Oldalképek
PDF
ePub

impetrasse dicebantur.

Pag. 42. Quod paulo post Optatus narrat de Diaconis in altari occisis, simile est quod Augustinus narrat lib. I contra Crescon., cap. 43. Sed et illam Donatistarum jactationem, qua Optatus significat eos, sese appellasse columbas, Catholicos vero vocasse vultures, adjiciam quod Augustinus, lib. n contra Petil., cap. 83: Isto, inquit, modo et milvus cum pullos rapere territus non potuerit, Columbum se nominat. Denique quod subjicit Optatus Donatistas Eucharistiam proculcare voluisse, Victor Uticensis nou dissimile quippiam suis temporibus in Africa rursus accidisse narrat: ut hac quoque in parte Vandalos illos Arianos cum Donatistis comparari posse intelligamus. Verum id repetatur ex libris ipsius Victoris, quos nunc cum Optato edi curavimus.

vocat Montenses sive Rupitanos. Credo alteram fuisse A cujusdam rescripti, quod Donatistæ ab hoc Juliano allusionem ludibrii causa. Idem, in epist. CLXV, de quodam episcopo Donatista loquens : Præsidens, inquit, paucis Afris, in urbe Roma, Montensium sive Cuzupitarum vocabulum propagavit. Suspicor legendum esse, Rupitarum. Prætereo quod memini in quadam etiam lege Honorii, 1. XLII. C. Th., de læret., scriptum quoque est, Donatistas etiam vocari Montenses. Adjiciam potius quod Augustinus in lib. de Hæresib. Isti, inquit, hæretici in urbe Roma Montenses vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere, aut hinc illuc Afri episcopi eorum pergere, si forte eum ibi ordinare placuisset. Ac quidem Optatus hoc loco numerat et nominat quosdam ibi ordinatos. Inter quos cum meminit Macrobii, venit mihi in mentem, quod Gennadius scripsit sese ex scriptis Optati cognovisse, Macrobium (qui cum adhuc Presbyter esset in Ecclesia Dei, scripserat librum ad confessores et virgines), postea Donatianorum in urbe Roma sive Montensium episcopum occultum fuisse. B

Pag. 37. In hoc Optati libro ante illa verba, nam el fontem, jussi lacunam asteriscis notari, ut significarem multa deesse, sicuti et pag. seq. ante hæc verba, Restat. Ne quis hic miretur alioqui tum et jejunam et abruptam et imperfectam esse disputationem de Ecclesia ejusque dotibus et insignibus. Quod paulo post ait Optatus, Donatistas non rebaptizare post socios suos in peccato detectos: inepte vir quidam doctissimus annotavit intelligi de Maximianistis. Nam post aetatem Optati accidit illud inter Primia num et Maximianum Donatistas dissidium, quod quidem inter hos schismatico; novi schismatis principium fuit, cum utraque pars obtenderet sui generis concilium, illa Carthaginense, hrc Bagaiense, et tamen neutra quidquam alterius baptismo detraheret. Nihil est quod Donatistis sæpius objiciat Augustinus rebaptizantibus post Catholicos. Sed Optatus non potuit objicere quod nondum erat; vidit tamen ali quid non dissimile, quod hic objicit. Historiam illam Maximianistarum integram exponit Augustinus in lib. de Gest. com Emer, et lib. IV contra Crescon. cap. 10, et lib. m, cap. 53 et 56, sed et in Psalm. XXXVI, pag. 26. Optatus ait D natistas non præterire in sacramentorum mysterio quiddam legitimum: significat autem solemnem formulam illius (ut etiam vocabatur) canonica precationis, qua dicitur offerri sacrificium pro una Ecclesia in toto orbe diffusa. Sic et lib., ait eos non potuisse prætermittere illud legitimum pax vobiscum. Et libro IV, ait eos etiam usos in baptismo fuisse solemni formula illius ecclesiastici exorcismi, maledicte, exi foras. Sic Cyprianus scribit Novatianos in baptismo non ausos esse præterire solemnem illam stipulationem, 131 credis remissionem peccatorum? tametsi banc ipsi remissionem nou crederent. Sic et Augustinus significat Pelagianos in baptismo puerorum adhibuisse illam quoque formulam abrenuntias satanæ ? cum tamen alioqui negarent pueros aliquo originali peccato obstringi. Immo Firmilianus ad Cyprianum scribens ostendit diabolum quoque ipsum, cum per obsessam quamdam vatem etiam baptizaret, observasse verba solemnia atque usitata. Denique Augustinus, lib. u de Bono persev. cap. 13, disputans contra Pelagianos tacite significat eos aliquid ex ecclesiastica formula Eucharistia repetiisse quod objicerent; sed ipse sic eam interpretatur, ut adversus illos contorqueat. Quod ergo, inquit, in sucramentis fidelium dicitur, ut sursum corda habeamus ad Dominum, munus est Domini: de quo munere ipsi Domino Deo nostro gratias agere a sacerdote post hanc vocem, quibus hoc dicitur, admonentur, et dignum et justum esse respondent.

