Oldalképek
PDF
ePub

tavit genus. Propert., lib. iv, Eleg. 1:

Et vetat insana verba sonare foro.
Seneca, Hercule furente, v. 172:
Hic clamosi rabiosa fori

Pag. 21. Hæc Moysi in mari rubro terram vitream ▲ cidides hoc forense concertatorium judiciale non tracfecit, etc. Aliud volebat supra sermone sexto de Exod. (nune tract. 50, 1. 1) nimirum non aquarum superficiei obambulasse, sed diviso mari, atque hiante, el tamquam aggeribus hinc inde obstipato, iter profundum maris datum, quo Judæi evaderent. Erithræum quoque in geminas ripas scissum mare, ductisque dextra lævaque aggeribus, in aciem stipatis undis, sudo liquore arefacta profundi semita. Sic puto legendum.

Ibidem. Paralyticos reformari, etc. Paralysis est defectio motus, et actionis: at motu privari, seu actione, et motum recuperare, seu operationis facultatem, non videtur recte dici reformari : nam quod spectat ad sanitatem et morbum qualitas est, et dicuntur in categoriis affectiones, quæ de facili mutari possunt ; sed formæ non mutantur, nisi totius corporis mutatione eo corruente, quod prius fuerat. Nihilominus eodem sensu locutus Trebell. Pollio in triginta tyrannorum syntagmatio, nimirum Lolliano bis et Oden: to semel. Orientem jam in pristinum reformaveral statum, sed omnes omnino totius orbis partes reforma

verat.

Ibidem. Cum suis sibi exsequiis, etc. Aut fallor, ut scripsit Zeno exsuviis: non enim exsuviæ tantum, quod exsutæ sint, sed quod induta possint exsui. Habuit forsan in mente Tertulliani Apologiæ cap. 21, qui exsuvias dixit sepulcri, aut, ut maluit Rigaltius, sepulti : verum, utcumque sit, tolerabilius puto exsuviis dixisse, quam exsequiis.

Pag. 22. Tamen sine hac iræque non prodcrunt. Ms., sine hac utræque non stabunt.

B

Ibidem. Fides paucorum est, charitas onnium, etc. Quid hoc est ? Nonne christianæ fidei debet esse unita charitas, ut ea nihil prosit ad salutem, nisi per fidem proveniat? Certe D. Paulus, 1 ad Corinthios, cap. XIII, potiorem charitatem fide et spe posuit: atque fatendum est, eam difficiliorem, quia non tantum affectum impartitur, quantum et substantiam, et facultates, quibus privari majus quid putatur; ut C potius legendum sit : fides omnium est, charitas pau

corum.

Ibidem. Spes ac fides tempus habent, etc. Supervacua est fides in futura vita, cum res evidenter appareant sic spes iis que sperabantur, potitis, evacuata est: a cum anima corpore liberata est, perturbationibus non vexatur, et tunc charitas vires majores habet Theodorit. in epist. 1, num. 13 Divi Pauli ad Corinthios.

Ibidem. Quantoque ab ea diligentibus invicem crepitur, tanto invicem plus debetur, etc. Non tantum post mortem charitas non minuitur, sed etiam in hac vita (si licet dicere) increscit semper: scilicet si provoceris plenioribus officiis, augeas et tu affectionis gradus: mutuum enim caritatis facit, qui pariți conditione correspondeat. Ita videtur sentire videas tamen opponi iis, quæ paulo infra dicit. Non pro tempore, quia varia non est.

Ibidem. Pro persona, etc.; ex persona, sic pro honore et pro sexu, ex honore, et sexu; hoc est nulla personæ acceptatio est, aut distinctio.

Ibidem. Hæc rura, urbes, et populos composita, paceque conservat, etc. Lego composita pace.

Pag. 25. Jura evacuat. Jura evacuare est jurium vim infringere, jura negligere atque contemnere. Infra, de circumcisione: Si circumcidit, sabbatum corrumpit. Si non circumcidit, cum innocentis animæ interita præstitutæ circumcisionis jura evacuavit. Sic Tertull. de Anima, cap. 46, Telmissenses nulla somnia evacuant, id est non spernunt, non contemnunt. Expressit Apostoli verba ad Corinth. I, cap. xi, num. 5 el 7: Charitas non quærit quæ sua sunt, omnia suffert, omnia sustinet. Rationem reddit Tertull. de Patienua, cap.12: Charítas nec sua requirit, si offert sua, dum alteri prosit.

Ibidem. Fora compescit, etc. Alias clamosa, et concertatoria. Cicero, de Claris Oratorib. 280: Thu

Jurgia vendens, improbus iras
Et verba local.

Ibidem. Hæc mare penetrat, urbem circuit, commercia nationibus necessaria subministrat, etc. Vereor isthec a Zenone dicta magis ad pompam, ut sermoni suo suppetias ferret; quam quod re ipsa ita esse sentiret nam maris transitus, atque pericula tentare, se naufragiis exponere, vitæ discrimina adire, non fuit creditum Horatio alena charitate adsumptum, sed habendi cupiditate, et quod esset homo

Indocilis pauperiem pati.

Sic et Ovidius Metamorph. lib. 1, v. 131, scelerato babendi amore tribuit, quod ausi fuerint vela ven!is dare. Ex hoc tamen forsan deducet, rerum potestate per commerciorum communicationem facta, potuisse charitatem exerceri; quod tamen ab instituto

remotum.

