Oldalképek
PDF
ePub

421

tur (2), sed nec continentia relicta repellitur. Ad cujus A dimentis jubenti ac deposcenti Deo innocens mar

fidem, charissimi, auctorem habemus sanctum videlicet Abraham, qui filium quondam Isaac habuit. Simplex quidem vocabulum, sed multiplex pronuntiatio. Hic namque, charissimi, desperatus parentibus, sed Deo promittente susceptus, in transactæ etatis et generantis genitalis (5) flore concipitur: non tam ex parentibus, quam divina (4) præceptione 179 meruit procreari, atque in ultimis vitæ curriculis Saræ uterum filius (5) aperuit primo vocabulo, cui jam avie reverentiam senectus verecunda detulerat. Sub hac igitur, charissimi, (6) desperatione nativitatis et admiratione progenitus, in primis infantiæ rumanus nobis haud inferendas præstituerimus, nisi ubi et apertus sit error, vel emendatio satis obvia videatur; unum hoc reliquam est, ut indicemus in notis difficultates, et quæ opportuniora judicabuntur, sug- B geramus relinquentes aliis, qui vel feliciori utuntur ingenio, vel meliores aliquando codices sortientur, genuinam lectionem Zenoni reddere, quæ in textum tute traducatur. Itaque primo ex particula enim acephalus videtur hic sermo, ita ut de virginitatis laudibus nonnulla præcesserint. Immo de Marie virginitate Christique ortu auctorem quedam præfatum satis credibile est: unde miram Isaac nativitatem ex parentibus senio confectis ad nativitatem Christi ex Virgine plane mirificam tamquam ad propositum sibi argumentum n. 4 transfert.

(2) Placuit præcepto ex mss. Tol. et Pomp. scribere pro eo, quod in aliis præcepta legitur. Enimvero præcepta virginitas dici non potuit, cujus servandae nullum umquam præceptum in Veteri Testamento, immo nec in Novo datum est, ex illo Pauli I Cor. vi, De virginibus præceptum Domini non habeo. Igitur præcepto nullo provocata virginitas potuit affirmari, quod ex lectione, quam secuti sumus, commode intelligitur. At fortassis præcepta pro ante capta virginitas dicta est, et forte sententia refertur ad Marie virginitatem (de qua in iis, quæ desunt, forsan sermo fueral) que conjugali continentiae prælata a Deo fuit, ita tamen ut licet Verbum ex Virgine nasci decreverit, continentiam nihilominus conjugalem, quam in Abraham et Sara remuneratus est, non repulerit. Paulo post scribere placuit filium quondam pro filium quidem, cum præsertim particula quidem mox repelatur. Similiter significatio pro pronuntiatio placeret scribere, si qui codices suffragarentur, aut vulgata scriptio non multum distaret.

C

tyr offertur, immaculata hostio, nec victima (7) imparata: qui testis divini timoris ad fidem a Domino poscitur, a parente perducitur: sed hostia non sanguinis, sed salutis. Ad hanc igitur gloriam tardi partus ubertas et fecunditas desperata profertur.

(3) Flore omnes mss. et editi; fluore mallet Sparaverius, neque enim credibile putat S. antistitem voluisse effetam ætatem et sicca genitalia florescentium prærogativa censere. Sed forte florem seni tribuit ex divino miraculo, quo Abraham licet senex filium, perinde ac juvenis in flore esset, genuit. Alti languore fortasse malint, vel aliquid simile. At nihil sine evidenti necessitate immutandum fuit. Subinde D scripsimus concipitur pro consumitur, ut sententia postulat.

(4) Præceptione in editis et mss. At cum heic aperie spectetur repromissio illa a Paulo memorata ad Gal. iv, 25, ubi Isaac ab Abraham susceptus traditur de libera conjuge per repromissionem, qua: scilicet eidem Abrahæ a Deo facta fuit Gen. xvn, 19, promissione pro præceptione scribendum videtur. At sicut pracipio pro monere, docere, et indicare quandoque sumitur; ita forte et præceptio heic pro Dei promissione accipi potuit, quatenus per illam Abraham de futura prole præmonitus fuit, ipsique datum insuper in ea præceptum, quo omnem masculum circumcidendum Deus imperavit. Itaque hoc loco cum apertus error non sit, nikil attigimus. Adde quod paulo infra divinæ ordinationis propago Isaac appel

II. Uxor Abrahae fetus nescia, cum visceribus, frigente senio, nec sperare sobolem posset, nec portare confideret, matris suscepit officia, quæ (8) uxoris jam munera nesciebat. Atque eo tempore partus profertur, quo calor genitalia jam relinquebat. Mira prorsus, charissimi, nec speranda sæculis post futuris divinæ ordinationis 180 propago (9) formatur: ad latur, ubi ordinatio pro eo est, quod heic præceptio dicitur.

