Oldalképek
PDF

feru:at crrorum capita neoterici ac vcteres hæretici ; ab unitate ac auctoritate Ecclesiæ apostolicæ deficiunt; spreta traditione, ad Scripturas solas provocant; canonem pro libitu explicant ac disjiciunt; nec novarum seclarum antesignani plura ac olim sive Marcio sive Walentinus signa legitimæ ac divinæ auctoritatis exhibent; nec ante nec post eos successionis ap0st0licæ vestigium volamve habent; præterea eorum doctrinas respuunt simul et Ecclesia Romana, et omnes in orbe terrarum, sive apud Græcos, sive apud Asiaticos Ecclesiæ (1). Subinde, ut ad Tertullianum redeamus, recitanda foret una ex tribus fidei formulis, quas Septimius libris inseruit, aut saltem conferenda, nisi premerent

victe valet id genus argumentandi. Eadem enim præ se A

ad eximium opus D. LeNourry ( inf. cap. 0, col. 853. 867), qui egregie contundit pervicaccs Marcionis, Apellis, aliorumque gnosticorum adinveiitiones. Idem adamussim ea quæ de angelis et dæmonibus habet Tertullianus, explicat ibid., cap. 10, col. 868-891. Tertullianus, de homine disserens variis suis in scriptis, primo tradit hominem facturam esse Dci creatoris, constare ex duabus substantiis, corpore ac anima, ad similitudinem Filii et Spiritus factum opus, et imaginem Dei, totius universitatis possessorem esse, atque in hoc ab ipso Deo cxstructum fuisse, ut Dominus esse posset, dum fit a Domino (lib. IV. adv. Marc., cap. 57; lib. V, cap. 17; adv. Pra;ream, cap. 12; de Spect., cap. 2; de Resurrect. carnis, cap.5, 6).

[ocr errors]

Gregoriusque Thaumaturgus et alii edidere. Paucis agemus cum Septimio de Deo ejusque attributis, cum uberrimam ac copiosissimam dissertat. D. Le Nourry, infra damus; huc igitur velim adeas ac videas quonam sextuplici argumento Deus esse probetur a Tertulliano ( cap. 7, art. 1, col. 804 et sqq.); quonam sensu dicatur hominibus cognitus, quamvis sit invisibilis, incomprehensibilis, inæstimabilis; quæ hujus veri Dei et vivi scientia, sapientia et æternitas (col. 809 et sqq.); quid sibi vult vox illa Septimii toties agitata, Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est (col. 811 et sqq.) (2). Item luculenter asserit Tertullianus Deum non esse nisi bonum (Scorp. 5); æque ac Dei bonitatem, ejus tuetur ju

libantibus, videatur de homine et anima duriori ac pinguiori minerva philosophari, si penitus mens ejus introspiciatur, merito ardua ac subtilissima anthropologiæ ac psychologiæ arcana acutissimo obtutu penetrasse aestimabitur (!).

Platonis enim instar, partem animæ distinguit du- .

plicem, unam quidem intelligentem ae sapientiae sedem, alteram vero caecam et intelligentiæ experteiu ()5, izzy et άλογον); animam autem a spiritu distingui, sensu gnostico, negat : Si separas spiritum et animant, separa et opera ; agant in discreto aliquid ambo, scorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret... Ergo duo non erunt, quæ dividi non possunt (De Anima, cap. 10, 1. II, col. 655).