Ibidem. Hujus est munus, quod antiquorum aut virtutes ex libris, etc. Certissimum est, per historicos oculis nostris subjici tamquam præsentia, quæ peractis longe sæculis acta fuere, neque minus ex philosophorum libris et cæterorum scriptorum, disciplinas, scientias, atque mores hauriri: libri siquidem mortui magistri dici, quia facile illos volventibus, neque objicientes pudorem interpellantibus bis et amplius. Instrumentum quippe doctrinæ cum usus eorum sit, Plinius major non inscite dixerit, nullum librum tam malum, qui non aliqua parte prodesse possit: ut præcipue obnoxii esse, atque grafi debeamus, qui labores suos, cogitationes, inventa nobis voluere communia. Esto gloriæ suæ potissimum velificati fuerint; illa tamen sienti speranda fuerat a gratia, et utilitate legentium, ut ista per hæc pleno voto expotirentur; ila posterorum commodo etiam laborasse ideo dicendi sunt. Tot enim invidi contra, et malevoli, qui inventa sua non vulgant, sed aliorum commoda fraudantes, secum perire malunt, quam aliorum cognitionem locupletare.

Ibidem. Audacis lupi rabie rotatus in ms. devoratus, male.

Pag. 24. Olim deprehendisset, interitus, nisi ea, etc. Dele virgulam ante interitus, et interpretare interiissent. Nam hoc hac periphrasi vult.

Ibidem. Perennis connubii fideli propagine benigna charitas illigasset. Elementa invicem sibi subserviunt, et reciproco motu in se recurrunt: quo circa Empedocles amicitiam, et contentionem inter elementa, tamquam necessario concomitantes aduumerabat apud Sextum, Empiric. lib. vi, adversus Mathem., ut quæ alterum alteri concilarent, et rursus dissolverent. Seneca, Natur. quæst. lib. mi, cap. 10: Omnium elementorum alterni recursus sunt: quidquid

Dalteri perit, in alterum transit. Illum consule. Itaque proprie Noster dicit perennis connubii fidelem propa ginem.

Ibidem. Ex lege discitur, sed in mentibus nascitur, etc. Ambrosius, in Ps. cxvm: Vere diligit, qui sine tristitia, sine timore, voluntario potius studio quam coacta præcepta conservant. Habitus ab affecii ne differre ait Aristoteles, quod habitus diuturmor, et permanention sit; illa sit facilis et moveri, et mutari. Virtus autem, quæ in habitum transit, Teλeiwors tis, est perfectio quædam, et, ut ait D. Paulus de charitate, oùdéπOTE ÈXTITTEL, numquam excidit: in mentibus ideo nasci ait, quia, ut alicubi Augustinus, pascit esurientes charitas, pascit et superbia: vestit nudos charitas, vestit et superbia: jejunat charitas, jejunat et superbia, aut mitius loquendo, observatio præcepti, non charitas, non misericordia, quæ totum debet fa

cere.

Ibidem. Ac per hoc operanti iram, recte subjacet A latino legitur, stipulatio committitur, in Græco est legi, etc. Ira supplicium est, et animadversio apud Paulum ad Roman., cap. xi, num. 5, ideo operari iram Zenoni est accersere sibi pœnam legis prævaricatione promeritam.

Ibidem. Rigida quædam dilectionis est forma, etc. Corrigere quippe species dilectionis est, et EvvovтOS, ut ait Clemens Alexand. Pædagog. lib. 1, cap. 8, nam qui minatur, aperte ostendit se nihil mali velle facere, neque ea, que minatur, exsequi, x«tUστίσας δὲ εἰς δέος τὴν ἐπὶ τὰς ἁμαρτίας ἀνέκοψε φοράν, καὶ τὸ φιλάνθρωπον αὐτοῦ ἐνδείκνυται, μέλλων ἔτι, καὶ διασαφῶν οἷα πείσονται, εἰ παραμένωσιν ἁμαρτωλοί. Incusso autem timore impetum ad peccata reprimit, el suam in homines benevolentiam ostendit, adhuc differens et ostendens, qualia sint passuri, si peccatores, permanserint.

Pag. 25. Quoniam solam præsumit servare posse, quod præcipit, etc. Levi mutatione lego cum præcipit, ut lectio, si non certa, saltem probabilis sit.

Ibidem. Quod alieno jure servemus, etc. Charitas enim e divino præcepto proximo debetur.

Ibidem. At cum ab eodem hujus devotionis invitatione inhabitari, etc. Hoc est, cum a Deo fervore cha ritatis invitati, inhabitari cœperimus. Charitas est recta voluntas igne quodam sancti Spiritus, a quo est, et ad quem refertur, incensa, uti habet Prosper Aquitan. de Vit. contemplat., cap. 13. Devotionem autem fervorem bonæ voluntatis definit Joannes Cas. sin. in Collation.

Ibidem. Quod ejus est, fit pro partibus nostris, etc. Lego fit pro partibus nostrum.

Ibidem. Ne admonitione pietati, etc. Distingue, ne admonitione, pietati aliquid derogetur; proximum enim amare est se ipsum amare, et illum odio habere perinde est, ac si se ipsum oderit.

B

Ibidem. Pateremur reverentiam veritatis, etc., archetypi homo enim ad imaginem Dei. Infra imaginemque Dei dignissime venerando, declaremus, quid C ipsi veritati debeamus, hoc est archetypo.