(5) Legebatur aperto primo vocabulo. At hoc cum per se stare non posset, cum vox filius nullo verbo regeretur, primo cogitavimus legendum aperire, vel aperuit matris vocabulo; nascente enim Isaac, apertus est Saræ uterus, vocarique cœpit mater, cui jam aviæ reverentiam senectus veneranda detulerat. Similiter quidem num. 2, hæc duo mater et avia opponuntur: Cujus ætas aviam testaretur, matrem partus ornavit. Sed libera nimium hæc emendatio visa est. itaque retento primo vocabulo, quod intelligi haud moleste potest, quatenus Sara uterus apertus est ex prima ipsius voce quam in Isaac gignendo pronuntiavit: Risum fecit mihi Dominus; solam vocem aperto in aperuit immutandum censuimus, ut verbum esset, quod filius regeret. Paulo ante pro ex intimis, quod in mss. et editis legebatur, correximus cum Sparaverio in ultimis. Inferius autem reverentia pro reverentiam mss. Pomp. et Zen. perperam scribunt.

(6) Erat in editis, et in mss. item legitur sperationis nativitate. Sparaverius apertum heic errorem aliquem subodoratus, sperata nativitate mallet legere. At desperata nativitate, vel melius desperatione nativitatis scribendum censuimus cum semper in iis, quae Zeno subjicit, non sperata, sed desperata hæc proles, ac proinde nativitas ipsa prodatur: Nec sperare sobolem posset; et infra: Ex desperatione felicior putabatur. Similiter fecunditas desperata, etc. Hinc non tam Sparaverii correctione, quam vulgata sperationis scriptura explosis (cum præsertim speratio Latine apud probatos Scriptores nobis hactenus invenire non licuerit ), desperatione nativitatis non nimis temere inscrium judicabitur.

(7) Nec victima imparata scripsimus pro eo, quod legebatur nec victima imparatus; id enim præter syntaxim constructionemque Latinam Zenonianus etiam stylus postulare videtur, ut hinc immaculata, hine imparata respondeant.

(8) Legebatur in editis et aliquot mss. uxôria mnnera: at magis adrisit lectio mss. Basilica Vaticanæ, Urb. et Pomp. Ex Zenoniano scribendi genere uxoris munera cum vocibus matris officia antecedenti commate positis concinunt. Sparaverius scribere mallet muliebria omiserat pro uxoria munera nesciebat, cum muliebria Sara desiisse tradantur Genes. xvi, 41. At ibidem, v. 12, etiam traditur, Sara de concipiendo filio commonita dixisse: Postquam consenui, et Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? quæ satis indicant inter Abraham et Saram jamdia per ætatem intermissum conjugalem usum, de quo Zeno locutus videtur, cum uxoris jam munera Saram nescientem affirmat. Similiter tract. 7 hujus libri n. 2, munus conjugale eodem sensu accepit.

(9) Sparaverii emendationem recepimus, quæ sententiam nihil immutat, at solum conciniorem ac Zenonianam reddit: legebatur autem formata. Paulo ante nec speranda (pro et speranda) sæcul's post futuris divinæ ordinationis propago scribendum censuimus,

loco electus fuerat, requirebat. Sed traduntur teneræ adhuc vinculis manus et ne quid minus ab hostia videretur, pedem ligatura distringit, ne incitata victima displiceret. Cesset itaque hic, charissimi, impietatis abominanda suspicio. Abraham Dominum filio, sacerdotem pretulit patri; nec pium se credidit, nisi probasset fidelem. Denique, charissimi, intrepidus ad ministerium immolationis (14) armatur; rimatur ad ictum vulneris securus animus, sed securior manus; elatus (15) ad immolandum gladius libratur; nec puerum mors vicina contristat, ne trepidatio fidem prodat infirmam. Sub hac denique immolantis, (16) immolandique constantia absolvi meruit, dum humanum ex se deponit timorem; et quantum ad fidem pertinet, pater promissa complevit, Dominus parricidium probata voluntate prohibuit.

principium ætas peracta revocatur : accingitur de A securitas : qui cum hostiam 181(15)non videret, cujus sterilitate fecunditas, ut impleretur, quod scriptum est per Prophetam :(10) Exsulta, sterilis, quæ non pariebas; erumpe et clama, quæ non parturis: quoniam multi filii desertæ (Is. LIV, 1). Ecce enim, charissimi, in Sara attractis ætate nervis, et deficiente sanguinis succo, arescentibus venis, dura cum visceribus cutis, deformis ac luridus pallor jam pene vultus perdit humanos, nec ullus in membris voluptati motus. Nihil in substantia resederat corporis; sed nihil tamen in utero negabatur infanti: et cujus ætas aviam testaretur, matrem partus ornavit, cum sub incerto affectionis vocabulo (11) pietas nutaret, et cum filium proferret uterus, nepotem senectus optaret. Ita denique dissensione temporis et naturæ contra opinionem nato Angelus Isaac nomen imposuit: ut firma- B ret lætitia, quod ætatis imbecillitas desperavit. Novus sane parentum circa filium crescit affectus: qui ex promissione certior, ex tarditate dulcior, ex desperatione felicior putabatur. Unicus numero, et in amoris soliditate jam primus, totum maternæ pietatis occupaverat pectus : festinata educatione nutritus, Deo victimam, parentibus pium parricidium (12) præbiturus.

