Oldalképek
PDF
ePub

1151

PRÆFATIONES BALDUINI AD PRIMAM EDITIONEM OPTATI.

1132

minatur in codice Constitutionum. Reliquas Africa A esse ex concilio Milevitano. Equidem hæsi ali

provincias, quæ nominantur in Synodo Milevitana, et sparsim in hisce libellis Optati et Victoris nominat similiter Justinianus, Tripolitanam, cujus ducem in Lepti magna sedere vult; Byzacenam, cujus dux in Capsa et Lepti altera sedeat; Numidiam, cujus dux in urbe Constantinensi; Mauritaniam, cujus dux in Cæsariensi; postremoque Sardiniam insulam, quam Africanæ quoque dioceseos esse jubet. Nam et hanc cum Corsica Vandalus Africae tyrannus antea occupaverat, ut Victor, lib. 1, narrat.

123 Cæterum factum est ignorantia geographic Africanæ, ut cum noster Optatus dicitur Milevitanus, quidam non modo dubitarint, cujas esset, sed et finxerint esse insularem. Equidem cum Donatum illum, qui a Casis nigris dicitur, fuisse Numidam ad- B monui, sic et Optatum Donati adversarium, Numidiæ episcopum intelligi, cum Milevitanus dicitur, adjeceram neque quemquam hominem litteratum id negasse putabam. Et ecce audio, quibusdam etiamnum videri (quo nihil stultius fingi potest) potius fuisse Melitensem. Nam Quintinus Heduus, qui superioribus annis docebat jus (ut vocant) canonicum in ea schola, in qua nunc doceo jus civile, doctor profecto canonum minime illitteratus, cum Melitam ininsulam describeret, et (ut in ea educatus cum Rhodiis, ut appellantur, equitibus aliquando fuerat) laudare vellet, scripsit, Concilium, quod Milevitanum dicitur, fuisse Melitense et Milevitum urbem nescio quam dici a Melita. Risi, cum id legi, visumque mihi est tam monstruosum, quam si quis diceret concilium Sardicense fuisse Sardiniense: proptereaque nemini probari id posse putabam. Sed tanto magis miratus sum, cum audivi nostrum Quintinum non modo multis suis auditoribus persuasisse, sed et illi conciliorum consarcinatori Coloniensi, qui similiter præmonet concilium Milevitanum habitum esse in Insula, quæ nune Malta dicitur. Itane vero? ego navigando numquam ad littus Africæ tam prope accessi, quam Doctor Quintinus suorum equitum classem secutus. Et tamen scio non posse eum evincere, quod affirmat, nisi si evincat et probet, vel Numidiam esse in Melita insula, vel Melitam insulam esse in Numidia. Vereor etiam, ne quis nasutus hic objiciat, quod Lucianus salse scripsit, sese

C

imperitia cujusdam partim geographi, partim histo-D
riographi, repente ex Græco factum esse Babylo-
nium, patriamque suam ab Hellesponto avulsam cum
ipsis moenibus et turribus translatam esse in me-
diam Mesopotamiam. Sed quid diceret Optatus, quid
patres Milevitani, si jam audirent sese ex Milevi Nu-
midiæ deportari in insulam Melitam, ut olim dam-
nati, in Sardiniam. Sane, ut Optatus cum concilium
Numidiæ vocat, intelligit quoddam Cirtense: sic Au-
gustinus Milevitanum solet appellare concilium Nu-
midiæ, veluti in epist. XLV et xcu, et xciv et xcv,
atque ut Milevitani Patres profitentur sese ex conci-
lio Numidiæ scribere ad Innocentium Papam, sic In-
nocentius in suo ad eos responso ait sibi scriptum

