Oldalképek
PDF

solum colligere licel, quantus, et quam antiquæ ori- A S. Ambrosii, et psallem. S. Zenonis, unusquisque juata harum postremam rector Pomaroli una cum populo A Neque Patavium S. Episcopi cultum ignorat, nam

ginis fuerit hujus sancti cultus, cui tot ecclesiæ in una diœcesi olim nuncupatæ inveniuntur, sed etiam nihil dubitamus, quin, si pares aliarum ecclesiarum codices ad nos fuissent transmissi, ecclesias Zenoni nostro dicatas plures similiter invenire liceret, quam quæ nunc ejus de nomine appellantur. Sed præter ecclesias alia autiqui cultus monumenta apud Mediolanum suppetunt. Ludovicus Muratorius tom. i, Iter. ltalicarum, part. ii, duo Mediolanensis Ecclesiæ Calendaria edidit, in quibus utrisque S. Zenonis festum notatur ; et in primo quidem pag. 1029 : Id. Aprilis S. Zenonis episcopi; in altero pag. 1041 : vi Id. Decembris S. Zenonis. P. Mabillonius tom. i Musæi Italici, part. ii, pag. 107, mentionem faciens ms. Antiphonarii bibliothecæ Ambrosianæ, in quo universorum sanctorum festivitales in Mediolanensi Ecclesia celebrandæ recensentur, has inter cæteras ibidem notatas se legisse testatur : Decembris die vii, 0rdinatio S. Ambrosii, postea S. Zenonis, S. Syri, S. Thomae ; quibus satis innuitur, S. Zenonis festum vi ldus, seu die viii Decembris Mediolani peractum, ut in uno e Calendariis a Muratorio editis signatur, post quod S. Syri festum v Id. I)ecembris agebatur. Cum porro hæc tantum qualuor festa mense Decembri ante diem Natalis Domini eo in Antiphoiiario notata fuerint, ac per pauca similiter aliis in mensibus desi ribantur; paucissimos olim fuisse sanctos, quorum dies festi in Ecclesia Mediolanensi olim celebrarentur, observatu dignum censuit Mabillonius : Minutiora sunt haec, inquit pag. 109, et quæ fortasse relatu indigna quibusdam videbuntur; sed ex his saltem facile intelligitur , quantum creverint postremis temporibus solemnitates quæ longe pauciores erant in Ecclesia Mediolanensi ante quingentos annos, quo tempore codeae ille calamo exaratus est. At inter illos paucissimos S. Zenonem inveniri nonne eximium præcipuæ celebritatis ejus testimonium esl ? Sexto item ldus Decembris Zenonis nostri officium tribus cum lectionibus peragendum in antiquis ejusdem Ecclesiæ Breviariis praecipitur. Antiqui etiam missarum libri tum Mediolani, editi an. 1522, 1548 et 1560, tum ille a Pamelio publicatus tom. i Liturg. qui maximi penditur, necnon ms. Vaticano-Palatinus 506, xiii sæculo exaratus, eamdem omnes missam S. Zenonis propriam propria cum præfatione exhibent. Vide pag. 458 edit. Pamelii. Romæ autem in bibliotheca PP. Cisterciensium S. Crucis exstat Missale Ambrosianum editum apud Christophorum dc Ratispona an. 1482, in quo pariter eo Decemb. die nostri Episcopi orationes et præfatio leguntur propriae ; sed præfatio saltem , quod memoriæ nunc suggeritur, longe est alia ab ea quam Pamelius edidit, cum de Gallieni filia nihil prodatur. Hic tamen observatione dignum est, quod nolatur in Breviario Ambrosiano edito an. 1549, in quo hæc vii Idus Decembris post secundas S. Ambrosii vesperas leguntur pag. 129: Deinde fit commemoratio S. Zenonis. Alii faciunt de Conceptione Virginis, ut in nativitale ejus cum psallem,