III. Ecce, charissimi, ut ait Apostolus, contra spem natum, Abraham ad aram filium immolaturus Domino auctore perducit (Rom. iv, 18): nec deest ad ministerium gladius, ut pater esset pariter et sacerdos. Consimilis filii quoque est ex divina voluntate

cum in senili ætate propago, qualis Isaac fuit, spem C omnem excedat, et admiratio exoriatur ob rem, de qua spes nulla est, non autem ob rem, quam sperare iterum liceat. Divina ordinationis propago vocatur Isaac, qui, ut dicitur paulo ante, divina præceptione meruit procreari.

(10) Mss. Vat. et Bas. Vat., exsultat sterilis, quæ non pariebat. Pariebat item habet codices Tol. et Zen. Porro Tolentinas deserunt te pro deseriæ.

(11) Ms. Rem., pietate nulare, Vat., Urb. et Basili cæ Vat. pietatem nutare.

(12) Mss. Rem. et Urb., placiturus.

(13) Mss Rem. pervidet. Edit. Veneta et ms. Pomp., prævidet: alii codices cum edit. Veronensi providet, ms. Basilica Vat. excepto, in quo legitur provideret. At cum indicentur illa Gen. xx, 7, ubi Isaac securus, holocausti victimam non videns, ilJam a Patre requirebat; scribendum credidimus non videt, sen potius non videret. Post pauca mss. Rem., Urb., Zenon., Basilica Vat. et edit. Ven. electa pro p

electus.

(14) Mss. Tol. Basilica Vat. et Pomp. amatus libratur, quod po-tremum etiam in mss. Urb., Zen. et edit. Ven. (15) Mss. Rem.ei Vat. ad immolatum gladius rimatur. Mss. autem Basilica Vat., Urb., Pomp. et Zenon, ad immolandum gladius rimatur. Ita in Tol. bis libratur, in Rem. et Vat. bis ri natur. Commode vulgatam lectionem retinuimus, ut primo loco scriberetur rimatur, ubi de animi investigatione sermo est; sccundo autem loco, ubi de gladio fit sermo, libratur, quod gladio magis convenit, legeretur. Solum in editis in pro ad scriptum erat.

(16) Edit. Veneta immolatique, uti immolatum, mss. Rem. et Vat. paulo ante scripsere.

(17) Verecundam accipi pro veneranda ex Valesii adnotationibus in lib. xiv Amiani Marcellini, c. 6, probat Sparaverius, ubi tria ejusdem Ammiani loca in camdem sententiam proferuntur. Verecundia sane

IV. Ad hujus ergo personam Christi refertur (17) verecunda nativitas, sed virginalis uteri aula sccre tior: divini sermonis arte (18) formatum, in se tabes. centis corporis vulva portavit.Sed (19) in 182 cœlesti prole, non semine progenitum, certissimum Dominum impia Judæorum exarsere consilia: quem tacentem, tamquam obnoxium, et pro ipsorum tantummodo cæcitate moerentem, ut Isaac non periturum ad aram, ita ad crucem Christum sublimandum nefarii perduxerunt. Sed quia nescit æternitas mori, (20) revixit Dominus post sepulcrum, et ad Judeos pro reverentia et obsequio legitur apud Liv. 1, 1, 5, e apud Plin. vn, 30.

(18) For natum pro formata edidimus ex ms. Basilica Vaticanæ, ut ad Christi corpus referatur; secus enim quid vulva corporis in se tabescentis portaverit, non occurrit.

(19) Recte Sparaverius antiquos libros desidera vit, quibus luxatissima et contaminatissima hujus tractatus loca restitueret. Nos hic, ubi mendum insigne apparet, etsi pluribus, quam ille, codicibus usi sumus, iisdemque satis antiquis, nihil tamen profecimus id enim solum ex mss. Rem. Tol. et Vat. haurire potuimus, ut semina pro non semine, et conscientia pro consilia (quod pariter est in mss. Basilica Vat. et Urb.) legeremus: utrumque autem perperam, ut ex contextu liquet. Cod. Basilicæ Vat. femina pro non semine, ibique cum miss. Vatic. et Tol. cœlesti prole sine præpositione in, sed modico vel nullo suffragio. Quid itaque? Ulcus monstrasse satis sit medicinam alii feliciores præbeant. Interim vero hic locus, ut sensus aliquem reddat, sic construendus videtur. Sed impia consilia Judæorum exarsere in Dominum certissimum, progenitum cœlesti prole, id est virtutc cœlesti, non semine; proles enim pro virtute ipsa generativa vulgo acceptum ex Arnobio colligi potest, lib. vII. Hic certe Auctoris sensus apparet; et forte scribere præstaret Sed cœlesti prole, non semine progenitum, certissimum in Dominum impia, etc., vel in cœlestem prolem, non semine (ant e femina) progenitam, sed certissimum, etc.