Ibidem. Pateremur reverentiam veritatis; in ea quæ res conditione dimissa, etc. Lege, et distingue, veritatis, in eaque res, etc..

Pag. 26. Si inclyti cujusdam Regis hominis tamen vultus quivis, interpunge: si inclyti cujusdam Regis, hominis tamen vultus, quivis.

Ibidem. Quem solum veretur, quidquid in virtutibus naturæ a regibus ipsis quoque metuitur? legendum censeo, quem non solum veretur, quidquid a virtutibus naturæ, sed a regibus ipsis, etc., gradatur a minore ad majus. Si Regis imago, qui homo est, tantam ve、 nerationem exigit; quanto magis Dei, qui supra præcipua nature, et supra reges naturæ vitutibus minores. Virtutes naturæ intelligi quidquid eminet in natura, cœlum nempe, terram, astra, sidera. Laertius in Zenone, Αρετὴ δὲ τοι ἡ μεν τις κοινῶς παντὶ Teleiwas: Virtus autem alias est communiter uniuscujusque perfectio 185. Plato, lib. v de Legib. 851, rovn λεγόμενον φαυλότητός τε καὶ ἀρετῆς χώρας : Quod modo dictum est de infelicitate et virtute regionis. Ista autem Deum ut Creatorem verentur, el ejus jussui pa

rere certum est.

Ibidem. Ne sub sono nominis committatur regula veritatis, etc. Id est ne prævaricetur contra veritatem, et obnoxius fiat mendacio. Ne committatur contra regulam veritatis. Commissa stipulatio dicitur jurisconsultis, cum placito non statur, ut necesse sit, vel ex stipulatione præstare id quod interest, vel eam quantitatem, quæ vice ejus sit quod interest, in stipulatione comprehensa, ut in L. Si pact. 14; cod Justinian. de Pactis. Quod in L. 9: Si quis cautioni non obt. est, non committitur stipulatio, in Graco redditur oùx évéxɛtai: non tenetur, scilicet, ut qui promisit, non possit conveniri apud Judicem, quod non commiserit contra factum in stipulatione promissum. Eadem forma sub titulo ; Rem. rat, hab, in

BECαιται ǹ ÉTTEрótnois, stipulatio confirmatur, id est ex ea agi potest, quod prævaricatum sit contra conventa. Sic poenam committere est facto suo pœnæ fieri obnoxium, cum non committitur pœna, pœnæ vi non subjacere. βεβαιοῦται ἡ ποινὴ : confirmatur poena vertunt Gr.cci illud committitur pœna in dict. L. 9. § 1, Si qui cau!. non obtemp., id est ea culpa admissa est, quam œna consequatur; nam reus fit pœnæ, qui in præceptum commisit. In L. 2 Cod. Theodos., de Suscept. præpos. lib. xII, habetur: Ne legem commissi incurrat, hoc est ne incidat in pœnam, quam imposuit lex tale quid committentibus: atque ideo non inscite Turneb. Advers. lib. XXVIII, cap. 46, docuit, commissum piaculum dici, cum id patratum est, cujus causa piaculum dandum

est.

Pag. 27.1deo nudus, quia voluntas ejus est turpitudo, etc.; impudentis enim est denudare pudenda, quæ tecta voluit honestas. Lepidissime quamvis alio sensu, in altercatione Hadriani cum Epicteto, interroganti ipsi quare Venus nuda pingeretur, respondet: Nuda Venus picta, nudi pinguntur Amores, Quibus nuda placet, nudos dimittat oportet. Ibidem. Quia inlicitis ardoribus semper conjunctus est gladius, etc. vis et furor.

Ibidem. Hic Joseph mulieri flagitat esse violentum, quem etiam, dum denudat, esse non invenit impudicum, etc. Distorta sunt ista, necad rectam verborum structuram, quam exquirere sine libris haud facile mihi. Dicam que credam meliora. Hic Joseph, indeclinabile pro Josephum muliebris agitat violentia, quem etiam, dum denudat, non invenit impudicum.

Ibidem. Hic Synagogam expugnavit, cum sua illi arma concedit, etc. Puto respicere ad historiam, quæ narratur Numer. cap. xxv, tum ad eam, que Judic. recensetur cap. xx et XXI.

Ibidem. Pejusque blanditur, quam furit, etc. Dum amorem obsequentem quis habet, zelotypia et mancipatu amata tenetur rem familiarem, ut veneri suæ satisfiat, pessumdat; immo se negligit et existima tionem sui. At sine parili amore, qui cordis angores, qui animi cruciatus, qualis a semetipso externatio, quis furor? Zeno autem in blanditiis amoris pejus esse concludit, quia si non legitimus, offensio Dei accenditur quæ præ omnibus cavenda.

Ibidem. In ipso fructu suo etiam ipse se odit, etc. Fructus amoris est amor mutuus, in quo nemo se odit, et cujus neminem pœnitet; de quo vide pulcherrimam disputationem Ficini in Convivium, orat. n, cap. 8, et orat. v, cap. 9. At post fruitionem rei amatæ pœnitudo venit. Petron. Afran.

Foeda est in coitu, et brevis voluptas,
Et tædet Veneris statim peractæ.