devotionem suam faciat. Ex his igitur patet cur S. Zenonis officium, quod vi Idus Decembris olim peragebatur, in commemorationem sensim transierit, cum officio Conceptionis B. M. W. locus dari coepit; quod ipsum aliis in Ecclesiis iisuvenit, et idcirco quidem in posterioribus officiis, atque in missa sola S. Zenonis commemoratio notatur, qualis nunc quoque legitur in Missalibus Mediolanensibus, atque in Ordinario ejusdem Ecclesiæ præcipitur, hoc etiam recens mutato, quod S. Zeno martyris titulo insigni1ur. Novocomensis diœcesis tres Zenonis ecclesias nunc recenset, primam parochialem eo in loco qui Mons 0lompini dicitur, alteram Mandeli, ac tertiam paroB chialem Salorini sub Ilelvetiorum ditione, ubi dies festus vi Idus Decembris sub ritu confessoris Pontificis, Balernæ Canonicis convenientibus, magna cum celebritate peragitur. [cxlix] De Brixiana urbe ac diœcesi si vellemus fuse dicere, quam latus campus pateret ! Quindecim dioeceseos ecclesiæ S. Zenonem patronum agnoscunt, nimirum ecclesiæ Iloni, Oduli, llæni, Goleoni inferioris, Brioni, Burgi S. Zenonis, Maclodii, Boldenigæ, Monticelli de Brusatis, Caini, Pastirani, Ronchi, Scarpizoli, Gratacasoli et Salarum Marasiui. Ex his primæ novem confessoris ritu diem festum peragunt' vi Id. Decembris, reliquæ ritu martyris Pridie Id. Aprilis. In ipsa porro urbe Brixiaiia duæ sunt S. Zenonis ecclesiæ, quarum altera olim parochialis anliqua, altera autem est adhuc insiguis parochia, in qua ejus ollicium Confessoris ritu vi Id. Decembris celebratum, paucos vero ante annos in diem xii Aprilis translatum , confessoris ritu in ritum martyris commutato, traditur. At licet ad Weronensis Ecclesiæ exemplum non multo ante illa parochialis ecclesia ritum mutaverit, in Rogationum tamen stationibus callyedralis Ecclesia eo accedens, nunc quoque temporis de confessore collectam cum Antiphonis recitat. In hac autem sepultum fertur corpus S. Rusticiani episcopi Brixiensis vita functi an. 585, qui si ibi jam inde ab obitu sepultus fuit, vetustissima multum hæc ecclesia et S. Zeiionis ibidem cultus vetustissimus exstitit. In Tridentina diœcesi septem ecclesiæ Zenonem nostrum patronum venerantur ; una Tassuli in valle Anauniensi, in villa quæ de patroni nomine appellatur; secunda Lomasi in villa Flavæi ; tertia Theilmi in villa Cologna, quæ omnes die octava Decembris festum cum solemni imissa, frequentique populorum processione concelebrant. Duæ præterea ecclesiæ in parœcia Muriensi exstant, et ad alteram istarum in loco, qui dicitur il Palu, populus Muriensis ingruente calamitate aliqua, ac præsertim cum pluvia opus est, per æstatem processione indicta frequens confluit, et Sancti patrocinium sibi adesse experitur. Tandem in villa, quæ Nomi appellatur, necnon in parœcia N0gareti prope Roboretum, aliæ duæ perantiquæ S. Zenonis episcopi Veronensis ecclesiæ visuntur; et ad

[ocr errors]