(20) Erat in editis, aut Dominus post sepulcrum. Itin et in mss. excepto Basilica Vat. qui vocem Dominus prætermittit. He subaudit Sparaverius nescit mori, quibus indicetur, Christum neque ut Deum æternum, neque ut hominem Deo unitum qui ut moreretur quidem natus est, potuisse ita opprimi a morte, ut din post sepulcrum mortuus jaceret unde mortis victor et immortalis tertia die in

426

remansit sola damnatæ voluntatis invidia, (21) quia A sibi a Deo exilium, ut cognationem suam simul di

Dominum nec agnoscere voluerunt, et sola crediderunt cogitatione puniri. (22) quem nefarium fuerat eliam tardius adorari. Ad cujus immanis ausi sævitiam metuenda elementorum forma mutatur, et Dei injuriam prius prodit natura, quam intelligat. populus Judæorum. Ab (23) auctore itaque cœpit furoris horror. Accingitur 183 turba feralis, et ad invisibilem suspensum gladiorum mucro (24) convertitur. Nec inde, ut dixi, sceleris sui (25) crudelitas fructum sortita est: quia sicut in Isaac aliud offertur, et aliud immolatur; ita et in passione Christi, quod per Adam deliquerat, per Christum liberatur.

TRACTATUS XII.

De Abraham. III.

J. Abraham, ut pater esset multarum gentium, bic (1) justitiam non didicit, sed (2) genuit. Non illum accessus infecerat urbium. (3) Non babuit legem, cujus conversatio lex fuit. Audit imperatum

vilam rediit. At suspense adhuc particulæ sed quia, quibus ut respondens verbum aliquod subjiceretur, pro aut scripsimus revixit, quod et res ipsa sensusque postulant, et Zenonis sententiam exprimit, ac probe perficit. Ad seu apud Judæos porro remansisse dicitur sola damnatæ voluntatis invidia, propterea quod rei sunt ejus perfid: voluntatis, qua illi, licet incassum, invidiæ causa æternam mortem inferre conati sunt, nec ex ejusdem resurrectione saltem quidpiam profecere.

[ocr errors]

(21) Ms. Vat., qui Dominum. Paulo post pro cogitatione scribendum videtur crucifixione, neque enim sola cogitatione, sed crucifixione Christum punien dum Judaei crediderunt: nisi sola cogitatione auctor dixit pro sola opinione, quod Christus non re nee probationibus, quas nullas Judæi apud Pilatum convincentes attulere, sed ex sola ipsorum mente reus esset, ac per crucifixionem jure punitus crederetur juxta illud Isaiæ LI, 4: Putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatnm.

(22) Ms. Rem., quin nefarium fuerat: cui similis est lectio cod. Basilica Vai. in quo pro quin littera q intersecta scripta fuit: quin item legitur in codice Urbinate. Pro quin unius litteræ mutatione scribendum quem sensus suasit. In mss. Tol. et Vat. qui, in aliis mss. et editis cum nefarium fuerit. Dein adorare pro adorari emendavimus, nisi suspicio esset, Zenonem adorari passive voluisse scribere, ut tò punuri contraponeret.

misisset, 184 etterram. Et tunc Abraham respiciens
oculis vidit tres, cucurrit, adorat prostratus in fa-
ciem, offert hostiam. Refrigerate vos, inquit, sub
ista arbore magna (Gen. xvi, 4). Similaginem con-
spergit, vitulum laniat. Post hæc promittitur ei de
legitimo matrimonio filius de fide, non de ætate.
(4) Concipit Sara: portat sine labore uteri sarcinam,
quæ inambulare non poterat: tunc discit mater esse,
cum desinit. Marcida mamma lactis ubertatem os -
tendunt, et de jejuna ætate puer robustior sagina-
tur. Nihil difficile et fidei, quæ tantum habet, quan-
tum credit.

