Oldalképek
PDF
ePub

Porro summum magnum unicum sit necesse est : ergo et A lis videri non possit. Nam ut ipse in Exodo 10Deus unicus erit, non aliter Deus, nisi summum magnum, nec aliter summum magnum, nisi parem non habeat, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit (Idem., lib. I advers. Marcion., cap. 3).

quitur (Exod., cap. XXXIII, 20) : Non enim videbit me
homo, et vivet. Addit vero Tertullianus, etsi videa-
tur .
hoc est, tametsi homines allatis supra argu-
mentis ac (Art. super.) demonstrationibus illum re-
vera existere mente videant et cognoscant.

Incomprehensibilis quoque est, pergit Tertullianus. (Tertullian., ibid.) Nam ut fatetur Clemens Alexandrinus (Clem. Alexandr., lib. V Strom., pag. 548): Δῆλον μηδένα ποτὲ δυνάσθαι παρὰ τὸν τῆς ζωῆς χρόνον τὸν Θεὸν ἐναργῶς καταλαβέσθαι. Neminem unquam posse per hoc vitæ tempus Deum perspicue comprehendere. Quibus uterque verbis significat infinitas Dei perfectiones ab hominibus, vitam hanc mortalem viventibus, non posse clara distincta idea et notione plane

Sextam et ultimam qua Deus existere probatur demonstrationem Tertulliano suppeditavit summa ac mira Christianorum ad dæmones expellendos potestas, contra quam quilibet quantumvis pertinax gentilis ne mutire quidem poterat. Tum enim sæpe sæpius dæmones a christianis, Christi nomine adjurati, non solum ejiciebantur ex his quos obsidebant hominibus, sed cogebantur etiam palam et publice confiteri, nec se, nec alios quos gentiles colebant, esse dcos, sed unum duntaxat existere, quem discipuli Christi venerabantur. Atqui omnis ista, ait Tertullia- B penitusque comprehendi. Subjungit tamen : Etsi per nus, confessio illorum, qua se deos negant esse, quaque non alium Deum respondent præler unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen læsæ m'axime romanæ religionis, quæ non verum et unicum, sed falsos utique deos venerabatur (Tertullian. Apologet., cap. 24, pag. 416). Nam omnes profecto ethnici dæmonibus, verum contra semetipsos confitentibus, debebant credere, qui mentientibus credebant. Nemo siquidem, ut recte ille arguit, ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes, quam pro se ipsis negantes (Ibid., cap. 23, pag. 415). Tam publicum enimvero testimonium nemini plane dubium suspectumque esse poterat. Quamobrem illud, pergit Auctor noster, solebat ex ethnicis facere christianos C (Ibid.). Ecquis enim homo poterat tam certam claramque testificationem respuere, nisi cui falsa præjudicia aut privatæ utilitates rationis lumen penitus eripuerant? Jure igitur merito Auctor noster summam redarguit iniquitatem gentilium, qui Christianos accusabant læse romanæ religionis, eosque contra conscientiam, totque ac tanti ponderis demonstrationes, ad falsos deos colendos negandumque verum Deum quibuslibet suppliciis adigere nitebantur.

ARTICULUS II.

De perfectionibus sive attributis Dei, ac quo sensu a Tertulliano dicatur hominibus cognitus, quamvis sit invisibilis, incomprehensibilis, inestimabilis; quæ hujus veri Dei et vivi scientia, sapientia, et æternitas.

Deum esse perfectissimum inde Tertullianus recte colligit, quod mundum et omnia quæ in eo sunt, sicut in superiore articulo vidimus, ab illo creata fuerint. (Tertullian. Apologet., cap. 11). Etenim imperfectum, inquit ille, non potuit esse, quod perfecit omnia, id est, quia Deus a se ipso est, et cætera omnia fecit, nihil prorsus imperfecti, sed omnes omnino perfectiones habeat, necesse est.