sibi concredito, sacro processionis ritu, die S. Antisiiti sacra proficiscitur. Pater Benedictus a Cavalesio strictioris observantiae S. Francisci, qui nobis hasce notitias communicavit, monuit etiam in villa, quæ dicitur Aldegno, haud procul a Tridento sita, occidentalem plagam versus, tametsi alio tit:ilari sancto nunc gaudeat, olim tamen veluti patronum principem agnovisse et coluisse S. Zenonem episcopum Veromensem, ut nuperus ejus ecclesiæ rector per litteras consultus asseruit : quod aliis quoque ecclesiis accidisse probabilissimum est, ut in ecclesiis Mediolanensibus notavimus. Idem porro P. Benedictus in bibliotheca episcopali diligenti inquisitione usus, præterea affirmavit ibidem reperiri ms. Breviarium cum hac notatione : Iste liber fuit olim Domini Georgii de Liecthenstain, episcopi Tridentini M 420. Iluic autem Breviario Calendarium praemittitur, in quo secunda manu bis S. Zenonis fit mentio : Pridie Idus Aprilis S. Zenonis episcopi Veromensis dies obitus ejus sive depositionis, et vi Idus fuecembris S. Zenonis episcopi Veronensis translatio,'ubi per errorem translatio, pro ordinatione, vel dedicatione scriptum fuit. Id ipsum legitur in alio ms. Breviario, quod an. 1449 Joannis Inderbach, ep. Tridentini, fuit, necnon in aliis tum Breviariis, tum Missalibus mss. quæ in laudata bibliotheca servantur. In Martyrologio quoque ms. ad usum;ecclesiæ S. Vigilii, scripto an. 1455, iisdem diebus notatur festum S. Zenonis episcopi et confessoris, ut ne tamen ulla translationis fiat mentio.

quinque antiquas ecclesias ejus nomine dicatas in Patavina dioecesi reperimus, Molvenæ, Montagnamae, Zoliani, Alticliieri, et Montis, Silicis, cujus postremi loci parochialis S. Thomæ Apostoli et S. Zenonis Confessoris Christi memoratur in pluribus documentis ad Weiletum S. Zachariæ monasterium pertinentibus, eorumque vetustissimuin an. 994 recitat Ludovicus Muratorius antiquit. Estens. pag. 128. In tota porro Patavina ecelesia ex antiquo utique cultu S. Zenonis officium ritu confessoris Pontificis nunc quoque temporis peragitur , assignata die 8 Decembris, a quo tamen ob Conceptionis B. Mariæ festum in priman diem non impeditam transfertur. Mantuæ exsistil S. Zenonis parochialis ecclesia , B quam a Mathilde exstruciam in Mantuanæ Ecclesiæ historia tradit P. Donismondius, part. i lib. iv, pag. 225, qui etiam observat ante Mathildem, id est aute s;vculum xi hoc in loco fuisse oratorium de ejusdem Sancti nomine nuncupatum, in quā S. Andreæ monachi officia celebrabant. Ex Tarvisinæ Ecclesiæ monumentis a v. cl. Antonio Scotto Canonico editis in additionibus ad Ughellium, ecclesias tres in Tarvisina diœcesi S. Zenoni olim dicatas cognovimus. Subinde vero idem Canonicus, qui novis plurimisque documentis Tarvisiiiorum episcoporum seriem est illustraturus, nonuit duas præterea S. Zenonis ecclesias in eadem diœcesi reperiri, aliaque documenta ad singulas quinque ejusdem Sancti ecclesias pertinenlia suggessit, quæ

Ex duobus porro monumentis in Tridentina Ecclesia C praetermittenda non sunt. In litteris Eugenii Papæ III sionem venirent: quod quidem suo tempore [cli] fac-,

S. Zenoiiis festum fuisse peraclum liquet: primum ex Lectionario ms. Archivii capitularis, in quo S. Zenonis Vita in ix lectiones distributa legitur cum hac inscriptione : In festo S. Zenonis episcopi et com [essoris ; alterum ex Calendario perpetuo ad Tridentinæ Ecclesiæ usum, edito am. 1554, a Donato Faetio, jubente cardinali Christophoro Madrucio, episcopo ejusdem Ecclesiæ, quod in regulas xxxv divisum concinnatumque, haec die 16 Decembris singulis regulis constanter repetit. a fol. 11 ad fol. 250 : Zenonis episcopi et confessoris 8 hujus, scilicet Decembris, quæ ejus festum a die octava ad xvm Decembris transferendum notant. Denique S. Episcopi memoriam in litaniis ejusdem Ecclesiæ inter SS. Confessores Pon— tifices peractam codex Episcopalis bibliothecæ fidem facit.

[cl] Bergomi quinque ecclesias in S. Zenonis honorem dedicatas postremis his diebus accepimus : qua. tuor parochiales, Cœni, Tresollii, Alibiveri, Senici, et quintum oratorium in parœcia Curnascensi.