II. Igitur Isaac unicus filius, spes populorum et gentium, origo tot (5) regum, cari genitoris amB plexibus inhærebat. Strinxerat in se patris pietatem, quod unicus, quod sero, quod promissus, quod sola unica spes totius præteritæ sterilitatis danına sarciret. Inventa est causa, ubi Abrahæ fides tentatione fortior militaret. Carissimi membra, quæ os

C

(23) Judam intelligit Sparaverius, quem quidem ducem eorum qui comprehenderunt Jesum Acta Apostolorum appellant c. 1, v. 16. Mss. Tolent. et Basilice Vat. habent: Ad auctorem, quæ lectio forte est D melior, si quidem referatur ad Christum, et aliqua in sequentibus mutentur, quibus contra Christum Judæos furorem exercuisse explicetur. Huc quidem pertinent quæ subjiciuntur: Accingitur turba feralis, etc., que alias extra locum essent posita. De Juda autem nulla hic mentio esse potest, cum ea describantur, quæ crucifixionem Christi mox consecuta sunt; Judas vero jam diu laqueo suspensus obiisset. Forte cum naturæ signa Domini crucifixionem comitantia antecedenti periodo Zeno innuerit: Ab auctore lucis cœpit, etc., scribendum est, ut primum præcipuumque signum solis, qui auctor est lucis; obscurati significetur. At codicibus nihil suffraganubus, corruptum, informem, mutilumve locum indicasse salis sit.

(24) Legebatur connectitur. Emendationem probaPATROL. XI.

bit sententia. Invisibilis autem suspensus, scilicet a cruce, dicitur Christus, quod Judæis divinitas ejusdem esset invisibilis, quippe quam in eo haud esse credebant. Pro gladiorum legendum videtur labiorum, quippe non gladiis, sed lingua usi sunt Judæi, uí Christum cruci jam affixum ferirent.

(25) Ms. Rem. credulitas.

TRACT. XII.--(1) Justitiam hic Auctor appellat fidem, quæ,ut-imiliterait tract. 4, lib.1, n. 3, credere non didicit, sed præsumpsit; quæque ab Apostolo ad Rom. iv, justitia fidei vocatur, propterea quod, ut idem ait, reputata est Abrahæ fides ad justitiam: ubi notal Ambrosius lib. 1 de Abraham cap. 3, num. 21 : Ideo reputatum est illi ad justitiam, quia rationem non quæsivit, sed promptissima fide credidit: et S. Zeno tract. 2 lib. 1, num, 2: Credidit Abraham Deo, et reputotum est illi ad justitiam : qui ideo justus, quia fidelis; justus enim ex fide vivit : ideo fidelis, quia credidit Deo.

(2) Justitiam, seu fidem genuisse Abraham dicitur, sive quod ipse ob fidem ejusmodi exstitit (ut loco laudato ait Paulus) pater omnium credentiunì; quippe qui fidem primus concepit, quæ ex ipso in omnes credentes derivata quodam modo est; unde sub finem hujus tractatus: Per fidem filii Abrahæ fucti sumus (qua super re videre potes adnot. 34 in tract. 1 lib. 1), sive potius in eam sententiam, qua Auctor fidem non commodari ab alio, qui doceat, sed ex voluntate nasci prodidit eodem tract. 1 lib. 1, num. 1, et significaretur Abraham non didicisse ab hominibus per rationes fidem, sed genuisse illam ex sua voluntate, qua divinæ auctoritati sine argumentis cessit. Huc sane spectat ea quam in eodem Patriarcha credulitatem S. Episcopus sæpe commendat. Vide adnot. 6 in laudatum tractatum.

(3) Non habuit legem supplevimus e mss. Porro conversatio ejus, qui non habuit legem, lex fuisse dicitur, id circo quod sine scripta lege, quam nullam habuit, ipse sibi ( ut ex conversatione, seu vitæ consuetudine et moribus ejus liquet) lex fuit, ut de Gentibus Paulus loquitur.

(4) Mss. Pomp., Tol., Zen., concepit: et postea pro inambulare, quod mss. Pomp., Tol. et Zen. habent, editi jam ambulare. Dein uteri sarcinam Arnobius lib. I, pag. 106, intestinum pondus similiter

Vocal.

(5) Scripsimus regum pro rerum, quod ex Isaac plures reges originem duxerint: id enim sententia magis congruit.

14

culis premere consueverat, armatus gladio jubetur A
occidere. Quid faceret pietas? Præceptum differri
non potest. (6) Præstiteras, mater, cum sterilis es-
ses; ad gladium nascitur puer. Talem casum nemo
doluit, nisi, quæ genueral, mater. Nemo (7) plan-
git vivas exsequias, et innocentis hominis obse-
quium nemo ante fletibus rigat; ne pater dubitasse
videretur, si flesset. Devotus sic (8) stricto vultu
puerum ducit ad aram exprimit gladium 185
(9) medium, pectus fidei militabat: non pallescit vultus,
non contremuit manus. Quærit puer, ubi sit victi-
ma (10) quæ mox, ita nepercuteretur tenera ælas,
offendit; quo nec pater ferire posset, quia nec Do-
minus humanum sanguinem postularet. Religiosus
carnifex stringit gladium. Patris erat, quod levavit :
Dei fuit, quod pepercit. Nec qui feriebatur, timuit: B
nec qui feriebat, expavit. Sacrificium Domini non
dimittitur, sed mutatur. Melius servavit filium, dum
non pepercit: sola enim fides (11) deambulat inter
gladios tuta, inter esurientes feras amica, in ignibus
frigida, (12) sola fides præferenda. Hac (13) nos, qui
per fidem filii Abrahæ facti sumus, in ipsius gre-
mium pervenire credamus.