Tantæ autem illæ sunt, humanique ingenii imbecillitatem adeo superant, ut invisibilis sit (Ibid., cap. 17, pag. 375), ait Auctor noster, id est, humanis ocuTERTULLIANI 1.

gratiam repræsentetur. Sed quænam est ista gratia, nisi Salvatoris nostri Christi, qui, homo factus, docuit homines quomodo ipsum et divinum ejus Patrem unicum verumque Deum esse intelligant: Nemo quippe, quemadmodum scribit auctor epistolæ ad Diognetum, Deum vidit, aut perfecte cognovit (Epist. Diognet., pag. 499, edit. Justin. Martyr): Aürde δὲ ἑαυτὸν ἐπέδειξεν· ἐπέδειξε δὲ διὰ πίστεως ᾗ μονῇ Θεὸν ἰδεῖν ovyxexwpntal. Sed ipse se ipsum ostendit: ostendit autem per fidem, qua sola Deum videre concessum est. Nonne vero uterque ad hæc collineavit Matthæi verba (Matth. XI, 17): Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Aut ad illa Joannis (Joan., cap. I, 18): Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Pergit Auctor noster inestimabilis, etsi humanis sensibus æstimetur, id est, in hoc recte ab hominibus æstimetur, quod sciunt eum esse inestimabilem (Tertullian. Apologet., cap. 17, pag. 575). Ipse enim mox addidit: Hoc est quod Deum æstimari facit, dum æstimari non capit, perinde ac si dixisset: Tunc Deum recte æstimamus, cum fatemur nec à nobis, nec ab ullo homine posse pro merito æstimari.

Horum omnium rationem si ab illo postules, hanc ille ibidem reddet : Quod videri communiter, quod comprehendi, quod æstimari potest, minus est oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, ei sensibus quibus invenitur, hoc est, quidquid oculis D corporeis communiter cernitur, manibus tangitur, aut sub alios sensus cadit, illud his omnibus sensibus minus est, inferiorisque, quam Deus, ordinis (Ibid.). Nam quod immensum est, quemadmodum Deus, soli sibi notum est (Ibid.). Immensi autem nomine illud Tertullianus præcise non intelligit, quod ubique et in omni loco existit, sed quod est infinitum. Eo quippe sensu a bonis auctoribus dicitur immensus labor, et dólor immensus, vel immensa cupiditas. Deus itaque, utpote infinitus, a se solo quantus est cognoscitur (Ibid.). Atque ita illum, ut rursus, ait Auctor noster, vis magnitudinis, et notum hominibus objicit, et ignotum (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 5, art. 1; Dissert. in Lactant. cap. 13, (Vingt-six.)

art. 1). Tanta enimvero est ejus magnitudo, et A a nullo alio, habere quidquid ipse est. Atqui si nilil divinæ illius naturæ excellentia, ut, etsi homines certo certius noverint illum existere, capere tamen non possint quantæ qualesque sint omnes ejus perfectiones. Sed de his omnibus jam disputatum est in superioribus nostris dissertationibus.

Neque porro hæc tantum negativa, ut aiunt, Dei attributa a Tertulliano asserta animadvertimns, sed plura quoque alia, quæ affirmantia vocantur (Tertullian. Apologet., cap. 30, pag. 441). Deum etenim verum et vivum appellat, atque ita illum gentilium diis falsis et mortuis opponit.

Deinde vero docet ipsum esse omnium speculatorem, cujus infinita est scientiæ plenitudo, et cui nihil prorsus ulla latebrarum difficultate latere unquam potest (Ibid., cap. 45, pag. 500). Non in solo B autem Apologetico, sed alio quoque in libro divinam hanc scientiam prædicat. Ab illo enim hæc alibi scriptis tradita legimus (Idem. lib. de Pœnit. cap. 3): Neque si mediocritas humana facti solum judicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina ejus etiam sub Deo negligamus. Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu ejus remotum, unde omnino delinquitur. Omnes igitur humani cordis intimos et occultiores recessus penetrat; atque cætera proinde omnia, quæcunque sint, perfecte cognoscit.