In Vicetina diœcesi tres parochiales ecclesiae, Coltii, Resegæ, et S. Zenonis in Bassanensi agro eidem Sancto nuncupatæ jam ab antiquo præter omnem memoriam hominum inveniuntur ; et duo præterea oratoria , alterum perantiquum in rupe cujusdam montis, ad Costam Fabricam insculpium , alterum campestre Arzignani parochiæ subjectum eodem titulo gaudent.

ad Bonifacium episcopum Tarvisinum, an 1152, apud Ughellium pag. 527, memoratur plebs S. Zenonis de Ruvico, qui pagus est ad Anassi ripas, atque ab immemorabili S. Zenonis patroni festum celebrat die 12 Aprilis de cònfessore Pontifice. Altera ecclesia in ejusdem Eugenii III litleris memorata in Asulano sita est, castroque S. Zenonis nomen dedit, in quo obsidione cinctus captusque fuit Albericus a Romano Ezzelini frater, quod Rolandinus narrat lib. xii, cap. 15, 14 et 15. Ea ecclesia est parochialis in Zenonis nostri honorem dicata, cujus solemnis festus dies vi ld. Decembris ritu confessoris Pontificis colitur. Die autem xii Aprilis devotionis, uti vocatur, festum peragitur in mortis ejusdem patroni memoriam, sicut

D et xii Gal. Junii in memoriam translationis simile

festum celebratur, cum antea utroque die et officium et missæ solemni ritu fierent. In Brevi Alexandri iii an. 1170, pro Tarvisinæ ecclesiæ Capitulo apud Ughellium, pag. 526, nominantur terræ vicinæ, quas habetis, inquit, in S. Zenone, at hujus ecclesiæ nulla nunc memoria superest. Intra fines parochialis ecclesiæ S. Martini, quæ a Tarvisio distat passibus ferme mille, invenitur adhuc parva ecclesia S. Zenoni sacra. Hanc autem perantiquam esse, et monasterium quondam fuisse Virgilium, quæ Abbati magni Coenobii S. Zenonis Weronæ exsistentis suberat, colligitur ex charta an. 1258, a laudato Canonico indicala, in qua Domina Agnes, ejus Tarvisini monasterii S. Zenonis monialis, eodem Abbate consentiente Fratri Mauhaeo Priori totius ordinis fralrum lleremitanorum eas omnes rationes donavit , quæ in ea S. Zenonis ecclesia sibi erant, uno usufructu sibi , quoad viveret, retento, ita ut solum post ipsius moruem lleremitani fratres in earum rationum p0sses