(6) Præstiteras, id est meliori conditione utebaris, et præstantiori in statu eras; quibus simile est illud Ciceronis ad Attic. xiv, 9: Mori millies præstat quam hæc pati.

(7) Hæc spectant planctus, qui exsequiarum pompam de more comitantes, tamquam pium vivorum erga defunctos obsequium habebantur; cujus moris imaginem, ne longius abeas, descriptam invenies lib. 1, tract.5, num. 4, et tract. 16, num. 6. Exsequias autem vivas Zeno appellat, quæ Isaac vivum tamquam hominem morti addictum comitari debebant ad supplicium. C Paulo post præpositio ante in ms. Tol. desideratur.

(8) Sicco, vel soluto vultu Sparaverio magis placeret, et recte quidem. Melius forte siccato. Ai sic stricto, seu potius districto vultu pro severo, non soluto, vel intrepido scriptum videtur, ut exprimatur quod additur paulo post : Non pallescit vultus. Mox legebatur, reprimit gladium. At reprimit cum renitentis sit, in Abraham non cadit; ac idcirco exigua mutatione correximus exprimit; nam exprimo pro attollo et elevo usurpatum invenies apud Cæsarem lib. vi de Bello Gallico c. 22: Nostrarum turrium altitudinem, quantum has quotidianus agger expresserat, etc. Vide etiam Vitruvium lib. vi, c. 7. (9) Superiori in libro tract. 6, num. 5, de eodem hoc sacrificio Abrahæ cum esset sermo, medius, ait Zeno, stupet gladius nullo impedimento suspensus: ubi medius dicitur, inter patrem et filium medius.

(10) Edit. Ver. in margine notat quem, quæ lectio, nullo licet codice suffulta, idcirco posita fuit, quod incerta haberetur hujus loci sententia secundum D vulgatam scripturam, quæ item in mss. effertur sic: quæ mox ita ne percuteret, tenera ætas ostendit. Sed placeret quidem eniaudatio quem, si hoc uno sanaretur locus, et tenera ætas, id est Isaac, is vere fuisset, qui victimam ostendit. Sed et filius, ut ipse auctor innuit tractatu superiori, hanc victimam non vidit, et eam nemine monstrante, Deoque solo ita disponente Abrahæ offendit in oculos, uti testatur liber Geneseos cap. xxu, vers. 13. Itaque cum ad sanandum locum alia correctio necessaria sit, placuit retento que alias duas voces Sparaverio duce levissima mulatione corrigere, easque nullo licet codice probatas textui inseruimus, quod secus historiæ veritas non constet. Itaque sensus est: quæ victima mox offendit, seu occurit Abrahæ, ne ætas tenera, id est Isaac, ita

186 TRACTATUS XIII.

De Somnio Jacob.

1. Vere, fratres carissimi, cor ejus non dormit, qui (1) hujus somnium secretaque cognoscit (Gen. xxvIII) prophetia etenim semper figuris variantibus loquitur; sed res una in omnibus invenitur. Igitur Jacob habet imaginem Christi; sed et lapis ipse, quem ad caput suum posuisse cognoscitur (Act. iv, 11): quoniam caput viri Christus (Ephes. 11, 20), (2) qui aliquotiens lapis est nuncupatus. Scala autem duo testamenta significat, quæ et evangelicis intexta præceptis, credentes homines voluntatemque Dei facientes quasi per quosdam observantiæ gradus in cœlum levare (3) consueverunt. Hanc in Apocalypsi Joannes bis acutum gladium cum uno (4) capulo nuncupavit, quem ex ore Domini prodire (5) descripsit (Apoc. 1, 16). Gladius enim Spiritus sanctus est, unum capulum habens, id est unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem voluntatemque Patris et Filii; (6) contestans duas acies, id est duo testamenta gerens; quorum regalibus monitis et creduli devotique servantur, et incre

percuteretur. Difficultatem facessunt Sparaverio etiam quæ sequuntur: quod nec pater ferire posset, quia nec Dominus, etc. in quibus quo pro quod scribendum pariter duxit, ut sententia sit, offendisse sponte victimam, quo, seu, ut Abraham nec pater, id est sine parricidio, ferire posset. Sed nimis dura interpretatio. Retinuimus quo; el posset pro liceret significat, ideo patri non licuisse ferire, quia nec Dominus, etc.

(11) Mss. Pomp. et Zen., deambulabat.

(12) Post voces sola fides præferenda editores Veronenses inseruerunt operibus ornata qualis fuit Abrahæ : de qua additione satis diximus dissert. 2, cap. 6.