quando, cum quærerem locum in Numidia, cujus appellatio propius etiam quam Melitæ, accederet ad Milevitanum. Tandem commode incidi in Augustini epist. CLXVIII, qui Milevim oppidum vocat. Sed et cum in Carthaginensi synodo Cypriani, ubi episcopi Numidiæ dicunt suam sententiam de anabaptismo, legerem inter eos numerari et nominari quemdam Pollianum a Mileo, sicuti impressum legitur in libris Cypriani et suspicarer de aliquo mendo, conjiceremque legendum potius esse, Pollianus a Milevi consului alteram scripturam actorum illius concilij, quæ similiter recitantur ab Augustino, lib. vi, de Baptism. reperique apud eum ita scriptum esse, ut scribendum esse divinaram : et cum illo Polliano a Milevi, in eodem concilio paulo ante nominari alios duos ejusdem Numidiæ antistites, Felicem a Bagai, et Crescentem a Cirta. Credo, ne Quintinum quidem dubitare de Cirta Numidia. Si de Bagai aliquis dubitat, legat Donatistarum concilium Bagaitanum apud Augustinum, lib. I contra Crescon. cap. 53 et 56, et Milevitanum a Milevi, ut Bagaitanum a Bagai dici agnoscat. Sed neque Milevim aut Bagaim quisquam magis miretur a nobis referri inter oppida Numidiæ, quam Tuburbim aut Curubim inter oppida Africa, a Plinio, lib. v. cap. 4. Denique notum est quod idem Plinius ait, populorum Africæ oppidorumque nomina vel maxime ineffabilia esse præterquam ipsorum linguis. Id vero magis dixerit, qui Optati et Victoris libellos, quos edimus, legerit. Equidem non dubito facile prohari omnibus, quod in Possidio de vita Augustini observavi Ecclesiam Cittensem pro Cirtensem mendose legi: ut et in nostris pandectis Flor. fit mentio Reip. Cirtensium, cum in aliis libris vitiose scriptum sit, Cyrenensium 1. Ix de jur. et facti ignor. Quis propterea ferat Cirtam ex Numidia transferri in Cyrenaicam? jure profecto ipse Quintinus explicans Zonaram de Canon. Apost. irridet eos, qui ex Carchedone, id est, Carthagine finxerunt aliquando Calchedonem: neque negabit eadem reprehensione dignos esse, qui Byzaeium, quod est in Africa, somniant esse Byzantium in Thracia; et tali mendo libros quoque juris contaminarunt. Nunc judicet, plausum an risum in auditorio juris mereatur, qui Milevim in Melitam transformat. Tot hac de re verba non facerem, nisi si auditoribus Quintinianis error tam ridiculus verbo uno eripi non posset, minus licet coloris habeat, quam si quis dical Milevi tanum concilium dici abs Melitena illa Armeniæ metropoli, quam tantopere prædicat noster Justinianus in Novel. 31. Nam et cujusdam Synodi Melitine nsis meminit Sozomenus, lib. iv, cap. 21, Melitensis alicujus aliquem olim meminisse nusquam legi. Et quid tandem mentis fuisset Afris Patribus, si relicta tota sua Africa, ubi longe aliud habebant, quod agerent, periculosa per medias Sirtes navigatione trajecissent in illam aridam et angustam Insulam, ut ibi ta mquam in carcere inclusi, et toto divisi orbe, deliberarent de rebus ad Ecclesiam Africanam

pertinentibus, et in medio mari transmarinas appel- A dum non addat Gildonianum, et simpliciter vocet lationes (nam eas reprimit synodus Milevitana) inhiberent. Ergo neque nobilissimæ illi synodo, neque Optato nostro hanc injuriam ridicula fictione fieri patior. Ut autem Optato dem successorem: Augustinus in ep. XXXIV ad Paulinum laudat beatissimum (ut vocat) Severum, suum condiscipulum, antisti. tem Ecclesiæ Milevitanæ, bene, inquit, apud eamdem civitatem fratribus cognitum. Idem Augustinus, lib. n contra Petil. cap. 38, meminit damnati cujusdam Honorii Milevitani in Africana Ecclesia. Denique Faustum illum Manichæum, gente Afrum, civitate fuisse Milevitanum ait, hominem, inquit, acuti ingenii, et expolitæ linguæ, sed nequissimum calumniatorem Christianæ religionis.

B

Si ferre non potui Optatum nostrum ex Milevitano fieri Melitensem, aut ex Numidia insularem, multo minus ferre debeo confundi cum aliis Optatis. Mitto illum Optatum Donatistam, quem in synodo Bagaitana, el Optatum catholicum, quem in Cirtensi celebrari audio ab Augustino. Celebrior fuit et famosior Optatus Gildonianus, cujus et sæpius meminit Augustinus. Sed quis non indigne ferat, quosdam hodie Gildonianum a Milevitano non discernere, cum inter eos tantum interfuerit, quantum inter Donatistarum ducem sceleratissimum, et Catholicæ Ecclesiæ sanctissimum antistitem. Si quis roget, cur ille alter dicatur Gildonianus, respondebo quod Augustinus, lib. II contra Pelil. cap. 92, scribit, Optatum illum de satellitio Gildonis accusatum, 124 pœnas dedisse terribili mortis genere exstinctum sicuti et legos C nostræ non modo Gildonem illum tyrannum, qui in Africa adversus Imp. Honorium arma sumpsit, sed et ejus satellites persequi se profitentur, l. XIX, C. Th. de pœn.; 1. xix, c. Th. de bon. proscript.: sic et in l. v, c. Th. de metat., dicuntur confiscata prædia Gildonis hostis publici, et satellitum ejus estque lex honoriana ad Pompeianum proconsulem Africæ data Mediolani.