stitiam contra Marcionem (lib. II, c. 41), etsi dicat C Cum anima idem sit ac spiritus, necessario sequi

bonitatem esse Deo ingenitam, justitiam vero accidentem, seu quoad effectum, accommodatam creaturæ, peccato posteriorem (Ibid.): hinc Deum ex nihilo omnia creavisse, nec æternam esse materiam, adversus IIermogenem egregie contendit (Coutr. Hermog., cap. 49 et sqq.). * Perspicue adeo ac exacte loquitur Tertullianus de Trinitate divinarum Personarum et earum consubstantialitate, ut nihil amplius desiderari queat*: distinguit quippe clarissime, æque ac noslri ævi the0logi et doctores, tres divinas personas, et de qualibet carum prædicat actualem existentiam in unitate unius ejusdemque naturæ; ex quibus sane constituitur catholicæ Ecclesiæ doctrina circa luoc mysterium. (Cf. lib. adv. Hermog. cap. 45, t. II, col. 257. Adv. Praream, cap. 2, col. 156; cap. 3, col. 157; cap. 4, col. 159; cap. 8, col. 150; cap. 11, col. 166; cap. 12, col. 167; cap. 13, col. 168; cap. 26, col. 188; cap. 50, col. 195; cap. 31, col. 496. ) De Filii vero divinitate, generatione, consubstantialitate, filiatione, æternitate, de Cliristo Deo et homine prophetarum vaticiniis prænunliato, in Judæa carne indulo ac conversato, mortuo, ad vitam regresso ac in cœlis assuJmplo, iterum remittemus (1) Vid. J. A. Mooliler Patrolog. oder christliche Literaergeschichte, t. II, p. 554, vers. gallic. Paris.1843. 2) Cf. Nat. Alex. Ilist. eccl. saec. II, art. WllI, t, III.

[ocr errors]

tur aniniae proprietates easdem esse ac proprietates spiritus; hinc animam esse simplicem, a corpore separatam : tam duas res quam diversas; nec proindo impingendum est in id quod el ab eo appelletur corporalis et effigiata, seu in specie et re subsistens; aliunde confitetur eam Dei flatu natam, natura chri. stianam, substantia simplicem , liberam arbitrii, rationalem, immortalem, non ex gratia, ut omnes fer. me veteres, sed ex natura sua; eam vero post praesentem lianc vitam, vel dolere apud inferos, vel gaudere in coelis (Ibid., cap. 58). Etsi alio loco doceat animam, ante universalem resurrectionem nec puniri, nec gaudere; insuper quædam peccata post mortem illico nobis luenda fore sub expectatione resur

D rectionis.

Carnem ipsam hominis mirum in inodum glorificat Tertullianus, nec quemquam forsan ex patribus reperias qui de ea insigniora dixerit. Quodcumque, inquit, limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus... Ita limus ille jam tunc induens imaginem Cliristi futuri in carne, non tantum Dei opus erat, sed et pignus (De Resurr. Càrn. c. 6, t. II, col. 802).

Rursus eamdem carnem a peccato recreatam et cum anima rediviva resurgentem, his adumbrat delineamentis : Cum anima Deo allegitur, ipsa ( caro ) est, quæ efficit, ut anima allegi possit. Scilicet caro

(1) Wide hæc luculenter exposita in opere jam latidato J, A. Moeller, Patrolog. t, II, p. 364, vers, gall.

[ocr errors]

abluitur, ut anima emaculetur. Caro ungitur, ut anima A pudet, quia pudendum est. Et mortuus est Dei Filius.

consecretur. Caro sigmatur , ut et anima muniatur. Caro inanus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur. Caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur ( De I{esurr. Carm. 8 ). Sequitur animam nubentem spiritu caro, ut dotale mancipium, et jam non amimæ famula, sed spiritus. 0 beatum connubium, si non admiserit adulterium ! ( De Anima, 41) Carmis demum cum Christo ovantis triumplum splendide describit : Ilic (Jesus Christus)... carnis qu0que depositum servat in semelipso, arrhabonem summuæ totius. Quemadmodum enim nobis arrhabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrhabonem carnis accepit,et verit in cælum pignus totius summæ illuc quandoque