Pag. 40 et 41. Porro quod Optatus narrat de Juliano Apostata, qui Donatistis faverit, a quibus appellatus atque laudatus est, latius exponitur ab Augustino in epist. 148 et 166, et lib. i contra Petil., cap. 83 et 92. Sane libro xvi Cod. Theod., Tit. v, cap. 37, in quadam Constitutione Honorii fit mentio

IN LIBRUM TERTIUM.

Pag. 50. In editione Germanica totus hic lib. II, sic transpositis paginis, confusus et perturbatus fuerat, ut numquam magis fuerint permixta Sibyllæ folia, cum fierent (ut ait Poeta) rapidis ludibria ventis. Ego in priori editione Parisiensi, beneficio ejus exemplaris quo utebar, restitui aliquot paginas suo quasque loco. In hac editione rursus, totidem restitui suo ordine, quæ etiamnum temere confusæ et transpositæ jacebant, idque feci auxilio Tiliani codicis. Certe quamdiu illæ, quas dixi, metatheses paginarum miscebant omnia, vix ulla intelligi poterat sententia hujusce libri: hicque agnoscimus miralilem olim fuisse sive incuriam, sive inscitiam librariorum, qui libros non tam describere videbantur quam discerpere, ut catuli qui lacerant panniculos, sicuti ait Plato quodam loco. Nunc spero tamen sic librum istum esse in integrum restitutum, ut lector nostræ hujus editionis fructum statim agniturus sit. Quod ad rem attinet: bic agitur causa Macarii Præfecti, propter cujus animadversiones capitales, Donatistæ Codiose declamitabant, Ecclesiam nostrorum esse sanguinariam, neque jam Ecclesiam Catholicam, sed Macarianam vocabant, ut scribit Augustinus in epist. CLXI. Idem in epist. CLXIV ad Emeritum Donatistam : nos, inquit, appellatis Macarianos. Denique ut Catholici, Donatistas vocabant partem Donati: sic Donatistæ, Catholicos, partem Macarii. Testis est Augustinus, lib. It contra Petil., c. 39. Injusta tamen erat recriminatio aut retaliatio. Nam ipsi Donatistæ sese ab initio vocarant partem Donati, ut Optatus hic probat. Catholici numquam se dixerant esse partium Macarii.

D

Porro, ut Augustinus causam ipsius quoque Cæciliani, qu.e etsi bona esset, tamen personalis erat, conatus est semper separare ab Ecclesiæ causa, sic et ipsius Macarii, unde et in epist. CCII, ad Maximinom Donatistam: Nec tu, inquit, objicias tempora Macariana, nec ego sævitiam circumcellionum. Ši hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. Non dissimilis est actio Optati. Illud modo adjicio, exstare quandam Arcadii et Honorii legem, l. xxxi C. Th., de Episc. et Cleric., quæ huc pertinere videtur, cum judicibus Africanis præsidium armate apparitionis tribuit adversus eos, qui vi irruebant in ecclesias, earumque clericos affligebant.

Pag. 52. Quod post principium hujus libri Optatus dicit de hoc verbo ixus in editione Germanica tam erat depravatum, ut monstrum quoddam esse videretor. Erat enim in ea scriptumi Xort. Ego jam in priori editione Parisiensi id einendavi atque restitui, simulque ad marginem ascripsi locum Augustini, qui latius exponit mysterium, quod Optatus hic subesse significat. Locus ille Augustini est lib. xvII de Civit. Dei, cap. 23. Nunc, ne quis existimet, ab Optato, quidquid istud est, inventum aut confictum esse, adjicio, ipsum antea Tertullianum in lib. de Baptismo, illius meminisse.

Pag. 52. Optatus deinde abutitur verbis Inniæ Proiz

phetæ cap. 22, ut quæ simpliciter dicta sunt vel de A Imperatoribus, pro Ministris eorum, el Potestatibus Judaea quæ vocatur vallis, vel de urbe Jerusalem, cui denuntiatur tristis aliqua clades et vastitas, contorqueat adversus factionem Donatistarum in Africa. Nescio, qua Optatus usus sit translatione vel interpretatione Isaiæ. Sed dissimulare non possum, valde ab ejus Prophetæ et sententia et verbis alienum esse quod affingit. Credo etiam librariorum esse quædam peccata, ut cum hic Isaiam allegans, templa ponit pro tecta, el virgam pro fugam. Sed non suscepi omnia quæ Optatus, ex sacris literis vel praepostere citat vel inepte repetit (quod vitium fuit illius et ætatis et regionis) corrigere.

Pag. 53 et 54. Quod Optatus ait de monte Sion, in cujus vertice erant septem synagogæ, et in quo post victorias Vespasiani Imp. vix antiquarum (ut ait) restant (sic enim emendavi ex Tiliano libro )`indiciá ruinarum : habet ea res aliquid quod histori: studiosus observet. Ipse Hieronymus, in Jerem. cap. xix, scribit Judaeorum civitatem in æternos cineres colJapsam esse, cujus ruinæ ad consummationem usque sæculi permansuræ sint. Sane post tempora Vespasiani, quibus urbs illa excisa et eversa jacuit annis prope quinquaginta, Adrianus Imp. sic cam rursus instauravit, ut non veterem urbem instaurare, sed plane novam exstruere intelligeretur. Itaque et nomen ipsum mutavit, ac pro Hierosolyma, Æliam Capitolinam dici voluit. Atque ita quidem appellatur, et ab Ulpiano, in pand., tit. de censib., et ab ipsis patribus Nicænis in canonibus ejus synodi. Alioqui vero Tertullianus quoque duobus locis, hoc est, in lib. contra Judæos, et lib. ¡ contra Marc., exclamat, Sion jam nulla est.

