Oldalképek
PDF
ePub

cum

B

proinde primis illis temporibus non alia fuit culpæ reparatio cum presbyterorum tum episcoporum, quam mera depositio. Nono, videamus quid divus Cyprianus de Trophimi peccato et poena disserat, qui etsi a fide defecisset, publicam tamen non egit poenitentiam, neque de ulla ejus pœnitentia et satisfactione publica et solemni mentionem facit Cyprianus sed ordine suo depulsum ac privatum et inter laicos rejectum; cum tamen quo tempore vixit, admitti et aggregari cœpti sint ad pœnitentiam idololatræ, qui aliis ante sæculis in perpetuum ab Ecclesia separarentur, aut certe suscepta poena noxam eluere in omne tempus cogerentur: inde colligere est episcopos non ad pœnitentiam publice suscipiendam, compulsos. Decima ratio: quinto sextove sæ culo concilia decernunt, uti Ecclesiastici in abditis remotisque locis ac privatis pœnitentiam agant, ut laici vel minimum offenderentur, si a quibus regi et gubernari ipsos oporteret, ii graviori crimini affines fuisse viderentur: tamen in publicum non procedit, ue grex fidelium in eo scandalum patiatur, nec enim debet sacerdos publice pœnitere sicut laicus. His adjungi possunt rationes et argumenta que a patribus, cum de episcopis loquuntur, afferri solent: cum aiunt nemini licere pro iis preces fundere aut supplicare; si corruant, a nullo posse eos erigi ac sublevari : populi ipsius custodes custodiri non solere: quibus verbis non obscure indicant, poenitentiæ debitores eos non fuisse, pro qua non solum episcopi, sed et laici preces fundebant; sic enim Tertullianus fibro de Poenitentia, fratribus legationes deprecationis injungere.

Sed et ab Origene hæc vulgo referuntur, quæ huic nostræ sententiæ plurimum favent: si penitentia imponeretur episcopis, non esset pænitentia, sed inju

ria.

tes, primaque fidei rudimenta et elementa doceban- A erga episcopos exercebat et habebat depositio: tur; neque enim videbatur quomodo post baptismum peccare potuissent, nisi oblivione metus divini, et præceptorum et documentorum quæ in catechumenatu hauserant. Itaque tamquam catechumeni ad Christian religionis instituta rursus erudiebantur et instituebantur: quæ quidem institutio repeti non poterat nisi aliquo episcopalis dignitatis incommodo, et a qua non solum catechumeni, sed eorum magistri et doctores institui debebant. Tertio, toto illo tempore quo in tertio gradu versabantur, publicis et solemnibus exorcismis pœnitentes purgabantur, perinde atque alias hodieque infantes qui sacro fonte abluuntur; episcopum ad eumdem modum spectante populo tyrannide ac dominatu quodam dæmonis oppressum vindicari ac liberari ferendum non erat, neque ad Christianæ religionis dignitatem pertinebat; cum episcopus sit communionis Christo et unionis cum Deo princeps et caput, cæteraque membra ejus pietate et sanctimonia aditum habeant ad eamdem unionem. Quarto, episcopi populi patres dicuntur, sacerdotes Dei, antistites Christi, mediatores inter Christum et plebem, legati Christianorum, oblatores votorum, precum et oblationum intercessores, deprecatores; quorum etiam opera et studio dæmones e corporibus abjiciebantur, et rursus peccatores pro potestate quam a Christo adepti sunt traduntur Satanæ : uno verbo cum ii sint in quos Christus quidquid Ecclesiæ suæ concesserit et attribuerit, transfundat et deponat; quis non perhorrescat episcopos ipsos omnibus illis quæ modo commemoravimus, dotibus ac muneribus spoliatos ac nudatos videri: imo deteriori illos esse conditione, atque ante baptismum fuissent: deditos atque addictos imperio ac potestati dæmonis; excommunicationis poena quasi affectos, cum pastoris loco alias haberentur, modo instar perdite ac emortuæ 139 ovis censeri: cum dæmonem sibi subjicerent, nune ejusdem vilissima dici mancipia: cum Christi prima membra et viva numerarentur, modo putida C carnis ac cadaveris insepulti partes sustinere; cum Dei omnipotentis amores ac delicie appellarentur, ejici atque arceri, ut anathematis censura perculsos. Hoc tam detestabile probrum non ipsorum disciplina ferre ac perpeti poterat, neque tam inauditam ac minime ferendam commutationem audire. Quinto, quemadinodum antiqua illa disciplina neminem ex pœnitentibus inter clericos admittebat,ita neminem majorum clericorum ad pœnitentiam adscribebat; nam non minus turpe et indignum erat pœnitentem in clero, quam clericum in pœnitentia conspici, et episcopum demisso et depresso vultu turpis vitæ pudorem circumferre et ostentare. Sexto, concilia antiqua Ancyranum, Neocæsariense, Arelatense, Eliberinum et Nicænum, pœnitentiæ genus præscribunt unicuique laicorumi vel etiam minorum clericorum, qui tempore persecutionis, aut in idololatriam prolapsi essent, aut a constantia dejecti, nonnihil a fidei professione resiliissent illa, inquam, concilia nullum plane de episcoporum aut presbyterorum poenitentia verbum faciunt; quin apud antiquos patres, ne locus quidem ullus ea de re reperitur: unde fit ut facile adducar ut credam episcopos et presbyteros numquam illa publica pœnitentia fuisse mulctatos. Septimo, Optatus asserit, olei sacri sanctificationem et episcoporum characterem Dei solius, non autem episcoporuin esse, et ob hanc causam eos, etsi peccatores, honorandos esse: unde colligitur eadem tempora non permisisse ut inter pœnitentes versarentur, ne in contemptum venissent. Octavo, canones, cum peccatorum pœnas quæ irrogari debeant, definiunt, excommunicationem laicis et depositionem sacerdotibus pro eodem crimine constituunt; exempli gratia, laicum ob adulterium a coetu fidelium removent, et sacerdotem, si eodem crimine teneatur, suo gradu deturbant: ideoque quam vim excommunicatio aut publica pœnitentia in laicos exercebat, eamdem

