis. Innuit maritos insanientes in servas, aut libertas, quibus ut facilior sit congressus, aut quarum minus verecundus venereus prætextus, rem œconomicam committunt, quo frequenti negotiorum necessaria participatione obumbrent voluptuosi negotit secretum.

Ibidem. Qui publicanas mulieres, etc. publicas, vulgares. Papias: publicus, publicanus, sicut rusticus, rusticanus. Publicanas vocat, quasi quæ turpe vectigal populi conductum haberent. Vide Caium 1. C. in L. 13. De Publican. Porro quid hic sibi velit rò vi non perspicio, nam adversus istas non oportebat alia vi uti quam argentea vel aurea.

Pag. 124. Itaque dulcissimi flores mei, etc. Non dubito, quin nemo non videat, legendum fratres mei, Error forsan natus ex abbreviata in manuscripto scrip

tura.

IN TRACT. I LIB. II. DE GENESI.

Pag. 141. In exordio carminis sacri, etc. Carmen sacrum Ovid. Remed, Amor. 252, opponitur infami seu magico, sicut in Cod. Theodos. L. XVI, tit. x. cap. 7, castis precibus, dira carmina. Amplissimus fuit hujus vocis usus; nam non tantum versibus poeticis attribuerunt hoc nomen, sed etiam illis, quæ conceptione verborum pronuntiarentur, ut in precationibus, et dedicationibus. Testimonium in Livio lib. xxxix, cap. 15, in Plinii Cæcilii Panegyrico c. 63, Seneca Consolat. ad Marcian., cap. 13: Pulvillo postem tenenti, et Capitolium dedicanti, mors filii nuntiata est, quam ille exaudisse dissimulans, et solennia Pontificalis carminis verba concepit, gemitu non interrumpente precationem. Itein et in imprecationibus. Livius, lib. x, cap. 28. Jurare cogebatur diro quodam carmine in exsecrationem capitis, familiæque, et stirpis composito, Et vates dictos eventus cecinisse, notum est ex eodem lib. 1, cap. 55. In his autem omnibus usurpatum carminis nomen, quia, ut argumentor ex Festo in verbo occentassit, clare et cum quodam canore pronuntiarentur effata, ut procul exaudiri possent. Hinc apud Plinium, lib. xxvii, cap. 2, incantamenta carminum, et ex duodecim tabulis, qui fruges excantassit, et qui malum carmen incantassit ob hanc rationem, ut puto. Sed ex his, quid carmen pertineat ad Libros sacros, videre non possum. Non sum nescius, carmen etiam dici de oratione soluta, neque solemni

principium. Sic Martial. epig. xv, lib. 1:

Unde potest avidus captæ leo parcere prædæ?

id est, quomodo potest?

ler concepta. Cicero, de Legibus lib. 11, 202: Disceba- A tantum abest, ut sit fortius, ut neque possit credi mus enim pueri duodecim, ut carmen necessarium. Livius, lib. 1, cap. 25: Fœdus multis verbis, quæ longo effala carmine, non operæ est referre. Plin. Panegyric., cap. 3: Gratioremque existimari, qui delubris Deorum puram castamque mentem, quam qui meditatum carmen intulerit. Zeno, cujus diffusum ingenium et eloquium, blanditus forsan sibi, de co nomine captavit novitatem et raritatem ex allusione; ideo eo usus est etiam serm. v de Isaia et alibi.

Pag. 142. Non, inquit, fac ad tuam, sed ait: faciamus ad nostram, etc. Consimilia istis habet Tertullianus adversus Praxeam c. 12, a quo videtur sumpsisse Noster.

Ibidem. Unus homo ad duorum imaginem et similitudinem fingitur, nec tamen in eo quid, cujus sit, invenitur, etc. Hac pericope infert, duos esse qui jubent, duos qui operantur: opus ad similitudinem ductum efficientium, nec ad alterutrius similitudinem, quem dicere posse factum, ergo illi duo iidem. Ibidem. Cui detraxeris, nescio. Rectius ms. Cui detraxeris, nescis.

Pag. 143. At ille, cui jubetur, est, inquis inferior, etc. Quæcumque Pater facit per Filium, non per instrumentum servile facit, sed per virtutem naturalem et substantiam, ait Damascenus, lib. 11 de Fid. Orthod. cap. 4. Tertullianus, in proxime citato loco adversus Praxeam: Cum quibus enim faciebat homi nem, et quibus faciebat similem? Cum filio quidem, qui erat induturus hominem; spiritu vero, qui eral sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate Trinitatis loquebatur.