redigendæ. Securi cstote, caro et sanguis; usurpastis et B

cælum et regnum Dei in Christo ( De Resurrect. Carm. c. 51, t. !I, col. 869). Nec in hoc animæ integræ et innocuæ, quam in lapsæ ac maculatæ statu describendo infelicior. Originale peccatum admittit, docetque egregie quomodo quram late et primigenia labes serpserit ac omnes infecerit: Anima hominis velut surculus quidam eae matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus fœmifoveis commendata, cum omni sua paratura pullulabit , etc. (De Anim. 19). Satanam pronuntias... per quem homo a primordio circumventus ut præceplum Dei excederet, et propterea in mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suæ etiam damnationis traducem fecit (De Testim. Anim. 5, t.l, col.618). Audiamus nunc eumdem Christi ortum in terris C quasi novo cantico concinentem : Nove nasci debebat novæ nativitatis dedicator... Ilæc est nativitas nova, dum homo nascitur in Deo, in quo homine Deus natus est, carne antiqui seminis suscepta, sine semine antiquo, ut illam novo semine, id est spiritaliter, reformaret eaeclusis antiquitatis sordibus expiatam (De Carne Christi, c. 17, t. II, col. 781). * Tertulliano apparuit humanitas et benignitas Salvatoris in carne, verbum caro faclum, tanquam omnium fidei mysteriorum principium et finis, novæ creatiomis fastigium et fundamentum, unicum mundi orientis meditullium, unde omnia in nos bona derivantur, quo cuncta quæ Deum religant et homines, remeant ct conncctantur. Hinc Septimii velhemens et acrior

impetus quo in admirationem Verbi incarnati rapitur, D

quo cujuslibet hoc magnum pielalis sacramentum vel leviter impugnantis impios ausus carpit et retundit: quo insanire videtur, præ nimio in Christum natum et passum stupore : Sed jam: hic, inquit Marcioni, responde, interfector veritatis : nonne vere crucifixus est Deus ? nonne vere mortuus, ut vere crucifiacus? nonne vere resuscitatus?... Parce unicæ spei totius orbis. Quid destruis necessarium dedecus fidei? Quodcumque Deo indignum est, mihi expedit. Salvus sum, si non confundar de Domino meo. Qui mei, inquit, confusus fuerit, confundar et ego ejus. Alias non invenio materias confusionis, quæ me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum, Natus est Dei Filius, non

