Oldalképek
PDF
ePub

veram religionem perduxisse cognoscitur, quemad- A tinam, quæ jamdiu ante susceperat in aliquibus paumodum Brixia sub idem tempus per Philastrium erroribus purgata et ad catholicam fidem traducta legitur.

Quod ne mirum videatur iis, qui Italiæ præsertim urbes primis Eccle-ix sæculis Christo nomen dedisse opinantur, considerent quæso (ne pluribus distrahamur) finitimas præsertim civitates Novocomum, Mutinam, Tridentum, idemque his invenient accidisse, quod Veronæ ac Brixiæ contigisse hactenus diximus. S. Felix Zenoni pene suppar Comensis primus episcopus (ut cognoscimus ex hymno de S. Abundio secundo ejusdem urbis episcopo [CXXVI] apud Ughel. t. v, pag. 28, et ex alio veteri hymno de S. Amantio tertio Comensi episcopo apud eumdem, pag. 259), primus quoque fuit, qui Novocomi ædificavit eccle- B sias, ac primus item qui Christi fidem ibidem seminavit hominesque Christo lucratus est, ut ex epist. IV S. Ambrosii ad eumdem cognoscitur, ubi hæc scripta leges n. 7: Multa messis Christi, inquit, sed pauci operarii, et difficile reperiuntur qui adjuvent..... Certe in illo ordine Comensium jam plerique cœperunt credere magisterio tuo, et doctrina tua verbum Dei receperunt: sed qui dedit credentes, et adjutores dabit,etc., De S. Vigilio Tridentino præsule, qui post Zenonem aliquamdiu vixit, nonne hæc traduntur in Actis apud Bollandi socios tom. v Junii, pag. 165: Ubi totam civitatem catholice convertit, ecclesiam (quod ante nulla fuisset) infra muros civitatis Domino collocavit. Auctor Vitæ S. Geminiani Mutinensis antistitis editæ ex ms. Veronensi tom. II, part. II, Rerum Italica- C rum, nonne hæc de illo, qui Zenoni plane coævus fuit, scripta reliquit, pag. 691: Sane ad Christi culturam toto mundo confluente, jam dicta civitas (Mutina) per apostolorum successores Domini fidem recipiens, vanam Idolorum respuit fœditatem, ac sanctorum prædicatione sacerdotum amissam diu cœli recipere cœpit hæreditatem. In quorum catalogo confessorum Beatissimum Geminianum..... eadem, Domino jubente, suscepit civitas Mutinensium, temporibus Joviani Augusti totius Reipublicæ Principis. A quo cœlestis vitæ pabulo recreata, sanctæque purificationis fonte purgata, superfluam Idolorum servitutem reliquit, et suavi jugo Christi colla subegit. In quæ verba animadvertens clarissimus editor, si alia simul aliarum urbium exempla prospexisset, quibus id ipsum plane conti- D gisse deprehenditur; profecto hæc in præfationem non conjecisset, pag. 687: Quod est ad ejuratam a Mutinensibus gentilium superstitionem sub Joviuno tantum Augusto (Geminiani episcopi opera), id nullo veritatis aut verisimilitudinis fulcro nititur atque ad fabulas amandandum. Si Vitæ auctor sub Joviano tantum religionem Christianam a Mutinensibus per Geminianum primo susceptam prodidisset; jure quidem ab editore reprehenderetur. At non id ille innuit, imo per alios episcopos apostolorum successores fidem Mutinenses recepisse tradit et solum sub Joviani imperium Geminiani laboribus idololatriam reliquisse eos narrat, quæ res illud unice insinuat, Mu

[ocr errors]

cis fidem, per hanc tempestatem, qua libera fuit Christianæ professionis amplectendæ facultas, Christo, eversis prorsus Idolis, pene totam (quod ante non contigerat) nomen dedisse; quæ res eo minus reprehendenda est, quo magis ex aliis quamplurium civitatum Ecclesiis, quibus id ipsum obvenit, confirmatur. Cæterum fabulæ in res id generis populari fama invectæ et traditæ, ad elevandam, non vero minuendam alicujus Ecclesiæ antiquitatem et laudem pertinent adeo ut quae remissius ac minus gloriose de aliqua Ecclesia feruntur, ea nullius popularis fabulæ suspicionem ingerant, ratissimaque præter catera haberi debeant.

