Oldalképek
PDF
ePub

non

cente accipere noluisti? si peccatorem, quare non A illa b videtur factum, quod apud Carthaginem permisisti dare, propter quem feci pauperem ? Sub hac interrogatione qualis futurus est? quid de levitate et furore laboravit tantis pauperibus impedire ? Carthaginis principatum se tenuisse crediderat : et cum super imperatorem non sit nisi solus Deus, qui fecit imperatorem, dum se Donatus super imperatorem extollit, jam quasi hominum excesserat metas, ut prope, se Deum, non hominem æstimaret, reverendo eum, qui post Deum ab hominibus timebatur. Denique per Ezechielem increpat Spiritus sanctus principem Tyri, id est, principem Carthaginis, cum per prophetam his loquitur verbis: Fili hominis, dic adversus principem Tyri, hæc dicit Dominus Deus, quia exaltatum est cor tuum, et dixisti : Ego sum Deus (Ezech. XXVIII, 2). Tyrum Carthaginem esse, B primo Esaias probat, in quo legitur visio super Tyrum: et sequitur, ululate (46) naves Carthaginis (Es. XXIII, 1). Deinde Tyrum Carthaginem esse a, etiam mundanæ litteræ protestantur : et si sit alia civitas, quæ hoc nomine nuncupetur, nihil in LECTIONES

a Ita in ms. S. G. In ms. S. T. Carthaginem ipsam esse. b Illa in mss. S. T. et P. S. alia.

c Hunc locum qui jacebat in mendo correximus, addendo vocem Principi, quæ necessaria visa est, licet in mss. non exstet. In ms. S.T. nisi episcopo compararem. In ms. S. G. nisi episcopo comparare. In postrema editione, nisi episcopo

57 constat admissum. Loquere (inquit Deus) adversus Principem Tyri (Ezech. xxvIII, 2): non adversus secularem aliquem regem dicit esse loquendum, nec ad multos; sed ad unum, hoc est, ad Donatum episcopum. Neque enim fas erat prophetam Ezechielem, quem proxime nominavi, (47) nisi principi episcoporum comparare, qui sibi (ut diximus) principatum Carthaginis vindicabat, qui exaltavit cor suum, et hominibus d sibi superior videbatur: et (48) sub se omnes etiam socios suos habere voluisset; (49) de quorum oblationibus (50) numquam est dignatus accipere. (51) In qua re media est fides (52), et Deus Christus ejus, et querela multorum, quibus in ipsa societate hanc injuriam faciebat; ut (53) solus secreto nescio quid ageret (54), et postea cæteris perfunctorie misceretur. Modo exaltatum est cor ejus, ut sibi jam non homo, sed Deus fuisse videretur. Denique et in ore populi raro est appellatus epiScopus (55), sed Donatus Carthaginis dicebatur. Et merito princeps Tyri, id est, Carthaginis, appellari VARIANTES.

eum comparare. Nihil horum est ad mentem auctoris quam assecuti sumus, ut docent sequentia.

d In ms. S. T. ab hominibus sibi superior videbatur. In ms. S. G. ab omnibus hominibus sibi superior videbatur. In P. S. ab hominibus superior videbatur; sententia longe plauior, si vocem ab deleas.

ms.

VARIORUM NOTÆ.

(46) Naves Carthaginis. Ita Sept. 'Oloλúžute thoła Kapyndóvos: in Hebræo naves Tharsis, quod Vulgatus naves maris: hac enim voce Tharsis, ut observat Hieronymus, generatim mare designatur aut regiones transmarinæ. Sed cum Optatus haberet versionem ex traslatione Græca Tv Septuaginta adornatam, legit, ululate naves Carthaginis. Eumdem locum Ezechielis de Principe Tyri in Donatum intorquet S. Augustinus lib. de unit. Eccl. c. 16, n. 42. DU PIN. (47) Nisi episcopo eum comparare, etc. Corrigo, nisi principi episcopum (vel cum) comparare, etc. M. CASAUB. Et ita restitulum.

(48) Et sub se omnes socios habere. Omnes episcopos sibi subditos. ALBASP.

(49) De quorum oblationibus. Oblationes eulogiarum celebrabant in domibus pietatis, ut communionem aliquam facerent: de hac igitur communione et oblatione nolebat cum aliis episcopis participare Donatus, sed nescio quid secreto faciebat. ALBASP.