Nec minus asseveranter pronuntiat eum ab æterno esse rationalem, qui Verbum, ut infra fusius ostendetur, Sermonem, Sophiam, Sapientiam protulit; ac mundum verbo, ratione et sapientia molitus, creavit ex nihilo, atque idcirco omne tempus antecessit, C et æternus est (Idem, Apologet., cap. 17, pag. 375; cap. 11, pag. 332).

ei ex alio accidat, et perfectiones ejus sint infinitæ, nec ab ullo unquam circumscribi potuerint, simplicissima procul dubio est illius natura, ac proinde spiritualis, et omnis corporeæ concretionis expers. Nullum ergo habet corpus, quod utique partibus componitur, atque idcirco potest dissolvi, et imperfectum est. Sed quid necesse est aliqua argumentatione hanc probare Auctoris nostri doctrinam? Nonne id apertissime his prædicavit verbis (Tertullian. Apologet., cap. 21): Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus? Et paulo post : Nam et Deus spiritus.

Neque respondeas velim ibi spiritus nomine corpus aliquod, sed cæteris longe subtilius ab eo intelligi. Nam ibidem Verbum, Sermo et Filius Dei ab ipso dicitur ex sinu Patris sui æterni prodiisse, de spiritu spiritus, et de Deo Deus (Ibid.). At certe illa æterna, et ante omne corpus creatum, Dei prolatio nihil plane corporei admittere potest. Ipsa siquidem est Dei cogitatio et intelligentia, quæ penitus incorporea, et mere spiritualis esse debet. Vere ergo Tertullianus credidit, Deum Patrem Filiumque ejus esse spiritum, qui nihil prorsus corporis et materiæ quantumlibet subtilis habeat.

Contra tamen nonnulli reclamant, nobisque objiciunt Tertullianum docuisse, quidquid est aut corpus esse, aut nihil, nec posse omnino aliquid inter utrumque medium assignari. Nam hæc sunt ipsissima ejus verba: Omne quod est, corpus est sui generis. Nihil est incorporale, nisi quod non est (Idem, lib. de Carne Christi, cap. 11). Generalis procul dubio est hæc ejus propositio, ac proinde ab eo diserte definitur quidquid sit, sive Deus, sive quid aliud, eo ipso quod est, illud esse corpus. Cum tot igitur, uti vidimus, argumentis probaverit Deum unum et verum existere, eum utique revera corporeum esse credidit.

Sed quid hac, inquient alii, aliave argumentatione opus est? Nonne de ipsomet Deo hunc loquitur in modum? Quis negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et invisibilia illa quæcunque sunt, habent apud Deum et suum corpus, et suam formam, per quæ soli Deo visibilia sunt ( Idem, liber adv. Prax.,

At hoc quidem alibi hisce verbis confirmat (Ibid., cap. 26) Qui ante tempus fuit, et sæculum corpus temporum fecit. Nomen autem corpus ibi sumitur pro plurium collectione rerum, ac congregata multitudine. Sic corpus civitatis, aut reipublicæ dicitur. De Christianis vero ipse auctor noster: Corpus, inquit, sumus. Sensus itaque illius est (Ibid., cap. 59) Deus sæculum corpus temporum fecit, seu fecit ut mundus ex tota temporum collectione constet (Ibid., cap. 18, pag. 377). Quapropter ille antea dixerat: Deus sæculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit. At id facere non poterat, nisi ante omne, ut ipse loquitur, tempus, atque D cap. 7). idcirco æternus fuerit. Neque dubites hanc esse illius mentem, qui alibi Christianorum nomine scripsit (Ibid., cap. 30) Nos Deum invocamus æternum. At ibi illum non modo æternum prædicat, verum etiam omnipotentem, in cujus potestate sita sunt omnia.

ARTICULUS III.

Ostenditur Tertullianum revera credidisse Deum esse spiritum, nihilque habere corporei, et contraria argumenta solvuntur.