Ad extremum si hæ rationes non satis intelligerentur, canon octavus concilii Carthaginensis, quod quintum vocatur, non pateretur eas in dubium revocari, cum aperte prohibeat manus, pœnitentiæ ergo, presbyteris vel diaconis imponi, quantumvis in se grave facinus et crimen admiserini: Item confirm tum est, ut si quando Presbyteri aut diaconi in aliqua graviori pœna convicti fuerint qua eos necesse fuerit a ministerio removeri, non eis manus tamquam pœnitentibus vel tamquam fidelibus laicis imponatur. Quibus verbis liquet numquam Episcopis pœnitentiam impos sitam neque Presbyteris, illamque quæ est apud Melchiadem manus impositionem plane eamdem esse de qua canon ille disputat; nam verisimile est eumdem canonem factum fuisse a patribus Africanis contra Donatistas et ab eis eundem illum errorem correctum, qui a Melchiade in illa sententia damnatur: quippe in Africa habitum est, ubi error ille vigebat deinde his verbis confirmatum est, Patres illius concilii videntur decreto suo confirmare quod antea et ab aliis excogitatum et inventum erat contra Donatistas, atque respicere ad judicium Melchiadis Det illud quasi repetere: sciebant enim hoc Donati crimen Romæ damnatum fuisse, quod hoc canone rursus damnant disciplinæ causa. Quidquid hujus sit, certum est omnes plerosque conciliorum Africanorum canones in Donatistas conflatos esse. Quod cum ita sit, et aliunde ex Melchiade discamus cos Episcopis manus imposuisse, quis dubitat in Donatistas hoc canone animadversum esse? Ad hæc omnia tamquam cumulus accedat canon decimus quartus epistole Sirici, qui tempore Donatistarum pontificatum gessit: Illud quoque providere, ut sicut pœnitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita el post pœnitudinem ac renuntiationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci.

OBSERVATIO VII.

In qua objectiones quædam solvuntur.

Ad ea quæ attulimus, primis illis sæculis numquam

majoribus Ecclesiasticis publicam pœnitentiam fois- A episcoporum Dei dici, qui violari omnino non possit

se denuntiatam, licet inexpiabilem prope fraudem in se et culpam concepissent, neque ut id fieret eorum disciplinam et instituta permisisse; ad ea, inquam, canones papa Felicis opponi objicique possunt, quibus episcopi qui in rebaptizationem consenserant, poenitentiam inire coguntur: quibus hoc ego obtrudo, tempora esse consideranda, et disciplinam tempore Felicis minus acerbitatis et severitatis prætulisse, quam primis sæculis: deinde in illis Canonibus laicos quidem jussos et coactos omnes pœnitentiæ gradus obire, in quibus infames impositiones manuum et crebri exorcismi fierent, episcopos autem et presbyteros alio veluti genere pœnitentiæ damnatos: quo facto Felix magnum inter utrosque discrimen et intervallum asserit: ad hæc addi illud potest, Felicem de loco et de gradibus pœnitentiæ episcoporum nihil addidisse; quod illo sæculo mos esset, eos in monasteriis lugere et poenitentiam agere, non autem in publico et in oculis populi.