Prorsus credibile est, quia ineptum est; et sepultus, resurrexit. Certum est, quia impossibile (De Carn. Chr., cap. 5, t. II, col. 763). Hæc satis sunto, ul quantum in exponenda fide dogmatica prodesse possit Tertullianus innotescat. Alia perplura sunt dogmata quæ, ab eo eadem ubertate asserta ac uberius a doctissimo D. Le Nourry commenta, habes in hujusce tomi decursu iterum in lucem prolata. Quam egregie recteque Septimius intellexerit veram sinceramque operosæ et practicæ fidei nostræ notionem, nihil magis nobis ostendit quam amplissima disciplinæ liturgicæ descriptio, confertaque veterum rituum copia, in omnibus ejus scriptis diffusa. Cum maximi pretii sint qu;e hanc primorum sæculorum disciplinam atque consueludines exliibent, singula afferemus quam accurate liturgica documenta, quæ in Septimii scriptis memorantur. Et ut a baplismo ordiamur, vetustus hic doctor tradit primo loco laboriosa opera anle baptismum suscipienda, crebras oraliones, jejunia, geniculationes et pervigilias, cum confessione saltem occulta ommium retro peccatorum; deinde quæ ad collationem baptisimi pertimeant, trinam immersionem, et trium sanctissimæ Trinitatis personarum invocatiónem, postremo quæ subsequantur, nempe unctionem post lavacrum, impositionem manuum et, ut pluribus merito visum est, collationem Spiritus Sancti per confirmationis sacramentum, imo et Eucharistiæ participationem (Cf. lib. de Baptismo). Tertullianus peculiarem tractatum de Poenitentia concinnavit, pulchrum adeo ac elegantem, ut eum nonnulli ausi sint ipsi perperam abjudicare; in quo omnes Pœnitentiæ ante vel post baptismum publice privatimve peractæ ritus affectusque apprime describit, uli aliquatenus videre est paulo infra, ubi de exomologesi, quæ cum provolvit hominem, muagis relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit ; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit. (De Pœnit. c. 9, t. I, col. 1244.) De Eucharistia disserens Tertullianus tradit Christianos summo mane convenire consuevisse ad mysterium hoc celebrandum; laicos de præsidentium manu sacramentum sumpsisse; in propriis manibus accepisse; in proprias domos intulisse, ut jejuni, sub una specie participarenl; recens baptizatos sive infantes, sive adultos, eodem beneficio donalos fuisse. llierarchiam Ecclesiasticam a laicis distinctam, variis instructam ordinibus, quibus sua sunt munia, suaque propria nomina, apud hæreticos disturbatam aut penitus exstinctam, inconcussam vero et ab Apostolis ad usque novissima tempora perenni successione apud Catholicos servatam, Tertullianus passim profitelur, ac præsertim in aureo illo de Præscriptionibus libro, quem forte adhuc catholicus conscripsit, jam vero montanista edidit, in quo hæreticos sui temporis suggillat, quod ordinationes eorum temerariæ, leves, inconstantes, quippe cum alius hodie lor; hodie Presbyter, quicras laicus. (Ibid., c. 41, 1. II, col. 56, 57.) Matrimonium, cum Apostolo vocat magnum sacramentun;at juxta maechiam et fornicationem docet repulari conjunctiones occultas, nec prius apud Ecclesiam professas, nec ab episcopo, presbyteris et diaconis monogamis postulatas (De Pudicit., c. 4, t. II, col. 987). Cuique illud noluum : Unde sufficiamus ad enarrandam felicitalem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? (Ad Ux. l. II, c.9, t. 1, col. 1502). Hæc demum de prece sive privata, sive publica, de sacris synaxibus, ac Dominica cœna Tertullianus habet: Christiani orabant, coelum suspicientes, expansis manibus, in Christi cruci affixi modum ac formam, capite nudo, vultu voceque demissa, ad orientem conversi; ante orationem manus abluere, penulam deponere, plerumque soliti ; alii inter orandum assidentes, alii sub conspectu Dei, angelo adhuc oratiouis slaule, stare et ipsis reverentius æstimantes; altermis demum Psalmorum cantibus et hymnis sese re'creantes, ac post precem osculum pacis nom subtrahentes; sine monitore, qui voce præiret, sed de pectore atque intimo cordis affectu deprecantes; die solis cum lætitia convenientes; tum sacrorum libro • rum lectioni vacantes; scripta simul Prophetarum, commentariaque Apostolorum recitantes; admonitionem præsidentisaudientes; tum castigationes et censuramdivinam excipientes, a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii delinquentibus relegatis. Episcopi his synaxibus præsidebant, et eorum auctoritate, presbyteri et diaconi, probati electi, seniores nuncupati ; a quibus nec de aliorum manu, in tempore victus, etiam antelucanis cœtibus, Eucharistiæ sacrameiilum sive sumendum, sive reservalidum, ut domi sumerenl, excipiebant. Erant et praeter diem solis, jejuniorum et stationum dies, quibus prolixius orabant, genua flectentes cum reliquo humilitatis more, ad aram diutius, accepto corpore Domini, stantes. Erant et horæ diei solemniores, nempe tertia, sexta, noua, præter legitimas orationes quæ ingressu lucis ct noctis debebantur, cibum el lavacrum præire solebant, vigiliisque noctis intercillebant; caeterum nihil omnino præscriptum est, nisi omni in tempore et loco orare. Niliil vero celelrius quam cum cœna fit quæ Agape dicitur; non prius discumbitur quam oratio ad Deum prægustetur; elitur, quantum esurientes frugique capiunt ; bibitur, quantum pudicis utile est. Post cœnam, aqua ad manus abluendas porrigitur, lumina ad usque lucem diei accendebanlur; tum remota mensa, unusquisque ad hymnum aliquem, aut desumptum ex Scriptura sancta, aut de proprio ingenio elicitum, in totius consessus et coronæ medio canendum, provoca.ur : tum precibus grates Deo referuntur, et inde disceditur ad eamdem curam modestiæ et pudicitiæ, qui non tam cœnam cœnaverint, quam disciplinam. Ilanc hostiam de corde devolaum, fide pastam, veritatc cu