B

C

Pag. 56. Nulla est in Optato sententia, quæ rarior esse videatur quam hæc quæ sequitur paulo post : Non enim Resp. est in Ecclesia, sed Ecclesia est in Rep. id est, in Imperio Romano. Alii interpretarentur. Remp. quidem esse posse sine Ecclesia, ut olim fuit Resp. Rom. Ecclesiam vero non posse sine Rep., imo hujus partem esse, cum in hujus sinu veluti coaJescat. Scio etiam multa dici specio e posse in universum de Reip. et Ecclesiæ comparatione, sed nunc aliud agitur et quæritur. Dicam ergo quod hujus magis loci est. Olim solemnes in Judaica Ecclesia erant preces pro reguo Davidis, in quo Ecclesia intelligebatur esse inclusa. Eoque pertinet Psal. cxvIII, LXXII et CXXII. Fuerunt deinde in Ecclesia Christiana solemnes preces pro Imperio Rom. multis de causis. Primum enim etsi primis sæculis Imperium illud valde adversarium et infestum esset Ecclesiæ, tamen ejus Imperii amplitudinem prodesse ad propagationem religionis, Christiani existimabant, ut Ambrosius annotat in Psalm. XLVI, et Eusebius ad finem lib. in, de demonstr. Evang., et Prudent., lib. 11 contra Symmachum. Deinde Christiani veteres, et Jocum Pauli ad Thessalonicenses de apostasia sic interpret bantur, et de Antichristo sic loqui solebant, ut profiterentur, Antichristum, qui Ecclesiam gravius percelleret, venturum non esse ante ruinam et D dissolutionem Romani imperii: neque orbem prius esse periturum. Ergo Deum precari solebant pro imperio Rom. in cujus incolumitate sentiebant propterea inclusam esse incolumitatem Ecclesiæ. Teriullianus quem in Africa legebat Optatus Afer, sic loquitur in Apologetico ad Romanos: Nominatim alque manifeste, orale, inquit Apostolus, pro regibus et pro Principibus, Potestatibus, ut omnia tranquilla sint. Vobiscum enim concutitur Imperium : concussis etiam cæteris membris ejus, utique et nos, licet extranei a turbis existimemur, in aliquo loco casus invenimur. Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu Imperii rebusque Romanis, quod vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausuram sæculi acerbitates horrendas comminantem, Romani Imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanæ diuturnitati favemus. Et rursus paulo post : Oramus pro

sæculi, pro rerum quiete, pro mora finis. Idem ad Scapulam non modo illud inculcat, sacrificamus pro salute Imperatoris; sed et profitetur necesse esse, ut Christianus salvum velit imperatorem, cum toto Romano imperio et addit: Quousque sæculum stabil, tamdiu enim stabit Imperium. Idem in lib. de Resurrect. carnis sic interpretatur locum Pauli ad Thessalonic. ut quemadmodum non est futurus finis sæculi antequam reveletur Antichristus, sic Antichristumi venturum non esse antequam deficiat Romanum imperium. Itaque ait Romanum statum obstare, quominus ille veniat. Sane Optatus non vidit illam Romani imperii maximam ruinam, quam Barbari intulerunt, qualem vidit Augustinus aut etiam Hieronymus, qui et cum urbem a Gothis captam videret, scripsit ad Geront. appropinquare Antichristum. Sed vidit Optatus imperii Romani sedem sic translatam esse in Orientem per Constantinum, ut simul imperium illud tune factum sit Ecclesiæ Christianæ propugnaculum, et in eo impletum fuerit illud Esaic 132 ad Ecclesiam: Et reges erunt nutricii tui. Quo quidem Optatus commode potuisset objicere Donato rejicienti eleemosynas Constantis Imp.

Pag. 56 et 57. Optatus, paulo post, locum Ezechielis, cap. xxvIII, de Tyro, detorquet ad Donatum Carthaginensem, ut et Augustinus in lib de Unit. cap. 14, tametsi alibi, hoc est, lib. x1 de Genes. ad lit. cap. 25, eumdem locum referat ad Diabolum. Sed revera vaticinium Ezechielis de excidio Tyri, aliud non est quam quod antea ipse Isaias ediderat, cap. 23. Neque tamen apud Isaiam scriptum est quod Optatus ait, naves Carthaginis, sed naves Tharsis: quo verbo transmarina potius Cilicia significatur, tametsi Augustinus, in psalm. XLVII, malit eo verbo intelligi Carthaginem. Sed neque Carthago fuit Tyrus: imo potius Tyri quædam colonia.