Ibidem. Paterni cordis est excultor, etc. Origenes in Joannem tom. 1, 42, interpretatur cor Dei esse, τὴν νοητικὴν αὐτοῦ, καὶ προθετικὴν περὶ τῶν ὅλων δύναμιν. Τῶν δὲ λόγον τῶν ἐν ἐκείνῃ τὸ ἀπαγγελτικὸν: ejus vim intelligentia præstantem, atque universa juxta eorum naturam componentem; óyov vero illud esse, quod quæ in illo sunt (corde) renuntiet; inferens nullum aptiorem excogitari posse, qui Patris consilia renuntiet, quam Servator. Convenientissime Zenonis intentioni. Sed in ms. legitur exsecutor non excultor.

IN TRACT. II LIB. 11, DE genesi.

etc.

Pag. 144. Nisi quis hostem a quo impugnatur expugnet, numquam bonis suis poterit esse securus, Hinc illud ex bello pax. Veget. pro lib. 1: Qui desiderat pacem, præparet bellum; nemo audet offendere, quem intelligit superiorem esse, si pugnet. Aurel. Augustin. de verb. Domin. Non quæritur pax ut bellum exerceatur, sed bellum geritur, ut pax acquiratur.

Ibidem. Chaos in principio fuisse, id est informem indigestamque latentis naturæ congeriem, etc. Quid sit Chaos alibi a me dictum heic pro sensu vulgari loquitur; aliter ipse et proprietate sermonis melius in sermone de Resurrectione: Similiter in Inferno dives ille tenacissimus, quem Chaos immensum a pauperis felicitate discrevit; hoc abyssum dixit Philo Tερi κοσμοποί, εἰ τάρταρον. Lucian. de Astrolog.

Pag. 145. Igitur si, ut volunt, Deus materiam, qua usus est, non fecit, sed æterna sit, ut ipse est, duo sunt ergo principia, et quidem repugnantia, etc. Concludit inter duo principia alterum debuisse esse antiquius, a quo alterum pendere non debeat Quid enim principale, ait Tertullian. adversus Hermog. cap. 4, nisi quod super omnia? nisi quod ante omnia? el ex quo omnia? Aristotelis natural. Auscult. lib. 1, cap. 6, n. 2 : δεῖ τὰς ἀρχὰς μήτε ἐξ ἀλλήλων εἶναι, μήτε ἐξ ἄλλων, καὶ ἐκ τούτων πάντα: consonantissime, opor let principia, neque ex se invicem esse, neque ex aliis, sed ex ipsis cuncia, quibus consimilia habet Metaphys. lib. v, cap. 1.

Ibidem. In ms. deest ergo, et scribitur duo sunt principia.

Ibidem. Unde non est principium, etc. Hoc est,
PATROL. XI.

B

C

D

Ibidem. Unde non est principium, quod senescit, etc. Principium enim ingenitum et incorruptibile neque capax mutationis est a minori ad majus, neque a majori in deterius; senescere namque mutationum deterrima, corruptioni proxima, et, ut Solonem dixisse referunt:

Τοῦ ζῆν χειμών.

Prudentius in exsequ. defunctor.

Quia cuncta creata necesse est
Labefacta senescere tandem
Compactaque dissociari.

Pag. 146. Hic est Deus noster, qui se digessit in Deum, etc. Obscurissima loquendi forma obscurissimam rem adumbravit; Christi enim generationis modum Deus solus noscit, nemo alius intelligit. Infra, tract. 3, lib. n: Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre æqualis in omnibus, quia Pater in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili scilicet sua illa substantia. Item tract. 5 ejusdem libri: Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari. Item tract. 1, lib. 1: Quid? quod inde non esse approbatur inferior: quia unde processit paterni cordis est excultor. Placuit autem generationem æternam Jesu Christi processionem appellare: sic Cyrillus Alexand. in sauct. Symbol. vi, 42 : Πρόοδον ἀπόρρητον, καὶ ἄφραστον inet fabilem atque indicibilem processionem Verbi gencrationem appellavit.

Pag. 147. Et tamen utrumque commeando. Rectius in ms. et utroque in utrumque commeando.

IN TRACT. II LIB. II, DE GENESI.

Pag. 148. Incunctanter est Christus, etc. Sine hasitatione, sine dubitatione; nam ex hæsitatione et dubitatione fit mora, id est cunctatio. Cicero in Catilinam oratione 1, fol. 124: Cum hæsitaret, cum cunctaretur, quæsivi quid dubitaret. Alia lectio incontanter, sed prior vera, quam et ms. retinet.

Ibidem. Arcano insuspicabili, etc. Nec suspicione sola investigando. Papias. Suspiciones indicia quedam, et vestigia. Rursus: Suspicio est velut de quibusdam conjecturis. Insuspicabile quod nec conjiciendo attingi possit, id est neque demonstrationibus neque conjecturis.