Ibid. De quorum oblationibus, etc. Totum hunc Nocum et obscurum nonnihil, et palam corruptum, sic lego ac distinguo, de quorum oblationibus numquam est dignatus accipere, in qua re media est fides et Deus Christus: hinc (vel inde) et querelæ multo, etc. In qua re pertinet ad superiora, quod hic cum frequentibus pessime connexum est, ita loquitur et lib. v: Jam de baptismate hoc loco dicendum est, in qua re, etc. Ita et lib. 1: Sic igitur pax Christianis omnibus data est quam rem Dei esse constat, etc. Etiam lib. v1: Manus vestras quibus ante nos eosdem calices tractabatis. Eam rem tamen passim vendi jussistis, etc. Oblationes autem intelligo eulogias, sive panes fermentatos (quos et oblationes nuncuparunt), unitatis gratia, ut Paulinus ad Alypium, inter epist. August.,vel ut idem Pauli ab nus ad Augustinum ipsum, unanimitatis indicio, amicis invicem mitti solitos, de quo quidem more, que in suis annalibus anno 313, doctissimus cardinalis fuse, ac multis capitibus inseruit, non tam ingrati aut illiberales sumus, ut compilare sustinea. mus. Consulat eum lector, cui hoc adhuc povum; ut PATROL. XI.

[ocr errors]

D

de illo fermento accipiam, non modo res ipsa suadet, sed et modus loquendi observatus, ac quasi solemnis. Ut hic, dignatus accipere. Ita Paul. ad Sever. epist. 1, dignare accipere, et apud August. idem dignatio sumendi, et Augustinus ipse, dignatio accipientis quibus tamquam propriis ac usitatis verbis munus suum prosequuntur. Quod addit Optatus, hac in re media esse fidem ac Deum Christum, ad exaggerandum Donati superbum fastidium pertinet, qui oblationem in nomine Christi consecratam et in nomine Dei accipi solitam, quo nomine etiam Paulinus ad Severum, commendat: in qua præterea Trinitatis soliditas continebatur, ut loquitur idem Paulinus; dum superbe respuebat eadem opera, et Christo et fidei renuntiare videbatur. Quod autem pro, ejus, rescribo, hinc, vel, inde: non dubito quin Jesus (siquidem Christum Jesum non minus quam Jesum Christum, docuit nos sacra Scriptura dicere) aliqui bus magis arrideret, quod id propius ad ejus accedat. Sed nos sequentium rationem habuimus, quæ id requirunt. M. CASAUB.

(50) Oblationibus. Eulogiis quas sibi invicem episcopi mittebant in signum et pacis et amicitiæ. DU PIN.

(51) In qua re media est fides. Deus et lex christia na jubent aliter vivere, et pluris facere episcoporum oblationes. ALBASP.

(52) Media est fides. lloc est, testis est ejus conscientia, testis Christus, testes multorum querela.

DU PIN.

(53) Solus secreto. Communionem cum aliis non faciebat. ALBASP.

(54) Ut solus nescio quid ageret. Solus ipse in socreto celebrabat divina mysteria, non in publico cum aliis episcopis, presbyteris, et clericis, communionem eorum vitabat, et perfunctorie tantum, ac per trans-ennam quasi aliud agens miscebatur. Du PIN.

(55) Raro est appellatus episcopus, sed Donatus, etc. Non id criminatur Optatus, quod Carthaginensis episcopus Donatus, Donatus Carthaginensis sit dictus,

32

et increpari meruit, quia a primus episcoporum (56), A vocarentur, sed Donatista: (59) et si quando ad quasi plus esset ipse quam cæteri et b dum nihil humanum voluit habere, exaltavit cor suum: non sicut hominis e, sed sicut cor Dei, dum a cæteris hominibus aliquid plus esse cupiebat. Ad quem Deus sequitur dicens: dixisti, ego sum Deus (Ezech. xxvIII, 2) ideo, quia quamvis non sit usus hac voce; tamen aut fecit, aut passus est, quod effectum hujus vocis impleret. Extulit cor suum, ut nullum hominem sibi comparandum arbitraretur: et tumore mentis suæ altior sibi visus est esse; quia quidquid est supra homines, jam quasi Deus est. Deinde (57) cum episcopi Deo debeant famulari d (58), tantum sibi de episcopis suis e exegit, ut eum non minori metu omnes venerarentur f , quam Deum hoc est, quod sibi Deus visus est. Et cum per solum Deum solent homines jurare, passus est homines per se sic jurare, tamquam per Deum. In quo si unusquisque hominum erraverat, ipse prohibere 58 debuerat: cum non probibuit, Deus sibi visus est. Deinde cum ante ipsius superbiam, omnes qui in Christo crediderant, Christiani vocarentur, ausus est populum cum Deo dividere; ut qui illum secuti sunt, jam non Christiani

a In ms. S. G. quam.