(13) Mss. Rem., Vat., Urb., nobis, male. Edit, Ven. nos hoc loco scribit, ut in aliis codicibus legitur, et nos iterum ponit ante vocem credamus, ut in mss. Tol., Vat. et Urb.

TRACT. XII. (1) Hujus id est Jacob: unde palam est, vel præcessisse lectionem ejus capitis Geneseos, ubi Jacob somnium describitur, vel sermonem esse acephalum, ita ut aliqua Jacob mentio præcesserit. Primum tamen magis placet, cum satis æquum exor dium huic tractatui præfixum appareat.

(2) Sic ex ms. Pomp. quod magis arridet, quam quia, quod alibi legitur.

(3) Mss. Rem. et Pomp. consuerunt. Similiter Propertius lib. 1 eleg. 7, consuemus pro consuevimus scripsit. Pronomen vero hanc, quod sequitur, scalam ante aliquanto memoratam innuit.

(4) Edit. Ven. captulo; cæteræ capulo; Mss. autem capitulo, quod retinuissemus, si quo exemplo probari potuisset in eandem, qua capulum, significationem usurpatum fuisse. Heic autem cupulum, id est manubrium gladii significari, apertissimum est. Capitulum vero idem significare nullibi alias invenimus. Itaque capulo reliquimus, uti inferius quoque capulum retinoimus cum editis, ubi mss. habent capitulum: el amanuensi antiquo, ex quo alii profecerint, tribuendum credimus, quod cum vocem capulo et caputum per abbreviationem scriptam putaret, capitulo el capitulum expresserit.

(5) Ex plerisque mss., descripsit : cditi describit.

(6) Ms. Reni., contestantes: placet autem contestans, cum referatur ad gladium, qui medio.capulo duas acies contestatur, seu ad testimonium de Christo dicendum una adducit.

450

duli desertoresque puniuntur. Hanc Isaias in modum A scribunt. (9) Quæ sine se utilia esse non possunt : forcipis vidit (Is. v1, 6): (7) quibus ad conflanda labia inquinata ab uno de Seraphim ex ara Dei sublatum carbonem vaticinando perhibuit. 187 Etenim labia inquinata duos populos Judæorum Gentiumque debemus accipere: qui cum essent anterioris vitæ facinoribus inquinati; unus Christum blasphemando atque persequendo, alius deos asserendo, atque abominanda figmenta colendo, tactu carbonis in unum populum per confessionem nominis Christi noscuntur esse conflati. Etenim conflatio et puritatem (8) designat, et unitatem : carbo enim verbum Dei est, ara lex, forceps duo Testamenta, quæ credentes tenent, non credentes incidunt.

II. Sed et David hunc calamum nuncupavit dicens: Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis Ƒ (Ps. XLIV, 2). Calamus fissus est, fratres, duosque vertices gerit in unius acuminis tenuitate digestos, unam litteram utroque conficiens: cui si unum adimas, ulterius inanis est usus. Unde recte Testamenta sunt duo, quæ similiter duobus capitibus unam litteram fingunt, id est sacræ legis duobus edictis unum Christum Dei Filium spiritali temperamento con

(7) Quibus ad quid refertur? Forte subauditur, vel plane supplendum, vidit cum duobus cultris, quibus, etc., unde sub tractatus finem forfex, ait, in duos producitur cultros.

(8) Mss. Rem., Tol., et edit. Ven., designabat. (9) Quæ sine se, id est quorum testamentorum unum sine altero utile esse non potest.

(10) In Vulgataex Græco habetur, invenies staterem : slater autem dicitur, qui duo didrachmata habet, ut explicat Hieronymus in hunc locum pag. 7:6 tom. Vit edit. Veron. Et sane didrachma a singulis solvendum erat, ut liquet ex eodem Matthæi cap. xvi, v. 23, unde recte stater duo didrachmata continens inveniendus erat, ut tum pro Christo, tum pro Petro solutio fieret. Verum didrachma quodlibet duobus denariis æstimabatur, stater autem quatuor, ut colligitur ex Commentario Hilarii in hunc Matthai locum num. 12 et 13, et hac ratione stater, qui duobus didrachmatis, seu quatuor drachmatis pendebatur, quatoor denariis computari debuit. Quid itaque S. Zeno staterem in Græca Scriptura hoc Matthæi loco expressum duos denarios, et non potius quatuor, vel (si allegoria duplicis numeri insistere placuit) duo didrachmata reddidit? Si hoc Evangeliste testimonium de tributo Cæsari solvendo accipiendum esset, ut plures quidem interpretes censuerunt; cum singuli Lantum denarii solverentur a singulis, ut notavit Grotius in cap. xxn Matth. vers. 19 (unde cum de Cæsariano tributo sermo est, semper in Evangelio unias denarii fit mentio), jam probe S. Zeno duos denarios potuisset scribere, ut tributum pro Christo et Petro solvendum significaret. At hoc Matthæi testimonium loqui, non de censu Romanis dando, sed de tributo in sanctuarium conferendo, quod præceplum fuerat Exod. xxx, vers. 12, et II Paral. XXIV, vers. 5, plures jam eruditorum demonstrarunt. Porro illud tributum templo pendendum in Hebræo dimidium sicli vocatur sicfus autem idem ac stater habetur; unde vulgatus interpres pro eo, quod Hebraice siclus dicitur, modo sicluin, modo staterem promiscue reddidit: et similiter Symmachus Jos. 7, 21, stater oratip Græce scripsit pro Hebræo p sicul, et Aquila item plerumque, ut ex Exaplis 'videre licet, quemadmodum et versiones Syriaca atque Arabica unde S. Hieronymus lib. 1, in cap. IV