Nova Ecclesia Veronæ ædificata. De Zenonis § III. Clero. Duplex Virginum species Verona. Monasterium Veronæ primum in toto Occidente a Zenone institutum. Crapulæ et ebrietas in martyrum festis sublatæ,

Cæterum Zenonem nostrum novam ecclesiam bac in urbe e fundamentis erexisse, primumque ea aperta Christianorum conventum magna cum celebritate prosecutum patet ex tract. 14 lib. 1, et forte prima fuit in urbe ecclesia, quæ eum in usum ædificata fuit, cum antea in privatis ædibus huic usui accommodatis, vel saltem extra urbis pomerium sacra peragerentur. Veronensium divitum liberalitas sese hoc in opere commendavit, quippe quod crebris et largis illorum prærogationibus referatur, num. 3. Quamquam non hac solum, sed aliis quoque in occasionibus hi, episcopo præsertim impellente, liberales sese [CXXVI] præbuerunt, uti potissimum factum est in ea captivorum redemptione, quam ab ipso Zenone eximiis laudibus pro concione prædicatam videre poteris tract. 10, num. 5, lib. 1.

Cæterum episcopus paupertatem profitebatur ex tract. 44 lib. 11, ex quo etiam clerum illi fuisse patet; cujusdam enim rei testes appellat operarios qui mecum sunt, inquit. Hinc tract. 16 lib. 1, num. 6, sacerdotes memorat, qui solemnibus divinis quiescentium animas Deo commendare solebant, et tract. 50 lib. 11, mentionem facit ministrorum, qui epicopo inserviebant in sacris, nec non sacrarum ordinationum, quibus paschali tempore inferiores ministri ad superiorem ordinem promovebantur; piis autem sacerdotibus per idem tempus mercedem præstitam affirmans, piorum sane sibi cooperantium sacerdotum industriam indicat sive in instituendis catechumenis, sive in pœnitentibus præparandis, cujus merces ipsum erat baptismum, et reconciliatio, quæ paschali tempore solemni ritu peragebantur. In hanc quoque rem confert etiam locus S. Ambrosii ex epist. v, ad Syagrium Zenonis successorem, in qua cum Indiciam ab hoc benediciam sacerdotes invisisse tradantur, hoc sacerdotum Zenonis ævo ordinatorum non obscurum testimonium videtur. Horum quoque sacerdotum pudicitiam ac cœlibatum ab Auctore laudari tract. 5 lib. 1, num. 7, satis credibile est.

A illum patratis celebriora fuisse videntur, quæque ¡mpressa profundius in populi mentibus, vanis subinde circumvestita adjunctis fuere, ut fit in iis, quæ a nemine scripta, per populum feruntur; et hisce cum adjunctis ab eodem Coronato excepta ac litteris prodita, non ita ob additiones falsas spernenda sunt, ut exinde veritas ipsa, quæ in rebus miris inesse aliqua solet (etsi discerni non facile possit), plane rejiciatur. Eadem repetit Anonymus Pipinianus tertio insigni miraculo addito; et is (si unum Cæsaris verbum demas) Coronato melius multo et sine ullis additis, quæ Criticis difficultatem ingerant, illa paucis describit. En ipsius integra verba, uti leguntur in calce mss. Zenoniani ac Pompeiani; nam in manuscripto Lobiensi, ex quo P. Mabillonius ejusdem Anonymi opusculum edidit, lacuna est aperta, ut recte monuit marchio Scipio Maffeius, pag. 179 Historia diplomaticæ, quam nos ex laudatis mss. supplemus.