b In ms. S. T. sed.

euro aliqui ex aliqua Africana provincia veniebant", non quærebat illud, quod humana semper exigit consuetudo, de pluviis, de pace, de proventu anni aliquid interrogare: sed illius ad singulos quosque venientes hæc erant verba: Quid apud vos agitur 1 de parte mea? quasi jam vere populum cum Deo diviserat, ut intrepide suam diceret partem. Nam et a temporibus ejus, et usque in hodiernum, si quando de rebus ecclesiasticis in judiciis publicis aliqua celebrata est actio: interrogati singuli, sic apud acta locuti sunt, ut dicerent se de parte esse Donati: de Christo tacuerunt. Et quid de clericis dicam, cum legantur preces (quarum in primo libro fecimus mentionem) jamdudum ad Constantinum missæ et subscripte, quæ episcoporum nomina continebant : sic Data a Capitone, et Nasucio, Digno, et cæteris episcopis (60) partis Donati: et postulabant utique contra episcopos, qui dum non erant in parte Donati, in Christi catholica habitabant; et dum episcopus inter coepiscopos suos non fuit, nec homo inter homines esse voluit, constat, quod extulit cor suum et Deus sibi fuisse videbatur. (61) Nam cum et ordiLECTIONES VARIANTES.

Desunt hæc in ms. S. T. lapsu amanuensis.

d In ms. S. G. famulatum.

e In ms. S. T. sibi episcopos exegit.

f In ms. S. G. suspicerent.

.8 In ms. S. G. vocentur.

B

h Hic in ms. S. T. mota sunt sequentia e loco suo et in alium translata; sequuntur autem, VINDICAVIT MAcarius, etc., quæ infra.

i In ms. S. G. additur, ut diceret.

i In ms. S. G. videtur.

* In mss. S. T. et P. S. subscribente.

VARIORUM NOTÆ.

[blocks in formation]

(57) Episcopi Deo debeant famulari. Maxima olim erat episcopalis dignitas. ALBASP.

(58) Deinde cum episcopi Deo debeant famulari, etc. Sunt omnes epi-copi Dei famuli, nullus eorum alteri serviliter obsequi debet, nullus inter eos dominatum in alios sibi vindicare. Du PIN.

(59) Et si quando ad eum aliqui ex aliqua Africana provincia veniebant. Vindicaverit Macarius si nihil offenderant, cui occisi esse dicuntur. Omnino, inquit Barthius, lege: At si quando ad eum aliqui ex Africana provincia veniebant. Vindicaverit Macarius: si nihil offenderant, cur occisi esse dicuntur? Planissime si cui inspecta auctoris sententia. Hæc ille. Sed nihil dicit. Nam hæc nullo modo coherent, ingensque in hac editione hiatus est, puta duodecim hujusmodi paginarum. Vide omnino editionem 2 Fr. Balduini, unde hæc lacuna supplenda est. Sed et hæc ipse infra quoque circa finem hujus libri alieniore loco leguntur, postliminio suo ordini restituenda, a verbis: Non quærebat illud, etc. usque ad verba: Vindicavit Phinees. Omnia illa intermedia subjicienda sunt istis. Et si quando ad eum aliqui ex aliqua Africana provincia veniebant, non quærebat illud, quod humana semper exigit consuetudo, de pluviis, de pace, de proventu anni aliquid interrogare, sed illius ad singulos quosque venientes hæc erant verba: Quid apud vos agitur de parte mea, etc? Numquam sequitur vindicta, nisi ejus antecesserit causa. Vindicavit (ut diximus)

D

Moyses, vindicavit Helias, vindicavit Phinees, vindica vit Macarius: si nihil offenderant, cui occisi esse dicuntur, fil Macarius reus in eo quod solus, etc. Sic perturbatissimus et distortissimus locus necessario interpolandus. Vide infra notas. INCERT, Ita restitulum.