Aristenat. lib. I, ep. 21, ἐλπιζόμενος ὁ γάμος, ἡδὺς εὔχαρις, καὶ λίαν εὐκταῖος· γέγονε, περιεφρονήθη: Spe ratus coitus dulcis, gratus, optandus: ubi politus es, contemptus venit. Itaque potius legendum, in ipso fruitu sui, in ipsa fruitione et voluptate. Schol. antiqua in Terentium Heautonti. actu 1, scena 1, apud Vossium, frui proprie est delectationem capire ex usu ; a fruor est fruiscor et fruniscor.

Pag. 28. Hominum mentes capit, et decipit, sic cupido vocari cœpit, etc. Paronomasiam captavit in verbis capio, et cupio.

Ibidem. Numerifero semper vicissitudinis delectamento, etc. Procul dubio verbum hoc numeriserum mirificum est; quid enim? an quia aliquando numerus pro corpore, aut corporis parte præcipua, ut in illo Sallustii Catil., 19. C. Manlius ex suo numero legatos mittit, et in Horatii epist 11, 27, Nos numerus sumus, intelligere debeamus adducentem secum siderum, aut totam, aut præcipuam partem? Apertius fuisset, dixisse numeroso, qualiter in Plinio varietas humerosa, lib. tx, cap. 17, scilicet multiplici mutas

tione. Martianus Capella, lib. 1x, dixit astriferum.

Nec cura astriferi te stimulant thalami.

Ibidem. Tu eum breviatum paulisper, etc. Breviatum, imminutum : breviare est minorem facere. Quintil. lib. I, cap. 9. Versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quædam, ei exornare salvo poetæ sensu permittitur. In novo Testament., Matth. cap. XXIV, num. 22, et Marci cap. XII, num. 20, vulgatus interpres, breviabuntur dies illi, Græce zooBabnoorter: quod non tantum mutilationi convenit quam imminutioni, ut docent Grammatici.

Ibidem. Tu populi cœlestis animam tenes, etc. Ac si diceret, tu refers in terram paradisi consortum qua. litates, in quantum ornas pacem,

etc.

Pag. 29. Tu martyres gloriosos a confessione, etc. In hoc commatio de charitate erga Deum loquitur, quæ alias pietas dicitur: dicta prius spectant ad charitatem erga proximum. Habuit a D. Paulo ad Roman. cap. vi, qui charitatem vocat, sicut et D. Matth. cap XXIV: Abundabit iniquitas, et frigescet charitas multorum. Mox redit ad charitatem erga proximum, more suo, re diversa, non diversa nomine confundens.

Ibidem. Recte Deus diceris, quia Trinitatis, etc. Clem. Alex. Strom. 4, sig. áπn toivuv xai ô còs εἴρηται, ἀγαθὸς ὤν : Charitas ergo et Deus dicitur, cum sit bonus.

IN TRACT. VII LIB. 1, DE HUMILITATE.

Pag. 70. In ms. simpliciter est de humilitate : et titulum de Psalmo cxxx, adscitum esse ex ipso auctore cognoscimus; nam dum Psalmum cxxx interpretatur, profatur se alio instituto de humilitate egisse. Sed qui plurimis aliis locis non nulla de humilitate tractavimus.

Ibidem. Otioso negotio, etc. dum otium inani negotio trahunt, elegantissime dictum, ac si dixissel quod vulgo toti in nil agendo occupati. Attilius, apud Plinium Cæcilium, Minutio Fundano, epist. lib. 1, sentiebat, præstare otiosum esse, quam agendo nihil agere eodem colore.

Ibidem. Cum adscendunt verbis in cœlum, etc.; id est cum de divinis loquuntur, et profitentur de illis se loqui posse: recole adnotata ad fol.....

Pag. 71. Nam mutato nomine, et cultu quasi prompta sit somniis, illas scholares calumnias, Dei usque ad Ecclesiam transmisere, etc. Me sollicitum habuit hic locus, tamen putavi legendum, permota sit somniis, boc est illas scholares calumnias ad Ecclesiam transmisere, quasi permota sit, aut permoveri debuerit illorum somuiis; ut pro appositione sunt illustrandæ orationis causa. Suggerat, qui meliora potest. In ms. est quasi promota somniis. Græcismus.

Ibidem. Scholares calumnias, etc.; scholares frustrationes, deceptiones, errores, a verbo calvor, frustror, decipior: sic docent Carisius, atque Priscianus.

Ibidem. Deus illis non colendus sit, sed quærendus, etc. Eorum variis opinionibus qui se patiatur circumduci, nil fixum statuet, nec liquidum quid cognorit. De eorum varia sententia vide Plutarch. de placit. Philosoph. cap.7, lib. 1.

Ibidem. Indicat ille, sed nobis, etc. Servi Dei opera sua bona dum occultant, faciunt custodia propria dum publicant faciunt utilitate aliena, ait alicubi S. Gregorius papa.

Pag. 72. Exaltatio cordis ad paucos pertinet, oculorum elatio ad omnes, etc. Magnanimitas enim natura · lis virtus, sed non omnibus data, aut non ab omni. bus exculta: oculorum potentia omnibus indifferenter communis, quos ideo in sublimi corporis parte collocavit natura, ut illorum usus promptior esset : istis aut fastum spiramus, aut amorem tamquam spicula dirigimus, aut incognoscenda intuemur, et ejusmodi, quibus se immunem Propheta profitetur.

Pag. 75. Obumbraret neminem Prophetæ terrore etc. obscurissima sunt mihi ista, nec lumen ab in

A genio meo possum præstare putabam legi posse, neminem profecto terrore, sed quid te obumbret supponam, non reperio, alioquin hinc alienum, improprium.