tum ex alia charta ab eodem Canonico invenla atque

collecta manifestum est. In hac porro ecclesia hodie

quoque sacra de confessore Pontifice peraguntur. Poslurimæ Tarvisinæ pariter dioecesis S. Zenonis ecclesia superest, in qua Pridie Idus Aprilis festum celebratur. lbi autem idem Sanctus præcipuo honore populorumque finitimorum religione quadam singulari colitur, quippe singulis quartis Dominicis cujusque mensis per aestatem , processione indicta, ad eam ecclesiam frequentissimi confluunt, ut ejus apud I)eum patrocinium pro agrorum reditibus sibi deprecentur. Gradi s;eculo nono ecclesiam S. Zenonis jamdiu fabricatam testatur documentum e ms. editum in novissima Ughelli editione tom. v, pag. 1 102, ubi Forlunatus Patriarcha Gradensis, qui obiit an. 826, memorans, quae legavit ac fecit , recenset inter cætera in S. Zenone in circuitu altare et desuper pulcum tantum. Torcellj S. Zenonis cultum demonstrat ecclesia ejus de nomine nuncupata in diplomate Friderici I, lato Leonardo Torcellano episcopo, an. 1177, pag. 5 prodromi praefixi codici juris gentium diplomatico, quem Leibnitius edidit. Hic etiam addemus observationem non prætermittendam ex ms. membranaceo S. Mari;e de Domo urbis Veronensis. Hic enim codex scriptus, ut certis ex indiciis liquet, sæculo xi, etsi Veronæ nobis inventus fuit, ex Sanctis tamen, qui in Calendario præfixo ac in litaniis memorantur, patet proprium fuisse Ecclesiæ Torcellanæ, aut alterius ex iis, quæ in æstuariis Venetorum positæ erant. Hic ergo liber non solum S. Zenonis festum ea in Ecclesia seu Torcelli, seu alterius æstuariorum Venetorum ur})is celebratum prodit vi Id. Decembris; sed ejusdem etiam nomen in liianiis inter Confessores incertum exhibet in Ordine ad dandam poenitentiam sic : S. Augustine, S. Nicolae, S. Zeno, S. Procule, etc., quibus in litaniis cum temporum ordo in aliis Sanctis recensendis nequaquam teneatur, nihil mirum, si S. Zeno præter aliarum litaniarum rationem S. Proculo præfertur. Cum porro in laudato Calendario vi ld. Decembris Zenonis episcopi festum ponatur; inde factum credimus ut Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, iis in partibus degens, cum observasset in Ecclesiis sibi notis ejus Sancti memoriam eo die notatam, putaverit eumdem diem Zenonis emortualem fuisse, ac proinde in cataiogo SS. lib. 1, cap. 43, scripserit : In pace migravit ad Dominum vi Id. Decembris. In Canali Forojuliensi pago sub imperatoris diuione S. Zenonis ecclesia exstat; et Breviarium ms. s:oculi xiv, quod ad Forojuliensem ecclesiam perti

A net, vi Idus Decembris haec in Galendario notaia præfert : Conceptio S. Mariæ Virg. Zenonis episcopi et confessoris, ex quibus ea Ecclesia Sancti ejusdem commemorationem post inductam Conceptionis fes. tivitatem fecisse cognoscitur, cum antea (ut alibi accidit) de S. Zenone officium celebraret. Quid de Aquileiensi Ecclesia dicamus ? in cujus antiquo Calendario die vim Decembris festum S. Zemonis episcopi et confessoris cum tribus ad Matutinum lectionibus celebrandum notari observavit P. IJenschenius pag. 70. Venetiis quoque simile quidam oiim peractum ad sæculum usque xvi ex Peretio liquet , qui Veneta Calendaria typis data allegat in Scholiis Latinis ad Vitam S. Zenonis, pag. 81, edit. 1598, ubi item alia Calendaria Brixi;e el aliarum CiB vitatum appellat etiam impressa, quæ die xii Aprilis præferebant S. Zenonis episcopi Veronensis. Canonicus Scottus, cujus nuper meminimiis, per epistolas significavit, in manuscripto suæ Tarvisinæ Ecclesiæ Galendario an 1525, quod ab antiquiore exscriptum monet, die octava Decembris hæc legi : S. Zemomis episcopi et comfessoris ix lectio, Conceptio Beatæ Mariæ dupleae. Mutinensis Ecclesiæ Calendarium scriptum ineunte sæculo xi editum a Bachinio post Agnellum, novissime autem recusum [clu] tom. ii, part. 1, Rer. Italicar., pag. 218, vi Id. Dec. Dalmatii et Zenonis festum notans, officia de his Mutinæ habita satis indicat. ln monasterio quoque montis Cassimi nostri Sancti memoria in sacris officiis fiebat, ut ex Calendario ad illud monasterium pertinente, et edito tom. vii Rer. Italicarum, p. 956, in quo ejus festum notatur, licet cognoscere. Quin in universa congregatione Montis Cassini ejusdem Sancti memoriam peractam didicimus ex Calendario, quod præfixum vidimus Psalterio Monastico ordinis S. Benedicti Congregationis Cassinensis S. Jus. tinæ de Padua, Venetiis edito an. 1006, in quo haec leguntur mense Decembris die octavo : Comceptio B. Mariæ Virginis, duplex majus, et Zenonis episcopi et martyris commemoratio ; quæ quidem commemoratio, sed cum solo sacerdotis et confessoris titulo, item legitur eodem die in ms. Breviario Benedictino, scripto circa initium xv sæculi , quod ad Ticinense monasterium pertinebat. Iloc ;:utem loco omittere molumus in Calendario quoque Breviarii ms. FraJ) trum Minorum, quod in Tridentinæ Ecclesiæ bibliotheca prostat, similiter legi : vim Dec. Conceptio S. Mariæ Virginis, et S. Zenonis confessoris : ex quibus ab ordine etiam Fratruim Mliuorum S. Episcopum ex ira Weronam cultum fuisse cognoscimus. Cum vero illud Breviarium ms. a celeberrimo Bernardo Clesio cardinali et episcopo Tridentino emptum fuerit Augustæ Vindelicorum : probal)ile est Breviarium illud ad aliquem Fratrum Minorum conventum in Germania pertinuisse, ut hoc testimonium ad S. Zenonis cultum extra lualiam propagatum constituendum propius spectet, de quo in sequenti paragrapho erit serimo. Sed ut ad scopum reveriamur, Breviaria et Calendaria, non autem Martyrolo