Sed quis de clero in bonam disciplinam per Zenonem instituto dubitet, cum virginum quoque disciplinam ab eodem excultam ex eadem Ambrosii epistola manifestum sit? Ex ea nimirum palam colligitur Zenonis ætate Veronæ non solum fuisse virgines, que virginalis pudicitia voto obstricte post probationem velatæ suis in domibus pudice versabantur, cujusmodi Indicia fuit, de qua plura diximus diss. 1, cap. 3, § 3, sed virgines etiam fuisse, quæ virginitatem professæ communem in monasterio vitam degebant; accusata enim, ut Ambrosius narrat, per calumniam Iudicia, criminatores ejus impositum crimen perinde divulgatum ferebant ex num. 19: Cucurrisse mulieres viles ad monasterium, jactasse partum virginis, et necem pignoris, de monasterio rumorem per populos sparsum. Quamquam vero sub hujus quarti seculi finem virginum monasteria in Occidente aliqua fuerint, ut ex aliis ejusdem Ambrosii locis colligitur; hoc tamen, quod Veronæ a Zenone institutum fuisse videtur, primum esse omnium credimus, vel primum saltem inter illa, quorum memoria litteris prodita superest. Ex hoc porro tanto virginum Veronensium numero, quæ partim in monasterio, partim privatis in domibus virginitatem colebant, Zenonis sermonum, quibus virginitas maxime commendabatur (uti nunc est tractatus 5 lib. 1), fructum cognoscimus. Hunc eumdem antistitem inter eos accensendum opinamur Italiæ episcopos a S. Augustino epist. XXII, num. 4, laudatos, qui cum agapes in subsidium pauperum, martyrumque cultum institutas, in crapulas subinde et ebrietatem et luxuriam conversas animad- C

vertissent, in eas perorarunt adeo feliciter, ut ex suis Ecclesiis totaque Italia illas excluserint, uti observavimus adnot. 18 in tract. 15 lib. 1, ubi Auctor adversus illas invehitur, qui ut comessationibus et obriet ti impudicitiæque frequentius indulgerent, martyres sibi fingebant, in quorum cœmeteriis agapes agerent. Nec prætermittendum hoc loco videtur, quod tres xvi sæculi auctores prodiderunt, Paulus de Mildeburgo, episcopus Forosemproniensis in præfatione libri inscripti Paulina de recta pascha celebratione, editi an. 1513, nec non ejusdem operis lib. primo; Joannes Stoefflerus in Calendario Romano edito an. 1518, prop. 17, et ex his Onuphrius Panvinius Antiquit. Veron. lib. iv, cap. 6. Hi nimirum paschalem canonem a Zenone editum vel restitutum D produnt; quo autem documento plane ignoramus : quin id inter fabulas referendum nihil ambigimus.

[cxxvm] § IV. -- S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

Non a Coronato solum, sed ab Anonymo etiam Pipiniano magna fuisse Zenoni in dæmones potestas traditur :

Et quidem multos liberavit ab hoste pestifero.

Dno miracula describit Coronatus, quæ ex multis per

B

Octavus pastor et confessor martyr inclytus,
Qui Veronam prædicando reduxit ad baptismium,
A malo spiritu sanavit Gallieni Cæsaris filiam;
Boves cum homine vergente reduxit,a pelago.
Et quidem multos liberavit ab hoste pestifero,
E fluvio exemptum suscitavit mortuum,
Multa idola destruxit per crebra jejunia.
Non queo multa narrare hujus sancti opera,
Quæ a Syria veniendo usque in Italiam,

Per ipsum omnipotens Deus ostendit mirabilia.

Hæc autem aliaque mira Zenonis gesta, quæ plura quidem fuisse putamus, licet memoria populorum di

labente custodita ac tradita non fuerint; celebrem ta

men eum jam inde ab antiquis temporibus apud quamplures externas etiam urbes, provincias, ac nationes exhibuere, de quo plura capite quarto.

Ut autem ad eum statum, quem diximus, ethnicis Arianisque obsistentibus, Veronensem Ecclesiam perduceret, aliquamdiu illam regere profecto debuit; ex iis autem, quæ dissertatione 1, c. 3, § 5, conjecimus, non improbabile quidem videtur eidem Ecclesie præfuisse per annos xvIII, ab anno scilicet 362, usque ad annum circiter 380, quo in cœlum translatus, laborum suorum præmio donatus fuit, ut Veronæ ipsi, quam in Christiana religione aluerat, in patrocinium susceptæ præsto esset; unde factum etiam est, ut illa beneficiorum non immemor ipsum mox magnum Patronum sibi adscisceret atque deprecaretur. De anno nihil præterea laborandum ducimus, adjiciendum nihil; nisi forte indicare quispiam aveat illorum recentiorum sententiam, qui nullo allato do cumento Zenonem mortuum prodidere an. 301, de quo plura in Admonitione ad monumenta num. 3. Diem vero obitus Coronatus Notarius antiquissimus omnium, qui de ejusdem morte fecerunt mentionem, nequaquam signat, Solum memorans percelebre miraculum, quo aqua [cxxix] fluvii Athesis ad magnam altitudinem repente exundantis, apertam eccl. S. Zenonis portam ac fenestras non ingressa est, quod miraculum a S. Gregorio Magno descriptum lib. I Dialogorum, cap. 19, quinquennio ante acciderat,