B

C

D

el

Ibidem. Quorum lenocinio mundus in flore est,etc. Lenocinantur oculi deferendo formas ad animam, ex quo gignitur affectio : ut enim in sensuum sedibus affectio gignitur, cum sentiunt, ita in anima, cum intelligit, docet Nemesius, cap. 7, περὶ τοῦ φανταστικού. Quid si legas, mundus infelix est,' alludendo ad visum pomi ab Eva, quo mortem generi accersivit? Genesis cap. m, num. 5, καὶ εἶδεν ἡ γυνή, ὅτι ἀρεστὸν τοῖς ὀφθαλμοῖς.

Pag. 74. Non membratim Deum, sed totus exorat etc.; non motu membrorum, sed humili sui conscientia: non manus tendens, non oculos extollens, non lingua intonans, ut Pharisæum fecisse ait auctor, licenter quidem, et genio suo donans, quæ a sacro textu non hauseral.

IN TRACT. XIII LIB. 1, DE CIRCUMCISIONE. Pag. 99. Hanc cœlestis Sacramenti virtutem, etc. Sacramentum heic mysterium est. Nemesianus et ceteri Cypriano inter ejus epistolas num. 78: Dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos, elc.

Ibidem. Circumcisio est in damnum rotundi vulneris ferro circulata cicatrix, etc., id est, abscisio circumcirca pudendum ferro facta. Peculiaris nostro auctori dicendi forma. Damnum ipsa abscissio est. Varro, lib. IV de Ling. Lat.: Damnum a demptione est, cum minus refactum, quam quanti constet. Paull. Juriscons. in lib. I de Damn. infec., Damnum et damnatio ab ademptione et quasi diminutione patrimonii. Quod autem de patrimonio, aut mercimonio sensere illi, ad quodcumque negotium traxit Noster, non insolita translatione. Juvenal. Satyr. xII, 34 :

Imitatus Castora, qui se

Eunucum ipse facit, cupiens evadere damno
Testiculorum.

In Cod. Theodosiano, lib. vII, titul. xm, Constit. 5, aiunt imperatores: Si quis ad fugienda sacramenta militiæ fuerit inventus, truncatione digitorum damnum corporis expedisse (qui ob id dicti poltroni Italico nomine, quasi pollice trunci). Ipsam autem Circumcisionem dixit rotundum vulnus, quam Græci spirouny, quæ glandem ambit et excludit. Circulata cicatrix, et rotundum vulnus videri possint Tavtolóyws dicta. Verum id dixisse expedivit, ne medicina vulnus resarctum putaremus, et eas partes redintegratas, quæ mutilatione ipsa gentis characterem exhibebant, quo ab alienigenis distinguerentur. Debuit ergo remanere rotunda cicatrix, quale fuerat vulnus.

Ibidem. Major est ejus, qui in honorem Deæ suæ anus turpis atque amatricis, etc. Tangit historiam Actis et Cibellæ, de qua Pausanias Achaic., et Arnob. lib. v.

Pag. 100. Adversus sabbatum pugnat, quod violandum ullo opere in toto non esse præconat, etc. Præconat verbum factitium, sicut in Seneca epist. iv, apologavit, in Plinio Jun. lib. 1, Epist. II, proœmiatur: valet edicit, intonat, interminatur, notum facit. Plaut. Asinar. Prologo :

Face jam tu, præco, nunc omnem auritum populum. Usus enim præconis fuit, ut ea quæ dicebantur, magis exaudirentur. Clemens Alexand., Strom. lib. 1, 277, Theognis 883 :

Μηδὲ λίην κήρυκος ἂν οἷς ἔχε μακρὰ βοῶντος. Neque nimis præconi aurem præbe longe lateque vociferanti. Ideo per præconem etiam magistratuum edicta enuntiabantur: hinc Oraculum:

Εὐδαιμον πτολίεθρον ἑνὸς κήρυκος ἀκούειν. Felix urbs, vocem præconis quæ unius audit. Citatur Plutarcho in septera Sapient. Conviv. Sabbato autem feriari ab omni opere Hebræis severissima sub pœna mortis præceptum, Exod. xxxi, 14.

Eneid. vi, v. 165:

Ibidem. Circumcisionis jura vacuavit, etc., labefac- A scribi posse cientibus aut concientibus, etc. Vig. tavit. Cyprian. Testim. 1 adversus Judæos cap. 16: Quid sacrificium vetus evacuaretur, et novum celebraretur. Sic et epistola LXXVI, inanes et vacuos conjunxit.

Pag. 102. Adde quod Circumcisio ista non tam salutem pollicetur, quam locum caputque criminis mons. trat, etc. Quasi dicat, illecebra mulieris natum fuisse peccatum in Adamo, quod coercendum in Abrahamo, et ejus sobole mutilatione membri, per quod hominis in fœminas desiderium completur. Philo Judæus, de Circumcisione. Ἐπειδὴ γὰρ τὰ νικητήρια φέρεται τῶν ἐν ἡδοναῖς φίλτρων ἡ ἀνδρὸς πρὸς γυναῖκα συνουσία, τὸ ὑπηρετοῦν ταῖς τοιαύταις, ὁμιλίης ὄργανον ἀκρωτηριάζειν ἔδοξε : Quoniam enim inter omnes voluptatum illecebras primatum tenet viri congressus cum muliere, instrumentum ejus mutilari placuit. Cætera porro, quæ in Philone, exsequitur postmodum et Noster.