- - - - - *, episcopus, cras alius: hodie Diaconus, qui cras Lec- A ratam, innocentia integram,' castitate mundam,

agape coronatam, cum pompa operum bonorum, inter psalmos et hymnos deductam ad Dei altare, om. uia a Deo impetraturam, Christiani mactabant. Strictius ac festino pede cujusnam sit usus Tertulliani iii re morali et ascetica, ut promisimus, carpimus. Illico ac primo explorandum foret quinam qualesve fuerint Christianorum mores. Ea disciplina patientiae divinæ agere nos, inquit Noster, satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes; nec aliunde noscibiles, quam de emendatione vitiorum (Ad Scapul., cap. 2, t. I, col. 700). Jam vero quanta Christianorum charitas quæ vel

B ethnicos in admirationem rapit : Vide, inquiunt, ut in

vicem se diligant, et ut pro alterutro mori sint parati! Ipsi enim ethnici ad occidendum alterutrum paratiores(Apolog. 39, t. I, col. 474). Quanta conjugum christianorum casljtas, et cælibum multorum integritas, et virginum innocentia ! Quid enim insigne præferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanæ manus opera non adoramus; abstinentiam,qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus (lib. I ad Nation., c. 4, t. I, col. 961). Cuinam inauditum est quam invicle Tertullianus cum Christianorum moribus conferat philosophorum præstantissima exempla modestiæ , æquanimitatis , fidei , simplicitatis

C (Apolog., cap. 46)? Cæteras inter Christianorum

virtutes maxime emicuit tam sedula quam dura jejuniorum observantia, qua non minus quam aliis virtutibus ab ethnicis discrepabant. Nec iis satis fuit non solum publicis in calamitatibus, sed aliis etiam diebus tam severa austeraque jejuniorum observatione iram Dei placare, sed in sacco etiam, ait Tertullianus,et cinere volutantes,invidia cælum tundimus (Apolog., cap. 40). Huc referenda forent pulcherrima quæ in libris specialibus concinnavit Noster de oratione, de patientiæ virtule, de vano mulierum cultu et ornamento, de illicita spectaculorum frequentia, de idololatrit et variis ejusdem speciebus, de mariyrii præ omnibus excellentiori magnanimitate. His, coronidis instar, adnectantur selecta ex Ter

D tulliani operibus ascetica documenta.

Chrislianus Deum timet, non homines. — * Nos, qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique æternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiæ occurrimus, el pro scientiæ plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non, diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse, qui timentes judicat: Deum, non proconsulem tinuentes (In Apolog., cap. 45, t. I, col. 500). »

Deus ad pænitentiam impellit.—•• Bonum est pœnitere, an non? Quid revolvis? Deus præcipit. At enim ille non præcipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat præmis salutcm; jurans, etiam vivo diceus, cupit credi