Optatum, tamen tam nefarium nebulonem fuisse testatur, ut ipsos etiam Donatistas ejus puderet. Quam valde autem talem Optatum, ut debet, detestatur, tam eliam vehementer Optatum nostrum Milevitanum laudat: quem quidem, lib. 1 contra Parmen., ait, et venerabilis memoriæ esse et catholicæ communionis. Idem, in lib. post collat., vocat Catholicum episcopum, et in libro de Unit. cap. 16, videtur eum cum ipso Ambrosio comparare; sicuti et deinde Fulgentius, lib. 11 ad Monimum, Optatum hunc nostrum, quem sanetum vocat, judicat tam fidelem Pauli interpretem fuisse, quam aut Ambrosium aut Augustinum. Et tamen nolim tali comparatione lectorem impediri, quin discernat, quantum intersit; sicuti et ubi quod attinet ad litterarum eruditionem, Augustinus, lib. 11 de Doct. Christ. cap. 40, videtur eum conferre cum Cypriano, Lactantio, Victorino. Porro ut ubi desinit Optatus, cœpi ex Augustino repetere quod sequitur in historia Africanæ Ecclesiæ sic ubi Augustinus desinit, visum est subjungere quod Victor Uticensis (1) deinde narrat. Sed de Utica, ut de Milevi, nihil est necesse ut nunc addam quidquam. Omitto etiam quod in pandectis nostris lego, Uticam non minus quam Carthaginem juris Italici fuisse, 1. ult. de Censib. Sed ut Milevitano sive Numidæ gratior sit vicinus hic collega Uticensis, dicam ipsam Cirtensem coloniam in Numidiam ex Uticensi conventu deductam videri, cum quidem illam Sittianorum vocatam fuisse Plinius testetur. P. autem Sittium equitem Romanum de conventu Uticensi fuisse Hirtius scribat.

Reliqua de Optato et Victore ex nostris deinde annotationibus petantur. Quam autem priori Optati editioni ante sex annos præfixeram prolixam præfationem, non de Optato modo, sed et de multis aliis capitibus rerum Ecclesiasticarum, de quibus ut tunc agerem, cogebat me conditio ejus contentionis, ad quam vel invitus pertractus eram, et acerrimi 'adversarii cum quo mihi res erat, refellendi quædam necessitas: eam, inquam, vehementiorem præfationem in hac editione nolui inculcari: quam satis superque est editam suo tempore semel fuisse. Lutetia Parisiorum, Idib. Martii 1569.

Qualem autem ipse Claudianus elegantissimis versibus describit fuisse Gildonem illum in Africa tyrannum et latronem, talem et Augustinus Optatum quemdam Donatistam, ejus satellitem, quem propterea plerumque Gildonianum vocat. Verum etsi inter(1) Errat hic Bald. Victor enim ille non fuit Uticensis, sed Vitensis.

ANNOTATIONES

IN SEPTEM LIBROS OPTATI MILEVITANI
Ex Fr. Balduini JC. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

IN LIBRUM PRIMUM.

Pag. 1. Ut Donatum Carthaginensem antistitem Donalistarum multa scripsisse ad suam hæresim pertinentia testatur Hieronymus in Catal. et eodem tempore Vitellium Afrum ejus factionis acerrimum defensorem fuisse scribit Gennadius: sic et Parme

D nianus, qui illi Donato successit, suam sectam multis libellis armavit. Interea tamen nescio quomodo Catholici in Africa prope muti erant certe libellos suos non opponebant. Sed tandem in Numidia Optatus episcopus Milevitanus cœpit respondere. Ac quidem existimavi aliquando hosce Optati contra Parmenianum libros scriptos fuisse, contra eam Par

Ainquit, episcopi conventi a nobis numquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus colloqui. Itaque ut tale supercilium dejiciat, in epist. LXVI objicit non modo Paulum cum Epicureis contulisse, sed et Christum cum ipso diabolo de lege collocutum esse. Factum est tandem aliquot annis post Optati mortem ut edicto mandatoque Honorii Imp. Donatistæ etiam inviti pertracti sint ad Carthaginensem cum Catholicis collationem, hujus historiam alibi exposui.