(60) Partis Donati. Cum olim interrogarentur episcopi,et coram judicibus starent, se Christi et Ecclesix episcopos esse profitebantur; in Vita D. Cypriani: Tu es quem Christiani papam suum nominant? Sanctus Dei respondit, Ego. At Donatista Donati, non Christi episcopos se esse respondebant: quod illis ab Optato crimini datur. ALBASP.

(61) Nam cum et ordinatores tui, etc. Tota hæc periodus, ad, hic jam quid resp. etc. manifesta uzoovlig laborat; que tamen ab ipso fortasse Optato. Res quidem ipsa et sententia optime sic habet; ac proinde nec verba temere sollicitanda. Preces apud hos scriptores, libellum valere,'sive libellum supplicem, ut vulgo vocainus, non est quod moneamus; allegare autem preces apud Judices, quid sit, jurisconsulti, quos hic libenter si præsto essent, consulerem, melius docebunt. Interim sic existimo: preces illas suas, non ipsi per se, vel suos, et ut vulgo loquimur, immediate deferebant, sed judicibus provinciæ commendabant apud acta primum subseriptas ac signatas coram Actuario, per quem in publica acta referebantur. Hoc allegatio nisi me ratio fugit; hinc et gesta allegationis, super hac ipsa re, tum Augustino contra Petilianum, tum Honorio in edicto quodam contra Donatistas memorata. Quod in aliis editionibus reperimus, post allegarent, addendum episcoporum actis, de quibus infra scriptum est. Data, etc. ab eorum errore manasse puto, qui Optatum in his verbis, in quibus, aut quemadmodum ipsi legerunt, de quibus infra scriptum est, lectorem suum ad acta his libris quondam annexa (quod sæpe facit Optatus) rejicere

с

oblata illa die non acciperet. Illud enim quod ab eo petebatur, adhuc in cœlo erat; et insipiens esset, hujus rei quasi mercedem accipere i, quam nondum habuit in potestate: idcirco munera oblata illa die k ad tempus accipere noluit. Denique cum ei Deus ostenderet, quod regi supradicto indicaret, Baltassari retulit; et quod jamdudum repudiasse visus est, postea libenter accepit. Merito increpat Deus principem Tyri, Donatum, cum dicit: numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. xxvi, 3)? Sed o quam longe est præsumptio Donati a persona Danielis! Quod enim Baltassar dabat, non pauperibus; quod Constans christianus imperator tunc miserat, pauperibus transmiserat, non Donato. Denique 1 ait: sapientes le non docuerunt sapientiam suam, quia illud a Salomone discere noluisti, quod ait: Absconde panem in corde pauperis, et ipso pro te rogabit (Eccli. XXIX, 15). Quia etiam illud ab ipso Daniele discere noluit quod dedit Nabuchodonosor consilium, quomodo satisfaceret qui offenderat Deum. Et tu (inquit) audi, rex, consilium meum, et placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et injustitias tuas in miserationibus m pauperum (Dan. iv, 24). Daniel, regi peccatori et sacrilego faciendas eleemosynas suadet : Donatus, qui increpari meruit, Constanti imperatori christiano, ne misericors esset, obstitit. Ideo increpatur, quod eum sapientes non docuerunt sapientiam suam : quidquid a rege missum fuerat, per se dari passus non est. Unde constat, Donatum malarum fontem fuisse causarum a.

