Oldalképek
PDF
ePub

16. Nam si evangelizavero, Quæ est illa gloria mea? an Evangelii prædicatio? non : quia quoad rem mihi necessaria est, ob præceptum Domini : ita ut maledictionem Dei incurram, si non prædicavero. (Solùm mihi restat optio circa modum prædicandi.)

non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.

17. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

18. Quæ est ergo merces

Si enim voluntarius et gratis prædico, singularem habeo mercedem et gloriam: si verò reluctans, et non gratìs, tantò mihi pejùs; illâ singulari gloriâ carebo: prædicandum mihi tamen est; quia verbi prædicandi dispensatio mihi commissa est et injuncta.

Quæ est ergo mea singularis gloria? si

Gloriam dixit, ut gáudii excessum ostendat. Theophylactus post D. Chrysostomum.

Ne quis suspicetur, quòd mærens et lugens non acceperit; tantùm, inquit, absum à mœrore, ut gloriæ ducam. Athanasius; idem divus Chrysostomus, Theophylactus.

16. Nam si evangelizavero, non est mihi gloria... Explicat quid, seu quæ sit illa gloria.

Num est Evangelii prædicatio ? Non; quia mihi necessaria est; gravi Domini præcepto injuncta, et taliter injuncta, ut nisi obediero, væ mihi sit, maneat me pœna, tanquam gravis Dei præcepti transgressorem.

Itaque sensus est: Evangelii prædicatio: ob Domini præceptum : est mihi quoad rem necessaria;

Væ enim mihi est..... Enim maledictionem Dei incurro, si non prædi

cavero.

Recordamini Jonæ Deo resistentis; mihi quid pejus imminent, si Domini præceptum de prædicando Evangelio, non impleo.

Solùm mihi restat optio circa prædicandi modum; scilicet; ut vel lubens et voluntarius, et gratis prædicem; vel ut invitus, reluctans, et quasi coactus.

17. Si enim volens, hoc ago... Si lubens, volens. Gr. ¿xàv, voluntarius, gratis, et liberaliter prædico, mercedem, non qualemcunque, sed singularem et eximiam habebo.

Scilicet mercedem non tantùm operis præcepti, sed gloriam operis indebiti, supererogati et heroici; nimirum gratis prædicare.

Si autem invitus. Gr. ¿xwv, non ultroneus, non sponte meâ, non liberaliter et gratis prædicem, sed reluctans, vel quasi coactus, seu, Dei præcepto, seu metu pœnæ ; mihi quidem tantò pejùs : illâ enim singulari gloriâ et mercede eximiâ carebo.

Prædicandum tamen, quia dispensatio mihi credita est. Gr. dispensationem creditam suscepi; id est, et mihi credita et commissa Evangelii dispensatio ; et creditam dispensationem suscepi : itaque prædicandum necessariò. Si autem sic necessitate compulsus prædico, dispensationem mihi creditam adimpleo quidem, officioque mco fungor; sed non est quòd inde glorier, facio quod debeo, et quod facere jussus sum; servus sum inutilis. Hinc mihi nulla singularis gloria: præcepti tantùm operis mercedem habeo.

18. Quæ est ergo merces mea, id est, singularis gloria ? ut Evangelium

sine impensa et gratis Evangelium prædi-mea? Ut Evangelium prædi→ cem; si in Evangelio prædicando non utar cans, sine sumptu ponam potestate meâ, scilicet exigendi necessaria. Evangelium, ut non abutar potestate meâ in Evangelio.

Nam cùm ab omnibus essem liber, et mei juris, sponte omnium me servum feci, ut eò plures lucrifacerem.

Cum Judæis religione, seu judaizantibus,

19. Nam cùm liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.

20. Et factus sum Judæis

prædicans sine sumptu... id est, si idem gratis, quod gratis accepi: si Evangelium gratuitum ; Gr. à sumptibus immune, sine impensa prædicem: et si in Evangelio prædicando non utar potestate med, scilicet jure necessaria exigendi.

Non abutar, id est, omnino utar. Simplicem usum appellavit abusum, ait Theophylactus; non utar, non perutar potestate meâ, etc.