[ocr errors]

nimirum an. 589, relatum autem eidem pontifici fue- A tio ecclesiæ S. Zenonis: in paucis autem S. Zenonis rat a Joanne Tribuno, qui cum Pronulpho Comite dedicatio, vel Consecratio S. Zenonis; et solum in

ipsi miraculo adfuerat, hoc, inquam, miraculum Co-
ronatus commemorans, Auctoris obitum in eamdem
hujus miraculi diem non obscure conjicit, inquiens
num. 9: Dum die sancto natalis ipsius (Zenonis)...........
convenirent ad missarum solemnia, etc. Rabanus Mau-
rus, qui sub medium nonum sæculum floruit, in Mar-
tyrologio per Canisium edito tom. II, part. I, novis-
simæ editionis hæc tradit: VI Idus decembris. In
Civitate Verona Natale S. Zenonis martyris, quando
aquæ fluminis Athesis usque ad superiores tecti fenestras
ecclesiæ illius excreverunt, nec in eam intrare potue-
runt, virtutem martyris ostendentes. At Paulus Diaco-
nus Rabano antiquior, quippe qui Carolo Magno im.
perante sub initium ejusdem sæculi scripsit, lib. 111 В
de Gestis Longobardorum, cap. 23, idem miraculum
affigit sexto decimo Cal. Novembris: et quamquam in
ms. Medoetiensi, ac in editione Lindebrogii legatur
Cal. Novembris: omissas tamen fuisse numerales lit-
teras xvi, quæ in aliis mss. et editionibus cernuntur,
palam est, idque ipsum confirmatur ex Landulfo in
Additione ad Miscellam nuperrime editam tom. 1 Re-
rum Italicarum, pag. 181, qui Paulum Diaconum se-
cutus, imo exscribens, xvi Cal. Novembris posuit.
Verum hæc dies, in qua Athesis miraculum contigit,
S. Zenonis emortualis esse, ut Coronatus innuit,
nullo modo potest; cum hanc diem Zenonis festam
nulla documenta signent, quæ cæteroquin dies alios
Zenonis memoriæ dedicatos ac festos commemorant.
Hinc quoque agnoscere licet, quæ Coronato auctori- C
Las tribuenda sit : nec mirum esse debet, si monachus
Zenonianus, qui sanctum Episcopum pridie Idus
Aprilis animam creatori suo reddidisse scripsit (Pag.
529 Hist. Diplom. Maffiii), eumdem Athesis coerciti
diem natalitium paulo post appellavit; id enim,
perinde ac alia multa, eum ex Coronato sumpsisse
exploratum est.

In multis Martyrologiis et Calendariis, nec non in Ecclesiis multis, qua Zenonis festum quotannis celebrant, huic festo adscripta est dies vi ld. Decembris. At non hac idcirco die ille obiisse credendus est, ut videtur significare Rabanus laudatus : is enim emortualem Zenonis diem in eodem Martyrologio notaverat pridie Idus Aprilis. Neque nova hæc Rabani repetitio; nam postquam Translationem S. Zenonis D posuerat x Kal. Junii, quo die cætera omnia monumenta illam consignant, aperto lapsu eamdem iterum signavit xu Kal. Augusti, quod festum omnibus etiam Veronensibus monumentis ignotum est. Universa porro Veronensis Ecclesiæ documenta cum aliis aliorum auctorum et Ecclesiarum S. Zenonis mortem pridie Idus Aprilis constanter describunt, quæ sane dies uti emortualis Protectoris nostri nunc quoque a nostra Ecclesia celebratur. Die autem vi Idus Decembris in plerisque antiquis Veronensibus manuscriptis et in parvo Martyrologio (quod Franciscus Maria Florentinius ex ms. Lucensi Ilieronymiano Martyrologio subjectum publici juris fecit) adnotatur dedica