Datores tui, quorum nomina, frater Parmeniane, A Daniel sanctus sapiens i inventus est, ut munera bene nosti, et ubi fuerint non ignoras, et qui a vel a quo petiverint, et qualem rogaverint ut redirent, et tecum redire potuissent, et nos didicimus b cum easdem preces quas dederant (62), apud d Africanos judices allegarent, in quibus scriptum est : Data ab episcopis partis Donati. Hic jam quid responsuri sunt in illo imminenti divino judicio, qui in hoc sæculo alio modo confessi sunt, non esse de Ecclesia Christi; qui libenter professi sunt de parte fuisse se Donati, cum in Evangelio scriptum est, Christo dicente qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor eum coram patre meo (Joan. x11, 8) : isti Donatum confessi sunt, non Christum. Et ne parva sit ista probatio, quam ad ipsius personam pertinere manifestatum est, accedit et illud testimonium, quo B supra memorata increpatio clausa est (65), quod dixit illum Deus non in terra f moriturum ; et ita factum esse omnibus notum est. Habitabat in domo Dei, et erat in corde maris: ubique mare sæculum legimus, cum esset ipse non tantum in amore aliquorum 59 Christianorum, sed propter scientiam mundanarum litterarum, erat etiam in corde maris, id est, in amore sæculi: et de scientia sua sapiens sibi visus est Sed hanc sapientiam ejus evacuavit Deus, dum dicit : numquid sapientior tu quam Daniel (Ezech. XXVII, 3)? Quam et beneh ejus sapientia humiliata est, qua putavit se Daniele esse sapientiorem, in repudiandis muneribus regis, dum accipere noluit quod ab imperatore christiano missum esse videbatur! Et visus est sibi aut Daniel novus, aut sapientia Danieli præ- C latus; quia et ipse Daniel aliquando a Baltassare rege, cum cogeretur accipere munera, id est, annulum, torquem et cætera, dixisse legitur: dona tua tecum sint, rex (Dan. v, 17): et sapienter respondit, et convitia regi non fecit, et quod offerebatur non damnavit, sed distulit: non quo modo Donatus, qui, et convitia Constanti, quanta potui, dixit, et quod ab eo pauperibus missum fuerat, repudiavit. Sed LECTIONES

[blocks in formation]

-

IV.Narratio eorum quæ per vim gesta sunt a Donatistis el contra Donatistas. Quidquid itaque in unitate facienda aspere potuit geri, vides, frater Parmeniane, cui debeat imputari. An nobis Catholicis petitum militem esse dicitis: si ita est, (64) in provincia proconsulari tunc nullus armatum militem vidit? (65) Veniebant Paulus et Macarius, (66) qui pauperes ubique dispungerent, et ad unitatem singulos hortaVARIANTES.

i In ms. S. G. satis et vere sapienter.

j In ms. S. G. quærere.

k Deest in ms. S. G.

1 In m. S. G. deinde.

In ms. S. G. in miserationes, additurque, et erit Deus propitius peccati.

n Post hæc verba in ms. S. G. s quentia reperiuntur, sed minus apposita: Sed dum et le considero, vereor ne ad D te secunda lectio permaneat. Quidquid itaque, etc. • Deest in ms. S. G.

VARIORUM

putabant, sed hoc ipsi viderint. Mox pro alio modo, scribo, aliquo modo. Ait eos dum se libenter professi sunt de parte Donati, etsi non exerte, aliquo saltem modo, de Ecclesia Christi non esse, confessos. Non displicebit etiam, si quis ita accipiat, quid respondebunt in illo imminenti judicio divino, qui in hoc sæculo, alio modo confessi sunt, etc.? M. CASAUB.

(62) Preces quas dederant. Libellum supplicem, ut sibi episcopum ordinarent Parmenianum. Du PiN.

(63) Quo supra memorata increpatio clausa est. Prophetia exstat ibid. apud Ezech. c. xxv, v. 9: Morieris in interitu occisorum in corde maris. DU PIN.

NOTÆ.

(64) Provincia proconsulari. In provincia Carthaginensi. ALBASP.

(65) Veniebant Paulus et Macarius, qui pauperes ubique dispungerent. To dispungerent tantumdem est ac consolarentur; quæ mira phrasis. INCERT.

(66) Qui pauperes ubique dispungerent. Dispungerent tantumdem est ac consolarentur, inquit hic vir doctus, et addit esseiniram phrasim, sed mira est ejus interpretatio. Quia nimirum pungere, non raro pro urere, aut angere, ideo dispungere sit consolari. Sed virum doctum ratio fugit, dum non intellexit, aut non cogitavit saltem, a rationibus esse hoc verbum, quo frequenter eadem aut simili, qua hic Optatus

rentur et cum ad Bagaiensem a civitatem (67) pro- A subito multitudo insana, el præcedente terrore creximarent, tunc alter Donatus ( sicut prima diximus) ejusdem civitatis episcopus, impedimentum unitati et obicem venientibus supra memoratis opponere cupiens, præcones per vicina loca et (68) per omnes nundinas misit, (69) Circumcelliones (70) Agonis. ticos (71) nuncupans; ad prædictum locum ut concurrerent, invitavit: 60 et eorum illo tempore concursus est flagitatus, quorum (72) dementia paulo ante ab ipsis episcopis impie videbatur esse succensa b. Nam cum hujusmodi hominum genus ante unitatem (73) per loca singula vagarentur: cum Axido et Fasir (74), ab ipsis insanientibus sanctorum duces appellarentur: nulli licuit securum esse in possessionibus suis debitorum chirographa amiserant vires : nullus creditor illo tempore exigendi habuit liberta- B tem. Terrebantur omnes litteris eorum, qui se sanctorum duces d fuisse jactabant: et si in obtemperando eorum jussionibus tardaretur, advolabat

:

a In mss. S. T. et S. G. Vagaiensem.
b In mss. S. G. compressa; sed perperam.
c In mss. S. G. potestatem.
d Deest in ms. S. G.

e Ita in ms. S. G.