Ibidem. Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur, etc. Diligi enim Filium a Patre pluribus locis Evangelicis enuntiatum est, Joannis cap. I, n. 55. Item cap. v, n. 20: Pater enim diligit Filium et omnia demonstravit illi. Alibi: Hic est Filius meus dilectus. Sed quod non a principio; sed convenienti tempore, hoc est ubi advenit plenitudo temporis, ut ait D. Paulus ad Galatas cap. IV, n. 4, miSerit Filium suum, seu, ut Noster infra, serm. iv, visibilem se præbuerit, cum humanum genus visitaturus esset, ideo dixit sine revelamine, id est mundo ignotum, non revelatum.

Pag. 149. Procedit in nativitatem, etc. Dixi in adnot. ad pag. 139.

Pag. 150. Ex innascibili sua illa substantia, etc. Thales interrogatus, quid omnium esset antiquissimum, respondisse fertur Deum ayevtov yap. Caret enim generatione, principio, et fine, cum sit infinitus; nec Deus dicitur natus, sed carnem sumpsisse, et qua homo a Deo assumptus natus ex Maria Virgine, quæc dicta fɛotóxos in concilio Ephesino, nam quod Verbi natura, ipsiusque Divinitas principium sumsperit ex sancta Virgine, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ca traxerit cui et Dei Verbum secundum hypostasim unitum, secunduin carnem natum dicitur, ut Nestorio scripsit Cyrillus, cujus sententiæ subscripsit Synodus action. i.

Ibidem. In qua beatus manens in sempiternum om18

gustat.

Pag. 159. Provisionis piæ, etc. Hoc est divinæ economia providentia. Nescio quis apud Suidam tres gradus facit divina providentiæ, xat' oixovopias, κατ' εὐδοκίαν, κατὰ συγχώρησιν : heic de ea, quæ κατ' oixovouiav, intellexisse Zenonem dicere debemus quam Tertullianus vocavit @conomia sacramentum adversus Praxeam cap. 2, illam nimirum, quæ unitatem in Trinitate disponit, tres dirigens Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum : tres autem non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie, etc. Æmilius Portus, quid esset Providentia divina zat' oixovouíav, in Suida aut non intellexit, aut non expressit.

nibus, quæ habet, habentem filium paria procreavit, A cur repudiarint mss. lectionem, quæ habet mortem etc. Heic quoque neque vola, neque vestigium recti sensus apparet. Ne nihil dicam, conjicio sic legi posse: Omnibus, qui habent Filium paria procuravit: ut priora reponerem præivere mihi verba sermonis quinti proximi in fine: Sane quærant illum, qui eum non habent secum. Solet enim et verbis, et sensu codem passim in similibus locis uti, ut unus alteri præluceat; quærere enim Deum est timore et obedientia totum se illi mancipare: at Deum habere est, cum in nostro habitaculo vere Deus inhabitat, atque in nobis est fides, spes, puritas et timor, ut scripsisse Barnabam apostolum refert Clemens Alexandrin., Stromat. lib. 11, 411. Cæterum pro paria procreavit repono paria procuravit, referendo ad illam beatitudinem, in qua paulo ante dicitur Deus manere in sempiternum; nam fidelibus et rectis datum, ut evaderent, et ipsi filii Dei: Divus Paulus ad Romanos cap. viii, n. 14 : ὅσοι πνεύματι Θεοῦ ἄγονται, οὗτοί εἰσιν υἱοὶ Θεοῦ.

IN TRACT. IV LIB. II, DE GENESI.

Ibidem. Manens unus æternaliter ex semetipso, ita in ms. Exinde visibilis necessario effectus, quia orbem terræ erat ipse facturus, humanumque visitaturus genus. Ita in ms.

IN TRACT. V LIB. II, DE FIDE.

Pag. 154. In ms. inscribitur de Fide.

Ibidem. Perpetuitatis indiscretæ, etc. Paulo post dicet sine discrimine, quod idem valet, id est inseparabiliter. Serm. 1: Sine revelamine. Serm. IV: exinde visibilis effectus. Serm. v Incomprehensibilis sapientia e regione cordis eructat verbum, omnipotentia se propagat.

Pag. 155. Namque temperal se propter rerum naturam Filius, ne æternæ majestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas substinere, etc. Exinanivit semetipsum, ne mundus collaberetur divinæ majestatis apice insuetus. Nemo enim Deum videbit, et vivet. Tertull. advers. Praxeam, cap. 14: Visum quidem Deum secundum hominum capacitatem, non secundum plenitudinem Divinitatis.

IN TRACT. VI LIB. II, DE EO QUOD SCRIPTUM EST, etc.