C

[ocr errors]

gia allegavimus; nam in Calendaria et Breviaria Ec- A getam suum electus, in hunc usque diem annuo officio

clesiarum, vel Religiosorum ordinum plerumque eorum solummodo Sanctorum nomina relata fuerunt , quorum officia ibidem peragebantur (ex quo plerique dies in illis vocant, quo feriarum officia dicerentur), cum e contra in Martyrologiis discriberentur plerique , quibus nibil præcipui cultus deferrelur. Cum itaque S. Zeno non solum in iis Ecclesiis, vel Civitatibus, quarum erat patronus, sed in aliis et Civitatihus, et Ecclesiis, el Religiosorum ordinum congregationibus universim vel officio proprio, vel propria saltem commemoratione (quam in Conceptionis Beatæ Mariæ gratiam veteri S. Zenonis officio suffectam credibile esl) coleretur : quis præcipuum ejus cultum celebritatemque mirificam tanti Episcopi non statim intelligat? Hæc sunt, quæ partim ex editis Italiæ monumenlis, partim per litteras a nonnullis amicis de cultu S. Zenonis per Italiam colligere potuimus; niliilque dubitamus, quin si majorem in exquirendo diligentiam collocare per tempus vel per amicos licuisset, aliis quoque in civitatibus ac provinciis, in quibus nulla inquirendi occasio, nec idoneum tempus patuit, aliæ Zenonis invenirentur ecclesiæ, aliaque anliqui cullus testimonia suppeterent, cum inter eas civitates, e quibus petitæ a nobis fuerunt nolitie, nulla hactenus fuerit inventa, quæ aliquot id generis monumenta non suggesserit. Ex his igitur quæ de paucis Italiæ urbibus attigimus, reliqua lectores per se colligant : et cum antiquum lateque tota Italia

in Frisingensi Ecclesia colatur. Neque S. Corbinianus solus in Germania exstitit qui S. Zenonem tam præcipuo honore coluerit : nam Josephus Tertius Frisingensis episcopus, electus an. 740, monasterium lsanense in honorem S. Zenonis Veronensis episcopi erexit, uti prodit idem P. Meichelbeck, pag. 50, et seqq., ubi duas donationum paginas recitat, quæ S. Zenonis ecclesiæ traditæ fuerunt. Ad locum quol attinet, animadvertit pag. 52 : Nostra ætate I sana est municipium Frisingense; et divi Zenonis Collegiatam, ut vocant, ecclesiam jam sæculares Canonici a multis sæculis obtinent. Dein Hallæ in dioecesi Salisburgensi , qui locus nunc dicitur Ileichenhall, est celebre monasterium