LECTIONES

ditores periculis vallabantur: ut qui (75) pro prastitis suis rogari debuerant, metu mortis humiles impellerentur in preces. Festinabat unusquisque debita etiam maxima perdere, et lucrum computabatur evasisse ab eorum injuriis. Etiam itinera non poterant esse tutissima, quod domini de vehiculis suis excussi ante municipia sua, dominorum locis sedentiah, serviliter cucurrerunt. Illorum judicio et imperio inter dominos et servos conditio mutabatur. Unde cum vestræ partis episcopis tunc invidia fieret : Taurino tunc comiti scripsisse dicuntur, hujusmodi homines corrigi in Ecclesia non posse : mandaverunt, ut a supra dicto comite acciperent disciplinam. Tunc Taurinus ad eorum litteras, ire militem jussit armatum per nundinas, ubi Circumcellionum furor vagari consueverat. In loco Octavensi (76) occisi sunt plurimi, detruncati sunt multi, quorum corpora usque in hodiernum, (77) per dealbatas aras VARIANTES.

f In ms. S. T. meruerant.

8 Deest in ms. S. G.

h Deest in ms. S. G.

i In ms. S. G. Octaviensi.

j Sequitur, et, in mss. S. T. et P. S.

VARIORUM NOTÆ.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

(77) Per dealbatas aras. Per dealbatos tumulos in are forman constructos super martyrum monumentis et memoriis sacra olim fiebant, quæ ut commode possent fieri, monumenta in altaris formam erigebantur: Donatistæ igitur illis Circumcellionibus, qui et in illa Macarii expeditione interierant, aras posuerant et monumenta ex quibus corpora occisorum poterant numérari. Concil. Carthag. 1, canone secundo aut insania præcipitatos, martyrum nomine appellet. Concilium quintum : item placuit ut altaria quæ passim per agros aut vias tamquam memoriæ martyrum constituuntur. Augustinus lib. 1 in fine contra Parmenianum, temporalia supplicia schismatis sui conferre audent passionibus martyrum, ut eis pœnarum suarum natalitia celebrentur magno conventu hominum furiosorum. ALBASP.

Ibid. Per Dealbatas aras aut mensas, etc. Seneca epist. 86: In ipsa Scipionis Africani villa jacens, hæc

(70) Circumcelliones. Hujus vocis etymologiam tradit Augustinus sic eos describens 1. I contra Cresconium c. 28, his verbis : Quis enim nescit hoc genus hominum in horrendis facinoribus inquietum, ab utilibus operibus oliosum, crudelissimum in mortibus D tibi scribo, adoratis manibus ejus et ura, quam sepulalienis, vilissimum in suis, maxime in agris territans et victus sui causa cellas circumiens rusticanas, unde et circumcellionum nomen accepit, universo mundo pene famosissimum, Africani erroris opprobrium? DU PIN.

(71) Agonisticos. Quod pugnarent adversus eos qui sua tuebantur. Du PIN.

(72) Dementia. Quia immania multa et inaudita perpetrarunt isti Circumcelliones, multique eorum sese præcipitaverunt ut martyrii gloriam assequerentur. M. CASAUB.

(75) Ante unitatem. Antequam Macarius ad unitatem cogeret Donatistas; jam a Constantini temporibus fuerant Circumcelliones. Du PIN.

(74) Axido et Fasir. Duces Circumcellionum ita nominati. DU PIN.