B

C

Pag. 158. Si hominem solum, sicut quidam putant, ab utero Virginis, etc. Talis fuit Carpocrates, de quo vide Theodoritum Hæreticar. fabul. lib. 1, c. 5, Christus autem verus Deus et verus homo. Cyrill. Alex. in ep. ad Monach. Ægyp. f. 15 èmeláбeтo τοίνυν σπέρματος ̓Αβραάμ, καὶ κεκοινώνηκεν αἵματος, καὶ σαρκὸς, ὁ τοῦ Θεοῦ Λόγος, ἴδιον ποιησάμενος σῶμα τὸ ἐκ γυναικὸς ἵνα μὴ μόνον ὑπάρχων Θεός, ἀλλ ̓ ἤδη καὶ ἄνθρωπος γεγονώς καθ' ἡμᾶς, νοοῦτο διὰ τὴν ἕνωσιν. οὐκοῦν ἐκ δυοῖν μὲν πραγμάτων ὁμολογουμένως, θεότητός τε, καὶ ἀνθρωπότητος, ὁ Ἐμμανουήλ. Πλήν εἷς κύριος Ἰησοῦς ὁ Χριστὸς, εἷς τε καὶ ἀληθῶς Υἱός, Θεός τε ὁμοῦ, καὶ ἄνθρωπος, οὐ θεοποιηθεὶς ἐξ ἴσων τοῖς κατὰ χάριν. Θεὸς D δὲ μᾶλλον ἀληθινὸς ἐν ἀνθρωπεία μορφῇ πεφηνὼς δι' ἡμᾶς. Apprehendit ergo Dei Verbum semen Abraha, corpusque ex muliere sibi construens, carnis et sanguinis particeps factus est. Ita ut jam non solum Deus sit, sed propter naturarum conjunctionem homo quoque nostri similis esse intelligatur. Ex duabus etenim rebus divinitate nimirum et humanitate, unus certo constat Emmanuel, unus Dominus Jesus Christus, unus verus. Filius, qui Deus simul, et homo est, non homo deificatus, par illis qui per gratiam divinæ naturæ participes efficiuntur; sed Deus verus, qui propter nos in humana forma apparuit. Vitalianus episcopus ex sermone de hide ἐν τοῖς πρὸ τῆς συνόδου κατ' Ἔφεσον : Si quis Dominum et Salvatorem nostrum in duos divellit, et alterum quidem verbum Dei Filium appellat, alterum vero hominem assumptum vocat, neque confitetur unum et eumdem, anathema sit.

Ibidem. Mortem gestat, ut mortem devincat: nescio

Ibidem. At si, ut ratio ipsa proclamat, cessare nullo modo potest varietas ista regni, etc. Quid, quæso, ista varietas, si totus in hoc est, ut ostendat unum et indivisibile regnum Patris, et Filii? Quid si legas vastitas? Sensui saltem aptius erit: et Plinius c. 7, Dei dixerat multiplex ministerium, sensu tamen alé et impio. Difficile est in aliorum scriptis sine autographo, aut saltem apographo recia sapere: nam quidquid conjicias, plerumque dissidebit ab auctoris conceptu, qui aliis, et aliis verbis potuit exprimi, quamvis mentem illius adsequaris.

Ibidem. A legis conditore homini a Deo assumpto justisque ejus est deputata rebus dispositis, non Deo, non sempiterno rectori, maxime cum in Evangelio sic dicatur, etc. Ista omnia, ut minus cohærent, ita hiulca esse credo, nec sine librorum ductu suppleri posse. Totum hunc locum concipio hae forma: si alius melius conjecerit, subscribam: Cessare nullo modo potest vastitas ista regni... a legis conditore homini a Deo assumpto, id est Christo, justisque ejus est deputata rerum dispositio; ita enim lego, non rebus dispositis.... non Deo, non sempiterno rectori, etc.

Pag. 161. Aut Filius tradendo, quod non habeat perditurus, etc. Legendum quod habeat, sensu ipso exigente, et ita postea in ms. scriptum esse depre

hendi.

IN TRACT. VII LIB. II, DE NATIVITATE DOMINÌ. 1.