Quæ de tot tantisque Dei perfectionibus et attributis hactenus exposita sunt, hæc manifeste demonstrant illas esse summas, ac Deum a se ipso solo, et

Verum quantumvis generalis sit prima ejus propositio, mediam nihilominus aliquam inter corpus et nihil substantiam discernit, quæ spiritalis, ac spiritus a corpore distinctus est. Enimvero in hoc, de quo agimus, Apologetico libro dixit creatam a Deo istam mundi molem, cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum (Idem, Apologet. cap. 17). Quid autem necesse erat ibi adjicere spirituum, si corpus et spiritum, unum idemque esse credidisset? Numquid respondebis corporum nomine significari corpora densa et crassiora, spirituum autem vocabulo corpora subtiliora ac tenuissima? Sed bære tantum diversæ sunt corporum qualitates, que

poterant solo corporum nomine satis designari. At A adserendo, concedit aliquam substantiam esse incor

spirituum nomine non corporum qualitates, sed aliquid ab omni corpore discretum, significare procul dubio videtur.

poream, quæ tamen rei ipsius corpus est. Nihil ergo, nisi corporeum esse opinabatur. Sed animadvertas, velim, illum hærere duntaxat in hujus nominis, corpus, significatu. Non obscure tamen ibidem explicat quid hoc nomine intellexerit: Ipsa, inquit, substantia corpus est rei cujusque. Corporis itaque nomine significari putat cujusque rei substantiam. At nemo est, qui non fateatur nullum prorsus esse medium aut tertium inter substantiam et ipsum nihil. Quid autem mirum, si corporis nomine ipsam rei cujus. que substantiam intelligendam esse existimaverit, cum Paulus apostolus hoc ipsum nomen corpus umbris et figuris opponat, ac illud esse dixerit, quod res ipsa et veritas est? De veteris quippe Testamenti

Quid vero, quod ille alio in libro rem spiritualem a corporali plane penitusque distinguit? Ubi enim de hominis, qui corpore, uti ille ait, et spiritu constat, peccatis delictisque disserit, aperte pronuntiat Delictorum quædam esse carnalia, id est, corporalia, quædam vero spiritalia ( Idem, lib. de Pænit. cap. 3). Tum vero paulo post : Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur. Ut corporale sil, in facto est; quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet. Spiritale vero, quod in animo est, quia spiritus neque videtur neque tangitur. Per quod intelligitur B figuris hunc scribit in modum (Paul. ad Coloss., II, non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda. Fatetur itaque duplicis generis esse peccata, nimirum corporalia, quæ a corpore, non repugnante animo et voluntate, perpetrantur. Alia vero solius spiritus, quæ sola admittuntur cogitatione et voluntate, ac sine ullo corporis ministerio. Quin etiam alios adhuc esse docet proprios animæ nostræ actus, ab ejus corpore nequaquam dependentes, quibus non solum pœna, sed præmium quoque debetur (Idem, lib. de Anim., cap. 58). Atqui hos solius animae aut bonos aut malos actus, præmio aut poena dignos nec corpus, nec nihil, sed aliquid intermedium esse arbitrabantur. Ergo quædam esse putavit, quæ tantum spiritalia nec plane corporalia sun!.

Ad secundam vero illius de Deo propositionem C quod spectat, nonne, uti diximus, diserte affirmat ejus Filium esse ipsiusmet sapientiam, internum verbum et sermonem, sive intelligentiam, quæ penitus incorporea planeque spiritalis est? Qui ergo id fieri potest, nisi Deus sit plane incorporeus ac spiritus ? Ad hæc vero, plane sufficit aliquam ab eo admitti substantiam spiritualem, inter corpus et nihil mediam. Nam si quæ sit, hanc potissimum Deum esse quis diffitebitur ?

Instabis tamen ab illo nihil tertium inter corporale et incorporale agnosci. Etenim adversus Hermogenem ita argumentatur; Nisi fallor, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit, necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque): certe D post corporale et incorporale nihil tertium. (Idem, ad Hermog., cap. 35). Verum ibi incorporalia admittere potius, quam negare proculdubio videtur. Nam ibi ipsum, ut dictum est, refellit Hermogenem, qui materiam, etsi revera existentem, et corpoream et incorpoream esse effutiebat. Tertullianus vero, ut hoc vanæ opinionis commentum funditus evertat, rem omnem dividit in corpoream et incorpoream. Itaque aliquam fatetur esse incorporalem. At si quæ sit, præ cæteris certe omnibus Deus est.