Hæc etiam Divi Cypriani verba ad Antonianum possunt objici, et pænitentia deprecationis errorem pristinum confitente; quasi his velit, Trophimum episcopum pœnitentiam egisse, quod a Christo defecisset, et ad Ecclesiam nisi ea peracta rediisse, quamquam verba illa nihil aliud testificentur quam Trophimum suæ defectionis poenituisse et indoluisse graviter Deum a se atrociterque offensum: non aliter quam Tertullianus ait in Præscriptionibus, Marcionem pænitentiam confessum; quo verbo subintelligi non vult eum egisse poenitentiam, sed actionibus suis ipsa exomologesi atque detestatione quadam declarasse sui a se sceleris commissi vehementer pœnitere: quid quod apud veteres poenitentiam confiteri, est externa actione præ se ferre dolorem maximum de scelere admisso.

B

Tertio objici et illud potest, episcopos et presbyteros excomniunicari olim potuisse, proptereaque et ad publicam poenitentiam accipiendam cogi, cum non major, neque turpior ignominia infamiaque C inuri episcopis, aut Ecclesiæ probrum conciliari pœnitentia, quam excommunicatione posset. Ad hæc respondeo, non ita multa excommunicationis episcoporum exempla in medium afferri posse: qui si olim excommunicati fuerunt, hoc haud dubie accidit, quod ipsi se ab Ecclesia sejunxerunt et in apostasiam delapsi sunt; denique si recte ratiocinari velimus, in omnibus illis locis, in quibus de excommunicatione et anathemate episcoporum agitur, reperias illud anathema et excommunicationem nihil aliud quam ab ecclesiasticis separationem significare, tantumque habitam et judicatam a communione ecclesiastica distractionem, non autem a corpore laicorum, et, ut ita dicam, ab integro corpore Ecclesiæ: atque episcopum aut presbyterum excommunicatum dici, qui non a laica, sed ab ecclesiastica tantum communione separaretur.

Quarto dici potest tria illa peccata, homicidii, adulterii et idololatriæ, primis illis sæculis, nonnisi publica et perpetua pœnitentia aut perlongo annorum aliquot intervallo potuisse deleri; eoque nomine ecclesiasticos aut ab illis peccatis numquam absolutos, aut publicæ pœnitentiæ pudore suffusos. Ad hæc ego contra oppono decretum illud antique disciplinæ ad laicos dumtaxat pertinuisse: episcopos vero aut presbyteros, si in his tribus peccatis aut in uno e tribus deprehensi fuissent, suo ordine abdicatos aut inter laicos redactos: qua redactio aut depositio publicæ pœnitentiæ vicem et locum tenebat.

Quinto probari potest episcoporum peccatum longe gravius et detestabilius Deo et hominibus esse quam laicorum, cum illi sint tamquam exemplum virtutis ad imitandum propositum: quare si laicorum noxæ primis illis sæculis publicæ pœnitentiæ pœnas requirebant, quanto magis eadem animadversione clericorum culpæ vindicandæ fuerunt! Ad hoc respondit olim D. Augustinus et Optatus characterem

sine peccato; qui si insitus et impressus non esset in episcopis, eos atrociori quam laicos supplicio feriendos fuisse; verum, cum 140 nihil æque ac Deum of fendere, et ejus iram commovere, vererentur, a pœnitentia Episcopis imponenda destitisse.

Sexto, concilii Arausicani primus canon opponi potest: pænitentiam desiderantibus etiam clericis non negandam; quo constitutum illud patet Ecclesiasticis ut pœnitentia non minus quam laicis injungatur. At responderi primum potest, nomine clericorum hoc canone, minorum ordinum clericos intelligendos esse, verboque illo primis illis sæculis nominatim el magna ex parte indicari minores ministros. Secundo, non illo canone fieri mentionem publicæ et solemnis poenitentiæ quæ invitis etiam imponebatur, aut saltem sine cujus auxilio nullus in Ecclesiam patebat regressus, sed poenitentie votivæ quam nonnulli pii et erga religionem probe affecti posterioribus et consequentibus sæculis, hoc est, quinto et sexto, se suscepturos voverent, ut qui sequuntur canones fidem faciunt: decimus quintus concilii Agathensis : juvenibus etiam pœnitentia non facile committenda ; vigesimus tertius Epannensis: si quis accepta profes saque pænitentia; item quartus: poenitentiam professi. nonus Gerundensis: depressus pœnitentiæ benedictiotionem quam viaticum deputamus. Postremo, illo eodem canone uti possumus ut probemus, primis illis sæculis neque episcopis, neque presbyteris publicam pœnitentiam irrogari solitam, cum consequentibus sæculis, in quibus non ita severa dicebatur disciplina, necesse fuerit edicto et novo canone jubere, ut votiva eis concederetur.

[ocr errors]

OBSERVATIO VIII.

An quosdam reordinarint Donatista.

Etsi, quantum conjectura assequi possum et sentio, impositio de qua in sententia Melchiadis injecta est mentio, non de impositione manuum reordinationis, sed de impositione poenitentiæ accipi debeat, tamen non negarim neque abnuerim Donatistas aliquoties eos qui eorum sectam sequerentur ecclesiasticos iterum ordinandos et consecrandos judicasse: opere pretium fuerit nihilominus multa ponderare et examinare, ut quamobrem id præstiterint cognoscamus; neque enim quovis tempore illam reordinationem usurparunt, neque promiscue in quoslibet illam contulerunt.