Pag. 163. Alia modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum, etc. Arianæ hæresis mentio, de qua heic fit, procul dubio persuadere potest, a Zenone (Vide dissert. 1, cap. 2 et 3) hunc sermonem conscriptuin non fuisse. Is enim cum vixerit sub Gallieno, et Arius disseminaverit suum dogma sub Constantino; certum est in hoc non potuisse notari tamquam præteritum, quod scriptoris tempore nondum evenerat. Non negarim quidem in Justiniani epistola ad Mennam, diserte innui ab Ario Origenis venena bausta, cum gradus in sancta et consubstantiali Trinitate excogitavit ab Epiphanio et Hieronymo Origenem patrem Arianorum, Anomæorum, et Manichæorum vocari, ex quo inferebat editor Veronensis a Zenone non Arii dogmata damnata, qui posterior fuit, sed in Origene Ariana, qui prior se fuit. At quamvis non abnuerim ex Origenis doctrina compegisse dogma suum Arium; nemo tamen dixerit, eadem Origenis et Arii fuisse. Certe Origenes Filium paternæ substantiæ portionem esse, et Patri coæternum fuisse sensit, ut ostendit Socrates, lib. vn Histor. Eccles. cap. 6, et consentit Huetius in Origenianis lib. 1, cap. 2, qu. 2, num. 24, Arius contra Filium, Οὐκ ἀεὶ ἦν ὁ τοῦ Θεοῦ Λόγος, ἀλλὰ ἐξ οὐκ ὄντων γέγονεν· διὸ μὲν ἦν ποτὲ ὅτε οὐκ ἦν : et Gelasius Cyzicen., lib. ii, cap. 3, Socrat. lib. 1, cap. 5, et Hermias Sozomen. lib. 1, cap. 15: Non ab æterno Dei Verbum fuisse, sed ex nihilo ortum esse, ei propterea tempus fuisse aliquando, quum non esset, qua sunt ipsissima, quæ habet scriptor hujus sermonis Origeni incommunicabilia. Accedit quod Sozomenus de hoc Arii dogmate dicat, vocata sis (útnow Tá прótspor ávεžétuota: in quæstionem, quæ antea mi

:

nime in discussionem venerant; et planius Gelasius in A illabitur. Prædestinata, hoc est præelecta, prædicta d. lib. m, cap. 2, ἤρξατο προφέρειν τινὰ ξένα περὶ τῆς εἰς Χριστόν πίστεως, ἃ τοῖς ἔμπροσθεν χρόνοις οὐδείς πώποτε ἐζήτησεν, ἢ παρεισήνεγκεν : Capit circa fidem in Christum peregrina quædam proferre, quæ prioribus temporibus nemo quæsierat umquam, aut introduxerat. Cadit ergo opinio illorum qui præfuere editioni Veronensi, dum putarunt hunc sermonem Zenoni adscribi potuisse, quod errores, qui ab Ario disseminati sunt, fuerint antequam Arius nasceretur, quod scriptorum auctoritate et rerum collatione falsum convincitur.

IN TRACT. VII lib. II, DE NATIVITATE DOMINI II. Pag. 168. Insuspicabilis secreti, etc. Vide adnotata ad pag. 142.

Ibidem. Vera cognitio est Deum cognoscere nisi Deum, etc. Dicam ad sermonem de Jona pag. 194. Moderationis quippe humanæ est in orbita suæ cognitionis perstare.

Ibidem. Nihilque ex eo amplius requirendum, quam ut quis ejus noverit voluntatem, etc. Lactantius Firmianus, divinar. Instit. lib. II, cap. 5, ad hanc sententiam pie et eleganter: Satis est homini ad plenam perfectamque prudentiam, si Deum esse intelligat: cujus intelligentiæ vis, et summa hæc est, ut suspiciat, et honorificet communem parentem generis humani, etc. Conjunge adnotata supra ad tractat. 3, 1. 11.

Ibidem. Cæterum providentis Dei de Deo argumentationibus vanis, etc. Si providentis legas, intelligas oportet de œconomia divina, qua stant quæ ad ipsam Trinitatis constitutionem faciunt. Si legas procedentis, aptius videbitur titulo sermonis : lectoris sit arbitrium. Supra ex Cyrillo verbi generationem dictam adnotavi πρόοδον, ἀπόῤῥητον, καὶ ἄφραστον.

Ibidem. Velle dispositum, etc. velle percipere quod sit dispositum a decretis divinis.

Ibidem. Ut contentiosi putant, etc. Philosophi nimirum, qui rem in utramque partem disquirendo contendunt, et altercantur, quod si fiat præter modum, audiant Publium Mimum, apud Agel., I. xvII, cap. 14:

Nimium altercando veritas ammittitur.

Pag. 169. Dispositioni subjaceat etc.; id est fato, quod sensere, impie licet, esse supra Deum. Homer. Odyss. lib. I, versic. 236:

[blocks in formation]

Etiam ab amato viro poterunt arcere, quandocumque tandem

Fatum perniciosum corripuerit asperæ mortis.

Et alibi ipse sæpe. Eadem Seneca Tragic.
OEdipo vers. 989:

Non illa Deo vertisse licet,

Quæ nexa suis currunt causis.