Pag. 57. Porro ad ea quæ Optatus narrat de fastu et arrogantia Donati, adjici posset quod Donatistæ jactabant, Deum de cœlo respondisse oranti Donato, ut ait Augustinus, tract. 12 in Joannem, et Angelum apparuisse, qui ejus sectam commendaret, ut refert idem Augustinus in epist. CLXV. Sed omnibus prope hæreticis volentibus communis fuit ambitio et arrogantia, qualem Optatus hic accusat in Donato. Omnes enim tument: ut inquit Tertullianus de Præscript. Denique ut Optatus narrat Donatistas jurasse per nomen Donati, sic et Priscillianistas per nomen sui Priscilliani, narrat Sulpitius Severus. Illud quoque mihi legenti hoc loco Donatum sibi arrogasse principatum Carthaginis, adjiciendum videtur, quod Hieronymus annotat in suo Chronico, Donatum hunc tandem Carthagine pulsum fuisse, anno Christi trecentesimo sexagesimo, hoc est, non multis annis antequam hos libros scriberet Optatus. Pag. 58. Quod paulo post subjicitur de persecutione excitata a Diocletiano sexaginta annis antequam haec scriberet Optatus, explicatum est libro primo, ubi et de Annullino dixi, cujus hic quoque fit mentio. Illud modo addam quod non omnes fortasse alioqui intelligerent, provinciæ Proconsulari nomine hic significari Africam. Quod et in legibus frequens est. L. xr, C. de erogat. milit. ann.; L. ult. C. Th., de tyronibus; l. xii C. Th. ind. deb. Porro multa deinde narrat Optatus de Circumcellionum immanitate. Pag. 59, 60. Augustinus partim similia, partim etiam atrociora de iis passim narrat, et quales fuerint illi Donatistarum satellites, diligenter exponit. Nam et plura corum scelera vidit, quam Optatus. Illud modo comparabo, quod memini, Augustinum de injuria, quæ fiebat creditoribus et dominis similia narrare in epistola quinquagesima, cum Donatistæ et servos ad Pileum vocare viderentur, et debitoribus veluti novas tabulas darent Quis, inquit Augustinus, non dominus servum suum timere compulsus est, si ad Donatistarum patrocinium servus confugisset? quis quemlibet poterat exigere debitorem auxilium corum defensionemique poscen

tem? pessimorum servorum, ut liberi abscederent, tabulæ A God. Th. adjicitur ejus constitutionis clausula, que frangebantur. Extorta debitoribus chirographa reddebantur. Quid sit reddere debitoribus chirographa, intelligunt Jurisconsulti, qui liberationem inde nasci sciunt, lib. iv, de pact. 1. 1, § ult., et I. u, de liber. leg. Observabit etiam juris et antiquitatis studiosus, quod paulo post ait, non fuisse permissum in domo Dei, hoc est, in templo vel Ecclesia, sepulturam : sicuti et lex quædam Gratiani temporibus Optati edita negat apostolorum vel martyrum sedem humanis corporibus esse concessam, I. II, C. de sacros. Eccl. Pag. 61. Augustinus tamen, in lib. de cura pro mort., laudat eos qui cupiebant in Ecclesia sepeliri prope sepulcra martyrum.

Ibid. Præterea nostri annotabunt, quod Optatus non multo post scribit, metatores (ut fieri solet) missos esse aute venturos milites. Metatores vocat, et iis ascribit, quod in codice constitutionum dicitur potius fuisse officium mensorum, l. 1 et v, C. de

metat. Metata dicuntur in Jure civili hospitia, que

provinciales præbere jubentur militibus: et metatores, ipsi hospites qui excipiuntur. L. 1x, C. de metat. Sed Optatus ita vocat eos, qui præmittuntur ut hospitia illa (ut loquimur) prius designant. Sic et in commentariis Suid μετάτωρ ὁ προαποστελλόμηνος ἄγγελος πρὸ τοῦ ἄρχοντος. Huc alludit illud Sidoni Apollinaris lib. viii, metatoriam paginam quasi cum Musa prævia misi.

hic negligenda non est. Excedens, inquit, cultura hominum dignitatem superno numini reservetur. Illud modo dico moris olim fuisse, ut imperatores mitterent suas statuas sive imagines in provincias, in quas ipsi alioqui non proficiscebantur : easque imagines a populis de more fuisse exceptas prope religiose. Sic Imp. Theodosius, in lib. 1. C. Publ. letic. vel consul nunc: Si sacros, inquit, vultus inhiantibus forte populis inferimus, hos sine immodico pretio excipi præcipimus. Imagines illas vulgo vocabant Laurata. Unde in actis secunda Nicænæ synodi ubi de sacris imaginibus agebatur, legimus: laurata et iconas, quæ mittuntur ad civitates, vel regiones obvii adeunt populi cum cereis et incensis, non cera perfusam tabulam, sed imperatorem honorantes.

IN LIBRUM QUARTUM.