Primum advertendum, sectam illam centum amplius annos viguisse, quia ab electione Majorini ad Carthaginis collationem sex et centum anni vel circiter numerantur: primis autem annis, hoc est, decimo aut duodecimo anno ab illa ordinatione, episcopos et presbyteros qui ad eorum castra convolabant, propter eas quas subjiciam rationes, credibile est non reordinari potuisse. Prima ratio: quod non alia de causa ab Ecclesia desciverant Donatistæ, nisi quod omnes Africe episcopos tamquam lapsos et idololatras fugerent et exsecrarentur; at si aliquem ex his quamvis transfugam suscepissent et reordinassent, eodem se crimine et vitio, quo existimabant laborare Catholicos, obligassent.

Secunda, cum Donatista baptismum qui ante schisma collatum pro legitimo et vero haberent et sentirent, par est eos existimasse codem tempore ordinationes collatas et institutas non irritas esse : quamobrem si quis episcopus ab Ecclesia ad eorum gregem se adjunxisset initio nascentis illius schismatis, non erat reordinandus.

Tertia, non poterant quemquam reordinare Donatista quin prius depositus et a crimine traditionis purgatus haberetur; nam ex eorum sententia, nullus ex Orthodoxis hoc scelere carebat: sed non facile reperies in primis illis sæculis exemplum alicujus episcopi qui, cum reus esset alicujus gravis culpæ, et ob hanc causam a suo gradu depulsus, reordinatus fuerit; multo minus inter Donatistas invenias, qui

puriores et sanctiores dici se volebant, et qui seve- A illius capitis lectione perspicitur, non autem imposirioris se discipline Ecclesiasticae vindices et propugnatores palam profitebantur.

Quarta, necesse omnino erat ut illi episcopi quos volunt interpretes a Donatistis reordinatos, idololatriæ crimine absolverentur priusquam reordinarentur; neque enim ex eorum disciplina et moribus, uti antea docuimus, ulla poterat inter eos et crimine obstrictos communio et societas intercedere. Duo autem apud eos ad eluendam traditionis maculam remedia proponebantur pœnitentia et rebaptizatio. Quod ad rebaptizationem attinet, primis illis schismatis annis non erant rebaptizandi episcopi, quod omnes essent baptizati ante schisma, non enim ad episcopatum admittebantur neophyti: idcirco in illis quasi incunabulis schismatis non poterant rebaptizare episcopos Donatista, ut eos a crimine traditionis abluerent. Restabat igitur pœnitentia, qua revera uti poterant erga episcopos illos quos suis technis et fraudibus circumveniebant: verum nullum umquam vetus illa disciplina ad episcopatum admisit, qui inter poenitentes visus esset, multo minus Donatistæ qui Cathari vocabantur. Quamobrem obvium cuique et apertum, nullo pacto a Donatistis reordinari episcopos aut presbyteros potuisse primis schismatis temporibus: indeque sequi, Melchiadis sententiam, quæ initio schismatis data, de reordinatione non intelligi.

B

Nunc autem de postremis hujus schismatis temporibus agendum, in quibus largior id non ægre, a Donatistis episcopos reordinatos; quod facile est probare ex iis locis quos postea citabimus; videndum vero et perpendendum, quomodo et quibus conditionibus seu causis id concederetur et liceret : cum igitur quispiam episcopus aut presbyter ab orthodoxis ad Donatistas deficeret postremis illis temporibus quæ schismatis ortum consequebantur, illum ad pœnitentiam non adigebant uti sub Majorino: sed iterum baptizabant, et in ordinem laicorum referebant, unde, cum dignus visus esset, in clerum repetita ordinatione reponebatur, nemoque reordinatus fuit C umquam cui id non ipsa rebaptizatione interposita contigerit. Primum, illo crimine quo orthodoxos laborare dictitabant, solutos et liberos esse oportebat: deinde nihil opus erat pœnitentia ut purgarentur, cum baptismus eam vim habeat, ut omnem peccatorum maculam deleat. Tertio, rebaptizatio depositionis notam elidebat. His adde ex Divi Augustini libro tertio contra litteras Petiliani, manifestum fieri Donatistas nullos sibi rebaptizatos reordinasse, et ex multis collationis locis eos rebaptizatione usos priusquam reordinationis manus imponerent: et rebaplizaverunt illum hominem nonagenarium Episcopum : item, ipse est Episcopus qui rebaptizatus est et factus est audiens item, ipse rebaptizabat post partem Donali; rebaptizatus est antea, et sic est ordinatus: item, iste Vitalis diaconus fuit Catholicus in civitate Sitifensi, rebaptizatus factus est presbyter, projectus est causa adulterii, et factus est postea Episcopus.