B

C

Hine Ciniscus, apud Lucianum, in Jove confutato, Jovis D
ipsius impotentiam ridet, quod pendere a fato debue-
rit. Dispositio autem pro fato inde dicitur, quod juxta
saniores, sit dispositio et providentia divina. Seneca,
lib. v Natural. quæst. cap. 18: Dispositor ille mundi
Deus, qui providet, et decretis suis cuncta regendo
disponit. De fato vide Hieroclem et Lipsium in au-
reolo libello de Constantia.

Ibidem. Remotis enim paulisper nominibus Patris, et Filii, etc. Esto non consideres paternitatem et filiationem, in quibus alius injuria dimanat ad alium. Vide congesta in titulum Digestorum J. C. de Injuriis.

Ibidem. In prædestinatæ sibi Virginis templo (ms. templu) sibimet castra metatur, etc. Translaticium est castra pro sede, et mansione. Castigatius loquitur infra sequenti serm. fol. 163: Coelo egressus metatura prædicta sacrario templi virginalis hospes pudicus

sibi mansione metatum enim, metatio, metatura idem. Tertull. de Pallio cap. 2: Nostra certe metatio totum versiforme est, id est nostra habitatio, id quo in hoc mundo permanemus. Græci titulum Codicis Justinianei de Metatis vertunt, et interpretantur epi μετάτων ἤτοι ἀπλήκτων de Metalis, sive hospitiis. in gloss. Isidori Metatores, mansionum præparatores. Latin. Pacatus Panegyr. cap. 6: Sive enim divinus ille animus venturus in corpus dignum prius_metatur hospitium, id est præparat. In lib. xv, Cod. Theodosian. de Metatis: Nemo qui propriæ domus possessione lætatur, militari Sacramento munitus alterius domum infestare pertentet, sed aut sua contentus, aut certe in suis recipiat, qui in alterius sibi metatum existimat vindicandum. Metator igitur, qui præparat hospitium, metatum, metatio, metatura hospitium ipsum, et in Cod. Theodosiano ipsum etiam onus hospites recipiendi.

Ibidem. In hominem gigniturus, etc. generandus in hominem.

Ibidem. Ibidemque salvo quod erat, meditatur esse quod non erat, etc. Salva divinitate meditatur esse homo. Cyrill. Alex. ad Nestorium in epistola, quæ incipit: Karaphvapoûccuèv ds ¿xovo, fol. 165, poñ καταφλυαροῦσι μὲν ἀκούω, προῆλθεν ἄνθρωπος ἐκ γυναικὸς· οὐκ ἀποβεβληκὼς τὸ εἶναι Θεὸς, καὶ τὸ ἐκ Θεοῦ γεγενῆθαι πατρὸς ἀλλὰ καὶ ἐν προσσλήψει σαρκός, μεμενηκὼς ὅσπερ ἦν : Produit homo ex muliere, deitate interim aut ex Patre nativitate non abjecta: mansit enim in ipsa carnis assumptione, quod prius

erat.

Pag. 170. Mundum non, ut assolet, infans (ms. non mundum, ut assolet infans) fusus ingrediens, sponte vitæ reptantis præviis lacrymis auspicatur, etc. Plin. libr. vi Prooem. queritur, a natura hominem nudum, et in nuda humo natali die objici ad vagitus statim, et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrymas, et has protinus vitæ principio; quæ Zeno cum scriberet, ipse respexit.

Pag. 171. Denique purgationes, quæ sunt tarditate periculose, etc. Hoc est difficiles Hippocratis verbo in libro de aere, locis, et aquis où Xpnotai, quibus remedia præscribit lib. 1 de Morb. mul. 603. Faciles autem dicunt καθαρσίας Χρηστάς, quod bene et ex naturæ præscripto procedent; ut et Erotianus interpretatur Xprotos, zakos: vide Barthol. Eusth. in Erotiani Lexic. voce zalās.

Ibidem. Nulla puerum maternorum viscerum prosecuta sunt damna, etc.; ms. nullo puerum maternorum viscerum prosecuta sunt damno.

Ibidem. Post partum virgo permansit, obstetricis incredulæ periclitantis enixa in testimonium reperta ejusdem esse virginitatis, incenditur manus, qua tacto infante statim edax illa flamma sopitur; sirque illa medica feliciter curiosa diu admirata mulierem virginem, admirata infantem Deum, ingenti gaudio exsultans, quæ curatum venerat, curata recessit. Ita Christus in hominem se fecit nasci, etc. sic in ms.

Pag. 172. Ita Christus in hominem se fecit nasci, etc. Dixerat supra, prima generatione uno consensu ex paterni oris affectu filium processisse: hic de secunda loquitur, pari consensu humanitati se Filium subjecisse, quod est se fecit in hominem nasci, sed addit ita natum, quemadmodum homo non potest nasci, nam incorrupta matris virginitate nemo, sine puerperæ dolore nemo, sine fletu, sine lacrymis nemo, sine sordium involucro nemo, etc.

