Oldalképek
PDF
ePub

10. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore 'sit apud vos: opus enim Domini operatur sicut et ego.

11. Ne quis ergo illum spernat; reducite autem illum in Epace, ut veniat ad me: ex

Quòd si venerit ad vos Timotheus, videte ne quid illi contingat apud vos periculi; opus enim Domini in Evangelio promovendo mecum operatur, estque meus collega et cooperarius.

Ne quis ergo illum, ut juvenem ætate spernat; sed ut Apostolum illum honorate, abeuntem comitantes, et officiosè deduspecto enim illum cum fratri-centes, ut ad me veniat : nam illum exspecto cum fratribus.

bus.

12. De Apollo autem fratre, vobis notum facio, quoniam multùm rogavi eum, ut venirét ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas ut nunc veniret; veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

13. Vigilate, state in fide, viriliter agite et confortamini.

14. Omnia vestra in charitate fiant.

Quod attinet ad Apollo, quem desideratis; notum vobis facio quòd illum vehementer hortatus sum ut ad vos iret cum aliquot fratribus; at certas ob causas non fuit illi voluntas ad vos nunc eundi : ibit autem cùm erit opportunitas et otium.

Interim dum ad vos venio, vigilate, vestræ saluti attenti, state in fide suscepta, infracto sitis animo contra malè suadentes, et fortes vosmet præstate.

Omnia vestra fiant in charitate et cum charitate.

10. Si autem venerit Timotheus...

Paulus, qui sibi nihil timet, pro Timotheo discipulo suo timet. Timebat ne quis aut nobilitate, aut opibus, aut sapientiâ tumens, illum ut juvenem sperneret.

Hinc rogat primò ut sit apud eos sine periculo, nullus sit ei molestus. Opus enim Domini... Meus est in Evangelio promovendo cooperarius et collega. Opus Domini. Evangelii promotio, seu propagatio.

Maximum hic habes Timothei elogium; D. Pauli fuit collega et cooperarius, sicut et ego.

11. Ne quis ergo... Hinc rogato secundò, ne quis eum, ut ætate juvenem spernat; sed ut Apostolum et Pauli collegam honoret et in honoris testimonium, eum abeuntem deducant in pace, et lauto prosequantur viatico. Hoc confirmat quod n. 6, dictum est, scilicet, fideles Evangelii præconent deducebant honorificè, et viatico recreabant.

12. De Apollo autem fratre... Notus erat Corinthiis, et apud eos desideratus. Hinc Apostolus sese excusat quòd eum non miserit.

Quod attinet ad Apollo (notum vobis facio, quoniam, etc.).

Hæc verba non sunt in Græco, nec in Syro, et putantur addita: multùm rogavi illum, ut ad vos iret, sed certas ob causas non potuit, non fuit illi voluntas.

Veniet autem... Solatur Corinthios per spem.

13. Vigilate... Paucis multa. Dum ad vos veniam, de vestra salute solliciti, vigilate contra diaboli astutias, et contra malè suadentium insidias. State, vigilantis enim situs est, et stanti difficilè somnus obrepit.

Viriliter agite. Syr. probate vos viros; muliebrem fugite inconstantiam et levitatem, et confortamini, forti et infracto sitis animo.

**14. Omnia vestra... Speciatim verò omnia facite, non ex contentione.

15. Obsecro autem vos,

Nostis, fratres, quæ et qualis sit domus Stephanæ, et Fortunati, et Achaici; scitis fratres, nostis domum Stequia primi ex Achaia crediderunt Domino, phanæ, et Fortunati, et sese totos fidelium ministerio dederunt, Achaici; 'quoniam sunt pri

solita in eos charitatis exhibentes officia : hinc ego vos obsecro.

Ut illos revereamini, eisque et omnibus hujusmodi cooperantibus, et ad Evangelii propagationem laborantibus, honorem et obsequia præstetis.

Grata mihi fuit hic præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici, quia præsentiæ vestræ defectum suppleverunt.

Suo contubernio et colloquio refocillârunt spiritum meum, imò et vestrum, quia totus vester. Tales ergo peculiari honore prosequamini.