Conclusio igitur hujus capitis: Melchiadis sententiam non posse traduci ad reordinationem, quandoquidem isto capite docuimus, Donatistas non potuisse reordinare eos qui intra primos schismatis annos deserta fide fierent Donatistæ.

OBSERVATIO IX.

Solvuntur quædam contra proximam observationem. Contra quam diximus Donatistas, sub Majorino, a primis schismatis annis reordinatione uti non potuisse, opponi possunt verba illa D. August., lib. II de Baptismo contra Donatistas cap. 16: Manus autem impositio non sicut baptismus repeti non potest : quibus Augustini verbis quidam se assecutos putant ex opinione et judicio illius non plus reordinare quam rebaptizare licitum esse. Sed ad illud respondeo primo, illam esse manus impositionem qua Spiritus sancti dona olim transfundebantur, uti donum linguarum, prophetiæ, curationum et similia, ut ex

tionem manuuni qua ordinatio peragebatur : quapropter verba illa ad rem nihil attinere. Secundo: locum illum manifeste et perspicue pugnare contra illorum sententiam. Nam si verborum sensus recte attendatur, voluit dicere D. Augustinus manuum illam impositionem repeti posse, non autem baptismum; neque obstat quod ex correctione et emendatione postremæ editionis, et ex antiqua impressione, aliter legendum esse putent quidam, ac contendant ultimam illam particulam non delendam esse: nam emendationem illam verba hæc ejusdem capitis respuunt: quid est enim aliud nisi oratio super hominem? quibus D. Augustinus asserit et ita sentire videtur, impositiones illas manuum quibus dona Spiritus sancti transmittebantur, de quibus paulo supra disseruit, non nisi orationes episcoporum appellandas, non autem sacramenta, ideoque posse repeti: baptismum autem esse sacramentum, proptereaque non iterari, ex cujus sententiæ sensu et argumento liquidum fit particulam illam non expungendam non esse, verbaque illa aliter accipi quam nonnulli existiment.

D

Objici etiam potest canon ille trigesimus octavus concilii Carthaginensis tempore Donatistarum habiti, quo, ut ex duobus superioribus, multa perperam et inconsiderate inducta à Donatistis rescinduntur: non liceat fieri rebaptizationes, aut reordinationes, vel translationes episcoporum. Quibus verbis videtur concilium illud Donatistarum reordinationes repudiare ac rejicere, ut et illorum rebaptizationes respuunt. Idque adeo clarum et perspicuum est, ut omnes interpretes Græci et Latini hanc explicationem comprobarint at ego ad hæc canonem dico factum esse in exitu illius schismatis, ac proinde nullam vim ad ea quæ diximus labefactanda habere, quia non negamus, sed credimus Donatistas quosdam reordinasse; sed sub finem schismatis et eos quos rursus sacro fonte abluissent, non autem initio schismatis et non repetito baptismate.

Addo et illud, canonem non videri de reordinatione ejusdem personæ loqui, sed vetare, ne uno episcopo in una civitate ordinato, alter insuper per factiones reordinaretur, quod alibi ostendemus ; sed satis superque prima solutione satisfactum est canoni.

141 Ad extremum dici potest D. Augustinum nullam mentionem fecisse de pœnitentia quam Donatistæ Episcopis imponerent, neque contra illum errorem scripsisse, quamvis omnes Donatistarum errores persecutus sit quapropter verisimile videri Donatistas episcopos inter poenitentes, aut non dejecisse, aut hoc non fuisse contra veterem Ecclesiæ disciplinam, aut denique manuum impositionem de qua est sermo in sententia Melchiadis ad reordinationem pertinere. Respondeo D. Augustinum non loqui de aliis criminibus, quam de iis que ipsius tempore a Donatistis committerentur, neque vero de aliis debuisse mentionem facere: propterea non potuisse agere contra poenitentiam quam qui primi fuerant Donatista episcopis imponerent, quod ejus ætate id tamquam obsoletum non amplius admittebatur : quicumque enim D. Augustini tempore fierent Donatistæ, bi omnes sive Episcopi, sive presbyteri, denuo aquis immergebantur, atque ita sine pœnitentia a peccatis liberabantur; sed si D. Augustinus vixisset Donati temporibus, aut Majorini, multa illius erroris vestigia in illius scriptis reperirentur.

OBSERVATIO X.

De concilio Arelatensi.