IN TRACT. 1X LIB. II, DE NATIVITATE DOMINI ET MA

JESTATE.

Ibidem. Cælo egressus metatura prædicta, etc. Consule notas ad sermonem superiorem.

Pag. 173. Comparat sibi corpus suo judicio nasciturus, eic. hoc est suo decreto, et voluntate, voce consona libris sacris Joannis cap. v, num. 27, 6 πατὴρ ἐξουσίαν ἔδωκεν υἱῷ, καὶ κρίσιν ποιεῖν : Pater

potestatem dedit Filio, el judicium suum facere, scilicet A pro suo arbitrio agere.

Ibidem. Qui ex se natus non crederetur, nisi quia sicut fuit virgo incorrupta post conceptum, permanet talis quoque post partum, etc. Nisi quia intrusum est, el contra rectum sensum inculcatur. Quidquid ab auctore scriptum fuerit, interim legendum censeo : Non crederetur, quum sicut fuit virgo incorrupta post conceptum, permanserit talis quoque, etc.

Pag. 174. Quia inter Patrem hominesque adstitit medius, etc. Id explicatius dicit Joannes Chrysostomus in orat. de Ascensione Christi. Ὠργίζετο ἡμῖν ὁ Θεός, ἡμεῖς δὲ τὸν φιλάνθρωπον δεσπότην ἀποστρεφόμενοι. καὶ μέσον ἑαυτὸν ἐμβάλλων ὁ Χριστὸς . ἑκατέραν φύσιν εἰς φιλίαν συνήγαγε, καὶ τὴν παρὰ τοῦ πατρὸς ἐπικειμένην ἡμῖν αὐτὸς τιμωρίαν ὑπέμεινεν : Iratus nobis erat ut Deus, et nos benignum Dominum adversabamur : medium se interponens Christus, utramque naturam in gratiam reduxit, et pænam a Patre nobis imminentem ipse sustinuit.

IN TRACT. X LIB. II, DE ABRAHAM. I.

Ibidem. Sara uxor ejus non inferior, vitæ longæ transactis cursibus, qualem filium ediderit, partus essusione percepit. Sed quia utrisque ætas ademeral spem sobolis pignus succidaneum, etc. in ms. Sara uxor ejus non inferior, longæ vitæ transactis cursibus, pius autem filius ederit, partus effusione perciperet. Sed utris que ademeral spem sobolis, etc., locus corruptus.

Ibidem. Pignus succidaneum, etc., quasi quod succederet non dato, sed dando florenti ætate. Alludit ad hostias succidaneas. Agell. lib. iv, cap. 6: Succidanea hostiæ dicuntur, quoniam si primis hostiis litatum non erat, aliæ post easdem ductæ hostiæ cædebantur.

Ibidem. Sic meruit fides, quod ademerat tempus. Ms. Sic merito fidelitatis, quod ademerat tempus, male. Pag. 175. In occasus sui terminum versabatur; ms. melius in occasus sui termino.

Ibidem. Ecce prima devotio, etc. Devotio non cultus tantum est, sed et debiti erga superiorem aut benevolum agnitio, quasi vota sua illi submitteret et consecraret. Seneca, m de Benefic. cap. 5: Audi voces petentium nemo non victuram semper in animo suo memoriam dixit, nemo non deditum se, et devotum professus est. Nemesian. Cyneget. 82.

Et fidos ad bella duces, et milite multo Agmina, queis fortes animat devotio mentes. Ibidem. Unicus ille filius solliciti senis. Lege ex ms. solliciti.

Pag. 176. Necessariis sacramentis protinus præparatur, etc. Alludit ad etymon sacramenti, quod a sacer scu sacrum derivant, ut quidquid ad sacrum pertineat, sacramentum sit. Victimam autem Deo mactare est sacrum facere, ad quod requirebantur instrumenta, ignis, ligna, gladius, quæ Zeno sacramenta vocat, et paulo infra mysteria.

B

Ibidem. O fratres secura devotio! etc. Lege o patris secura devotio!

Ibidem. Etenim explorationis tentamina porriguntur. etc. Id est, pergit adhuc Deus Abraham tentare, patiens ab eo exseri ferrum, et sublevata ejus manu ictum in cervicem filii paulo minus quam descendere, ut in tantis animi motibus, quos casus Zeno vocal fides, et pietas in Deum magis esset perspicua. Potuisset quidem satis arguisse, quod filium nulla tergiversatione duxisset in montem, quod unicum prompte obtulisset; sed voluit explorationis tentamina porrigi, atque sinere gladium educi, ictum librari, ut in extremo discrimine, patris constantia explorata, ipse

succurreret.