sibi. 0 beatos nos, quorum caussa Deus jurat! 0 miserrimos, si nec juranti Domino credimus (Lib. de Paenit., cap. 4, t. I, col. 1253). » Peccatorem ad se revertentem Deiis benigne suscipit. — « Quis ille nobis intelligendus Pater? Deus seilicet, tam Pater nemo; tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nuJus redieris, recipiet, quia rcdisti : màgisque de regressu tuo, quam de alterius sobrietate lætabitur. Sed si pœniteat ex animo.... si porcos, inmundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, Pater, nec dignus ego jam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciæ ( Ibidem, cap. 8, t. I, col. 1243). • Exomologesis prosternendi el humilificandi homimis disciplina est, conversationem injungens misericordiæ illicem. De ipso quoque habitu atque victu mandat, saceo et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere , illa quæ peccavit, tristi tractatione mutare; caeterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animæ caussa : plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lachrymari,et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum, presbyteris advolvi, et charis Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suæ injungere (Ibidem, c. 9, t. 1, col. 1242). » I{idenda pænitentia, quæ delicias non abjicit.—« Adjicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defæcato senectutem vini: cumque quis interrogavit cuinam ea largiaris; deliqui, dicito, in Deum, et periclitor in æternum perire. Itaque nunc pendeo et maceror et excrucior, ut Deum rcconciliem mihi, quem delinquendo læsi (Ibid., cap. ff, col. 1246). » Christiano mundus est instar carceris. — c Si recogitemus ipsum magis mundum carcerein esse, exiisse vos e carcere, quam in carcerem, introisse, intelligemus. Majo: es tenebras habet mundus, quæ hominum præcord:a excæcant; graviores catenas induit mundus,quæ ipsas animas hominum constringunt; pejores immunditiäs expirat mundus,libidines hominum. Plures pos' tremo mundus reos continet,scilicet universum hominum genus. Judicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet (Lib. ad Marlyr., cap. 2, t. Il, col. 622). » Exemplo Christi contemnendæ divitiæ.—«0mni pene in loco de contemnendo sæculo Scripturis dominicis commonetur. Nec major ad pecuniæ contemptum exhortatio subjacet, quam quod ipse Dominus in nullis divitiis invenitur; semper pauperes justificat, divites prædamnat. Ita detrimentum patientiæ fastidium opulentiæ præmiuistravit : demoiistrans per abjectiones divitiarum, læsuras quoque earum computandas non essc (Lib. de Patient., cap. 7, t. I, col. 1200). » Cur de morte amicorum non dolendum.—« Cum constet de resurrcctione mortuorum, vacat dolor mentis, vacat el impatientia doloris. Cur ergo doleas, si periisse nem credis? Profectio est, quam putas mortem. Num est lugendus, qui antecedit, sed plane desideran

A dus. Id quoque desiderium patientia temperandum.
Cur enim immoderate feras abiisse, quem mox sul)so.
queris? Caeterum impatientia in hujusmodi et spei no-
stræ male ominatur, et fidem prævaricatur. Et Chri-
stum lædimus, cum evocatos quosque ab illo, quasi
miserandos, non æquanimiter accipimus (Ibidem,
cap. 9, col. 1264). »
Patientiæ encomia.— « Satis idoneus patientiæ se-
quester Deus. Si injuriam deposueris penes eum, ul-
tor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medi-
cus est; si mortem, resuscitator est. Qiiantum patien.
tiæ licet, ut Deum habeat debitorem? nec immerito;
omnia enlm placita ejus tuetur, omnibus mandatis
ejus intervenit. Fidem muiiit, pacem gubernat, dile-
ctionem adjuvat, humilitatem instruit, pœnitentiam
B exspectat, exomologesim adsignat, carnem regit, spi-
ritum servat, linguam frænat, manum continet, ten-
tationes inculcat, scandala pellit, martyria consum-
mat, pauperem consolatur, divitem temperat, infir-
mum non extendit, valentem non consumit, fidelem
delectat, gentilem invitat, servum Domino, Dominum
Deo commendat, fœminam exornat, virum approbat;
amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in
sene; in omni sexu, in omni ætate formosa est (Ibi-
dem, cap. 15, col. 1270). »
Adversus spectacula et theatra.—* Impudicitiam om-
nem amoliri jubemur. IIoc igitur modo etiam a thea-
tro separamur, quod est privatum consistorium im-
pudicitiae, ubi nihil probatur, quam quod alibi non
probatur (Lib. de Spect., cap. 17, t. I, col. 649). »
Scenici semper infames.— Arcent scenicos honoribus
omnibus simul et ornamentis... Quanta confessio est
malae rei, cujus auctores quam acceptissiini sine nota
non sunt! » (Ibid., cap. 22, col, 654.)
Comœdiis Christianis vetitum interesse. — « An illo
recogitabit eo tempore de Deo, posito illic, ubi nihil
est de Deo ?... Pudicitiam ediscet, attonitus in mi-
mos? imo in omni spectaculo nullum magis scanda-
lum occurret, quam ipse ille mulierum et viroruin
accuratior cultus, ipsa consensio, ipsa in favoribtis aut
conspiratio aut dissensio, inter se de commercio scin-
tillas libidinum conflabellant. Nemo denique in spec-
taculo ineundo prius cogitat, nisi videri et videre....
Avertat Deus a suis tantam voluptatis exitiosæ cu-
piditatem (lbid,, cap. 25, col. 656). »
D Veræ Christianorum voluptates in hoc sæculo.— Jam
nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc,
cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo
contributas tibi satis non liabeas, neque recognoscas?
Quid enim jucundius, quam Dei Patris et Domini
reconciliatio? quam veritatis revelatio? quam erro—
rum recognitio? quam tantorum retro criminum
venia? Quæ major voluptas, quam fastidium ipsius
voluptatis, quam sæculi totius contemptus, quam
vera libertas, quam conscientia integra, quam vita
sufficiens, quam mortis timor iiullus ? ( Ibid.,
cap. 29, col. 659). »
Mali sacerdotes Judicis pejores.—* Proh scelus ! Se-
mcl Judæi Christo manus intulerunt; isti impii sacer- •