B S. Zenonis, de quo plura Wiguleius Hundius tom. i,

pag. 9, Metropolis Salisburgensis, et tom. iii, pag. 505, necnon PP. Franciscus et Paulus Mezgerii in Ilistoria Salisburgensi, lib. iv, cap. 10, pag. 585, et lib. vi, pag. 1255, nonnulla vero P. Hansizius tom. mi Germaniæ Sacrae. Olim erat parochia, quae subinde, instituta Præpositura, a Conrado I, Archiepiscopo Salisburgensi, qui e vivis excessit anno 1147, canonicis Regularibus tradita fuit, ut idem Hansizius demonstrat. In hoc autem monasterio tres dies festi S. Zenonis hodie quoque celehrantur cum peculiaribus orationibus inter monumenta describendis, quæ ab antiquis tribus missis propriis originem ducunt. Exstat praeterea ibidem argentea S. Zenonis statua, anno 1480 constructa, in cujus pectore pars quædam

pervagatum S. Zenonis cultum agnoscent, tum vero C notabilis sacrarum reliquiarum ejusdem episcopi conNeque Gallos Zenonis celebritas latuit. In monas- A solius S. Zenonis episcopi seu Confessoris reperiatur

antiquam, perraram , paucisque sanctis communem Patromi nostri celebrilatem admirentur. § III. — De cultu S. Zenonis extra Italiam pervagato. Quid si non intra Italiæ solum, amplissimos cæteroquin fines, sed extra ipsos sancti Zenoniis fama cultusque jam inde ab antiquis temporibus longe lateque propagatus est ? Displicet quidem commodum non fuisse litterarum communicatione variis e partibus notitias exquirere, quibus eum et pluriuiii ecclesiarum patronum et pluribus etiam in Calendariis vel litaniis insertum nos nacturos fuisse mihil ambigimus. Ex iis tamen paucis, quæ e nonnullis editis libris collegimus, arguere quisque poterit quanto plura afferre possemus, si plurium extra Italiam ecclesiarum monumenta licuisset , inspicere. Zenonis sane [cliii] culuum in Germaniam olim pervagatum ex Frisingensi ecclesia in primis cognoscimus. S. Corbinianus, primus {episcopus Frisingensis, qui diem obiit an. 750, teste Aribone quarto Frisingensi episcopo ejusdem sæculi octavi,'in ejus Vita apud Mabillonium Act. SS. sæculi iii, part. 1, cap. 20, p. 48 Venetæ editionis, S. Corbinianus, inquam , apud Maias Frisingensis dioecesis in Baioaria Basilicam ædificarit , et Valentini atque B. Zenonis in ea patrocinia collocavit, et in eorum dedicavit honorem : et hinc factum]est, animadvertente P. Meichelbeck, tom. 1 Ilist. Frisingensis in Vita S. Corbiuiani, § 8, pag. 16, ut S. Zeno episcopus Veronensis a Corbiniano in Ever

[blocks in formation]
[ocr errors]

terio S. Benedicui Floriacensi non gentorum et eo amplius annorum codex reperitur, e quo P. Marteme part. iii de Antiquis Ecclesiæ ritibus, lib. iii, cap. 45, edidit ordinem inter varios ritus ad juvandos morientes, et in eo litaniæ continentur quæ in agone recitandæ præcipiuntur. His autem in lianiis cum Proculo prædecessore suo Zeno insertus legitur, et ut ad usum Ecclesi;e [cl.iv] Gallicanæ ille codex fuisse probetur, refertur inter episcopos Galliæ hoc ordine: S. Remigi, S. Procule, S. Zeno, S. Anniane, S. Audoene, etc. Reliqua, si placet, videsis apud Martene, pag. 592. Cum ad Ecclesiam Andegavensem pertineret, ipsiusque usui esset Missale ms. in quo specialis missa S. Zenonis legitur (hujus collicis notitiam in Admonitione ad Monumenta fusius dabimus) S. Zenonis cultum eo propagatum non fit improbabile. Alia aliarum regionum documenta, quæ possiimiis consulere, vel nondum sunt edita, vel ad manus nostras non pervenere : nec ex quo primum tempore hujus argumenti tractandi consilium cepimus , ea ipsa, quæ Weronæ sunt, documenta adire omnia, cum typographi urgeant, potuimus. Illud addimus in eorum subsidium, qui aliquando addere forte alia huic capiti velint, quod sicubi S. Zenonis ecclesiam vel documentum aliquod cultus in 0ccidente reperiaur; ut ad Zenonem nostrum hæc spectare certo coneludat, non in illud solum adtendat, quamplurimas S. Zenonis per Occidentem ecclesias a nobis hactenus iuventas non fuisse, nisi S. Zenonis episcopi Veronensis, et similiter S. Zenonem litaniis insertum alium non fuisse : sed ad ecclesias quod pertinet, festum diem in iisdem celebratum, si fieri potest, exquirat, et inveniet incidere vel in diem xii Aprilis, vel in diem viii Decembris, vel forte alicubi in diem xxi Maii, qui tres dies non alio Zenoni quam nostro sacri sunt: in litaniis autem vel aliis similibus pre* cibus cum S. Proculo Veronensi episcopo inter Confessores copulatus plerumque recensebitur; vel si