De concilio Arelatensi non minor est disputatio : nam ab adversariis objicitur supremæ illius potestatis quam hodie usurpant pontifices, in eo vestigia uulla exstare. Imo ausos esse Donatistas a Melchiade ad imperatorem appellare; alios judices post pontificem quesisse; et Constantinum alios etiam episcopos dedisse qui de cadem causa quæ a Melchiade judicata

esset, cognoscerent; denique ea tempestate pontifi- A quartus respicere potuisset, aut in quos videri con

cum judicia ejus auctoritatis et firmitatis non fuisse, quæ ab aliis episcopis rescindi non possent; quando de ipso Melchiade et de ejus sententia episcopi Arelatenses passi sint judices se constitui: addunt Sylvestrum de hac injuria, aut quod hoc facto sanctæ Sedis dignitas læderetur, questum non esse, aut legatos interposuisse, ne in illo concilio judicia summi pontificis in dubium revocarentur, et de iis cognosceretur. Hæc et similia a Calvino et a Petro Molinao congeruntur; quibus respondendum est.

Primum quod aiunt, Donatistas a Melchiade ad imperatorem provocasse et appellasse; res est parum firma, et ex qua nullum potest deduci argumentum quod sit alicujus momenti: nam si quæ fuit appellatio, vere appellationis vim non habuit, neque habere potuit; cum ipsemet pontifex maximus per legatos, Marinus Arelatensis, Maternus Agrippinènsis, Rethicius Augustodunensis, Merocles Mediolanensis, Poterius Capuensis, a quorum sententia et

stitutus, quo ad exitum communione privantur qui falso accusarent fratres, nisi in Donatistas, qui Felicem et Cæcilianum idololatriæ falso insimulabant? Ex quibus dubium non est, Donatistas, omissa schismatis causa quæ Romæ terminata fuerat, ad secundum traditionis crimen confugisse, et nullam aliam actionem in Cæcilianum Arelate intendisse, nisi quod ejus ordinatio ex ordinantis crimine rescindenda esset. Nulla præterea potest assignari ratio quamobrem patres Arelatenses de schismate mentionem nullam fecerint, et in eos qui falso accusarent fratres judicia tam severa tulerint, nisi quod nihil aliud in illo concilio et in illa quæstione versaretur, nisi si Cæcilianus Felicis crimine esset removendus ab episcopi dignitate. Præterea hæc cum hujusce schismatis et Donatistarum historia mirifice congruunt, qui in D. Augustino conqueruntur quod pauci judices nullo ordine servato sententiam Romæ præcipitassent prius enim videbatur judicandum, an ordinan

judicio appellatum volunt a Donatistis, interfuerint B tis crimine alicujus ordinatio corrumperetur et infi

concilio Arelatensi et inter alios Episcopos sederint, et de Donatistarum controversiis et appellatione cognoverint: forma enim judiciorum passa non fuisset ut iidem judices de appellatione et de judicio quod Romæ primum constitutum, et de quo appellatum esset, judicarent. Respondeo præterea appellatione illa, etsi vera fuisset appellatio, nulla ex parte lædi aut impugnari sanctæ Sedis auctoritatem : nam etiam nunc a pontifice ad pontificem provocamus; simili modo Donatistæ a Melchiade ad Sylvestrum, qui per legatos concilio præfuit Arelatensi, appeilare, ejusque judicio litem quam Roma perdiderant rursus permittere et deferre potuerunt: denique concilium Arelatense a majoribus nostris, uti a D. Augustino, vocatur plenarium concilium et generale, in quo cum sederit sanctus pontifex et per legatos præfuerit, nulli mirum videri debet si permiserit de judicio suo cognosci, et suam sententiam ab episcopis et a semetipso examinari.

Objiciunt præterea, episcopos quos judices in illo Concilio dederat imperator, non solum ad id datos, ut de judicio Romæ facto cognoscerent, sed etiam ut de ipso Melchiade judicarent; quomodo autem id probent, aut ubi legant, de Melchiade Arelatense concilium judicasse, non invenio : quamvis enim ægre ferrent Donatistæ Cæcilianum Romæ absolutum, et de illius absolutione conquererentur, non legimus tamen in illo concilio quidquam in Melchiadem ab illis confictum aut objectum.

ceretur, et an Felix traditor fuisset, quam de schismate quærere. Hoc illius causæ ordo postulare videbatur: quid enim necesse erat inspicere quænam ex Majorini et Cæciliani ordinationibus magis consentanea esset discipline Ecclesiastica, si penes Felicem, idololatriæ reum, nullum fuisset manus imponendi jus et arbitrium? Quapropter dicebant Donatistæ de crimine Felicis prius inquirendum fuisse quam de schismate ac de ordinatione episcopi Carthaginensis judicaretur, ne illo scilicet judicio de Caeciliani ordinatione præjudicium haberent. Denique inter hujusce concilii subscriptiones, Cæciliani nomen invenitur et legitur, quod pro argumento accipiendum est, Felicis potius quam Cæciliani crimen et causam actam fuisse in illo concilio; non enim inter cæteros episcopos adsedisset et judicasset Cæcilianus, nisi omni criminis et schismatis suspicione caruisset et vacuus fuisset. Cætera quæ ab adversariis adferuntur, Caut parum valida sunt, aut ex eis quæ diximus dissolvi possunt.