Pag. 74. Hoc libro Optatus illud potissimum agit, B catoribus (ut vocabant) administratum contenderent ut respondeat Donatistis, qui, cum baptismum a pec

Pag. 68. Ex libris quoque Jurisconsultorum emendatum est et restitutum quod ante finem libri tertii Optatus recitat dicterium Donatistarum, Caii Seii, Caia Seia, ut et rursus ante finem libri sexti. Antea corrupte in Germania impressum fuerat Gaiasei. Norunt Juris studiosi Caium, aut Seium aut Titium appellari solere quemvis hominem. Unde et noster Tertullianus, in apolog., commemorat vulgare illud de Christiano, Bonus vir Caius Seius. Porro August. lib. de Baptism. cap. 7, rursus hunc Optati locum illustrat, cum narrat fuisse hæc Donatistarum verba ad Catholicos: bonus homo, si non esses traditor: con- C sule animæ tuæ: esto Christianus. Ilic Augustinus Optatum secutus exclamat: o improbam rabiem! cum Christiano dicitur, esto Christianus : quid aliud dicitur nisi, nega te Christianum? Sic enim locum illum Augustini lego et emendo. Sane idem August., in epist. CLXIX, ad Eusebium, significat, cum quis Catholicus ad Donatistas deficiebat, et ab iis rebaptizari volebat, debuisse, ut id mererctur, dicere, sese hactenus fuisse paganum: quæ vox, inquit Augustinus, ne procederei de ore Christiano, tantus sanguis martyrum fusus est. Denique idem August., lib. iv contra Crescon. cap. 59, ait, hunc superbiæ tumorem esse omnium, qui se a Christi unitate discindunt, ut soli sese esse Christianos jacient, damnentque cæteros. De hac jactatione Donatistarum totus mundus apostatavit, nos soli mansimus, etc., dictum est alibi.

[ocr errors]

Pag. 69. Postremus in hoc Optati libro tertio locus, qui observatione valde dignus sit, est de imagine nescio qua, quam Macarius dicebatur contra ritum Christianum collocaturus in altari, priusquam sacrificium offerretur. Suspicor quod calumniatores odiose hic fingebant, fuisse de profana imagine sive statua ipsius imperatoris, a quo missus erat Macaríus ut mirari non debeamus, si tale simulacrum, quod in altari collocaretur, Christianos exhorruisse marret Optatus ; cum quidem et id fieret contra imperatorum mandatum, Nam et licet principes ipsi illis temporibus magnifacerent suas statuas, tamen Idola esse noluerunt. Ipse Theodosius junior in quadam constitutione: si quando, inquit, nostræ statuæ vel imaginés eriguntur, adsit judex sine adorationis ambitioso fastigio. Sic enim legitur in C. Theod. lib. xv, tit. v; in C. tamen Justin. pro fastigio, legitur fastidio, lib. 1 Cod. tit. xxiv; sed si nolit Theodosius fastidiri adorationem suæ statuæ, civilem modo honorem requirit, qualem eo tempore significabant superbo et ambitioso verbo adorationis saltem in

esse inanem, ineptissime objiciebant illud ex psal. CXL, oleum peccatoris non unget caput meum. Sed vellem, Optati responsio interpretationem commodiorem opposuisset: qualem tamen ab Augustino, qui veluti supplere solet quod in Optato desideratur, repeti posse fateor. Ut autem Donatistæ illum psalmi versiculum tam inepte huc detorquerent, secuti videntur præposterum exemplum illius synodi Carthaginensis, cui præfuit Cyprianus, et in qua versiculus ille citatus fuerat ad improbandum baptismum hæreticorum. Ut jam minus mirari debeamus, si quod tale exemplum secutus Parmenianus ridicule objecerat, fuerit deinde et abs Petiliano et abs Cresconio, gloriosis Donatistarum patronis putide inculcatum. Verum bene habet Augustinum vera interpretatione graviter diluisse tam futiles eorum ineptias, lib. contra Petil. cap. 103, et lib. in, cap. 33; et lib. contra Crescon. cap. 24.

Porro nemo miretur, si Optatus tam facile existimet statim significari baptismum ubi mentio fit olei vel unctionis. Nam et baptismi verbo scriptura sacra interdum totum ministerium Ecclesiæ significat, ut et nomine altaris deinde nostri majores plerumque id significarunt, sic chrismatis aut olei verbo frequenter totum baptismum indicari existimarunt, plerumque cum olim Christiani solerent sacram illam unctionem adhibere tam ante, quam post baptismum.

Pag. 74. Non possum præterire quod Optatus deinde ait, Marcionem ex episcopo factum esse apostatam. Atqui Tertull. in lib. de præscr., non episcopum, sed episcopi filium fuisse ait, et a patre fuisse excommunicatum propter stuprum. Alioqui Marcionem vixisse solitarium scribit Epiphanius. Est autem intolerabile mendum quod in Optato legebatur. Marcionem induxisse duos Scriptos. Ergo ex Tiliano libro emendavi et restitui Christos. Quod vero subjicitur de Ebione, qui Patrem passum esse dixeDrit: mallem id dixisset de Praxea, cujus etiam meminit libro primo. Nam et Tertullianus, in lib. de præscript., testatur multis post Ebionem annis Praxeam (quem in Africa vixisse ait Augustinus) hæresim introduxisse, quæ Patrem omnipotentem (ut ait) diceret esse Jesum Christum, passum et crucifixum. Ibid. Quod autem Optatus deinde ait, Valentinum voluisse Christo carnem subducere., etsi Tertullianus 133in suis libris contra Valentinianos utcumque dissimulet, cum alia eorum portenta exagitet, tamen in libro de carne Christi, non obscure accusat Valentinum, qui (ut ait ) carnem Christi spiritalem commentus sit, quasi hane Christus ex cœlo attulerit, et per virginem potius quam ex virgine natus sit. Optatus paulo post meminit cujusdam Corpiani hæretici. Pag. 75. In libro Tiliano legitur Scorpiani. De eo nihil memini me alibi legisse. Scio quosdam olim nebulones in Africa Cyprianum ignominiose appellasse Coprianum: quasi stercorarium dicas. Sed Cypria