Ibidem. Adam enim cum hoc membro illicitum pomum decerpit. Ms., Adam enim cum illicitum pomum hoc membro decerpit.

Ibidem. Quia specialiter curam mortis mihi a Dev præstitam recognosco, et. Cura beic remedium est et medicina. Cicer. Tuscul. In, non longe a principio. Corpora curari possunt, animorum nulla medicina, quæ proprie curatio debuit dici. Neque aliter Cornelio Celso; sed Noster sic loqui amat, ut et aliis placuit. Vide Claudium Salmasium ad Julium Capitol. 245. Mortis, id est peccati, atque damnationis. Cyprianus de Opere, et eleemos., Eleemosyna a morte liberat. Philo Judæus, lib. 1 Allegor., versus finem, duplicem ait mortem, unam, qua separatur anima a corpore, alteram, quam animæ mortem vocat, nimirum quum ἀρετῆς φθορὰ Γι, κακίας δὲ ἀνάληψις, corruptio virtutis, ei introductio vitii.

Pag. 103. Periturum se, nisi veritatem requirat, etc. Quid isthic loci habeat veritatem non vidéo. Remiedium a manuscriptis peterem, si sperare possem. Conjectura enim juvare non possum locum meo judicio corruptum.

Ibidem. Quia hujus circumscriptio characteris potestati subjacet cordis, etc. Cor, ut circumcisum probetur, peccata arcere debet, et improbas mentis affectiones defugere. Itaque carnalis circumcisio præputii nihili fuerit, nisi interna, et spiritalis accesserit: quod infra, ex Jeremia cap. IV, planius edocturus est

Pag. 104. Per hanc injuriosam corporis stipem, etc. Præputium, tributo veluti oblatum. Vide Lager. de Verb. signif., etc.

Pag. 105. Ut aut Moyses fallax sit, si circumcisio circumciditur rursum, ut hoc idem faciat, etc. Enthymematis vis est. Aut Moyses, Deuteron. cap. xxx, num. 6, perperam denuntiavit circumcisionem fa ciendam corde, non verpa aut Josue peccavit, qui circumcisionem verpa, non corde exsecutus est. Jos. cap. v. Nam, inquit, aut secundo circumcisos circumcidit, et membri partem potuit demere priori circumcisione omissam, quod repugnat: vel ex mente Moysis corda circumcidit, ut fieret homicida; nam ferire cor scalpro, sen ferreo, seu petrino, seu cujuscumque materiei, vel levi stylo, est præ›eataneam mortem infligere, ut neutro modo corpoream circumcisionem locum habere posse arguat. Accommodat hoc porro in suum sensum ingeniosissime eloquentissimus Pater, comparando spiritalis, et corporalis circumcisionis effectus, non quod Josue circumcisos circumciderit, sed cum quadraginta annos in deserto Hebræi fuerint, et plurimi seu neglect, seu impietate hunc ritum omiserint, reducendus fuit, ut præceptum adimpleretur in omnes in ircumcisos, non in alias circumcisos. Placuit autem quædam fingere, ut suavissimo gradu a Jesu Nave in Jesum Christum transiret, atque hunc ostenderet perfectorem veræ circumcisionis, quæ sub siga ab altero demonstrata fuit.

Ibidem. nentibus linguis, etc. Venit in mentem

B

C

D

Ere ciere viros.

Pag. 106. Ac ne non ex integro principium suo statui redditum videretur, prior vir consummatur in cruce, etc. Vult, ne non perfecte vitæ restitutum credatur genus humanum, qua per Adamum exciderat: illius per lignum reatum Christus expiavit, atque propitiationem se exhibens Deo, in liguo vitam reliquit. Non ex integro: non perfecte, non plene. Principium suo statui redditum, hoc est vitæe.

Ibidem. Spiritalis fœminæ, etc. Quid si legamus spiritalis Ecclesiæ,

Pag. 107. Hoc Spiritus sancti non signaculo, sed signo censemur, etc. Eadem locutione Minutius Felix 55: Sic nos denique non notaculo corporis, sed innocentiæ ac modestia signo facile dignoscimur. Signacnlum et notaculum idem. Uterque intelligit circumcisionem.Tertull., in Apologe, cap. 21: Neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judais agimus; σφραγὶς signaculum, σημείον signum. Tamen D. Paulus σφραγίδα ἀντὶ τοῦ σημείου usurpavit, in priori ad Corinth. c. IX, n. 2: ʼn yàp appayis τῆς ἐμῆς ἀποστολῆς ὑμεῖς ἐστε ἐν Κυρίῳ: Nam signacu lum apostolatus mei vos estis in Domino. Vos nempe demonstratis, et testimonium exhibetis, quod vos qua Apostolus Christo lucri fecerim. Rursus in u ad Timotheum cap. 1, num. 19, Signaculum Christiani vocatur spes resurrectionis; quæ Nostro et Minutio signum est, nou signaculum, id est observatio voluntatis Dei, nempe signaculum volunt in corpore resi dere, signum in mente, atque animo.

IN TRACT. XIV LIB. I, DE SPIRITALI ÆDIFICATIONE DOMUS DEI.