[ocr errors][merged small]

mentio, ex toto monumentis in unius Zenonis Veromensis cultum conspirantibus concludi haud temero poterit, eum quoque non alium Zenonem esse habendum ; uti sane affirmare simili ratione non dubitanus de iis altaribus, qu;e variis in ecclesiis de S. Zenonis nomine appellata accepimus, a quibus tamen inquirendis ac referendis, ne longius nimis procederet capnt, supersedendum putavimus. Interim ut eo, unde egressa est, redeat oratio, seu potius ut exitum habeat, si cultus S. Zenonis tam est antiquus, ut hujus monumenta sæculo circiter post mortem tradita reperire licuerit, hæcque non Veronæ solum, sed aliis in civitatibus provinciisque Italiæ, in Germania, in Helvetiis, in Gallia, ubi ecclesias percelebres, eximia monasteria, Canonicorum Collegia de S. Zenone noncupata, patrocinium ejus in litaniis ac publicis precibus apud Deum interpositum, eumdem pagorum urbiumque ipsarum præcipuum patronum ab antiquis temporibus adscitum , officiis, processionibus ac aliis pi;e religionis significationibus , non in dicatis ejus nomine ecclesiis solum , sed in totis dioecesibus cultum nacti sumus, quæ præsertim aliis sanctis Confessoribus non nisi valde celebribus et paucissimis contigisse inveniuntur, quis non maximam de S. Zenonis Veronensis sanctitate ac celebritate tol veteris pervagati multiplicisque cultus testimoniis probata opinionem induat? Et, si eum vulgari quadam formula cum S. Martino episcopo Turonensi inter celeberrimos sanctos semper habito copulatum sæculo decimo apud Ratherium in testimonio, quod superiori paragrapho recitavimus, repetet, nimium multum eidem a vulgo tributum nequaquam sentiet. Hæc diligentius considerare, atque consideranda proponere nobis curae fuit, non ut quidpiam gloriæ ac venerationi alicui cæte. rorum sanctorum decerptum sit, sed ut excitetur promoveaturque tanti Patroni cu'tus, qui sensim , ut fieri solet in rebus antiquis, apud nonnullos vetustæ celebritatis minus conscios refriguit.

[cis] MONUMENTA
[) E S A NCT O ZENON E

[blocks in formation]

1. Antequam monumenta ad S. Zenonis vitam per- D S. Zenonis, illum recentioribus scriptoribus accen

uinentia cum missis et hymnis aliisque documentis iiiurgicis propriis ejusdem Sancti, quæ in antiquis iibris reperimus, damus, nonnulla de aliquibus minns notis præfari libet. Coronatus Notarius primi monumenti auctor primus fuit, qui S. Zenonis Witam uiuteris tradidit. Perettus in latinis scholiis ad Yitam

suit, et fere parem fecit Petro de Natalibus, qui saeculo xiv floruit. At eumdem vixisse ante translationem corporis S. Zenonis, quæ sæculo ix ineunte facta fuit, non ex eo solum colligitur, quod ejusdem translationis nullam faciat mentionem, sed ex eo p0tissimum, quod et sacrum Zenonis corpus sua adhuc

[graphic]
« ElőzőTovább »