num nemo dixerit alienum fuisse a martyrio, cum A exhortationem ad martyrium scripserit, et ipse martyr fuerit. Sane quam Optatus significat fuisse haresim Corpiani negantis debere esse martyria; scimus rariorem fuisse, quam altera illa fuerit, quæ auctore Montano martyria tam præcise requirebat, ut non alios quam martyres contenderet salvos fore. Eusebius, lib. vi, cap. 38, narrat'ex Origene quamdam olim fuisse Helcesaitarum hæresim, quæ irrideret Christianos qui propter confessionem Christi periculum mortis adirent: sed eam hæresim statim atque nata fuit, exstinctam fuisse narral. Majoris est momenti quod deinde Optatus scribit olim fuisse hanc in baptismo puerorum formulam exorcismi: Ibid. maledicte, exi foras, quæ etiamnum servatur. Memini Petrum martyrem familiariter aliquando mibi dixisse, quod et postea scripsit in primum librum Regum, sese cum quemdam Cypriani locum diligenter expenderet, singulariter deprehendisse atque observasse originem minime vulgo notam exorcismi cum baptismo conjungendi. Cyprianum enim, lib. iv, scribere ad Magnum, Spiritus immundos quandoque fallere servos Dei, dum adjurati fingunt sese abire nec tamen abeunt, Tum vero Cyprianum adjicere: Verum cum ad aquam ventum est, ibi Diabolus minime valet subsistere prorsusque discedit. Hinc Petrus Martyr jactat sese colligere, olim factum esse, ut arrepticii, qui non poterant curari exorcismis, baptizarentur. Posteritatem vero generaliter et confuse deinde semper exorcismos conjunxisse cum baptismo. Ac quidem fatetur Optatum, ut et Augustinum valde id probasse. Sed utrumque propterea reprehendit et erroris accusat. Prætereo quod inepte allegat nescio quem Optati librum octavum, qui nullus est. Illud modo dico, tam fuisse Optatum Cypriani temporibus vicinum, ut quod narrat passim suo tempore factum fuisse, intelligi etiam possit factum quoque fuisse tempore Cypriani: neque Optatum accusari posse ut auctorem hujus moris et consuetudinis.

IN LIBRUM QUINTUM.

B

C

Pag. 81 et 82. Nullus est in hoc libro illustrior locus, quam qui ex libris Jurisconsultorum repetitus est de testamento, cujus testimonio de voluntate testatoris judicari solet. Ut tali exemplo probet Optatus, ex tabulis sacrarum litterarum dirimendam quoque esse litem quam movent Donatistæ. Augustinus, qui Optatum imitari solet, videtur simili usus esse argumento. Nam in Psalm. xxi, compellans Donatistas, inquit: Fratres sumus: quare litigamus? non intestatus mortuus est pater: fecit testamentum, et sic mortuus est. Tamdiu contenditur de hæreditate mortuorum, quamdiu testamentum proferatur in publicum : et cum prolatum fuerit, tacent omnes, ut tabulæ aperiantur et recitentur. Judex intentus audit, advocati silent, præcones silentium faciunt, universus populus suspensus est, ut legantur verba mortui. Ille sine sensu jacel in monumento, et valent verba ipsius. Sedet Christus in cœlo, et contradicitur ejus testamento. Idem Augustinus, in lib. de quinque hæresibus: Leges, inquit, habent, ut testatoris voluntati in omnibus pareatur. Si quis contra voluntatem testatoris facere voluerit, careat hæreditate. Testamentum profero: verba testatoris recito. Ineptus essem, si ex nostris legum libris nunc ambitiose atque adeo otiose repeterem multa ejus generis de fide et auctoritate et testimonio testamentorum. Illud magis hujus loci est, ut observemus Augustinum cautius, quam Optatum, uti superiori exemplo et comparatione. Optatus enim eo utitur, cum ex novo Testamento profert scripturam Joannis de lotione pedum, ut inde probet non esse iterandum baptismum. Sed Augustinus, qui vidit coactum id esse, mavult uti superiori comparatione, cum ex psalmis et prophetarum scriptis probare vult Ecclesiam Christi esse catholicam. Qua de re cum Donatistis altera lis fuit. Sic et in lib. de Unit. Eccles. contra Petil. Sunt, inquit, libri dominici, quorum au