Zenoniani monasterii monumentis, quæ decimum quartum sæculum non excedunt, ea die signatur ordinatio S. Zenonis, et duobus diebus post dedicatio ecclesiæ S. Zenonis: de quo plura dissertatione 1, cap. 3, §. 5. Difficultatem itaque nullam ingerant Ecclesiae, quae hac die vi Id. Decembris Zenonis festum peragunt. Cum enim dies x11 Aprilis in Quadragesimam vel Paschalia festa sæpissime incidat, quibus diebus sanctorum natalitia olim non celebrabantur; hæc transferri consueverunt in alium diem, qui scilicet propria in Ecclesia vel translationi, vel ordinationi, vel dedicationi ecclesie ipsius esset adsignatus. Sic quidem Radulfo teste de Observ. can. cap. xv1: Solemnitas S. Gregorii olim in diem, qua fuerat ordinatus, solebat transferri. Id ipsum confirmatur tum ab auctore Vita S. Rudperti episcopi Salisburgensis, scriptæ sæculo xi, tum ex auctore capitis xXX!V, quod adjectum fuit libello de Donationibus ejusdem Ecclesiæ utrique enim loquentes de festa die ipsiusmet S. Rudperti, qui e vivis excesserat vi Cal. Aprilis, eam a S. Virgilio institutam monent pro diœcesi quidem die vin Calendarum Octob. in [cxxx] quo Rudperti corpus ipse transtulerat, in urbe autem die vi Calendarum ejusdem mensis, cum octava Calendarum dies occupata esset festo dedicationis ecclesiæ, in qua ejus sancti corpus quiescit; et transducti hu ju-ce festi extra obitus diem hanc adsignant causam, quod hæc dies propter officia Quadragesimæ vel ipsius Paschæ raro, sicuti dignum est, contigisset celebrari verba sunt Auctoris vitæ, qui dein addit : Etiam congruum ac religiosum est, ut quidquid alia observatio illius celebrationis diebus dormitionis illiuş ob reverentium quadragesimalis officii, vel paschalis ob servantiam gaudii ademit, qui auctor Sedis et apostolus exstitit religionis, hic saltem in domo requiei suæ illa adsumpta die translationis suppleatur.Tandem ut exemplum intimum et æquale omnino proferamus, S. Proculus quartus Veronensis episcopus, eadem concurrentis Quadragesimæ vel Paschatis causa in multis aliarum Ecclesiarum Martyrologiis et Calendariis, sicut et in Romano; nec non Venetiis, ubi ipsius nomine dicata exstat ecclesia, signatus legitur v Id. Decembris, cum in antiquis monumentis x Kal. Aprilis notetur Depositio S. Proculi Confessoris, quinto autem Idus Decembris Dedicatio ecclesiæ S. Proculi. et eadem plane de causa (ut id etiam addamus) festum S. Ambrosii, qui obiit pridie Nonas Aprilis, ubique præter Mediolanensem Ecclesiam celebratur vn Idus Decembris, in quem ejusdem ordinatio incidit. Hinc ergo præclarum et verissimum illud Cardinalis Baronii monitum in adnotationibus ad Martyrologium die 18 Martii: Nec mirum, si quod sæpe accidit, alio die in Romano Martyrologio, alio vero alibi de eodem agitur Sancto, siquidem alicubi translatio, vel ejus ecclesiæ dedicatio, vel, quod de Episcopis accidit, ordinatio celebratur. Hoc igitur exterarum Ecclesiarum ritu S. Zenouis natale celebrantium die 8 Decembris

receptum (quæ formula confessorum mortem significare solel) testatur, nihil contra Gregorium potest; ac proinde nihilum pariter valent, quæ ex simili locutione sive Monachi Zenoniani, sive Petri de Natalibus, sive aliorum, qui a Coronato palam sumpserunt, colligi et obtrudi possent.

nihil impediente, eum die xu Aprilis vita functum, A nonem non solum non appellat martyrem, sed in pace ut omnia Veronensis Ecclesiæ monumenta cultusque annis singulis referri solitus testantur, nihil est dubitandum. Nunc ad illud caput accedendum est, in quo de mortis genere quæritur, num scilicet S. Zeno Martyr, an confessor obierit; quod cum longiorem disputationem postulet, distincto capite, digerendum est.