B

meniani ad Tyronium epistolam, adversus quam et
Augustinus deinde libros tres scripsit. Sed ubi pro-
pius singula contuli, facile animadverti aliud quod-
dam Parmenianici scripti genus fuisse, quod refellit
Optatus, et tractatum appellat. Fuit tamen semper
eadem disputatio. Nam et Donatistis hoc proprium
fuit, ut eamdem sæpius cantilenam canerent, sicuti
et Augustinus scribit eos eadem per eadem sæpe
dixisse, repetiisse, inculcasse. Porro cum Veterum,
præsertim Afrorum, libri latine scripti, multis libra-
riorum mendis contaminati sint, vix ullum puto um-
quam fuisse magis depravatum, quam hunc Optati
libellum. Nam et ipsi Donatistæ statim atque editus
fuit, eum corruperunt, et, ut erant impudentes, dis-
cerptum inquinarunt : et barbara librariorum poste-
ritas multis maculis prope oppressit. Itaque et mul-
tis saeculis tamquam in sepulcro delituit, et cum in
lucem eum protulit Cochlei editio Germanica, plura
menda fuerunt quam versus. Ego in priori editione
Parisiensi operam dedi adjutus collatione exemplaris
manuscripti, quod mihi communicaverat Espensæus
Theologus, ut sexcentos saltem locos emendarem.
Nunc non multo pauciores emendabit altera hæc
editio, duobus manuscriptis sive chirographis exem-
plaribus subnixa: quorum alterum Jo. Tilio Episcopo
Meldensi, alterum Macereo Theologo Parisiensi de-
bemus. Multum tamen abest, ut dicam Optatum
nunc tandem in integrum plane esse restitutum.
Imo feci, ut lacunarum nota indicarent, aliquot lo-
cos superesse etiamnum mutilos. Illud porro semel
prædicendum est, usum esse Optatum scripturæ sa-
cræ translatione non omnino castigata: saltem longe
alia, quam fuerit illa, qua vel Tertullianus, vel Cy-
prianus, vel Arnobius, vel Augustinus in eadem
Africa usi sint. Sed profiteor me ejus correctionem
minime suscepisse, qui si possim plerosque Optati
locos a librario jam olim corruptos emendare, officio
meo functum nunc esse me putabo. Neque tamen
nunc ambitiose annotabo et indicabo quid in eo genere
præstiterim. Nam et putida est talium deπtokoynuάtwy C
ostentatio neque juvat (ut dicitur) in mustaceo lau-
reolam quærere. Ecce, paulo post principium libri
primi, ubi primum legebatur in Germanica editione
cum nequitiose, et deinde in Parisiensi, cum venenose,
nunc ex meliori exemplari emendavi et restitui, ne
ventose et post medium ejus libri ubi antea legeba-
tur in talibus pasti fuerant cibis, nunc ex eodem
exemplari emendavi, vitalibus pasti fuerant cibis ; el
paulo post ubi legebatur, vos ipsos cum iis unam sen-
ientiam ferre, restitui, una sententia ferire: et paulo
ante finem libri primi, ubi antea legebatur revelata,
ex eodem exemplari restitui renovata. Sexcentæ sunt
hujus generis, et quidem in sequentibus libris plures
emendationes, in quibus magis integrum erat ma-
nuscriptum exemplar, quo usus sum.

125 Pag. 3. Quod ad rem ipsam attinet, de qua mailem aliquid annotare, principio Optatus ostendit cur adversarios suos Donatistas appellet Fratres: tametsi bi a catholicis sic appellari nollent, atque etiamnumin Carthaginensi collatione recusabant, ut testatur Augustinus, lib. III contra Gaudentium. Idem, lib. iu contra Parmen., cap. 2, confirmat quod Optatus hoc loco dicit. Ego addo, Davidem, 1 Sam. xxx, etiam fratres vocasse filios Belial, hominesque improbos, qui tamen erant Judæi. Quem autem locum Isaia Propheta Optatus hic allegat, Augustinus idem agens eundem locum pluribus verbis urget, et simul, sicuti solet, totum hunc locum Optati amplificat in psalm. xxx. Cur autem Christiani sese invicem fraires appellarent, Tertullianus in apolog. indicat. Sed et ipsa Ecclesia olim dicebatur fraternitas, ut ex Tertulliano, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo didicimus.

Pag. 4. Secundo loco Optatus significat Donatistas refugisse omnem cum Catholicis collationem. Eadem fuit illorum superbia xai avladeta, multis post annis Augustinus, in epist. CLXVI ad Donatistas: Vestri,

D

Pag. 6. Ait Optatus contra leges fuisse, quod Donatista iterabant baptismum. Videtur significare legem sui quoque Valentiniani Imp. latam eo tempopore, quo hic liber scribebatur. Adderem et alteram ipsius Valentis et Gratiani, quæ septem post superiorem annis edita est et quidem utraque scripta est ad Africanos magistratus, sicuti utraque exstat lib. xvi C. Theod. tit. vi, lu unam autem conflata est a Triboniano, cum est conjecta in Justiniani codicem. Sed vereor ne illa posterior lata sit post hosce libros ab Optato scriptos. Ea tamen significat Constantinum cadem de re olim legem tuli-se, quam Optatus legere multo magis potuerit. Sane Augustinus in suis de Baptismo libris, non leges imperatorum (quia Donatista iis se, aut christianos in causa religionis non teneri clamitabant), sed Canonem Nicæni concilii objicit. Nam etsi Nicænum non nominet, tamen de eo loqui se satis indicat, ut et alibi dixi in historia Carthagin. collat. Sed multa quæ in eo commentario dixi, cogor rursus delibare. Illud singulare est et nondum annotatum quod August. epist. CLXVI cujusdam legis (Constantini esse existimo) verba, que alibi non legi, recitat, digna quæ hic reci

tentur.