ctoritati utrique consentimus, credimus, servimus. Ibi quæramus Ecclesiam : ibi discutiamus causam nostram. Cæterum cum disputat adversus Donatistas de unico baptismo, eoque non iterando, non tam scripturam allegat quam traditionem Apostolicam, quasi nuncupativi potius quam scripti Testamenti testimonio tunc uti mallet. Lib. 11 de Baptis. cap. 7, et lib. IV, cap. 6, et lib. v, cap. 23. Ac quidem etiam aliquando allegavit locum Joannis de lotione pedum, lib. m de Baptism. cap. 14. Sed cum Petilianus eum in nostros retorqueret, Augustinus sic respondet, ut non dissimulet sese non valde urgere tale argumentum, lib. 1 contra Petil, cap. 22. Itaque et in lib. de Unit. cap. 19, ab eo loco statim transit ad Ecclesiæ usum et auctoritatem. Sane tamen locus ille Joannis, multis etiam post Augustinum annis tam visus est in Africa pertinere ad unicum baptismum, ut furente Vandalorum tyranno, cum septem illi fratres, quorum non minus nobile martyrium fuit, quam olim fratrum Maccabæorum, ab Arianis urgerentur ad alterum bapfismum, nihil magis opposuerint. Testis est Victor Ulicensis, lib. IV de Persec. Vandal., nempe, nostri olim fuerunt fortiores martyres quam acuti disputatores. Pag. 83 et 84. Illud postremo annotabo quod Optatus in hoc libro respondet adversariis contendentibus baptismum ad schismaticis administratum esse nullum, et propterea esse repetendum, quia et baptizati a Joanne sint iterum baptizati ab apostolis, ut Lucas refert. Optatus respondet exemplum esse dissimile, quia baptismus Joannis alius et diversus fuerit a baptismo Christi : baptismus vero Schismaticorum conferatur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, tamquam baptismus Christi. Non dissimile responsum et distinctio est Hieronymi in dial. contra Lucifer. et Augustini, libro secundo contra Petil. cap. 37, et lib. 1, cap. 56, et lib. v de Baptis. contra Don. cap. 9, 10, elc.

D

IN LIBRUM SEXTUM.

Pag. 90. Nihil multos hodie magis offendit in hoc Jibro, quam quod Optatus tanti faciat altaria. Certe Petrus Martyr, in 1 lib. Regum, cap. 23, valde propterea reprehendit Optatum. Mirum vero cur non potius ipsum, qui antiquior est, Tertullianum, qui in lib. de Poenitent, aras Dei in Ecclesia celebrat.

Porro quod Optatus hic narrat de incredibili Donatistarum fastu, et adversus Catholicos immani odio, memini multis post sæculis in Oriente Græculos esse imitatos in suo schismate. Nam Innocentius III, in cap. 6 de Baptism., lib. I decretal., ex suo Concilio Lateranensi (quod anno 1215 Roma coiit) istam repetit narrationem. Si quando, inquit, Sacerdotes Latini super Græcorum celebrassent altaria, non prius Græci sacrificabant in ipsis, quam ea, tamquam inquinata, lavissent, baptizatos etiam a Latinis Græci rebaptizare ausu temerario præsumébant. Pag. 93 et 94. Alter in hoc loco præcipuus locus de Sanctimonialibus (ut vocabantur) quas et olim in Africa et Ægypto vocatas fuisse Nonnas, ex Arnobio atque Hieronymo didici. Et quidem Ambrosius, lib. 1 de Virgin., ait ex ultimis infra ultraque Mauritaniæ partibus deductas Mediolanum, sacrari gestiisse ab Ambrosio. Habebant et Donatistæ suas virgines Sanctimoniales, et cum Catholicos audirent in suis ostentare quoddam decus Ecclesiæ, valde hoc agebant, ut eas ad se pellicerent, sicuti indicat Augustinus in epist. CLXIX. Hoc ergo illud est, quod Optatus, qui et libro secundo aliquid hac de re dixerat, tam valde hic conqueritur tentatas a Donatistis fuisse tales Vestales et earum non modo raptores, sed et procos tam valde abigit. Paulo antequam Optatus Iræc scriberet, lata fuerat ab Imp. Joviano lex seve rissima, quæ capitalem poenam denuntiabat iis qui non modo rapere, sed et jungendi matrimonii causa sacratissimas virgines attentare ausus esset. L. v C. de sacros. Eccles. Testisque est Sozomenus, lib. vi, cap. 3, Jovianum id edixisse, ut reprimeret in

:

apud Horatium, malis ridentem alienis, id est, fictis el simulatis genis, et similiter apud Homerum. Sed respondi, apud Optatum aves hic dici quasi de gutture alieno cantare, quia earum cantus qui verus est per errorem habeatur pro cantu aliarum avium alioqui fictarum atque mutarum. Addidi, apud Valerium Flaccum, illud: Errantesque genæ, atque alieno gaudia vultu, simile esse versui Horatiano.

IN LIBRUM SEPTIMUM.

cestam petulantiam, quæ tempore Juliani impie et A gulture alieno, illud alieno proprie significare ficto, ut impudenter grassata fuerat. Sed Donatistarum procacitatem et impudicitiam nulla lex coercere potuit. Pag. 93, 94. Porro commode nunc mihi in mentem revoco, Fulgentium Afrum qui annis post Optati mortem plusquam centum in Africana Ecclesia fulsit floruitque, libro secundo ad suum Monimum ex hoc Optati libro sexto, ubi de Virginibus agitur, laudare Optati interpretationem, Paulina de iis sententiæ ad Corinthios, et consilii magis quam præcepti eamque interpretationem conferre cum Augustini et Ambrosii alia expositione. Et quia integra Optati verba recitat Fulgentius, locum inspiciat lector, et cum nostra editione conferat. Nam et id majoris est momenti, quam quod præterea Optatus inculcat de velis, quibus tegebantur et veluti obnubebantur capita sacrarum virginum. Pag. 93, 94 et 95. Mitrellas vocat, quasi parvas mitras dicas. Mitra verbum est Syriacuin Græci dicunt Stádnuz; Latini, vittam, et proprie significat vinculum aut redimiculum. Ut autem erant vittæ virginales, sic et aliæ erant matronales. Nam nuptæ matronæ aliter quam virgines caput velabant et ornabant. Unde Propertius:

Cinxit et acceptas altera vitta comas.