CAPUT II.

CONTROVERSIA DE MARTYRIO S. ZENONIS
UTRINQUE EXPENSA.

De martyris titulo, quo S. Zeno insigniri solet, dis-
putaturi, rem invidiæ plenam ingredimur; in qua si
affirmaveris martyrem, et non satis idoneis testimo-
niis probaveris, vulgatam opinionem fovere voluisse
videberis, nec doctorum hominum reprehensionem
effugies, et religiosorum multo minus, quippe quilus
rem dubiam in iis, quæ ad Sanctorum prærogativas
id generis pertinent, certo promovere piaculum est;
si vero e contra negaveris martyrem, majorem for-
tassis non solum vulgi, quam piorum quamplurium
offensionem paries, qui te et S. Protectoris cuitui
inimicum, et plurium sæculorum traditioni, uti vo-
cant, nec non Veronensis Ecclesiæ officiis adversum,
temeritatis reum, novitatis fautorem, et forte etiam
religionis ac pietatis violatorem traducent. Hæc nos
pericula utrinque impendentia diligenter consideran-
tes, num ab hac disputatione abstinere oporteret,
primo quidem aliquamdiu dubitavimus: tum vero cum
id fieri non posse sensimus, ut ne celebris controver-
sia intacta relinqueretur, et dissertatio de vita S. An-
tistitis imperfecta prodiret; quo utrumque declinare-
mus periculum, eam tandem ineundam duximus
viam, ut allatis in medium documentis, quæ pro
utraque parte suppetunt, eisque toto i tumine col-
locatis nos decidamus nihil, sed lectorum judicio,
quod non difficile ferri poterit, omnia remittamus.

[CXxX1] §I.-Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

In primis quae pro martyrio sunt, monumenta considerentur. S. Gregorius Magnus omnium testium antiquissimus, S. Zenonem martyrem bis appellat lib. m Dialogorum, c. 19, ubi indicatum Athesis exundantis, et ad januam ecclesiæ S. Zenonis apertam stantis miraculum describit. Primo his verbis: Apud Veronensem urbem fluvius Athesis excrescens ad B. Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam venit. Deinde: Stans autem ante januam, ad ostendendum cunctis meritum martyris, et aqua erat, etc. Hæc omnium tum editorum, cum mss. est lectio; inter codices autem memorandus præsertim pervetustus ille nostræ bibliothecæ Capitularis, in quo martyris nomen palam legitur. Cum S. Gregorio neque ob antiquitatem, neque ob auctoritatem conferendus est Coronatus Notarius, qui aliis in rebus non nulla falsa et incredibilia inseruit: ejusque testimonium, quo Ze

B

Paulus Diaconus, qui ineunte x sæculo scripsit, idem Athesis miraculum describens lib. I de Gestis Longobardorum, cap. 23, S. Gregorii Magni auctoritatem, quam allegat, secutus, S. Zenonem martyrem pariter vocat: et similiter Joannes Diaconus in Vita ejusdem Gregorii, post medium nonum sæculum exarata, lib. 1, num. 55, totidem Gregorii verbis S. Zenonem martyrem atque pontificem nominat. Rabanus in Martyrologio quater Zenonis meminit, quaterque martyris nomine eumdem nuncupat. Wandelbeṛtus in Martyrologio Metrico scripto an. 842, quod integrum editum est tom. n Spicilegii Acheriani, die 8 Decembris Zenonem nostrum appellans, martyrem vocal. Eodem sæculo Notkerius in Martyrologio per Canisium promulgato tom. 1 Antiq. Lect., part. m, novissimæ editionis, tum pridie Idus Aprilis, tum XI Cal. Junii S. Zenonis mentionem faciens, ei martyris titulum semper apponit. Usuardus ex ms. S. Germani martyrem pariter vocat, in quo tamen Bollandistaæ non levibus argumentis repugnant. Cum enim, contendunt illum ms. non esse ipsum autographum, uti vulgo traditur, Usuardi librum; tum vero ex alio vetustiori codice additiones ms. Sangermanensi ab aliis insertas volunt, et inter has S. Zenonis nomen nec non Martyris titulum Zenoni appositum recensent, putantque Usuardum hujus sancti nullam mentionem fecisse, sicuti nullam faciunt nec Florus, nec genuinus Ado a Rosweido editus tom. xvi Bibliotheca Patrum, nec authenticum Beda Martyrologium ab iisdem Bollandistis vulgatum, id quod confirmatur ex antiquo Capituli Veronensis codice idem Bedæ Martyrologium continente, in quo secunda manu S. Zenonis nomen additum liquet. Martyris tamen 1.0men legitur apud auctorem Martyrologii, quod Bed vulgo tribuitur, et die 8 Decembris in additionibus ad Martyrologium Adonis, et in plerisque codicibus, qui auctum et interpolatum præferunt Usuardi Martyrologium. In Calendario coenobii Cassinensis edito D tom. 7 Rerum Italicarum pag. 36, mense Aprili, Zeno martyrio coronatus dicitur, et similiter in alio Calendario, quod præmittitur Sacramentario Gregoriano ms. sæculi x, inter Vatican. num. 3800, eodem mense legitur Sancti Zenonis martyris.