Attendite, inquit Augustinus ad Donatistas, quam manifestissima veritate per cor regis, quod in manu Dei est, ipse Deus dixerit, in ista ipsa lege, quam contra vos prolatam dicitis. Est autem, si intelligatis, prolata pro vobis. Allendite quid habeant verba Principis: nam si in eis qui primo initiati sunt, idcirco religio baptismatis judicatur infirma, quod ii, a quibus accipitur, peccatores putentur: toties renovari necesse erit tradilum sacramentum, quoties indignus fuerit inventus collati baptismatis administrator; et fides nostra, non ex nostræ voluntatis arbitrio, neque ex divini muneris gratia, sed ex meritis sacerdotum, et clericorum qualitate pendebit. Faciant mille Concilia Episcopi vestri : huic uni sententiæ respondeant, etc. Hæc Augustinus. Illud porro semel annotandum est, Optatum paulo post in disputatione de unico baptismo magis tueri schismaticorum quam hæreticorum baptismum, et tali distinctione adhibita videri mediam quamdam sententiam novam et insolentem sequi inter eam, quam Cyprianus olim secutus est, et eam quam Augustinus deinde asseruit. Postea tamen Optatus veluti oblitus suæ illius novæ distinctionis, generaliter disputat de unico baptismo, ut Augustinus. Mirum vero quod Optatus non meminerit Nicæni decreti ea in re, neque adhibeat saltem eam distinctionem, quam Nicænos Patres adhibuisse, ex Augustino colligere alibi licet. Sed harum anuotationum angustia non capiunt longiorem ejus rei explicationem. Redeo ad id quod Optatus ait.

Pag. 12. Nam ferme ante annos Lx, et quod excurrit: Primum annotabo hac locutione et quod excurrit, Optatum ter usum esse. Sed et Augustinus, qui Optatum diligenter legerat, eadem usus est, cum illud ipsum tempus de quo hic agitur, indicaret, libro septimo de Baptism, cap. 7. Nostri quoque Jurisconsulti ea utuntur, ut Paulus, decem, inquit, et quod excurrit, etc., lege 26. § ultim. depos. Vulgo dicere solent plus minus. Hieronymus, eo amplius, ut contra Luciferum, loquens de Nicaenis Patribus, trecenti, inquit, et eo amplius Episcopi. Idem in epitaph. Nepotia. Viginti, inquit, et eo amplius, anni sunt. Quod autem altinet ad tempus de quo hic agit Optatus, ipse similiter Augustinus, lib. vII de Baptism.: Post Cypriani, inquit,

edictis contra Christianos postremo edendis, non legi præterquam quod mihi nunc venit in mentem, subtilem illam L. si certis annis C. de Pact, datam esse Diocletiano VIII et Maximiano VII Coss. Illud postremo juvat annotare, Donatistas, qui jactahant lantopere, sese odisse traditores librorum saerosanciorum, tamen cum Basilicas Catholicorum incenderent, in eas ip-as flammas aliquando conjecisse ipsos quoque dominicos codices. Testis est Augustinus in epistola quinquagesima.

Porro, quod attinet ad totam historiam, quam Op. tatus hic delibat, ut Augustinus, lib. I contra Parmen. cap. 3, eam commendat, et quod quæritur de origine schismatis Donati, ab Optato repetendum esse monet, sic cum passim etiam ipse illustret, quod scribit Optatus, ab Augustino repetenda est explicatio. Nam et quod imprimis hoc loco Optatus narrat de primis traditoribus et homicida Purpurio, narrat etiam Augustinus, lib. in contr. Crescon. cap. 27, et in lib. contra Fulgent. Donat. Quod dicit Menalum thurificasse, verbum est iis temporibus usitatum, quo dicebatur aliquis thus incendisse idolis et sacrificasse. Unde et sacrificatos vocabant, ut est apud Cypria

mortem quadraginta, et quod excurrit, annis peractis A rescripsisse vel respondisse quo anno totus erat in truditio codicum facta est: unde cœperunt appellari traditores. Sane Hieronymus in Catal. scribit Cyprianum passum et mortuum esse sub Valeriano et Gallieno impp. persecutione octava. In Eusebii autem Chronico annus illius passionis simplicius et apertius indicatur, diciturque fuisse Christi ducentesimus et sexagesimus: unde videretur Augustinus significare traditionem codicum factam esse circa annum Christi trecentesimum. Sic et Augustinus in brevic. id significat, cum narrat, id, de quo hic quæritur, factum esse Diocletiano 1x et Maximiano vi coss., lib. In contra Crescon. cap. 7, habet, Dioclet. Vit et Maximiano vu coss. Sed non multum interest Eusebius, lib. viu Histor. Eccles. ejus persecutionis principium rejicit in decimum nonum annum Imperii Diocletiani, qui fuit octavus consulatus Diocletiani. Sequens autem annus, cum Diocletianus IX consul esset, fuit postremus annus imperii ipsius. Eo enim anno xi Cal. Maii (quo die olim Diocletianus primum factus fuerat imperator) ultro abdicavit, cum esset Nicomedia. Fuit autem annus Christi trecentesimus quartus. Cum Optatus numeret annum sexagesimum ab eo tempore, jam satis intelligi potest, quo anno Optatus hæc scripserit. Sed cum addat, et quod excurrit, et Damasi sui socii postea meminerit, facile patior ut trecentesimo septuagesimo anno dicantur hi libri scripti ab Optato: quo anno cœpit Damasus præesse Ecclesie Romana, paulo postquam Valentinianus et Valens imperare cœperunt: quibus imperantibus hos ab Optato libros scriptos esse testis est etiam Hieronym. in Catal. Itaque necesse esse ut dicamus suspicor, libro sequenti in Catalogo Romanorum episcoporum expungendum esse nomen Siricii. Ilic enim Damaso primum successit anno Christi trecentesimo octogesimo sexto.