Salutant vos omnes Ecclesiæ quæ sunt in Asia, minori scilicet; salutant vos plurimùm in Domino Aquila et Priscilla, cum

et

mitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos.

16. Ut et vos subditi sitis ejusmodi et omni cooperanti et laboranti,

17. Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici ; quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt.

18. Refecerunt enim et meum spiritum et vestrum : cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

19. Salutant vos Ecclesiæ Asiæ; salutant vos in Domino multùm Aquila et Priscilla,

aut ambitione; sed ex charitate, sicque nulla erunt apud vos schismata. 15. Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanæ, Fortunati, et Achaici.. Gr. et Syr. solùm habet, Stephanæ.

Nostis familiam Stephanæ, quæ, et qualis sit, et quanti meriti. Prima est quæ in Ecclesia fidem suscepit, primitiæ.

Et in ministerium... Et præterea ex charitate sese ultro sanctorum ministerio addixerunt, hospitalitatem et beneficentiam in illos exercentes; Obsecro itaque.

16. Ut et vos subditi... Eos reverendo, honorando, eisque obsequendo. Et omni cooperanti... Idem præstate honoris et obsequii omni et cuilibet cooperanti ad Evangelii propagationem, et ad fideles sublevandos allaboranti.

17. Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici. Hi tres Corintho venerant Ephesum Pauli visendi gratiâ; testatur autem Apostolus quòd illorum præsentia fuerit sibi gratissima, quia scilicet suâ præsentiâ omnium Corinthiorum præsentiam, quam Paulus desiderabat, suppleverunt.

18. Refecerunt... Suâ enim præsentiâ et colloquio refocillârunt spiritum meum, qui et vester est, quia vobis sum totus, et charitate conjunctissimus, nihilque nisi vestrum bonum cogitans et volens.

Cognoscite... honorate, colite, etc. Illos commendat Apostolus, timens ne Corinthii infenso sint in eos animo, quia eorum vitia sibi manifestâssent.

19. Salutant vos Ecclesiæ Asia, scilicet minoris, in quâ erat Ephesius, unde hanc epistolam misit.

cum domestica sua Ecclesia, lea, quæ in domo eorum est, Ecclesia, apud quos et ego hospitor Ephesi.

apud quos et hospitor.

20. Salutant Vos omnes

Salutant vos omnes fideles; et vos salu

fratres. Salutate invicem in tate invicem in osculo pietatis, symbolo charitatis.

osculo sancto.

21. Salutatio, meâ manu

Pauli.

22. Si quis non amat Do

Saluto vos ego Paulus, atque id meâ propriâ manu.subscribo.

Si quis non amat Dominum nostrum #minum nostrum Jesum Chris-Jesum Christum, sit anathema Maran, tum, sit anathema: Maran, Atha.

Atha.

Cum domestica sua Ecclesia, id est, cum reliquis fidelibus, qui in eadem familia vivunt.

[ocr errors]

20. In osculo sanció, id est, quod sanctos decet, estque sancti amoris symbolum.

21. Salutatio, med manu, subauditur scripta. Hucusque dictavit Apostolus, scripsitque amanuensis; hìc verò calamum sumpsit Paulus, et propriâ manu scripsit quæ sequuntur.

22. Si quis non amat... Domini sui amore pressus, stylum abrumpit ex quadam animi commotione, et ante salutationem interjicit anathema in eos qui non amant Dominum nostrum Jesum Christum.

Sit anathema. Cum exsecratione separetur et abjiciatur exitio destitutus. Maran, Atha. Vox Hebræo-Syriaca, significans Dominus noster venit. Supple, Judex et Vindex, ut talem puniat: quasi imprecatio, quâ peccatorem ad Dei judicium remittit.

Sicut illis qui eum amant, Redemptio venturus est Christus; ita, jis qui éum non amant, anathema sit, id est, ut illos abominetur et perdat. Ambrosius.

Per unum hoc verbum omnes terruit; eos qui membra sua faciebant membra meretricis; eos qui fratres offendebant per immolata idolis; eos qui nominabantur ex hominibus; eos qui non credebant resurrectioni. D. Chrysostomus.