[ocr errors]

dolesqti0tidie corpus ejus lacessunt, 0 manus praeci- A credimus, non esse, quod ultra credere de!)eamus

dendæ! Widerinlanjam per similitudinem dictum sit : Si le manus tua scandalizat, amputa eam. Quæ magis amputanda, quam in quibus Domini corpus scandalizatur ! » (Lib. de Idololatria, cap. 7, t. I, col. 669. ) | Mulier christiana hominibus placere negligit, imo horret.— t Perfectæ, id est christianæ pudicæ, appctilioncm sui non tantum non appetendam, sed etiam cxsecrandam vobis sciatis : primo, quod non de inlegra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus. Quid igitur in te excitas malum istud ? quid invitas, cujus teyrofiteris extraneam? tum quod tentationibus viamr aperire non debemus, quæ nonnunquam (quod Deus a suìs abigat) instando perficiunt.; certe vel spiritu scan\alum permovent (De Caltu Faem. lib. II, cap. 2, t. I, col. 1517 ). » Fucos adhibere, quale crimem. — c Non supergrediendum in ornando corpore ultra, quam quod simplices et sufficientes munditiæ concupiscunt, ultra quam Domino placere; im illum enim delinquunt, quæ cutem medicaminibus ungunt, genas rubore maculanl... Displicet illis nimirum plastica Dei : in ipsis redarguunt, reprehendunt artificem omnium. Repre

hendunt enim cum emendant, cum adjiciunt, utique '