B

num.

Pag. 13 et 14. Quod sequitur apud Optatum de concilio Cirtensi, et actis scriptisve cujusdam Nundinarii, quæ Optatus ad finem horum librorum se adjecisse ait dolerem intercidisse, nisi si repeti illa posse scirem ex Augustini libro tertio contra Cresconium, et epist. CLXII et CLXV, et lib. de Unit. cap. 20, 126 et brevic. collat. ad finem. Obiter etiam admoneo, quod hic Optatus ait dictum esse a Secundo Tigitano: sedele omnes, videri fuisse quamdam veluti formulam et tacitam significationem signumque absolutionis: ut sicuti reorum esse dicitur, stare: sic sessio quae judicum esse solet, intelligatur etiam esse absolutorum, qui rei esse desierunt.

Pag. 16. Quod narrat Optatus de Lucilla fœmina non minus factiosa quam pecuniosa, exponitur quoque ab Augustino in epist. CLXn, et lib. m contra Crescon. cap. 28, Hi-panamque fuisse adjicit in lib. de Unit. cap. ш, et lib. u contra Petil. cap. ultim. Denique valde famosam fuisse oportet, cum et Hieronymus ad Ctesiph. narrans multas mulieres fuisse hæreseon veluti nutrices, Donatus, inquit, per Africam Lucilla opibus adjutus est. Omitto, quod aliam plane similem fuisse auctorem cujusdam inter DonaListas schismatis testatur Augustinus in epist. CLXII.

Ibid. Illud rarius et obscurius est, quod Optatus hic significat Lucillam illam in Ecclesia reprehensam fuisse, quod ante sacram communionem os cu. jusdam mortui osculata esset. Quid hoc sibi vellet, vix divinare possum: sed venit in mentem quod Balsamo interpres concilii Carthagin. cap. 61, scribit, Donatum auctorem ducemque Donatistarum docuisse, aliquem divinorum mysteriorum participem esse non posse, nisi os in manu tenens, id prius salutet. D

Nunc paulo diligentius videamus, quid sit, quod Optatus hic ait de tempestate persecutionis sui temporis. Eam rursus describit libro tertio : ubi ait fuisse sub Diocletiano et Maximiano, ante annos LX et quod C excurrit, datos esse impios judices, qui bellum christiano nomini inferrent, et Christianos sacrificare cogerent, Christumque negare, templa Dei vivi subvertere, leges divinas incendere. Nunc illud urget, quod instrumenta, ut ait, divinæ legis quidam epicopi, impie tradiderint. Eusebius libro octavo latius describit persecutionis illius tempestatem. De Africa tantum ait, innumerabilem tunc in ea fuisse martyrum multitudinem. Sed et thermas Maximianiin urbe Carthaginensi illo tempore exstructas fuisse ait, ut Diocletiani Romæ. His autem attollendis subserviisse multa millia Christianorum, veluti ad metalla damnatorum, accepimus. Illud novum et insolens fuit in edicto Diocletiani adversus Christianos, quod sacrosanctis eorum libis bellum indictum sit, ut abolerentur undique conquisiti. Arnobius qui eo tempore vivebat in Africa, lib. Iv contra gentes: Nostra, inquit, scripta cur ignibus meruerunt dari? Sed impii Legulei tunc objiciebant, quod Ulpianus ait libros improbata lectionis abolendos esse, lib. Iv famil. exerc., libros autem Christianorum esse scilicet improbata lectionis. Sane ipsa Machabæorum historia testis est tyrannum illum Antiochum Epiphanem, qui Judæos exterminare conatus est, Mosaicis quoque libris bellum indixisse. Tale exemplum Diocletianus in suo edicto secutus esse videtur: ut et exemplum Diocletiani secutus videtur tyrannus ille Vandalus et Arianus, qui in Africa aliquot annis post mortem Augustini, jussit flammis etiam aboleri libros Catholicorum, ut narrat Victor Uticensis. Edictum Diocletiant non recitat Eusebius, sed narrat quemdam ex aulicis proceribus, qui Christianus erat, cum Nicomediae ubi Diocletianus agebat, videret impium edictum palam propositum et proscripium, ausum esse palam id discerpere, nec recusasse quas propter tale factum poenas impendere sciebat. De jure civili, cum tam inulta antea rescripta Diocletianus edidisset, aliquid