[ocr errors]

Hactenus constitutis magna opponi solet objectio, quæ maximam præter cæteras vim habere videtur. Dicitur ergo Veronensis Ecclesia, quæ de sui Patroni ac episcopi martyrio (si quidem martyr obiisset) præ omnibus rescire debuit, eum confessorem semper appellasse, non martyrem, et uti confessorem in of ficiis atque in missis coluit ad Aloysium [cxxx11] Lippomanum episcopum usque, qui circa medium sæculum XVI, veteri ritu commutato, officia et missas de mar

emergitur Oprandus Archipresbyter MCLXVI.

VI. Id. Augusti ✪ Beatrix MCLXX1.

V.

Id. Octobris Nat. S. Placidia V. et in margine Institutio..... MCLXXV.

IV. Id. Aprilis electio Adriani Archipresbyteri MCLXXXVI.

VII. Id. Junii consecratio Adriani Archipresbyteri in presbyterum MCLXXXVI.

In hujus ergo Carpsi Calendario hæc in rem nostram scribuntur :

IV. Nonas Febr. Sancti Blasii conf.
VIII. Cal. Maji S. Adalberti conf.
Non. Junii S. Bonifacii Epi. et conf.

Cal. Julii. Nat. Ss. Joannis et Pauli m. et

[ocr errors]

[cxxx] Hi itaque omnes certissimi martyres, ut aliunde supponimus, in ipsius Carpsi Calendario confessores vocantur. Porro licet in eo Calendario legatur: VIII. Idus Augusti Natale Sixti, Felicissimi, et Agapiti martyrum ; tamen in Carpso S. Sixti officium notatur de Confessore Pontifice, aliorum autem ducrum antiphona de Martyribus. Itaque apud Veronensem Ecclesiam is ritus obtinuisse apparet, ut confessores dicerentur, qui cæteroqui veri sunt martyres, et de iisdem non uti martyribus, sed uti confessoribus officia celebrarentur. Ex ipso Ughellio, pag. 781, Veronensem inscriptionem referente id ipsum eruditi suspicari et conjicere poterant in illa enim, quæ temporibus Andreæ Patriarchæ Aquileiensis, id est sæculo 1x, in templo olim S. Gregorii, nunc autem vulgo