Urgebis fortasse hanc divisionem ipsi omnino perfectam non videri. Non absolute siquidem id pronuntiat, sed adversario suo interim et gratis, nihilque

17): Quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi, id est : Hæ cæremonix nihil aliud sunt quam umbræ illarum autem corpus, sive res ipsa et veritas est Christus, in quo adimplentur.

Quamobrem in iis, quæ nobis objecta sunt, Tertulliani nostri locis, ubi dixit omnem substantiam esse corpus, aut quidquid est hoc esse corpus, haud inconsulte ibi addidit sui generis, id est, substantiam esse sui generis, vel corporei vel spiritalis.

Verum instabit aliquis, etiamsi hoc evidentissime probaretur, in dubium tamen vocari posse utrum Tertullianus aliquando existimaverit Deum esse corpus, ac postea animum mutaverit et sententiam. De illo namque Augustinus hunc loquitur in moduni (August., lib de Genes. ad litter., cap. 26, pag. 273): Tertullianus quia corpus esse animam credidit, non ob aliud quod eam incorpoream cogitare non potuit ; et ideo timuit ne nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo voluit aliter sapere, qui sane quoniam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam loco: Omne corporale passibile est (Tertul. lib. de Anim. cap. 7)? Debuit ergo mutare sententiam qua paulo superius dixerat ctiam Deum corpus esse. Neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut jam Christus non in carne tantum, sed in ipso Verbo, per quod facia sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur, quod absit a corde christiano.

Verum Petavius ab Augustino dissentit, nec censet Tertullianum secum pugnare, aut suam de Deo corporeo mutasse sententiam, tametsi omne corpus passibile, naturam vero Dei minime passibilem esse crediderit (Petav. tom. I, Theolog. dogmat., cap. 1, § 5 et seqq.). Nam alias, inquit, rei corporer, quam Deo tribuit passiones, sive alios motus et affectus. Marcioni siquidem iræ motum in Deo esse neganti, atque objicienti illum, si aliquando irasceretur, corruptioni et morti fore obnoxium, respondet ipse Tertullianus passiones, sive motus, et sensus animi in Deo et homine iisdem revera nominibus appellari, sed tantum in utroque esse diversos quantum substantia et corpus a se invicem discrepant. Marcionem quippe

his compellat verbis: Discerne substantias, et suos eis A supra observavimus, tam luculenter vindicatæ, nihil distribue sensus, tam diversos, quam substantiæ exi

gunt, licet vocabulis communicare videantur (Idem, lib. II advers. Marcion., cap. 16) .... Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub iisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub iisdem licet nominibus membrorum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiæ humanæ, quam incorruptorios in Deo efficit incorruptibilitas substantiæ divinæ.

Petavius itaqne inde colligit Tertullianum existimavisse tam in Deo, quam in homine esse corpus, quemadmodum passiones sive sensus, motus et affectus, sed eo discrimine, quod in homine corruptorii, in Deo autem incorruptorii sint. Nihil ergo repugnat, inquit ille, quominus stante Tertulliani opinione, B Deus habeat corpus, quod non passibile quidem, sed incorruptorium esse putaverit. At expendas, velim, utrum Petavius perspectum omnino habuerit quo sensu Tertullianus acceperit illud passibilis nomen, quod a Deo excludit. Non enim aliud eo significare videtur, nisi quod aliquid imperfecti et commutabilis secum importat. Noune ergo Augustinus recte dixit Tertullianum aut secum pugnare, aut mutasse sententiam, cum asseruit Deum esse corpus, et omne corpus esse passibile? Nam Deus perfectissimus, ac simplicitate omnique perfectionum genere cumulatissimus est. Nihil igitur prorsus imperfecti habere potest. Ergo summa perfectio Dei et corpus secum pugnant, et in Deo esse non possunt.