Vel non abutar; quasi diceret : Si propter Evangelii promotionem, hominumque salutem, non faciam quod licet quidem, sed quod non expedit; tunc enim libertatis est abusus.

Tangit doctiores, suâ scientiâ et potestate abutentes; quasi diceret : Et vos discite non facere quæ licent quidem, sed quæ non expediunt; id est, vestrâ non abuti libertate ac potestate, cum infirmiorum scandalo idolothyta comedentes.

Hos doctiores Corinthios Paulus hucusque suâ à necessariis ipsis abstinentiâ, docuit ab inutilibus idolothytis abstinere.

Omnia enim superiùs dicta efficaciter dicunt: Ego Paulus, Apostolus vester; abstinui, non à licitis tantùm, sed et à necessariis; idque diu, et magno cum labore; omnia vitæ incommoda sustinui, ne cujusquam vestrûm instructionem et conversionem retardarem.

Hujus rei vos testes estis, ô Corinthii! apud quos esuriens et manibus meis laborans vixi.

Hinc ergo discite saltem à rebus vobis inutilibus abstinere, ne scandalum infirmioribus præbeatis.

Sed hoc non contenti, discite altero exemplo non tantùm scandala non dare; sed et omni modo proximorum salutem promovere.

19. Nam liber cùm essem. Gr. liber existens, id est, liber cùm sim, aut cùm essem.

Hic versus refertur ad primum hujus capitis versum, ubi dixit, non sum liber? et sensus est :

Cùm mei juris essem, ab omnium hominum servitute liber; nulli mortalium, sive Judæo, sive Græco obnoxius, aut mancipatus;

Sponte meâ omnium hominum me servum feci; omnibus, et Judæis et Gentilibus memetipsum subjeci, quasi mancipium, ut eò plures Christo lucrifacerem, faceremque salvos.

Ecce factum, seu charitatis exemplum, priori facto longè majus et difficilius. Non solùm à vobis nihil accepi; non solùm hoc meo jure apud vos non sum usus, ne vestræ instructioni in fide remoram ponerem ; sed omnium hominum salutis amore et zelo pressus, omnium me servum dedi. Non uni tantùm homini servivi, sed universo orbi ; non unâ tantùm servitute, sed omnimodâ. Ita ferè sanctus Chrysostomus.

20. Et factus sum Judæis tanquam Judæus... Varios assignat servitutis suæ modos.

tanquam Judæus, ut Judæos | factus sum tanquam judaizans, ut judallucrarer. zantes Christo lucrarer.

21. lis, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem ( cùm ipse non essem sub lege), ut eos, qui sub lege erant, lucrifacerem : iis, qui sine lege erant, tanquam sine lege essem (cùm sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi), ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.

lis, qui sub lege mosaica sunt, sive Judæis, sive Proselytis, legem servantibus; similem me exhibui, legem observans licèt scirem eâ me non adstringi), ut eos lucrifacerem. lis, qui legem mosaicam non habent, et non servant, id est, Gentilibus, factus sum quasi legem non habens; (licèt coram Deo sine lege non sim, quippe qui Christi legem servo), ut Gentiles lucrarer.

22. Factus sum infirmis in- Factus sum infirmis velut infirmus, at firmus, ut infirmos lucriface- eos lucrifacerem Christo. Uno verbo, om

Cum Judæis religione, seu judaizantibus, factus sum tanquam judaizans, seu religione Judæus, ut eos Christo lucrarer, et salvos facerem. Exempla vide Act. 21. n. 24, 25, 26, ubi rasus est, purificatus, et quæ ad purificationem, obtulit.

21. lis qui sub lege sunt...

Explicat et extendit priora verba, Proselytos addens genere Judæis; iis qui sunt sub lege Mosaica, sive Judæis, sive Proselytis, id est, omnibus legem Mosaicam servantibus, similem me exhibui, legem servavi, quamvis probè scirem eâ me non adstringi.

Legalia servabat, ubi prodesse, et expedire judicabat. Exemplum vide Act. 16, 13. ubi circumcidit Timotheum, ut everteret circumcisionem, ait Divus Chrysostomus.

Iis qui sine lege sunt... Gr. exlegibus, ut exlex; id est, iis qui legem Mosaicam non habent, nec servant; id est, omnibus aliis, extra Judæos et Proselytos, factus sum quasi legem non habens; iis me assimilavi, legem Mosaicam non servavi.

Cùm sine lege non essem. Gr. non existens exlex Deo, sed inlex Christo. Hoc addit, ne quis malè interpretetur quod dixit ut exlex, tots άvóμois ás άvoμos, quasi reverà pro libitu vixerit, seu ut impius. Licèt coram Deo sine lege non sim, quippe qui Christi legem servo; ut exleges, id est, Gentiles lucrifacerem.

22. Factus sum infirmus infirmis.... ipsis scilicet in animo compatiens, eorum scandala vitans, ac propterea legales quasdam observantias exercens, ab idolothytis abstinens, etc.

Omnibus omnia factus sum... Uno verbo omnibus me attemperavi; in omnes me formas verti, quantùm permittit Deus, et exigit salus proximi, omnibus me similem exhibens, ut omnes salvos facerem.

Gr. ut omninò aliquos servem, quòd divus Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus vertunt, ut paucos saltem aliquos facerem salvos, miranturque D. Pauli zelum, qui vel unius gratiâ, omnem laborem suscepit. Ita disertè Theodoretus.

Sed, ut bene notat Estius, juxta nostram lectionem, quam etiam sequitur Syrus, ut omnes servem, non minor est Apostoli charitas, qui omnibus omnia factus sit, omnium studens saluti; id est, circa singulos quosque, excluso nemine, hoc agens, ut salvi fiant.

nibus omnia factus sum, ut omnes salvos rem. Omnibus omnia factus facerem.

Hæc autem omnia feci, et facio propter Evangelium faciliùs promovendum, et ut

sum,

ut omnes facerem sal

Vos.

25. Omnia autem facio propter Evangelium: ut parpræmii in Evangelio promissi comparticeps ticeps ejus efficiar. efficiar, scilicet cum aliis fidelibus.

(Ut autem et vos faciatis idem), cogi-| 24. Nescitis quòd ii qui in

OBSERVATIO MORALIS. - Hic cum divo Chrysostomo mirare Apostoli nostri demissionem et accommodationem; qui tantus in se cùm esset, omnibus omnia factus est, etiam exlegibus et infirmis.

Cum eodem Chrysostomo mirare hujus Apostolicæ demissionis effectum. Paulus, inquit, solus descendit: ascendit autem cum universa orbe terrarum (quem scilicet suâ charitate lucratus est ).

Imitare Pauli demissionem, quisquis sis, hoc quoque fac, ait Chrysostomus nec te existimes dejici et decidere; cùm sis summus, si propter fratrem sustinueris aliquid humile et abjectum : si sic descendas, ascendes cum multo lucro.

Ut imiteris, disce ex divo Chrysostomo quomodo descenderit Apostolus, seu omnibus omnia factus sit.

Non simulans, simulator enim quærit exitium; simulat ut accipiat, non ut det Paulus verò non sic, sed tanquam medicus, tanquam magister, tanquam pater.

Ille quidem tanquam ægroto; hic verò tanquam discipulo; alter verò tanquam filio se demittit, ad correctionem, non ad damnum; ita etiam hìc quoque D. Chrysostomus.

Ardens sanctorum charitas pro sua et aliorum salute facit, quod cupiditas et passio vehemens peccatorum facit pro sua et aliorum perditione; charitate sancti fiunt omnibus omnia; cupiditate mali simulant omnia : illi ut salvent; hi ut perdant : sancti Christum imitantur; peccatores diabolum.

23. Omnia autem facio... Hæc autem omnia feci, et facio propter Evangelium faciliùs, celeriùs, et latiùs promovendum; seu propter faciliorem, expeditiorem et diffusiorem fidei propagationem. Hæc ratio convenit cum allata n. 12. ne quod offendiculum.

Ut particeps. Gr. comparticeps ejus efficiar; id est, et ut Evangelio longiùs et abundantiùs à me disseminato ac propagato, fructum ejus cum aliis fidelibus in æternitate percipiam, seu fiam cum aliis fidelibus consocius et comparticeps præmii, quod nobis Evangelium promittit.

Attende humilitatem; qui primas meruit in bonorum communicatione, se simpliciter fidelibus conjungit, ait Theophylactus post Chrysostomum. Eximia hæc D. Pauli charitas, cujus et testes fuerant Corinthii, ad imitationem ipsos efficaciter incitat, scilicet ut et ipsi proximorum saluti, omni modo serviant; sicque laborantes, contendant præmium fidelibus ab Evangelio promissum obtinere.

Hoc quippe suæ charitatis exemplo quasi dicit: Hinc et vos discite proximi salutem amare; eam non modò vestris scandalis non retardare, sed et omni modo, pro vestris viribus promovere.

Sed ut pressiùs adhuc urgeat, suæ charitatis exemplo jungit appositam et valde congruentem similitudinem.

24. Nescitis quòd ii qui in stadio..... Dixi quòd hæc ideo feci et facio, ut particeps sim præmii, quod promittit Evangelium.

stadio currunt, omnes qui-tate quòd sicut ii, qui in stadio currunt, dem currunt, sed unus accipit omnes quidem currunt; sed non omnes bravium? Sic currite, ut bravium reportant, sed ii soli, qui cursum comprehendatis.

legitimè perficiunt: ita nos currimus quidem omnes, sed non omnes Evangelii præmium accipiunt : sic ergo vos in Evangelii stadio currite, ut apprehendatis palmam.

25. Omnis autem qui in Cogitate et quomodo omnis, qui cursu, agone contendit, ab omnibus vel luctâ certat, abstinet ab omnibus, -se abstinet: et illi quidem, ut vires, vel velocitatem corporis impediencorruptibilem coronam acci- tibus et illi quidem, ut coronam brevì piant; nos autem incorruptiani, à multis abstineamus, quanquam perituram accipiant; quidni et nos Chrislicitis, ut æternam coronam obtineamus?

[ocr errors][ocr errors]

tam.

Dico et tacitè quòd vos similiter agere debetis: nec sine causa utrumque dico.

Hujus enim vitæ cursus stadium est, in quo currimus omnes, et ad præmium in Evangelio promissum contendimus.

Scitis autem quòd in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed non omnes bravium accipiunt, sed ii soli qui cursum ritè et legitimè perficiunt : sic et omnes Christiani currunt quidem; at non omnes præmium Evangelii reportant, sed ii tantùm, qui bene et legitimè juxta Evangelium currunt usque in finem.

Sic currite, ut comprehendatis. Sic ergo currite, sie vivite, ita vitæ vestræ cursum dirigite (scandala vitantes, proximo ex charitate servientes, de hoc enim semper est quæstio), ut æternum vitæ præmium reportetis.

Vel sic currite, ut in cursu primi sitis, et egregium assequamini præmium.

Agitur enim de præmio eximio, de quo n. 18.

Stadium, locus in quo currendum : hinc cursores stadiodromi.

Bravium, seu brabæum, præmium victoribus destinatum.

Palmam unus accipit apud stadiodromos: apud nos, omnes illi qui legitimè currunt. Comparatio itaque fit in eo, quòd non omnes accipiunt : non in eo quòd unus.

25. Omnis autem qui in agone... Gr. omnis agonizans, per omnia temperans est.

Alludit ad agones Olympicos, aliaque Græcorum certamina, et maximè Isthmia, quæ celebrabantur Corinthi.

De his vide Cornelium, Tyrinum.

Docet itaque modum quo possint bravium apprehendere : omnis qui in cursu, aut pugilatu certat, per omnia temperans est; abstinet ab omnibus, quæ vires aut velocitatem corporis possent minuere, eumque in agone impedire.

Servabant temperatissimam victûs rationem, abstinentes à superfluis, et delicatioribus cibis, contenti certo quodam ac demenso, seu necessario victu. Vide Cornelium à Lapide.

Abstinuit venere et vino, ait Horatius citatus à Grotio.

Et illi quidem, ut coronam corruptibilem... momentaneam ac brevi perituram, ex oleastro, aut picea, aut lauro.

Nos autem incorruptam... Quidni et nos Christiani, ut immarcescibilem et æternam coronam habeamus, abstinebimus à multis, quanquam licitis.

« ElőzőTovább »