Oldalképek
PDF
ePub

INSULA KENNETHI, INTER HEBRIDAS.

PARVA quidem regio, sed religione priorum
Clara Caledonias panditur inter aquas.
Voce ubi Cennethus populos domuisse feroces
Dicitur, et vanos dedocuisse deos.
Huc ego delatus placido per cærula cursu,
Scire locus volui quid daret iste novi.
Illic Leniades humili regnabat in aula,
Leniades, magnis nobilitatus avis.
Una duas cepit casa cum genitore puellas,
Quas Amor undarum crederet esse deas.
Nec tamen inculti gelidis latuere sub antris,
Accola Danubii qualia sævus habet.
Mollia non desunt vacuæ solatia vitæ
Sive libros, poscant otia, sive lyram.
Fulserat illa dies, legis qua docta supernæ
Spes hominum et curas gens procul esse jubet.
Ut precibus justas avertat numinis iras

Et summi accendat pectus amore boni.
Ponti inter strepitus non sacri munere cultus
Cessarunt, pietas hic quoque cura fuit.
Nil opus est æris sacra de turre sonantis
Admonitu, ipsa suas nunciat hora vices.
Quid, quod sacrifici versavit fœmina libros !
Sint pro legitimis pura labella sacris.

Quo vagor ulterius ? quod ubique requiritur hic est,
Hic secura quies, hic et honestus amor.

KIA.

PONTI profundis clausa recessibus,
Strepens procellis, rupibus obsita,
Quam grata defesso virentem,
Skia, sinum nebulosa pandis!

His cura, credo, sedibus exulat;
His blanda certe pax habitat locis;
Non ira, non mæror quietis
Insidias meditatur horis.

At non cavatâ rupe latescere,
Menti nec ægræ montibus aviis
Prodest vagari, nec frementes
In specula numerare fluctus.

Humana virtus non sibi sufficit;
Dator nec æquum cuique animum sibi
Parare posse, utcunque jactet
Grandiliquus nimis alta Zeno.

Exæstuantis pectoris impetum
Rex summe, solus tu regis arbiter;
Mentisque, te tollente, fluctus;
Te, resident, moderante fluctus.

ODE, DE SKIA INSULA. PERMEO terras ubi nuda rupes Saxeas miscet nebulis ruinas, Torva ubi rident steriles coloni

Rura labores.

Pervagor gentes hominum ferorum,
Vita ubi nullo decorata cultu

Squallet informis, tugurique fumis

Foda latescit.

Inter erroris salebrosa longi,

Inter ignotæ strepitus loquela,

Quot, modis, mecum, quid agat, requiro,

Thralia dulcis?

Seu viri curas, pia nupta mulcet,
Seu fovet mater sobolem benigna,
Sive cum libris novitate pascit

Sedula mentem.

Sit memor nostri, fideique solvat
Fida mercedem, meritoque blandum
Thraliæ discant resonare nomen

Littora Skiæ.

SPES

APRIL 16, 1783.

HORA Sic peragit citata cursum;
Sic diem sequitur dies fugacem!
Spes novas nova lux parit, secunda
Spondens omnia credulis homullis;
Spes ludit stolidas, metuque cæco
Lux angit, miseros ludens homullos.

VERSUS, COLLARI CAPRÆ DOMINI BANKS

INSCRIBENDI.

PERPETUI, ambitâ bis terrâ, præmia lactis
Hæc habet, altrici capra secunda Jovis.

JACTURA TEMPORIS.

HORA perit furtim lætis, mens temporis ægra
Pigritiam incusat, nec minus hora perit.

QUAS navis recipit, quantum sit pondus aquarum,
Dimidium tanti ponderis intret onus.

QUOT VOX missa pedes abit horæ parte secunda ?
Undecies centum denos quater adde duosque.

Els BIPXION.1

Ξίδεν Αληθείη πρωην χαίρουσα γραφοντα
Ηρωων τε βίους Βίρχιον, ηδε σοφών,
Και βιον, είπεν, οταν ρίψης θανατοιο βελεσσι,
Σου ποτε γραψομένον Βιρχιον αλλον εχοις.

1 The Rev. Dr. Thomas Birch, author of the " History of the Royal Society," and other works of note.

Εις το της ΕΛΙΣΣΗΣ περι των Ονείρων Αινιγμα.
Τη καλλους δυναμει τι τελος ; Ζευς παντα δεδωκεν
Κυπριδι, μηδ' αυτου σκηπτρα μεμηλε Θεῳ.
Εκ Διος εστιν Ονας, θειος ποτ' εγραψεν Ομηρος,
Αλλα τοδ ̓ εις θνητους Κυπρις επεμψεν Οναρ.
Ζευς μουνος φλογοεντι πολεις εκπερσε κεραυνῳ,
Ομμασι λαμπρα Διος Κυπρις οιστα φερει.

IN ELIZE ENIGMA.

QUIS formæ modus imperio ? Venus arrogat audax
Omnia, nec curæ sunt sua sceptra Jovi.
Ab Jove Mæonides descendere somnia narrat;
Hæc veniunt Cypriæ somnia missa Deæ.
Jupiter unus erat, qui stravit fulmine gentes
Nunc armant Veneris lumina tela Jovis.

MESSIA.

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator.
Scalig. Poet.

TOLLITE Concentum, Solymææ tollite nymphæ!
Nil mortale loquor; cœlum mihi carminis alta
Materies; poscunt gravius cœlestia plectrum.
Muscosi fontes, sylvestria tecta valete,
Aonidesque Deæ, et mendacis somnia Pindi:
Tu, mihi, qui flammâ movisti pectora sancti
Sidereâ Isaiæ, dignos accende furores!

Immatura calens rapitur per secula vates
Sic orsus-Qualis rerum mihi nascitur ordo!
Virgo! virgo parit! felix radicibus arbor
Jessæis surgit, mulcentesque æthera flores
Coelestes lambunt animæ, ramisque columba,
Nuncia sacra Dei, plaudentibus insidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia cœlum

1 The lady on whom these verses, and the Latin 'ones which immediately follow, were written, was the celebrated Mrs. Elizabeth Carter, who translated the works of Epictetus from the Greek.

Præbeat, et tacite fœcundos irriget imbres.
Huc, foedat quos lepra, urit quos febris, adeste,
Dia salutares spirant medicamina rami;
Hic requies fessis; non sacra sævit in umbra
Vis Boreæ gelida, aut rapidi violentia solis.
Irrita vanescent priscæ vestigia fraudis
Justitiæque manus pretio intemerata bilancem
Attollet reducis; bellis prætendet olivas
Compositis pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu:

Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata diu! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En summo exultant nutantes vertice sylvæ.
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cœlum.
Deserti lætâ! mollescunt aspera voce

Auditur Deus! ecce Deus! reboantia circum
Saxa sonant, Deus; ecce Deus! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subsidite montes!
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus:
En! quem turba diu cecinerunt enthea, vates
En! salvator adest; vultus agnoscite cæci
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet.
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis:
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non moesta sonant suspiria; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,
Eternoque Orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.

Ut qua dulce strepent scatebræ, qua lata virescunt
Pascua, qua blandum spirat purissimus aer,

« ElőzőTovább »