omnino corporei habere possunt. Nullum siquidem corpus, quantumvis tenue; nulla materia, quolibet motu agitata; nullæ atomi, quovis concursu inter se cohærentes, possunt rei alicujus, multo minus rerum omnium efficere cognitionem. Non potnit ergo Tertullianus Deo corpus, vel corporei aliquid tribuere, nisi hoc nomine, sicut vidimus, substantiam sui generis, id est, divini et spiritalis intellexerit. Sed his lucem adhuc ea afferent, quæ capite sequente de Christi divinitate, ac postea de angelis ac dæmonibus, atque anima humana, dicentur.

ARTICULUS IV.

Quot qualesve fuerint gentilium philosophorum de Deo dissensiones, Thalelis, seu Simonidis, qui de illo interrogatus, nihil respondere poluit; Platonicorum, qui omnia; Epicureorum, qui nihil curantem ; Platonicorum, qui eum intra mundum; Stoicorum, qui extra positum; Platonis, qui mundi creatorem; Pythagoræ, qui mundum increatum esse docuerunt ; et utrum Tertullianus recte illorum opiniones explicaverit.

Quanquam philosophi gentiles vel ratione naturali, vel ex sacris, ut ait Tertullianus, Scripturis agnoverint, vel agnoscere haud difficiliter potuerint unum duntaxat esse Deum (Tertullian. Apologet. cap. 47); inter se tamen, vel inanis gloriæ vitio, vel disputandi libidine, de ipsa Dei natura, qualitate ac sede nunquam non digladiabantur: Quid enim

Cæterum, quamvis Petavius probavisset Tertullia C Thales, ille princeps physicorum, auctoris nostri verba num non incidisse in vitium aliquod contradictionis; fatetur tamen vir ille eruditissimus majoris illud esse momenti, quod Augustinus alio in libro ad excusandum Tertullianum hæc in verba retulit: (August., lib. de Hæresib., cap. 86, pag. 25): Tertullianus posset quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus, cujus partes, aliæ majores, aliæ minores valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia, quæ proprie dicimus corpora... sed potuit, ut dixi, propterea putari corpus Deum dicere; quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animæ qualitas, sed ubique totus, el per locorum spatia nulla partitus, in sua lamen natura atque substantia immutabiliter permanet.

sunt, sciscitanti Cræso de Divinitate certum renuntiavit? Nihil plane, sed commeatus deliberandi sæpe frustratusest (Ibid., cap. 46; et lib. 11. ad Nation. cap. 2,). At Cicero, et qui eum, ut alibi vidimus, sequitur, Minutius Felix, hoc Simonidi et Hieroni tyranno adscripserunt (Dissertat. in Minut., cap. 3, art. 2). Neque respondeas subesse in Tertulliani textu mendum aliquod. Nam Thales ab eo appellatur physicorum princeps (Ibid., cap. 4, art. 1, tom. I; Apparat. pag. 1119 et seq.), id est, eorum primus, qui de rebus physicis, ut etiam ostendimus, instituerunt disputationes. Utrum autem verior sit Tertulliani, quam Ciceronis et Minutii opinio, ut percipiatur, inquirenda est Thaletis, Simonidis, et Crœsi ætas.

Mirum tamen nonnullis, quibus satis nota non sit Augustini modestia, fortasse videbitur, cur ille pe- D At juxta Eusebianum Chronicum, anno 1266 Thales nitus affirmare non audeat hanc ipsam revera, sed quoquo modo posse putari Tertulliani fuisse sententiam. Jam enim ostendimus eum haud obscure declaravisse corporis nomine a se intelligi substantiam', quæ quovis modo existit, et nihilo opponitur. Præterea animadvertimus substantiam ab eo dividi in corpoream et incorpoream, id est, omnis omnino corporis expertem, et quæ sit mere spiritalis. Atqui, si vel unam hujusmodi unquam esse arbitratus est, persuasum utique habuit, Deum esse spiritum, et cæteris sane omnibus longe præstantiorem. Et certe summæ illius perfectiones, atque infinita rerum omnium cognitio et scientia, a Tertulliano, sicuti paulo