Non solùm autem terruit, sed etiam ostendit viam virtutis, et fontem vitii: quomodo enim quæ vehemens fuerit charitas extinguit et expellit omnes peccatorum species; ita etiam quando fuerit imbecillior, facit ea germinare. Idem Chrysostomus.

cati.

Charitas Christi, omnis virtus, fons omnis virtutis, extinctio omnis pecNon diligere Christum, mors omnis virtutis, fons, origo, vita omnis peccati. Attende tibi, et hoc terribili tonitru expergefactus, Quisquis non amat Jesum sit anathema, etc.

Vide num eum verè et sincerè diligas? num ejus mandata ex amore serves ? num illius Evangelii veritates diligas? num ejus membra, pauperes, in quibus habitat, et quos tibi, ut semetipsum, commendat honores, diligas, adjuves? num Ecclesiam, ipsius corpus, reverearis ? num crucem, Christi sponsam, honores, ames, cum reverentia suscipias?

Quàm pauci Christum Dominum verè diligunt! quot ergo perterrere debet hoc anathema! Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, etc. Diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum et refugium meum; diligam te verè, sincerè, efficaciter; tuæ voluntati in omnibus

Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum.

Vos omnes sincerè diligo et amplector in Christo Jesu, Domino nostro vos invicem diligite in Christo Jesu. Amen.

ita et

23. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum. Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.

cum affectu subditus; tuàs veritates, tuos mores diligens et amplectens ; temetipsum in tuis ministris reverens, in pauperibus amans, in cruce adorans, te unum diligens, et omnia propter te.

23. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Hæc est salutatio quam propriâ manu n. 21. dicit se scripsisse, estque quasi sigillum, quo suas epistolas claudit Apostolus.

Salutatio sane tanto Apostolo digna.

Gratia... Omne bonum salutare illis à Deo precatur per Jesum Christum, vitam, sanitatem, fortitudinem animæ, gratiam, gloriæ semen.

Charitas mea... Vos sincerâ charitate diligo in Christo Jesu, affectu, licèt absens corpore, sum vobis conjunctissimus, affectu, inquam, non humano, aut carnali, sed toto spirituali et christiano. Amen.

Corollarium pietatis, seu in hoc capite 16. ad pietatem maximè notanda, et ad praxim redigenda.

PRIMO.-Ex versu secundo nota quòd dies dominica sit dies orationis et eleemosynæ; et ideo eleemosynæ dies, quia dies orationis. Vide ibi dicta in Commentario.

Hincque collige quòd hæc dies transigi debeat in orationibus et in operibus misericordiæ faciendis, quibus Deus glorificetur, et anima nostra sanctificetur.

Attende ergo tibi, et vide quomodo hunc diem transigas, an in oratione? in verbi divini meditatione? in operibus misericordiæ, seu corporalibus, seu spiritualibus?

Cave ab hodierno abusu, seu à perverso modo dies festos celebrandi, post Missam particularem utcunque auditam, hi dies integri peraguntur in ludis, in deambulationibus, in potationibus, in choræis, in lasciviis.

Heu sabbata mendacia, in quibus maximè offenditur Deus, qui maximè debebat honorari; in quibus maximè conspurcatur Christianus, qui debebat maximè sanctificari.

Cave et ab hodierna in pauperes duritia, et dominicis et aliis diebus assuetâ ; praxim autem disce à D. Chrysostomo omnibus fidelibus oraturis datam. Vide in Commentario n. 2.

SECUNDO.- Audiens terribile tonitru ab ore Divini prolatum, Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, n. 22, attende tibi, et vide num verè diligas ipsum; habitu, mandata Dei servans ex amore; actu, frequentes charitatis actus exercens.

Sin autem sis in actu, vel in habitu peccati mortalis, mandatorum Dei actualiter et habitualiter transgressor, freme, jam enim tua judicialis sententia prolata est. Maran, Atha. Dominus noster venit, Judex et Vindex, tibi dicturus: Discede à me, maledicte, etc.

Ad tam terribile tonitru, qui non expergiscitur, non dormit, sed mortuus est.

FINIS TOMI PRIMI.

« ElőzőTovább »