(75) Et qui pro præstitis suis rogari, etc. Vel pro et qui, scribendum ut qui, vel mox impellerentur

crum tanti esse viri suspicor, etc. De mensa, Cicero de Legibus lib. 11, circa finem, sepulcris autem novis finivit modum. Nam super terræ tumulum noluit quid statui, nisi columellam tribus digitis non altiorem, aut mensam, aut labellum, etc. Huc etiam pertinet quod locus ubi Cyprianus passus est, dictus est vulgo mensa Cypriani. Etsi enim alio loco passum esse, alio autem sepultum beatum illum martyrem. et utrobique cultam ejus memoriam a Victore Uticensi de Persecut. lib. I, discimus: priorem tamen illum locum ab ara, seu mensa, quæ aræ instar esset, ibi exstructa, ita indigitatum esse docet August. de Div. serm. cx. Quod dealbatas illas aras el mensas hic Optatus, si vere ac proprie dealbatas, ex religione colentium tamquam martyres, profectum puto. Album enim colorem mortuis, item puris atque innocentibus defunctorum animis optime convenire etiam Plutarchus docet in ρωμαϊκοῖς κεφ. διὰ τί λευκὰ φοροῦσι, etc.

a

aut mensas (78) potuerunt numerari. Ex quorum A conduceret turbam. Ex ipso genere fuerant qui sibi

numero cum aliqui (79) in Basilicis sepeliri cœpissent, Clarus presbyter in loco Subbulensi, ab episcopo 61 suo coactus est, ut (80) insepultam faceret sepulturam (81). (82) Unde proditum est, mandatum fuisse fieri, quod factum est (83): quando nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est (84). (85) Eorum postea convaluit multitudo. Sic invenit Donatus Bagaiensis, unde contra Macarium furiosam LECTIONES

a Ita in omnibus mss. male in editis, poterunt. b In ms. G. consortes; sed male.

percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem conducebant. Inde etiam illi, qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes, se præcipites dabant. Ecce ex quali numero sibi episcopus alter Donatus cohortes b effecerat. Hoc metu deterriti illi, qui therausos ferebant c quos pauperibus erogarent, invenerunt in tanta necessitate consilium, ut a Sylvestro Comite armatum VARIANTES.

In ms. S. T. qui prope thesauros ferrent.

VARIORUM NOTÆ.

[ocr errors]

tomo x, pag 82, 483. Quod si dealbatas pro albis aut candidis accipiamus, tum fuerit illis color proprius ejus terræ, sive loci, ubi sepulturi sunt. Nam etiam trecentos illos martyres, quorum memoria 24 B Augusti colitur, a fornace calcaria, in qua passi et consumpti sunt, massam candidam, dictos esse sciunt omnes. Etiam illos innumerabiles martyres, qui sub Daciano Hispaniarum præside passi sunt, quorunique memoria 3 Novembris in Calend. Rom. celebratur, non ab alia causa, quam loci terræve, sive calcaria, sive alia quavis propria albedine, et ipsos massam candidam esse nuncupatos crediderim, quamvis aliam ab aliis ejus appellationis rationem reddi non ignorem. M. CASAUB.

iidemque bustum in foro facerent, qui illam insepultam sepulturam fecerant. Ad quem locum vide interpretes. CLERICUS.

(82) Unde proditum. Unde proditum Donatistas vel suis sepulturam in domo Dei denegasse. ALBASP. Ibid. Unde proditum est mandatum fuisse, etc. Hanc, inquit, occasionem Catholicos traducendi arripuerunt Donatistæ, quasi cædis illius ac stragis Circumcellionum fuissent impulsores et auctores, quia casos in Basilicis, sepeliri postea non permi serunt, quasi idem esset, sepulturam in Ecclesia negare et vita privare. Observare nos hic jubet Balduinus, vetitam tum in templo, vel Ecclesia sepulturam. Sed si ea mens Optati est, quod his negatum est, id publica lege ac more negatum esse; non video qui hinc argumentum vel levissimum, mandatæ a catholicis stragis Donatistæ ducere potuerint, quod tamen innuere, causamque hanc suspicionis et calumniæ reddere videtur Optatus. Scio exstare aliquot Canones qui vetant, fortasse et aliquot imperatorum leges. Id tamen in Africanis Ecclesiis, non ultra obtinuisse suspicor, quam ut sine permissione episcopi non liceret. Quod tum hic Optatus, tum C Augustinus de Cura pro mortuis, non obscure, meo quidem judicio, subindicant. Armogastes apud Vict. Útic. lib. 1, cum Felicem rogaret moriturus, ut se sub siliquæ arbore sepelire dignaretur, respondit Felix absit a vobis, Confessor venerabilis; sed sepeliam te in una Basilicarum, cum triumpho et gratia quam mereris. In urbe autem intra muros, nefas fuisse, præter paucos, quos nexu communis legis speciale privilegium exemerat, quemquam sepelire per Romanas leges, vel quæ exstant hodie abunde fidem faciunt. Quod etsi statim post Constantini tempora cœpit exolescere, tandemque penitus legibus imperialibus abrogatum est, diutius tamen multo aliis in locis, ut in Galliæ civitatibus, etiam et Angliæ servatum est. Sed hæc obiter. Quod autem Baronius an. Ch. 309, 4, ex lib. de Rom. Pontificib. elicit, Ecclesiae Rom. a Maxentio, Maximiani Filio, jam tum concessum fuisse, ut corpora Christianorum martyrum intra urbem sepelire ipsis liceret, donec aliunde confirmetur, probabile mihi non videtur; tam recente adhuc Diocletiani et Maximiani lege, quæ tam aliis omnibus quam Christianis interdicebat. M. CASAUB.