C

D

quia veteri sicut novum præstat fidem, ita novo vetus perhibet testimonium: sicut scriptum est: Semel locutus est Dominus et hæc duo audivimus (Ps. LXI, 12). Sed et Dominus ipse in Evangelio hanc exprimit rationem, dicens ad Petrum : Mitte hamum in mare et piscem, qui primus adscenderit, tolle, el aperto ore ejus (10) invenies duos denarios, da pro me et te(Matth. xvi1, 23). Piscem primum a mortuis adscendentem Christum 188 debemus accipere: cujus ex ore duo denarii, id est duo Testamenta prolata sunt, quæ saluti cum Domini gloria, et Petri felicitate, utpote super quem ædificavit Ecclesiam, duobus populis profecerunt. Mare autem mundum significasse, non dubium est. Hamum vero prædicationem, quia sicut hamus missus in mare mortem piscis ostendit; ita evangelica prædicatio missa per mundum, mortem Domini adventumque testatur: sicut ad Corinthios scriptum est: (11) Annuntiabitis mortem Domini, donec veniat (I Cor. 11). Aperies os piscis, hoc est (12) sacramentum vel, quæ in proverbiis locutus sum, non intelligentibus explanabis. Denique hoc alibi manifestius ad omnes discipulos ait: Ite ergo,

Ezech. siclum non tam staterem esse affirmat, sed perinde ac staterem drachmas, seu denarios quatuor continere pronuntiat. Siclus autem, id est slater, habet drachmas quatuor. Inter hæc unus Sedulii locus ad præsentem Zenonis interpretationem videtur accedere ille enim lib. III, vers. 316, idem Matthæi testimonium expositurus, pro statere didrachma unicum posuit, hoc est denarios duos :

Hamum ferre jubet, gerulum didrachmatis aurei ; ac proinde interpretationem Zenonianæ prorsus similem secutus videtur. Observamus autem LXX Interpretes pluribus in locis veteris Testamenti didrachmum pro siclo reddidisse, et dimidium didrachmi, vel drachmam pro sicli dimidio. Vide Gen. cap. xxiv, vers. 22, cap. xxш, vers. 15; Exod. cap. xxx, v. 13; Jos. cap. vii, v. 21, etc. Hanc igitur LXX Interpretum auctoritatem Sedulius ac Zeno secuti videri possunt, cum pro statere, qui siclo æstimatur, didrachma vel duos denarios posuerunt. Hujus interpretationis defendendæ rationem inquirere videreque num LXX interpretes, et cum his Sedulius staterem aureum spectarint, qui duabus drachmis Atticis æstimabatur, Polluce teste lib. iv, cap. 51, num. 173, cum præsertim tributum templi a Judæis auro pendi solitum tradat Cicero pro Flacco; hæc inquam quærere, nostrum non est. Si vero illos ab errore defendere non

liceat; quippe quod nulla ratione neque siclum, neque staterem ad didrachma revocari queat: Zenonem tamen non duas drachmas, sed duos denarios reddentem, vindicare adhuc satis possumus, cum duo denarii accipi ab eodem potuerint, non stricte pro duobus drachmis, sed late pro duobus didrachmis: denarius enim prò quovis nummorum genere apud alios Scriptores non raro sumitur. Porro in Matthæi textu ex Auctoris interpretetione pro et le mss. Pompeianus et Vaticanus habent et pro te. Paulo ante, illa verba tolle et in mss Pomp., Tol. et Zen. desiderantur.

(11) Mss. Pomp., Vat. et edit. Ven., annuntiatis. (12) Heic quoque, ut alibi monuimus, sacramentum pro mysterium sumitur, nimirum pro re, quæ mysticam interpretationem habet; unde Christi præceptum de aperiendo piscis ore tamquam sacramentum, seu figura mystica prædicationis apostolicae accipitur, qua non intell gentibus explananda erant, quæ Christus in proverbiis locutus fuerat.

« ElőzőTovább »