Pag. 17 et 18. Quod Optatus narrat de Felice diacono qui propter famosam de tyranno imp. scriptam epistolam accusatus sit, posset revocari ad leges de famosis libellis. Sed quia alio in loco fusius eas exposui, nunc non repetam. Tyrannum autem imp. hic intelligi Maxentium non dubito, quem tamen paulo post Optatus significat aliquando fuisse prope indulgentem. Constantinum, qui eum pessumdedit, severum vindicem famosorum libellorum, ipsius leges testantur. Et quidem statim post sublatum Maxentium, cum ab Africa recepisset libellum accusatorium contra Cæcilianum (quæ famosa potius quædam calumnia erat) libellos famosos qui subscripti non essent, rejiciendos esse edixit, et in Africam ea de re leges misit ad Verinum et Ælianum: quos paulo post audiemus laudari in causa Donatistarum. Exque etiam leges dicuntur nominatim in urbe Carthaginensi proposite. L. 1 et 11 G. Th. de Fam. lib.

Possem et hoc loco leges de receptatoribus alle- A rii vetus panegyricus ait, Maxentium exhausisse Afrigare, ubi Optatus narrat, quid Mensurio tamquam receptatori tyrannus denuntiarit. Sed illud modo adjiciam, quod Hieronymus in chronico suo annotat, presbyterum Sirmii iniquissime occisum fuisse, quod Octavianum proconsulem apud se latitantem prodere noluisset, anno Christi trecentesimo septuagesimo sexto, hoc est, tempore nostri Optati.

Pag. 17 et 18. Prætereo multa quae in hoc Optati libro occurrunt vestigia antiquitatis Ecclesiasticæ : veluti quod in eo scriptum deinde est, Ecclesiarum in Africa, tempore Maxemii, fuisse quamplurima (ut vocat) ornamenta ex auro et argento: sicuti et lib. I laudat imp. Constantem, qui cum in Africam mitteret eleemosynas pauperibus, simul miserit domibus Dei (ut loquitur) ornamenta. Intelligit autem vasa et vestimenta et ejusmodi donaria, quæ ad ministerium Dei consecrabantur, ut ait noster Justinianus, sacræ, de Rer. divis. et L. sancimus. C. de sacros. Eccles. Sic et Theodoretus, lib. m, c. 12, narrat Imp. Constantium Ecclesiæ Antiochenæ donasse plurima hujus generis, tam pretiosa, ut paulo post impius et sacrilegus quæstor Juliani, cum illa raperet, quæ in fiscum redigeret, irridens et insultans exclamarit en quibus vasis ministratur filio Mariæ. Sed mirum magis est, quod Optatus significat talia etiam fuisse in Africanis ecclesiis, quo tempore alioqui Ecclesia sub impiis tyrannis afflicta jacebat. Sic et Augustinus, lib. in contra Crescon, cap. 29, indicat, tempore Diocletiani, et persecutionis ab eo excitatæ, Cirtensem Ecclesiam Donatistarum habuisse calices duos aureos, et sex argenteos, et lucernam argenteam. Illud nunc addo : cum Imp. Leo lege lata prohibuisset ne quis privatus ex auro et argento conficeret regia ornamenta, L. 1, C. nulli lic. in Fren., postea alter imp. Leo, Nov. LXXX1, sic illam legem interpretatus est, ut privatis interdictum non esse confectione aureorum vasorum sacrorum, omnes intelligerent. Ne quis autem existimet, ambitiosæ modo superstitionis fuisse, quod talia fuerint in Ecclesiæ thesauris, sciat ubi necessitas et pia causa pauperum alendorum postulabat, facile distract fuisse. Id Ambros. prolixe ostendit lib. 11 Offic. cap. 28, et quod in Ecclesiastica historia narratur de Cyrillo Hierosolymitano et Acacio episcopo. Imo lex ipsius Justiniani, d. L. sancimus. Non tam ut grammaticis, quam ut juris studiosis gratificer, obiter hic etiam annotabo, ab Optato vocari commemoratorium, quem paulo post brevem vocat. Verbum juris est, significatque libellum, syngrapham, aut chirographum, eoque etiam usus est Constantinus in epistola ad Cæcilianum, apud Euseb. lib. IV de Vita Constant. Sic et in quadam (quæ Optati tempore edita est) constitutione imp. Valentis legimus inter chartulas cujusdam confiscati brevem quemdam inventum esse. L. ult. C. de Jure fisci, adde L.1, C. de Apoch. publ., et L. 13 C. Th., de Indulg. debitor.