tyre celebrandas primus instituit: eidemque veteri A gantur inter dies VII, VII et vi Cal. Julii : Heic ritui sese conformantes aliquot externæ quoque Ecclesiæ cap. 4, § 2 et 3, indicandæ, quæ diem S. Zenonis festum singulis annis ex antiqua disciplina concelebrant, confessoris, non vero martyris officia et missas id quoque temporis peragunt. At huic objectioni ductæ ex Veronensis præsertim Ecclesiæ ritu quem alias Ecclesias subsecutas apparet, facilis responsio est. Nam præter quam quod in Carpso ms. Veronensis Ecclesiæ nunc nuper memorando antiphonæ ad Introitum, Offertorium, et Communionem pro festo S. Zenonis in missa recitanda, ex indicantur, quæ vel nunc in missis martyrum Paschali tempore dici solent, et similiter in Lectionario S. Euphemiæ laudato in scholiis a Baptista Peretto, pro VI. die translationis S. Zenonis adsignatur Evangelium B S. Vigilii conf. Ego sum vitis vera, quod hodie pariter in iisdem missis Paschalibus martyrum recitamus, in eamdemque rem ex alio ms. Missali monasterii S. Zenonis discimus, idem Evangelium lectum fuisse, cum quæpiam cjusdem Sancti festivitas in Paschale tempus incidisset præter hæc, inquam, nostra Veronensis Ecclesia eum antiquum tenuisse ritum videtur, quem Micrologus notavit in libro de Ecclesiasticis observationibus cap. 45, testimonium indicante Baptista Peretto in iisdem Scholiis ad Vitam S. Zenonis, legitur autem tom. xvi Bibliothecæ Patrum, pag. 485: Nota autem, inquit, S. Gregorium papam primum in Graduali libro de his martyribus (Romanis Pontificibus) sicut de confessoribus Pontificalia instituisse officia, ut de S. Marcello Antiph. Statuit, et de S. Felice C Antiph. Sacerdotes, et hoc utique satis congrue propter excellentiam dignitatis Apostolicæ. Hoc etiam attendendo majores nostri de iisdem sanctis confessorum of ficia ad cursum diei et noctis leguntur observasse : quæ et Pontificis dignitatem eodem modo insinuant, nec tamen in aliquo eorum martyrio præjudicant. Idem de S. Apollinare observandum esse Gradualis liber demonstrat. Hactenus Micrologus. Equidem hunc ritum in hac præsertim Veronensi Ecclesia viguisse illud demonstrat, quod in antiquis ejusdem Ecclesiæ ritualibus libris Episcopi, etsi martyres, confessores tamen nominantur; et officium de confessoribus recitandum innuitur. Ut autem omittamus pauca eorum, qui ibidem recensentur, Romanorum Pontificum nomina quorum martyrium certis documentis non probatur, eos tantum episcopos commemorabimus, quos fuisse martyres exploratum est; et ne singulos hujus Ecclesiæ rituales libros percurramus, satis erit ms. illum considerare Carpsum appellatum, qui post prefationem Auctoris a Scipione Maffeio editam in Addendis postremæ partis Veron Illustrate, Calendarium exhibet, notatque subinde officiorum hac in Ecclesia celebrandorum ritum, nec non antiphonarum, responsoriorum, psalmorum initia, que cuique officio conveniunt. Hoc Carpsum a Stephano presbytero et cantore ejusdem Ecclesia scriptum fuit ante medium sæculum xii, cum in Calendario quinque he chronicæ adnotationes alia mant in margine adjectæ le

S. Helena in dedicationis monumentum erecta adhuc cernitur, inter Sanctorum, quæ ibidem continentur, reliquias ha recensentur S. Vigilii confes., S. Proculi confes., S. Zenonis confes. ubi non tam S. Zenonem cum Proculo, quam S. Vigilium utique Tridentinum episcopum, qui indubie martyr occubuit, confessores perque appellatos vides, quam appellationem officiorum ac missarum ritus sequebatur. Ex hoc porro Veronensis Ecclesia ritu illud dimanasse vi detur, ut S. Zeno in aliis quoque ejusdem Ecclesiæ monumentis confessor inscribatur, non martyr; ut ne tamen id ad martyrium inficiandum traduci possit.

Etsi vero in plerisque monumentis Veronensibus unus confessoris titulus eidem vindicetur; tamen D quædam non desunt, in quibus martyr diserte asseritur. Henricus imperator, in privilegio quod an. 1055 abbati monasterii S. Zenonis concessum fuit, pag. 753 tom. v Italiæ Sacræ Ughellii, bis martyrem illum vocat : et in alio privilegio, quod rogante Vitali episcopo Vicelino Beringarius eidem S. Zenonis monasterio tradidit an. 901, quamquam bis appelletur confessor, tamen et martyr semel nominatur. Vide Ughellium in Vicetinis episcopis tom. v, pag. 1031. Anonymus Pipinianus, qui de Veronæ laudibus Rhythmum lucubravit, peritus quidem ejus Veronensis ritus, quem diximus, nonne adhuc S. Zenonem et confessorem et martyrem simul affirmändum putavit?

« ElőzőTovább »