Ibidem. Sed vos ejus. Legendum vox.

Pag. 177. In illo sacrificio solus Deus doluit, etc. xaτaxpnotixõs: tribuit dolorem Deo, et tanto licentius, si ut ita voluisse visus sit, adscripserit detrimentum Deo : sed to idiwtioμó, el modo vulgari locutus est. Dolent, qui amittunt, quocirca doluisse dicit Deum, quod pro præsenti humana victima dimissa, aliam arietinam de suo substituere, si licet dicere, debuerit, ut sacrum adimpleretur.

IN TRACT. XI LIB. II, DE ABRAHAM. II.

Pag. 178. Non enim præcepta virginitas provocatur. Sed nec, etc. In hoc impeditissimo loco libere pronuntiare non ausim. Itaque meo judicio aut opus ¿zépadov est, aut lacuna non perspecta latet, aut membra aliunde divulsa in minus aptum locum translata sunt, quæ expedienda felicioribus ingeniis relinquo.'

Ibidem. In transactæ ætatis, el generantis genitalis flore consumitur, etc. Quid si legas fluore? hoc est imminutione et lapsu, Virgilii exemplo u Æneid. 169:

Ex illo fluere ac retro sublapsa, etc.

Certe ne credibile est, voluisse effetam ætatem, et sicca genitalia florescentium prærogativa censere. Pag. 179. Atque ex intimis vitæ curriculis, etc. ConClaminatissimus hic sermo est ut elegantissimus, et florentissimus, et qui sine meliorum Codd. ductu vix sanari possit. Lectio vulgata tum heic imperfecta est, et sine sensu: legerem propius ad sensum auctoris, atque ultimis vitæ curriculis Sara ulerum filius aperire, cui jam aviæ reverentiam senectus verecunda detulerat.

Ibidem. Securus de fide generis sui pater filio. Dis- D tingue cum ms., Pater filio, de quo non dubitabat, etc. Ibidem. Pedes quoque constringit, ne in exitu mortis concitata victima calcitraret, etc. Infra serm. proximo, et ne quid minus ab hostia videretur, pedem ligatura distringit: ne incitata victima displiceret. Versio vulgata Gen. xxi, num. 9, habet: cumque alligasset Isaac filium suum, ex quibus incertum restat, utrum alligasset manibus, an pedibus, at in Græca legitur καὶ συμποδίσας Ἰσαάκ τὸν υἱὸν αὐτοῦ : quam lectionem agnoscit et Philo in commentario, quod Deus sit immutabilis, et hanc Zeno expressit. Suidas: Evμñodious, συνδήσας τοὺς πόδας : tunc enim litare credebantur, et aptum sacrificium esse, ait Servius ad lib. 11 Georgic. 395, cum dedicatum animal victimæ patiens invenitur. Plin. lib. VIII, cap. 45: Notatum, nec claudicante nec aliena hostia Deos placari, nec trahente se ab aris.

Ibidem. Sub hac igitur, charissimi, sperationis nativitate, etc. In hoc membro ulcus monstro, medicinam non possum; præstent Æsculapii meliores; quid si legas sperata?

Ibidem. Immaculata hostia, etc., sine labe et culpa. Ibidem. Nec victima imparatus, etc. Promptus, non repugnans.

Ibidem. Uxoria munera, etc. An uxoria munera intelligit, quæ præstant conjuges liberis operam dantes, intermissa per ætatem a Sara? Sed tunc legendum fuerit non nesciebat, sed omiserat. An legendum muliebria munera, qualia sunt fluxus menstrui, qui requiruntur in efformando et alendo fœtu? Hoc præmalim; nam uxoria munera, quæ mutua affectus, consilii, atque operum collatione constant, nec tantum lecti et rei venerea congressu, a Sara abdicare, ei injuriam est inurere manifestam. Certe in libris sacris Genes. cap. xvII, num. 11, legitur: Et desierant Saræ fieri muliebria, etc.

Ibidem. Mira prorsus, carissimi, et speranda sæculis post futuris divinæ ordinationis propago formala ad principium, ætas peracta revocatur. Lego ac distinguo: Mira prorsus, chariss., et speranda sæculis postfuturis divinæ ordinationis propago formatur: ad principium ætas peracta revocatur, etc. In Isaaco enim typus Christi, cujus ex ortu futuris post sæculis redimendum fuerat genus humanum. Clemens Alexand. Stromat. lib. n, 567: Τὸν Ἰσαάκ ὡς καθωσιωμένον ἱερεῖον, ἀλληγορήσας, ἐξελέξατο ἑαυτῷ, τύπον ἐσόμενον ἡμῖν οικονομίας σωτηρίου. Isaac tamquam victimam conise

« ElőzőTovább »