ab adversario artifice sumentes addimenta ista, id est diabolo. » (Ibid., cap. 5, col. 1527.) Imago mulieris christianæ.— Prodite jam vos, medicamentis et ornamentis exstructæ apostolorum..... caput inaritis subjicite, et satis ornatæ eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebunt. Vestite vos serico probitatis, bissyn0 sanctitatis, purpura pudicitiæ. Taliter pigmentatæ, Deum habebitis amatorem (lbid., cap. 15). » Christianus voluptates mundi fugere debet.— • Tu peregrinus mundi hujus, civis supernæ Ilierusalem.... Nihil tibi cum gaudiis sæculi, inuo contrarium debes. Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis. Et felices ait lugentes.... 0mnia imaginaria in sæculo et nihil veri (Lib, de Corona militis, cap. 15, t. II, col. 96). » Adversus veritatem nulla præscriptio. t Veritati nemo præscribere potest; iiom spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum. Ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ign0rantia vel simplicitate sortita, in usum per successionem corroboratur, et ita adversus veritatem vindicatur. Sed Dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem cognominavit ( Lib. de Virginibus veland., cap. !, t. ll, col. 889). » Non ex personis fides probanda, sed personæ ex fide. Non ea personis prolamus fidem, scd ex fide personas; nemosaplens est, nisi fidelis : nemo major, nisi Christianus : nemo autem christianus, nisi qui ad finem usque perseveraverit (De Præscript. advers. IIæret. cap. 5, t. II, col. 15). » Non alia quærenda scientia, quam Jesu Christi. — a Nobis curiositate opus non est post Christum Jesum, nec inquisitione post Evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. lloc enim prius

( Ibid., cap. 17, t. II, col. 20). » De Clericorum continentia. * Quanti igitur et quanto in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere maluerunt, qui carnis suæ honorem instituerunt, quique se jam illius pudoris filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti....... Inde apud nos plenius atque instructius præscribitur unius esse matrimonii oportere qui adleguntur in ordinem sacerdotalem (De Exhort. Cast. t. II, c. 7, col. 922, c. 15, col. 950). » Homo imago Dei per liberum arbitrium. « Non facie homo ad uniformem Dei expressus est; sed in ea substantia quain ab ipso Deo traxit, id est animæ, ad formam Dei respondentis et arbitrii sui libertate et , potestate signatus est. Hunc statum ejus confirmavit etiam ipsa lex. Non enim poneretur lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate : nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur... Sed et alias quale erat, ut totius mundi possidens homo, non in primis animi sui passione regnaret, aliorum dominus, sui famulus (Lib. II, advers. Marciom., cap. 5, 6, t. II, col. 290, 291). , Deus aniandus ut Pater, timendus ut Dominus. t Justitia Dei plenitudo est divinitatis ipsius, exliibens Deum perfectum, et patrem et dominum : patrem, clementia ; dominum, disciplina ; patrem, potestate blanda; domiiium, severa ; patrem, diligendum pie ;

C. dominum, tin;endum necessarie : diligendum, quia

malit pœnitentiam peccatoris , quam mortem ; et timendum, quia nolit peccatores sui jam non pœnitentes. Ideo lex utrunque diffinit: Diliges Deum, et time. bis Deum. Aliud obsecutori proposuit, aliud exorLi. tatori. Ad omnia occurrit tibi Deus, idem perct;;iens, sed et sanans, mortificans, sed et vivificans ; huiuilians, sed et sublimans; condens mala, sed et pacem faciens(Ibid., cap. 13 et 14, col. 500, 301). » liucusque bonum esse ac perutilem Tertulliani usum ex omnibus quæ de ejus doctrina congessintt;s enixe probare voluisse videmur; jam vero crimii.i nobis merito foret, ni ad pravum usum præcavcndu;n nihil consilii adderem.us. At, quemadmodum: quantiim prodesse queat ejus doctrina statuimus, ita ex ejus

D erroribus inferendum est quam noccre possint,

quam acri judicio ejus scripta secernenda sint. Porro alia communia habet paradoxa cum Montanistis, a!ia vero adeo sibi propria ut hercsiarcha inde evaserit, ac liorum errorum asseclas Tertullianistas, ex auctore nuncupatos, protulerit. Certum indubitatumque est Tertullianum non solum erroribus ac deliramentis Montanistarum suhscripsisse, verum etiam eadem ardentissime propinasse. Istiusmodi sunt omnia quibus suum Paraclitum passim et procaciter venditat; quibus secundas nuptias non solum damnat, sed insuper enormitatem vocat dmni crimine majorem ; quibus illicitum esse, urgente persecutionis æstu , tum fugere, tum 5ese pecunia

« ElőzőTovább »