134 Pag. 95. Quod sub finem ait Optatus, de ea, quæ secundo nubit: non in altum tollitur, annotatum est ab aliis, dictum videri ex more Africanæ potius quam Latiæ Gentis. Fuisse enim apud Pœnos, ut et apud Ægyptios et Græcos, in more, ut nubentes sellæ curuli insiderent, curruque sublimes vectæ, a patris domo in domicilium mariti transferrentur. At Romano more nubentes potius manu ducebantur.

Pag. 97 et 98. Quam postremo elegantem similitudinem repetit ab aucupibus Optatus, videtur et Augustinus eum imitatus repetiisse in lib. ad Honor. de util. cred. cap. 1. Ego nunc edo emendationem, ubi pro vivarum volentium, ex meliori exemplari restitui avium volantium. Memini etiam, quod cum nuper me inviseret Fornierius Juriscons. Aurelianensis et de Optato forte incidisset sermo, admonuisse, sibi videri in eo, quod paulo post Optatus ait, cantare

Pag. 99. Suspicatus sum aliquando hunc librum, (qui et in editione Germanica præteritus fuit) non esse Optati, cum Hieronymus non nisi sex libros ab eo scriptos esse scribat, et ipse Optatus, lib. 1, non nisi sex librorum argumentum proponat. Sed cum hic liber vi reperiatur in tribus, quibus usus sum, manuscriptis exemplaribus, et stylus resque conveniat, agnoscam esse Optati: verum dicam esse scriptum post editos sex superiores. Bene autem habet, quod B multæ paginæ, quæ desiderabantur, inventæ sunt in Tiliano exemplari: et postrema pars quæ in eo deerat, in aliis exemplaribus exstiterit tametsi non dubitaverim detrahere et delere, quod ex fine libri In de causa Macarii temere hic repetitum, et inepte additum atque assutum fuerat ad finem hujus libri vit. Sed nolui neque debui præterire quam in exemplaribus duobus appendicem postremam reperi, licet deesset in Tiliano. Illud modo confiteor in emendatione hujus libri postremi minime mihi ipsi me satisfecisse, neque propter varietatem scripturæ potuisse.

[blocks in formation]

GABRIELIS ALBASPINÆI

EPISCOPI AURELIANENSIS

OBSERVATIONES

IN SANCTUM OPTATUM EPISCOPUM MILEVITANUM.

OBSERVATIO PRIMA.

De erroribus et criminibus Donatistarum.

Ex omnibus Africe Scriptoribus qui contra hæreticos pro Ecclesia scripserunt, non est qui tam diu interpretationis luce caruerit, quam Optatus Milevitanus. Et licet lumen aliquod a Francisco Balduino Jurisconsulto acceperit; quia tamen res potius quæ ad historiam pertinerent, in qua apprime versatus erat, quam ea quæ de veteri Ecclesie disciplina in illo auctore occurrunt, explicavit, sine interprete eum adhuc fuisse, merito possumus dicere, quod et antiquitatis investigatores, et controversiarum studiosi diutius ferre non debuerunt; cum in Optato multa utriusque exstent vestigia, quæ in aliis auctoribus non notantur. Sed antequam ad ea illustranda veniamus, pauca de Donatistarum erroribus et flagiliis prælibanda sunt.

Primum ergo Donatistarum crimen, a quo cætera eorum flagitia, quibus Africa tamdiu oppressa fuit,

originem duxerunt, istud est, quod aliare contra altare Carthagine erexerunt, hoc est, quod Majorinum in ecclesia, in qua Cæcilianus sedebat, qui rite inauguratus esset, ordinarunt. Hujusce impietatis multi fabricatores exstiterunt; sed Lucilla foemina Hispana hunc motum prima excitavit, quæ cum inimicum suum Cæcilianum in illa sede ferre non posset, plurimos Episcopos cum Secundo Numidia Primate pecunia corrupit, eisque persuasit, ut deposito Cæciliano Majorinum lectorem domesticum suum Ecclesia Carthaginensi prælicerent: huic mox ambitiosi quidam Botrus et Silesius, qui eumdem Episcopatum ambiebant, operam et studium præstiterunt seniores denique nounulli, qui depositam Ecclesia supellectilem negabant, his se addiderunt, atque plebis partem a Cæciliano subtractam et jam nutantem in idem schisma impulerunt.

:

His initiis et auctoribus Donatistarum dissensiones primum ortæ sunt. Verum cum interea animadverterent Majorini ordinationem stare non posse, quod sine

« ElőzőTovább »