Milesius physicus philosophus agnoscitur. Ad annum autem 1465, ea quæ de Crœso memorantur, quomodo tentaret oracula, his fuere temporibus. Et duos post annos, Thales moritur. Duo itaque, ut notat Scaliger, Thaletes memorantur, quorum prior physicus philosophus Lycurgi et Orphei ætate, posterior post ducentos pene annos Cræsi tempore floruisse perhibentur (Scalig. not. in Chron. Euseb., pag. 74). Atqui Tertullianus de Thalete physicorum principe loquitur, qui duobus sæculis Croeso antiquior cum eo vi、 vere, ac proinde illi respondere, non potuerat.

Simonides autem in eodem Eusebiano Chronico vixisse traditur anno 1551. Ibi enim legimus: Pin

darus et Simonides lyrici poetæ insignes habentur. A nus noster Diogeni adscribit, ab alio ejusdem nomi

Postea vero ad annum 1542, Hieron., cujus Minutius Felix meminit, post Gelonem Syracusis tyrannidem exercebat. Quantum ergo prior Thales a Croeso distat ætate, tantum Simonides eidem Hieroni proximus esse dicitur. Huic igitur Simonidi magis, quam Thaleti physicorum principi, conveniunt citate de Divinitate interrogatio et responsio. Ad hæc vero Minutii opinio eo adhuc videtur probabilior, quod Ciceronis auctoritate stabiliatur.

Neque dixeris plurimos in Eusebiano Chronico essc in assignanda illustrium virorum ætate errores; nam quicunque illi sint, nemo sane negabit Thaletis physici Crosique tempora magis a se invicem se jungi, quam ut simul vixisse dicantur. Nec est quod urgeas memorantem responsionem Thaleti philosopho B et physicorum principi recte congruere, minime vero Simonidi, qui poeticæ, ut alibi vidimus, operam dabat (Dissertat. in Minuc. Octav., cap. 3, art. 2; el tom. I. Apparat. pag. 1284). Nam poetæ apud ethnicos in theologorum habebantur numero.

Denique Minutius, Ciceronis testimonio fretus, potuit Tertulliani, tametsi plura, sicut observavimus, ex ejus libris excerpserit, hanc corrigere de primo Thalete et Croeso opinionem. Et certe quomodo hic Thales de Divinitate interrogatus nihil respondere ausus fuisset, qui, sicut alibi post cumdem Ciceronem annotavimus, tam certo quam falso docuit aquam esse rerum omnium initium, ac Deum mentem esse, quæ ex aqua omnia formavit (Cicer., lib. I de Natur. deor., pug. 199; Dissertat. in Minut. cap. 4, art. 1; C et in Lactant. cap. 12, art. 1). Nemo autem nobis probavit illum de hac sententia, aut aliquando dubitasse, aut eam unquam mutasse. Si quis porro illud de Deo responsum Thaleti secundo tribuendum esse probaverit, delenda esse ostendet ex Tertulliani textu hæc verba Physicorum princeps. Cæterum, cujuscumque philosophi fuerit illa responsio, quis eam. ab illo adsertam esse in dubium vocabit? Palam igitur confessus est ignotam sibi fuisse Divinitatem.

:

[ocr errors]

nis, sed atheo, scripta fuisse contendas, habemus quidem Ælianum, qui, ut quidam aiunt, flagitiosorum horumce hominum gregi adnumeravit Diogenem phrygem (Elian. lib. II var. Hist., § 31). Verum, præterquam quod in nostra librorum Æliani editione legitur Dionysius Phryx, nullus nobis indicavit ubi Diogenes iste, sive Dionysius, citata ab auctore nostro verba pronuntiaverit.