Tertio quod obtrudunt, eamdem causam rursus Arelate judicatam et examinatam fuisse, et Arelatenses episcopos de eadem causa quam Donatistæ Romæ perdiderant judicasse, non satis constat : nam etsi a plerisque id concedatur, tamen si rem propius inspiciamus, et si ex ipsius concilii actis et canonibus conjecturam capere velimus, longe alia causa ad concilium Arelatense delata est quam quæ judicata Romæ fuerat. Duo erant inter Cæcilianum et Dona- D tistas in controversia, et traditionis et schismatis : duobus criminibus accusabatur et petebatur Caecilianus: quorum ab hoc Romæ absolutus, ab illo vero Arelate discessit; neque enim causa schismatis Arelate examinata aut judicata ullo modo fuit, sed traditionis dumtaxat ; quod multis rationibus probari potest: nulla enim in illo concilio exstat mentio aut canon de schismate et de ordinatione Majorini, sed ex decimo tertio canone manifestum fit, quæsitum in illo concilio, an crimen et vitium ordinantis transiret in ordinatum, et si manus impositio a reo facta totam ordinationem irritam faceret; quamobrem enim sanxissent patres illius concilii, ordinationem non obesse ordinatis, dummodo de his qui ordinati essent ratio subsisteret, nisi de hoc facto quæsiissent Donatistæ, et causa in eo versaretur, an ordinatio celebrata ab idololatriæ reo et suspecto, pro infecta habenda caset 7 aut quos denique canon ille decimus

OBSERVATIO XI.

De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

Constare inter omnes video qui de Donatistarum schismate scripserunt, Felicis Apungitani Episcopi, qui traditionis a Donatistis accusabatur, causam ab Eliano proconsule, non nisi post Melchiadis judicium in Donatum, habitam et judicatam fuisse. Verum longe obscurius est an ejusdem Æliani Proconsulis sententia qua Felix idololatriæ absolutus est, tempore posterior fuerit concilio Arelatensi; nam quamvis iisdem consulibus, hoc est, Volusiano et Anniano, Felix in Africa et Caecilianus Arelate innocentes et indemnati recesserint, tamen de die absolutionis Felicis non satis constat; multumque historia interesse videtur indagare, et adamussim quo die data et lata fuerit Eliani sententia, inspicere.

D. Augustinus tractatu post collationem capite trigesimo tertio, docet eam factam esse decimoquinto Kalendas Martias, cujus opinionem secuti sunt Cardinales Baronius et Perronius: verum in libello manuscripto ejusdem sententiæ et in ipsis actis Eliani proconsulis, quibus in Felicis vitam inquisivit, decimus tertius kalend. Septembr. dies inscribitur.

Inter has duas opiniones, quarum una auctoritate gravissimorum Scriptorum, altera fide vetustissimi codicis constare videtur, temerarium esset aliquid dijudicare verum hæc posterior ad hanc historiam et ad concilium Arelatense magis accommodari et convenire videtur: nam post Melchiadis judicium quo schismatis causa terminata est, et Eunomii et Olympii legationem, et transitum in Africam, quo catholicæ Ecclesiæ communio ostensa et declarata est Carthaginensibus; nibil supererat judicandum in

:

concilio Arelatensi, atque inter Donatum et Cæcilia- A num nihil erat controversum, nisi si Felicis crimen, qui Cæcilianum ordinaverat, quique de traditione a Donatistis postulabatur, irritam fecisset manus ejus impositionem hoc enim Arelate in disceptationem et in quæstionem vocabatur, an scilicet deprehenso scelere ordinantis, tota ordinatio rescindenda esset: et quamvis nonnullis videatur 142 in illo concilio non solum de ordinatione Felicis, sed etiam de schismatis origine a Donatistis quæstionem allatam; tamen potissimum, uti præcedenti et proxima observatione docuimus, quæsitum est, an ordinatio facta ab episcopo traditionis reo pro nulla habenda esset.

Quod cum ita sit, verisimile fit Felicem nondum ab Eliano traditionis et idololatria absolutum cum concilium habitum est: nam qua fronte in concilio Arelatensi, quod datum est mense Septembri, Donatistæ actionem rescindendæ ordinationis in Cæcilianum intendissent, cujus fundamentum non aliud erat quam Felicis crimen, si decimo quinto kalendas Martii de eodem scelere purgatus fuisset? Non necesse erat tantis sumptibus concilium convocare, et ex omnibus Africæ, Galliæ, Hispaniæ, Siciliæ et Italie partibus episcopos cogere, ad unam quæstionem discutiendam cujus tota ratio et pondus in scelere Felicis constituebatur, si Æliani judicio liberatus et innocens declaratus jam antea fuisset Felix. Non defuissent Africæ episcopi qui intererant concilio, qui frustra quæri de jure dixissent, cum factum quo jus nitebatur non constaret, imo cum contrarium omnino ex actis purgationis ejusdem Felicis appa

reret.