Pag. 109, In ms. inscribitar de ædificatione Domus Dei a Salomone. Antiquitus Christianos notum est, non tantum templa non prolessos, sed eorum nomen a suo instituto alienum putasse. Arnobius, líb. vi adversus Gentes, 191, dum templorum usum traducit, ostendit a Christianis improbata, ne viderentur participare de Judæorum superstitione, aut de GenLilium impietate, qui cultum suum in Deum destinauis parietum angulis reserarant. Conveniebant quidem Christiani in domos quasdam, aliquando cryp tas, ubi persequentium tyrannorum periculo laterent: verum increscente eorum numero, atque Deo rem promovente, necesse fuit domorum numerum an:pliare, ut capere possent advenientium multitudinem, et pro disciplina Deo facere, et quidem in eadem ipsa, ubi contigerat, civitate, quod testatur Eusebius, Ecclesiast. histor. vin, cap. 1 et 2, qui foca ista olzovs, dicit, non vous, non tù ispù, ut perstaret in consueta Ecclesiarum appellatione, quæ aliis etiam dicta Domus Dei; quia in obsequium Dei et sanctionem disciplinæ erant destinatæ ; nam hue co conveniebant, et congregabantur fideles, ut testis est Plinius Cæcil., epist. de Christianis, lib. x, ad Trajanum, ut carmen Christo quasi Deo secum invicem dicerent, seque Sacramento non in scelus aliquod obstringerent, at ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum abnegarent, etc. Inde nomen venit Ecclesiæ à Greco verbo, quod συναγωγὴν ὄχλου denotat. Clemens Alexandrin. lib. vni : Οὐ γὰρ νῦν τὸν τόπον ἀλλὰ τὸ ἄθροισμα τῶν ἐκλεκτῶν ἐκκλησίαν καλῶ : Non enim nunc locum, sed electorum congregationem appello eeclesiam neque aliter templum habebatur, nisi qui juxta mandata Dei vitam duceret. Aratus Diaconus lib. de Demetrio Statuario:

Nos quia templa sumus, si crimina nostra recedant. Fariliter cum Zenone nostro in hoc tractatu, et in sermone de psalmo cxxxvi, seu hujus, seu alius fuerit.

Ibidem. Triumphali quodam modo uti sermone, clc.

Sicut triumphalis apparatus, triumphalia ornamenta, A paria eminenti triumphi titulo debent esse; ita oratio triumphalis, quæ gloriæ triumphantis digna sit, pompatica nempe, elevata, gemméa, verbisque phaleratis concepta; nam plurimum refert, ait Quintilianus, quæ sit natura rei quam exponimus.

Ibidem. Novique operis arcem sacram laudibus geminare, etc. Perspicuum est, loqui de foco, in quo coadunaretur ecclesia, qui forsan nuper electus, et in bune sum accommodatus ; quod evincitur ex his, quæ infra dicit: ædificationemque vestram æde ista de novella cognoscite, cujus quoque capacitatem felici numero fecistis angustam. Pro incremento enim fidelium si una domus non sufficeret, alias sublegebant, sic ut essent unius corporis diversa membra, et invicem coadunata. Eusebius jam citato loco: dy ̋veza μηδαμῶς ἔτι τοῖς παλαιοῖς οἰκοδομήμασιν ἀρκούμενοι, εὐρείας εἰς πλάτος ἀνὰ πάσας τὰς πόλεις ἐκ θεμελίων ἀνίστων ἐκκλησίας : quo factum est, aucto numero Christum profitentium, ut priscis ædificiis jam non contenti, in singulis urbibus spaciosas ab ipsis fundamentis exstruerent ecclesias. Vide Vales. adnot. ad cap. 11, lib. vi, ejusdem fistoriæ.

Ibidem. Structores magis possunt placere, quam sacerdotes, etc. De templo Ephesino, de Capitolio, in quibus religio Deo vero improbata profitebatur, cum alias ædificiorum magnificentia, structuræ elegantia, dispositio operis de summa peritia ad miraculum artifices commendaret.

B

Pag. 110. Quod possit quavis ruina in se mergentibus idololatriæ ædibus, etc. Monstrum lectionis : levigabis si scripseris addita particula negativa non : quod non possit. Vult, quid ergo? Non invenietur, aut difficile erit inventu, vel tantillum loci, ubi fiat Deo, cui ruinæ casus non immineat? Idolorum templa corruunt, aut ruere possunt: ipsum Salomonis templum tam solido et perfecto artis profectu jam Deo probatum, non amplius est. Deus profatus est cœlum sibi thronum esse, terram suppedaneum suum, Isai. LXVI. Quid ergo? Dabo, inquit, templum C firmius, stabilius, el gratius Deo, fidelem populum, eui ruina non nisi volenti immineat, adstruente Apostolo, I ad Corinth., cap. II, num. 16, ad cujus mentem Theodorit, in Isaia cap. LXVI, num. 2, domum Dei veram, et templum sanctum interpre atur Τὸν κατὰ τὰς Θεοῦ ἐντολὰς πολιτευόμενον, τὸν δεδιότα, καὶ τρέμοντα τῶν τοῦ Θεοῦ προσταγμάτων παράβασιν τὸν πράῳ τρόπῳ, καὶ ταπεινῷ φρονήματι χρωμένου Qui juxta mandula Der vitam ducit, qui præceptorum divinorum transgressionem metuit, et reformidat, qui mitis est moribus, et humili sensu.

Ibidem. Quod si ita inter memorata, etc. Aliud argumentum contra materialia templa. Si sumptus religioni pondus adderent, Christianorum ecclesiæ materiales, in quibus religio cæteris præstantior profitebatur, cultu essent inferiores, et Salomonis templo, et Ephesio, et Romano.