(78) Per dealbatas aras aut mensas. Per dealbatos tumulos in aræ formam constructos. Cum Donatistæ Circumcelliones illos occisos pro martyribus haberent, super eorum sepulcra aras exstruxerant ; nam super tumulos martyrum aras erigere solebant primi Christiani, et ibi sacra celebrare. Hujusmodi aræ etiam mensæ dicebantur. Insignis est ea de re locus apud sanctum Augustinum, sermone de diversis, olim cxII, nunc cccx, in natali Cypriani martyris : Denique, inquit, sicut nostis quicumque Carthaginem nostis, in eodem loco mensa Deo constructa est, et tomen mensa dicitur Cypriani : non quia ibi est umquam Cyprianus epulatus; sed quia ibi est immolatus, et quia ipsa immolatione sua paravit hanc mensam : non in qua pascat sive pascatur: sed in qua sacrificium Deo, cui el ipse oblatus est, offeratur. Hujusmodi aras seu mensas super tumulos martyrum passim in agris et viis ædificari solitas præsertim in Africa docet concilii Carthaginensis v canon jam laudatus a nobis : Placuit ut altaria quæ passim per agros aut vias tamquam memoriæ martyrum constituuntur, etc. Alias non desunt exempla quibus ostendatur super tumulos mortuorum aras et mensas dici potuisse. Apud Ovidium ararum sepulcralium fit mentio. Seneca ep. LXXXVI: In ipsa Scipionis Africani villa jacens hæc tibi scribo adoratis manibus ejus, et ara quam sepulcrum tanti viri esse suspicor. Cicero de Legibus l. 11; Sepulcris autem novis finivit modum; nam super terræ tumulum noluit quid statui, nisi columellam tribus di- D gitis non altiorem, aut mensam aut labellum. Suorum autem, ut putabant, martyrum sepulcris aras et mensas impositas dealbaverant Donatistæ, ut notiores et insigniores essent, utque a cæteris distinguerentur.

DU PIN.

(79) In Basilicis, Loquitur de Circumcellionibus à Taurino occisis, non a Macario: quos ut ostendat furiosos fuisse et insanos, ait Sabulensis loci episcopum Donatistam sepulturam eis in Ecclesia denegasse. ALBASP.

(80) Insepultam faceret sepulturam. Ut ab Ecclesia sepulturas illas ejiceret. ALBASP.

(81) Insepultam faceret sepulturam. Ut corpus humatum aut mox humnandum exhumaret aut abjiceret. Du PIN. Est imitatio Ciceronis, qui in 1 Philippica de funere Julii Cæsaris, c. 2: Cum serperet in Urbe infinitum malum, idque manaret in dies latius,

(85) Unde proditum est mandatum fuisse fieri quod factum est. Hinc occasionem arripuerunt traducendi Catholicos tamquam cædis Circumcellionum auctores. Du PIN.

(84) Quando nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est. Quasi diceret : immerito omnino id vitio verterunt Catholicis Donatistæ, quod unus ex eorum Presbyteris Circumcelliones in Basilicis sepeliri vetuerit, cum sepultura in domo Dei non soleat passim concedi omnibus, multo minus sceleratis qui merito interfecti fuerant. DU PIN.

(85) Eorum postea. Ex his insanis quibus sepulturam denegastis Donatus Bagaiensis turbam et milites sibi conduxit adversus Macarium. ALBASP.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »