Oldalképek
PDF
ePub

LOAN STACK

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

FAYDEAU DE BROU,

AMBIANENSIUM EPISCOPO, REGI AB OMNIBUS CONSILIIS.

HANC in sancti Pauli Epistolas expositionem offerens tibi, ILLUSTRIS

SIME ECCLESIÆ PRINCEPS, non tam donum affero, quàm quod tuum est exhibeo.

Tolus enim tuus est Apostolus, quem habes in mente, in corde geris, exprimis sermone, demonstras in opere.

Tuus, inquam, certissimè totus est sanctus Paulus, cujus cœlestem doctrinam, tuâ sublimi scientiâ; cujus eminentem sanctitatem, tuâ singulari pietate; cujus divinam eloquentiam, tuâ suavi facundiâ; cujus apostolicum zelum et instantem sollicitudinem, assiduo et vigilantissimo Episcopatûs tui regimine, ad vivum repræsentas, non ubi Ambianensium, sed et toti Galliarum Ecclesiæ.

Addere liceat, ILLUSTRISSIME PRÆSUL, hoc nostrum in sancti Pauli Epistolas opus, tuum esse, quod futurum prævidisti; et prædicens velut inspirâsti; quod conceptum fovisti; quod formatum, benignis oculis aspexisti; nascens et in lucem prodiens, adoptâsti.

Patere tamen me tibi tuum offerre, Paulum, PRÆSUL ILLUSTRISSIME, ut ab oculis tuis, tuo præsidio munitus, transeat ad alios; opusque, quod hactenus quodam modo meum fuit, tuo clarissimo nomine illustratum et approbatione firmatum, deinceps sit omnium, ac speciatim omnium Ecclesiæ tuæ Ministrorum.

Notum est omnibus, ILLUSTRISSIME PRÆSUL, quanto studio et ardore diligas ordinis ecclesiastici decorem et sanctitatem : qualiter hujus decoris zelo pressus, adolescentes ipsos, statim à sua clericali adscriptione, cures in omnibus doctrinæ et pietatis exercitiis instrui; piis, doctisque magistris ubiquè distributis, qui tuos Clericos, in tua diœcesi, imò et extra dioecesim, scientias doceant humanas, ac præcipuè divinas.

Nolum est quantâ curâ, quantoque affectu provectiores, sacris ordinibus jamjam initiandos, aut recèns initiatos, tu ipse foveas, eis incubans, velut avis pullis, quos sibi similes faciat.

Notum est denique quàm assiduâ et oculatâ sollicitudine toti tuæ quidem Ecclesiæ, quantumlibet amplæ, invigiles; præsertim verò Sacerdotum et Pastorum regimini, illis semper præsens, quasi anima in toto corpore; sed in primis in corde et in capite, ut informes, vivifices, excolas, atque perficias.

In his omnibus mens tua, scopusque tuus, Illustrissime Præsul, est, favente Dei gratiâ, vilam mentis et cordis, veritatem et charitatem, omnibus Ecclesiæ tuæ Ministris inspirare; quam ipsi deinde toti reliquo corpori, velut vasa suppeditantia, sub sui capitis influxu communicent.

Audeam dicere, PRÆSUL ILLUSTRISSIME, mihi spem inesse, utinam non inanem, hanc nostram triplicem in sancti Pauli Epistolas Exposi tionem, piis hisce consiliis ac desideriis tuis ad finem promovendis, aliquid utilitatis allaturam esse.

Divinum siquidem pietatis lac in totius operis corpore sparsum, at in Corollariis, velut in uberibus collectum, sugere poterunt juniores Clerici quasi modò geniti infantes.

Sacris recèns initiati, per hujus operis lectionem, veritatis radios, et charitatis ardores ita percipere poterunt ; ut et discant quâ ratione sacras Scripturas legant, ut ex illis vitam mentis et cordis abundantiùs hauriant.

Pastores et alii, quibus incumbit animarum cura, Deique verbo pascendi munus, sacrum apud se penarium jugiter habcbunt, unde sibi et aliis cibos assumant; aquarumque viventium puteum, unde salutis aquas hauriant, quibus repleantur ipsi, et quas aliis impartiantur. Perfectiores denique et doctiores promptum ac facilem modum habebunt alios sacros libros, ad suam et ad aliorum salutem, similiter et perfectiùs, juxta majus donum à Deo sibi concessum, evolvendi et explicandi.

Sicque, aspirante Dei gratiâ, omnibus juxta propositum tuum, utilis esse poterit hæc nostra triplex Expositio; veritatem, mentis vitam; et charitatem, cordis vitam, inspirando, fovendo, augendo in omnibus Ecclesiæ tuæ Ministris, quam deinde toti eidem subministrabunt Ecclesiæ.

Absit autem ut hæc cogitans et optans, quidquam mihi vel labori meo tribuam totum à Divina gratia spero; totum à cœlesti sancti Pauli doctrina exspecto.

Paulus ipse, in cœlo nunc cum Christo gloriosus, at semper totius terrarum orbis Doctor per suas Epistolas, præcipuè verò per illas, quæ vulgò dicuntur Hierarchicæ, Timotheos et Titos in tua diœcesi creabit, formabit, instruet, qui sub Apostolico regimine tuo tecum collaborantes fidei, perficiant Ecclesiam, quam Christo exhibeas speciosam gratiâ, sine macula peccati, sine ruga vetustatis, sed sanctam et immaculatam.

Hoc oro et per totam vitam orabo, PRÆSUL ILLUSTRISSIME, ut sub tuo Pontificatu, Ambianensium charitas magis ac magis abundet in omni scientia et prudentia.

Pastorum quidem charitas crescat in scientia; ne defectu luminis, in foveam cadant ipsi, et alios secum præcipites ducant : eorumdem autem scientia crescat in charitate, ut ædificent, et ad Dei gloriam, fructus justitiæ in se et in aliis ferant abundanter.

Omnium pariter fidelium tuorum charitas crescat in omni scientia et prudentia; hujusque omnimode scientiæ fructibus noverint omnes, non tantummodo quod bonum et malum, sed meliora et utiliora discernere et amplecti. Probent potiora, puram et nullo errore contaminatam conscientiam ad Deum habeant. Sint sinceri, inoffenso pede pergant et perseverant repleti copioso bonorum operum proventu, usque in diem Christi gloriosam ; idque omne per ipsum Jesum Christum, ad Dei laudem et gloriam.

Hoc est et erit continuum cordis mei votum, PRÆSUL ILLUSTRISSIME. Interim benignè suscipe hoc, qualecunque meæ erga te reverentiæ, fidei et obsequii specimen ; imò suscipe totius ordinis mei, ac præsertim hujus nostræ Parisiensis provinciæ, pro tua singulari benevolentia, perpetuum gratitudinis monumentum.

« ElőzőTovább »