Quamobrem manuscripti fidem sequendam esse arbitror, et existimandum hæc duo eodem tempore facta; Cæciliani ordinationem confirmatam in concilio Arelatensi, et Felicem a crimine eodem mense aut circiter ab Eliano purgatum. Nec me movent D. Augustini verba, cujus auctoritati etsi in aliis omnibus cedendum esse velim, in hac tamen historia, ut recte monuit Franciscus Balduinus, non satisfacit, multaque in ejus scriptis prætereuntur quæ ad eam

201

B

C

pertinent. Deinde facile mihi persuadeo D. Augustinum antiquiorem paulo diem Æliani sententiæ æstu disputationis adscripsisse: nam ut dilueret quod a Donatistis opponebatur, Constantinum judicium suumi quo Mediolani post Arelatense concilium Cæcilianum, audito Ingentio ad se per Elianum misso, purgaverat, posteriore sententia rescidisse; ut hoc, inquam, dilueret, demonstrandum illi erat eadem sententia qua Felix absolutus erat ab Æliano, eadem, inquam, ad comitatum jussum Ingentium transire: atque imperatorem non absolvisse neque purgasse Cæcilianum, nisi postquam de Felicis vita et absolutione per Ingentium et per Æliani sententiam certior factus fuerit: quamobrem illius sententiæ diem paulo antiquiorem posuit, ut ostenderet Ingentium ab imperatore et visum et auditum multo antequam Mediolani pro Cæciliano pronuntiaret. Hæc sunt D. Augustini verba epistolæ centesimæ quinquagesima secundæ, in quibus neque diem neque mensem proconsularis judicii notavit, quo in loco tamen notandus erat si eum non ignorasset : Nam et ordinem consulum et dierum qui gestis expressus est, si quis nunc diligenter advertat, inveniet primo Cæcilianum episcopali judicio fuisse purgatum; deinde non multo post Felicis Apungitani causa ab Eliano proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem, In qua causa ad comitatum milli jussus est Ingentius, et longe postea ipse Imperator causam inter partes cognovit atque finivit. In qua cognitione Cæcilianum innocentem, illos autem calumniosos judicavit; in quo ordine con sulum et dierum satis ostenditur fallaciter eos et calumniose dixisse, quod imperator misso ad comitatum Ingentio judicium suum mutavit, et Cæcilianum quem prius purgaverat postea condemnavit: non solum autem nihil de hac re legere potuerunt et contra seipsos tanta legerunt, sed etiam per ordinem consulum eridentius convincamus eos causam Felicis proconsulari judicio terminatam, in qua jussum est, ut ad comitatum Ingentius mitteretur, nec parvo intervallo, sed longe postea, memorati imperatoris judicio inter partes habito Cæcilianum fuisse purgatum.

MONUMENTA VETERA

(1)

AD DONATISTARUM HISTORIAM PERTINENTIA

A REDDITA SIBI A JULIANO LIBERTATE AD SCHISMATIS EXSTINCTIONEM.

ANNO DOMINI 362.

I.

RESCRIPTUM JULIANI IMPERATORIS

IN GRATIAM DONATISTARUM.

(Ex Augustino l. 11 contr. litt. Petil. cap. XCV11.)

[blocks in formation]

Africa.

Hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Imp. Valentinianus et Valens AA. ad Julianum Proc. Cassiano et cæteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis quæ adversus eos sine rescripto perperam gesta sunt in antiquum statum cuncta revocentur.

In libello supplici cujus auctor Pontius aiebant Juliano, quod apud eum sola justitia locum haberet.

Antistitem, qui sanctitatem baptismi illicita usurpatione geminaverit, et contra instituta omnium eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. Dat. x Kal. Mart. Trev. Valentiniano et Valente IV AA. Coss.

ANNOTATIONES.

(1) Lectorem monitum volumus nos a pag. 142 editionis Dupinianæ ad pag. 201 consulto transire, ne hic scilicet repetamus Monumentorum partem quam in tomo vin Patrologiæ, inter columnas 673 et 783 exscripsimus, eo quod ad gesta Constantini Magni að etissimam haberet relationem.

EDD.

(2) Valentinianus senior Treviris in Galliis consti

tutus, procul dubio etiam Gallicanorum episcoporum consilio, vel ad relationem ad se ex Africa factam hac leg. sacerdotem (seu episcopum) rebaptizantem, sacerdotio suo, seu Episcopatu, per Africam proconsularem indigum esse pronuntiat, Anno D. 373, et proculdubio ea re privari eum oportere jubet: per Africam, inquam, prosconsularem, cujus pro

« ElőzőTovább »