Pag. 111. Ædificationem vestram æde ista de novella cognoscite, etc. Scilicet spiritalem ex materiali,

quam novellam ait.

Ibidem. Itaque ne quis operationem a me forte disquirat, etc., bujns spiritalis nempe adificationis.

Ibidem. Speciosus unus et lapis, etc. Christus. Petr. Apost. epist I, cap. 11, n. 4: Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini.

Pag. 112. Illi septem solæ sufficiunt, etc. Virtutes nempe, que totidem sunt.

Ibidem. Non æneum inhæret mare, etc. Erat in templo Salomonis, Reg. 1, cap. vi, n. 23. At in Ecclesia est fons baptismi.

Ibidem. Inestimabilia unis plenitudinis tria illi sunt membra, etc. Sancta Trinitas, Deus unus, et solus, cujus personas vocavit membra, nescio an proprie Augustinus pressius, et verius lib. 11 de Trinitate: In summa Trinitate tantum est una, quantum tres

simul sunt, et ne plus aliquid sun! duæ, quam una res, et in se infinita sunt: ita et singula sunt in singulis, et etiam omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia.

Ibidem. Desunt reliqua; hic enim est postremus tractatus, in quem Sparaverius Veronensis editionis ordinem secutus, adnotationes dum lucubraret, morte intercaptus fuit.

IN TRACT. XV LIB. I. DE TRIPLICI GENERE SACRIFI-
CIORUM.

Pag. 117. Nisi si quis ante personam noscat, et rationem, etc. Ratio est animus medullaque negotii, uti interpretatur Cassiodorus in sua Rhetorica; intellige porro personam et rationem disjunctive. Quintilian. lib. v, cap. 8: Nulla quæstio est, quæ non sit aut in re, aut in persona: scilicet ut ubi personæ notio sit necessaria, ea sit cognoscenda ; ubi res seu ratio, in eam inquirendum; ubi de utroque, cumulanda sit disquisitio. Aristotel, Rhetoric. lib. n, cap. 18 : Τά τε γὰρ ἀμφισβητούμενα ζητεῖται πως ἔχει, καὶ περὶ ὧν βουλεύονται : Qua enim in controversia versantur, disquiruntur, quomodo sint; et consultantur, de quibus sint. Porro in boc sermone cumulat disquisitionem de persona divina, et de ratione sacrificiorum, ut et Christum Deum esse con ludat, et sacrificium christianum Deo solum acceptum persuadeat.

D

Pag. 117. Es Judæo deterior Christianus, etc. Quales Ebion. Carpocrates, Prodicus, et eorum sectatores, de quibus videsis Theodoritum, lib. 1, cap. 5 et 6, et lib. u, cap, 1, aiperinns zaxoμv0.

Pag. 148. Quantis catenis vincta tenebrarum mens laboret incredulorum, etc. Qui Scripturarum vi oppugnati, neque cedunt veritati, neque contrarium adSumptum possunt defendere.

Ibidem. Detrimento matris lima moderato dente figurata, etc. Distinguo, auri argentique detrimento, matris lima moderato dente figurata. Auri argentique,detrimento dicit, quæ in usum meliorem com potuissent converti, in inania simulacra, et impietalis fundamenta conversa fuissent. Limai perro dici matrem horum deorum, quibus partum accommodarat, potiorem quam magnam matrem, Atydem. Arnobius, lib. VI, 200, dixit: Descobinata de limis; Dioderatus en lim dens, ut ait Noster, non aliud quam scobem rodendo demere potest.

Ibidem. Nunc Judæorum quoque sacrificia a Deo repudiata. Elegantior est ms. lectio: Deo repu

diata.

Pag. 119. Quod non ex sacculo, sed ex corde profertur, etc. Quales hostia viva ex sacculo? Farinam posses, aut panes dicere, quorum usum in sacrificio fuisse constat. Saccus autem, aut sacculus proprie ad panes, farinam, et fruges recipiendas. Vide Aristophanem Lysistr. 909, et inibi Schol. Bisseti.

Ibidem. Bramosis pecudibus, etc. Lege bromosis a verbo Graco popέw, quasi foetidis, et graveolentibus, quod verbum in I-idori glossario pro immundis etiam invenias. Differt inter Bpwyśw, el Bpoμéw, de quo, infra.

Pag. 120. In prædiis autem vestris fumantia undique sola fana non nostris, etc. Erant templa, et altaria passim, et in agris, et in pradiis agricol rum superstitione locata, quasi numinibus proximis cessura ipsis essent cuncta prospera. In Canonum Cod. Eccl. Africanæ cap 58. Idolorum templa superesse dolent Patres : Εν πολλοῖς τόποις παραθαλασσίοις, καὶ διαφθόροις κτήσεσι, καὶ ἐν τοῖς ἀγροῖς, καὶ ἀποκε xpuppievos Tomos, in multis locis maritimis, in diversis possessionibus, in agris, et in locis abditis ct reconditis, quæ decernunt supplici libello ab Impe ratore elicere, ut destruantur, et hoc idem testatum reliquit L. xvi Codic. Theodos., de Pagan. sacrif.: Si quæ in agris templa sunt sine turba et tumultu diruantur. Quod autem dicat in prædiis autem vestris fumantia undique fana, indicat passim homines pro

« ElőzőTovább »