Aliorum vero philosophorum maxima fuit de Deo opinionum varietas et dissensio: Alii enim, inquit Tertullianus, nimirum Platonici, incorporalem Deum asseverant (Apologet., cap. 47, pag. 515 ). Visne aliquem tibi testem proferri? En adest Cicero, 'qui Velleium sic de Platone loquentem induxit: Quod vero sine corpore ullo Deum vult esse, ut Græci dicunt ¿cóμarov, id quale esse possit, intelligi non potest (Cicer. 1. I de Natur. deor., pag. 200, I. XIII). Eadem de hoc philosophorum principe narrat Laertius : Opinatur, inquit, animam, sicut Deum, esse incorporalem ásúμatov eiva, ( Laert. lib. III, in Vila Platon., § 77). Laertio autem Plutarchus, Eusebius, Apuleius, et alii suffragantur ( Plutarch., lib. I de Placit. philosoph., cap. 7, pag. 881; Euseb. orat. Constant, pag. 200; Platon tom. III, pag. 27-28, et alibi Apulei. de Deo.

Quantumlibet autem vera sit hæc opinio, ab aliis tamen gentilibus philosophis rejecta est. Nam Velleius apud Ciceronem, uti mox dicebamus, contendebat intelligi non posse quid qualeve sit quod incorpo. reum vocatur (Socrat., Cicer., loc. cit. ). Neque alii etiam philosophi explicare potuerunt quæ sit vera rei incorporea idea et notio.

Stoici vero, pergit Auctor noster, Deum corporalem esse prædicarunt (Tertullian. Apologet., cap. 515, tom. I Apparat., lib. III, dissert. 1, cap. 11, art. 2; Dissertat. in Minut., cap. 4, art. 10). De hac autem Stoicorum opinione, quæ suis, propter illorum repugnantias, difficultatibus non caret, nos alibi disputavimus. Plures autem citavimus, qui illos in hunc errorem revera lapsos fuisse testificantur.

Prosequitur Tertullianus: Alii, nimirum Epicurus. ejusque sectatores, ex atomis, alii ex numeris, quemadmodum Pythagoras, alii ex igne, sicut Heraclitus, Deum constare garriebant (Tertullian., loc. cit.,

cit. Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1). Hi autem omnes opinabantur ea esse prima rerum omnium principia, nec alios esse deos, ut alibi nec semel quidem animadvertimus.

In secundo autem ad Nationes libro Tertullianus Thaleti præmisit Diogenem, qui consultus quid in cœJis agatur (ipsamet sunt illius verba): Nunquam inquit, in cœlum adscendi (Tertull. lib. Il ad Nat. cap. 2). Item, an dii essent: Nescio, respondit, nisi ut sint expedire, hoc est, Nescio, sed cunc- D tom. I, Apparat., pag. 455; Dissertat. in Minul. loc. tis utile est et expedit deos esse. Non multum quidem a priore responso illud abest, quod a Diogene cynico homini de cœlestibus disserenti datum Laertius sic retulit : Ποσταῖος πάρει ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ, Quandonam de cœlo venisti (Laert. l. VI. de Vit. Diog., § 39)? At vide, quæso, utrum a secunda longius absit hæc ejusdem Diogenis sciscitanti Lysiæ pharmacopola,an deos esse crederet, responsio : Πῶς οὐ νομίζω, ὅπου καὶ σε θεοῖς ¿x0piv uтolaμbávas, Quomodo non credo, qui te diis inimicum puto (Ibid., § 42 )? Nos tamen Laertius ibidem admonet hanc sententiam tribui Theodoro, qui haud dubie atheus, ut a nobis haud semel observatum, cognominatus est. Si ea tamen quæ Tertullia

Neque minus manifeste probavimus varias, et sibi invicem oppositas fuisse philosophorum de divina, sicut ait Tertullianus, providentia opiniones: Platonici enim, inquit ille, curantem rerum ; contra Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem humanis rebus esse prædicabant (Tertullian. Apologet., cap. 47, et lib. II ad Nation., cap. 2). De Platone si plura velis, adi Lacrtium, et di ceutem audies : οἴεται καὶ θεοὺς ἐφορὰν τὰ ἀνθρώπινα.

« ElőzőTovább »