B

C

Ibid. Redeo ad historiam, neque negligo quod hic D ait Optatus, indulgentiam millente Maxentio, Christianis libertas est restitula. Sic Eusebius lib. vII, cap. 14, scribit Maxentium, initio sui in Italia et Africa imperii, sive tyrannidis, simulasse religiosum nescio quem favorem erga Christianos, et eorum persecutionem inhiberi edicto jussisse. Sed miror Eusebium ipsum non satis observasse, aliquot post annis accidisse, quod dicitur de imp. Galerio, qui Constantino collega lubenter subscribente, in Oriente tandem edixerit quippiam ejus generis. Mendosa est inscriptio ubi pro Constantinus scribitur Constantius : sed recta est apud Rufinum subscriptio ejus edicti, in qua dicitur imp. Galerio vin Cons. publicatum illud fuisse. Utut autem Optatus significet Maxentium paulo ante Christianis in Africa aliquid indulsisse videri, tyrannum tamen et impium et crudelem fuisse constat, et quidem Africam ab eo graviter fuisse vexatam. Itaque hic mihi venit in mentem, quod Naza

cam, quam delere statuerat, et propterea ejus debellati cæsique caput abs Constantino missum in Africam fuisse: ad eam (ut inquit) permulcendam, ut quam maxime vivus afflixerat, laceratus expleret. Et vero quam Optatus ait ab eo missam esse indulgentiam ad libertatem Christianis restituendam, fuisse inanem cujusdam clementiæ simulationem sine re, inde conjicio, quod ipsi Donatista, cum negarent Cæcilianum fuisse ordinatum, causabantur non potuisse, quia tempore persecutionis non fuisset liberum Episcopis convenire, ut refert Augustinus in Brevic.

Ibid. Nihil porro est quod hæreamus in iis quæ deinde Optatus narrat de Botro et Celesio : si obiter admonuerò eam narrationem valde illustrari ab Augustino, lib. I contra Epist. Parmen. cap. 3. Sed quod tandem Optatus ait, altare contra altare in Africa tunc erectum fuisse, dignum est quod magis exponamus. Augustinus, lib. 1 contra Cresc. cap. 2, ait majorem Donatum a Casis nigris, altare contra altare in urbe Carthaginensi primum erexisse: deinde alterum Donatum, nempe Carthaginensem, hanc hæresim maxime roborasse.

Idem, in epist. CLXXI, indicans quid illud fuerit, ait, Donatistas episcopum contra episcopum ordinavisse, et altare contra altare erexisse. Et in epist. CLXII, scribit eos schismatis propterea reos, horrendo scelere levati (ut loquitur) altaris maculatos esse. Sed observandum est, Cyprianum multo ante in Africa scripsisse, Novatianos erexisse altare contra altare, cum sui schismatis et ab Ecclesia defectionis veluti signum (ut ita dicam) sustulerunt. Cujus quidem schismatis crimen etiam ille exaggerat, ut hoc loco Optatus in Donatistis, et Augustinus eum secutus in epist. CLXI. Imo vero ipsi quoque Donatistæ, quod iis Optatus propterea objecerat de exemplo et historia Datan, Cora et Abyron, vicissim oljecerunt in suo concilio Bagaiensi ipsis Maximianistis, qui ab ipsis aliquo modo defecerant et secesserant, quamvis ad Ecclesiam Catholicam_nou rediissent, ut narrat Augustinus, lib. in contra Crescon., cap. 53.

Pag. 18. Non est prætereundum quod sequitur apud Optatum iterum a Cæciliano mandatum est, ut si Felix in se nihil contulisset, ipsi adhuc tamquam diaconum ordinarent Cæcilianum. Hic locus ille esse videtur, quem Donatistæ, obtusi profecto et aridi calumniatores, qui in Optati libris subtiliter scilicet venabantur quippiam, quod Catholicis objicerent, in collatione Carthaginensi ridicula non minus quam calumniosa cavillatione, objicere. Dixerunt (inquit Augustinus in brevic.) scripsisse Optatum, quod Cœcilianus dixerit: si traditores sunt, qui me ordinarunt, ipsi veniant et ordinent me. Quod quidem si dictum, ideo dici oportuit ad illos irridendos, quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat, ordinatores suos non fuisse traditores. Non enim ait : quia traditores sunt; sed, si traditores sunt: ut innocentia eorum probanda restaret, ubi probari recte poterat.

Pag. 22. Non minus putidum fuit, quod Optatus deinde narrat, nimium profecto aulicos et Palatinos, Donatistas nostris in Africa minime omnium aulicis invidiose objecisse quid Christianis cum regibus? quid episcopis cum palatio? Sic rursus, lib. m, ait Donatum aliquando exclamasse : quid est Imperatori cum Ecclesia? Sed et Augustinus, tractat. 6 in Joan., ait quemdam Donatistam dicere solitum : quid mihi et imperatori? Ipse et ipse Petilianus clamitabat : Quid nobis cum regibus sæculi, quos numquam Christianitas nisi invidos sensit? Id refert, refellitque Augustinus, lib. I contra Petilianum, cap. 92, sicuti et in lib. ad Donat. post collat, narrat, Primiani Donatistæ, qui Catholicis odiose insultabat, fuisse banc exprobrationem illi portant multorum Imperatorum sacras, nos sola portamus Evangelia; sacras cum dicit, sacras litteras intelligit : sacras autem, ut et

« ElőzőTovább »